Tommaso Chaula bellum Parthicum 4
Other sections


Vernus ab equoreo veniens super ethera signo

Delius, humenti florum vallante corona

Tempora purpureo iam iam pulcerrima crine,

Versus ad auratum vellus vernale solutis

5

Frigoribus volvebat equos, noctemque diemque

Tramite metito librans insignis ab astris,

Ibat inequali formosus parte polorum

Occiduasque petebat aquas Thetimque virentem.

Inclitus interea Latialis ductor, ut altam

10

Marathon in Roman tanto se tollere fastu

Vidit et Ausonie certantem solvere leges,

Protinus accensus summo fervore, rebelles

Apparat ingenti penitus versare ruina

Et muros equare solo totamque profanam

15

Sternere barbariem, passim surgente tumultu.

Ergo ubi roranti surrexit ab equore plaustro

Phebus et acclivum sursum dedit ire iugales,

Prelia poscenti turme sine fine scelesta

Indicat armipotens animosque in bella furentes

20

Firmat; flagrantes acies tamen ordine cuntas

Explicat in paucis, hortans sua castra, profatus:

"Sumite conspicui sortem fortissime Martis,

Sumite iam bellum, miles Romane, sub auras

Qui ruis Arthoas prono iam pectore ferro.

25

Illicet alterna superemus menia clade;

Peniteat contra voluisse venire nefandos

Et pugna gentile solum defendere Parthos.

Hoc equidem motu redeunt bona fata triumphi,

Istaque per Scithicos errantes undique colles

30

Funereis umbras reddet victoria bustis.

Iandudum timuere ferum committere bellum

Et vultus spectare truces. Furiosa iuventus

En iacet artati retinens fastigia valli,

Ignarum sine lege pecus, non ausa venire

35

Nec nobis conferre manus, campisque fugata

Degener in Superos plangit sua funera clausis

Menibus; heu robur! Sed vos pugnate, cruenti

O socii, Latialis honos; date bella paventi,

Deprecor, huic vulgo; trepidet se stare sub hoste

40

Oppositum; properate simul. Nos, ampla potestas,

Incutimus sevo populum terrore subactum".

Talibus exactis, cunte fremuere cohortes

Applausu; vagabundus eques iam pulsat habenas

Et sonitu repletur ager, campique resultant,

45

Et cava saxa tonant rigideque et murmure cautes.

Sic ubi, iam pelagus cupientes vertere fundo,

Consiluere Nothi fratresque proterva minantes,

Non ausi proferre gradum, dum conditus antris

Rex Siculis iubet ire foras ipsumque per altum

50

Equor et insanis pontum turbare procellis

Imperat; ast illi cum tempestate vagantes

Demisere cavos et cunta repagula frangunt

In fremitu motuque feri, passim<que> meantes;

Vt modo, preclaris hortatus vocibus, heros

55

Cum siluit, crudos belli sumpsere furores

Pectore turba virum; tantum bellare iuvabat.

Vrbe parum longe stabat mons arduus alta,

Cuius trans nubes pergit sublime cacumen,

Haustrales quod spernit aquas cum solibus uste

60

In pluvias cessere nives, fulmenque triforme

Quod minus exhorret letum, sed tota serenum

Accipit et citra medium latus eminet ingens.

Silva antiqua retro, duplicis confinia claudens

Vallis, habet campos vinetaque dulcia visu.

65

Arboribus virgulta satis et rura virenti

Gramine florescunt. Prima sub fronte levatur

Marathon et circum fastigia tollit in Euros.

Tum quoque Ventidius, primum qui bella feroci

Incipiat turma, paulum qua visa crepido

70

Est dare progressum, contra fera menia Parthum,

Eligitur sublimis eques, quo fortior armis

Nullus adest Martis, seu tu castella ruinis

Vertere, seu fossas iubeas transire profundas;

Impiger, impavidus, presto quocunque licebit

75

Impiger, impavidus, presto quocunque licebit

Acclamare virum; tantum decus eminet illi.

Tum volucri sublimis equo circundare campum

Gramineum, claris sicut splendebat ab armis.

Iam novus hic auctor flagrantes bella cohortes

80

Provocat, insertis acies umbonibus ultro

Advehit, hostilem certantes rumpere ad urbem;

Precipites iubet ire viros agmenque coercet,

Quo, simul ut clangor tenues perdividat auras,

Concurrat prelata manus murosque paventes

85

Insultet, qua fronte patet via prona ruinis.

Sic, ubi Trinacrium forsan per prata iuvencum,

Cornua cui tota nondum crevere corona,

Sed pleni tumuere thori, lumenque protervum

Irrubuit, fortique cadunt palearia collo,

90

Aspexere lupi, rabie stimulante fameque,

Corripiunt in plana gradus hostemque superbum

Impasti cum strage petunt; tamen ille tremendus,

Attollens immite caput, stetit asper et ingens.

Nec minus omnivago rapitur fera turba tumultu

95

Menibus arta suis, postquam fulsere volucres

Illicet in Zephiros et prelia seva parari

Vidit, ab aeriis fremitans circundata muris.

Ethereas passim turres tum Partha iuventus

Occupat et scandit supra fastigia raptim

100

Irrevocata manus. Voluit tamen ante patentes

Ad campos exire ferox rursusque cruentum

Certamen tentare mali, per pectora fixis

Ensibus, augenti labentia stagna cruore.

Sed mesti tenuere patres, tenuere marite

105

Cuntantes in fronte domus. Iam Fata vocabant

Supremum venisse diem, quo lapsa potenti

Marathon imperio caderet surgente ruina

In cinerem per inane putrem, quo fidere letis

Admoneat Fortuna bonis blandisque per orbem

110

Non homines debere nimis casumque timere.

Quid modo Gradivum populus, vesane, furentem

Romuleis inferre paras? Quid cruda capessis

Nunc exorsa, miser, tanti discriminis? Ecce

Vsque adeo parere piget? Nil cede nefasta

115

Excutere imperium poteris Latiale profecto.

Dii Superi vetuere palam; Fortuna per omne

Excursans, miserande, solum, dare gentibus orbem

Apparat Hesperiis; tibi tu modo consule pacem.

Nec mora, continuo sed tum fragor omnis ab armis

120

Intonat; intorte sevum sonuere per auras

Ingenti clangore tube lituique canori

In facinus movere manus, campique tremiscunt

Et nemus et colles, et vallis opaca remugit,

Et cautes gemuere simul, sonitusque virorum

125

Tollitur. Ipsa soror Martis quoque seva cruentis,

En Bellona, rotis veniens rumpensque per agmen,

Robore sanguineum quassat stridente flagellum,

Flebile bellorum signum; celeresque iugales

Impius ire dedit, totos spumare furores

130

Verberibus perstrinxit atrox, in castra pererrans.

Ergo exultantes pariter fremituque sonoque

In muros prelata phalanx, umbonibus una

Consertis, duxere gradum; peditesque, profundum

Vt vallum videre, simul prosternere fossas

135

Luctantur de more cavas, transire parantes

Intendunt equare solo; pars altera retro

Prevalidos arcus omni curvamine tendunt.

Copia telorum mundo Peana micantem

Nubit aborta palam; sursum fragor evolat ingens;

140

Vndique fit murmur, plangunt convexa rigosa

Et campis fugere fere; latuere volucres

Haud parvo terrore iugis ramisque per umbras.

Nec minus audaci muris inclusa iuventus

Parthica Marte calens, ingentia saxa levatis

145

Turribus intorquent supra fulgentia conis

Arma, super clipeos refluo stridore sonantes.

Ille Pharatronias iaculatur viribus ornos,

Hic trabibus quernis, acies qua torva feroxque

Estuat et volucri certat munimina saltu

150

Impugnat furiosus agens, ferrumque nefastum

Evolat excussum, lunari missile ab arcu

Dividit et Zephiros; rigidos sudibusque molares

Commiscent, pariterque rotant, pariterque laborant

Desuper ardentes. Sevo clamore remugit

155

Vrbs tum femineo; credas nudare capillos

Has quoque purpureos, et candida pectora palmis

Marmoreis livere puta; gelideque puelle

Clam thalamo latuere domi, fratresque patresque

Interiore loco lugent, pactosque maritos,

160

Heu, penitus tanto merent sevire tumultu

Et dare magnanimum crudo certamine pectus.

He, quibus est ingens audacia scandere vallum

Et sexu meliore calent, rapuere furentes

Postibus arma virum, vultu et mansere superbo;

165

A pinnis misere sudes volvere minantes

Iam rigidas cautes hostesque tumore tremendos

Impavida stravere manu; timor ipse refugit.

Qualiter, Idalie Veneris cogente furore

Condere sanguineum circum precordia ferrum

170

Coniugis et nati facinus sub nocte nefanda,

Lemnides, audaces defendere menia, magnis

Cum saxis torsere faces sevasque ruinas

Hostibus, ut Iason, tantis notissimus ausis,

Emonia pelagus religens crudele carina,

175

Ivit ad auratum vellus funebre tiranno;

Taliter impavide forti conamine contra

Nempe Marathonides adsunt certare parate.

Dulce putant tanto vitam pro solvere bello,

Dulce putant celebri mundo se vivere Fama

180

Et patrio pugnare solo, monstrante periclo.

Mars autem Otrisius quatiens per cunta iugales

Crimina verberibus, madida metuendus ab hasta

Sanguine fumantes, haud tardius ire sinebat

Impius; imo, truces agitans resonante flagello,

185

Monstrat adesse nefas, totos spumare furores;

Impellit vesanus equos, rapidasque catervas

Inclita montani pulsantes opida valli

Efferat, et turmas ingenti cede cadentes

Asperat, exultans nullas cessare ruinas.

190

Heu miser! En, clara veniens a stirpe Metelli,

Indole sidereus, sed plus virtute serenus

Lucius, audaci correptus imagine belli,

Dum forsan paulum socios secedere fossis

Prospicit: "Heus!" geminans, "Comites, quo tenditis?" inquit

195

"Nec via nostra retro; mecum properate, cruentum

Gradivum staurate truces, turbate lacertis

Menia prevalidis. "Dixit; post impiger ultro

Ad muros irrupit iter clipeoque molares

Excutit ardenti magnos; et, vertere tentans

200

Cunta, furit; nullusque pavor, sed et inclita virtus

Stabat in hostiles audax exire catervas.

Venerat ad pontem, gemina qui turre sub altum

Ethera consurgens, sevo certamine cogit

Cedere Romanos: "Raptos date protinus ignes,"

205

Intonat, "imbelles propere conburite portas;

O agite, o socii; facibus concurrite. "Cedens

Ecce pavet scelerata manus; fastigia pulsi

Deseruere metu, trepidant formidine segni

Degeneres Parthi. Iam dicere plura parantem

210

Aspicit infandus Lidon, dum forte per auras

Torserat Etheum iaculans hastile fragore.

"Non licet auxilio Latii rapiare Tonantis;

Evades, moriture ferox;" pariterque nefastum

Librat ab ingenti telum munimine contra.

215

Non vagus error habet cursum, nec vana minatum

Missile prosiluit; sed tu, Fortuna, dedisti,

Proh, vulnus letale viro. Qua parte catene

Colla tegunt, immite means, obstantia fregit

Vincula toracis nudaque in carne recepta

220

Transigit, heu, iuvenis nervos cum faucibus hasta.

Procubuit miserandus humo, vallante tumultu.

Tunc omnes clamore fero fremuisse Quirites

Et pariter pugnam fuit instaurare cruentam

Sevius. Ecce ruunt, valido quoque milite muros

225

Impugnat furiosa manus; dolor ipse tremendos

Asperat in bello; torquent immania dextris

Robora silvarum, fragor evolat undique; turme

Vndique bellantes certamina seva lacessunt.

Impia non ultra potuit sufferre iuventus

230

Degere sub claustris hostesque ferire remotos.

Menibus erupit iam non revocata parentum

Iussibus; imo furens alterna in vulnera gaudet

Oppetere et tali solacia iungere morti.

Ergo sanguineum staurant in ponte tumultum

235

Et mixti fecere nefas; tunc ensibus ensis

Frangitur, et penne conis cecidere volantes.

Saucia consertis ferit hic mucronibus audax

Pectora; funereo scrutantur et intima iactu

Huius; et alter agens transverberat ille parantem

240

Tollere in audacem ferrum letale cohortem.

Prelia non aliter confuso Marte nefastum

Agmen Amazonium gaudet per cunta movere,

Sive sub algenti glatialis Strimonis unda

Sistat et alternis confundat cedibus orbem,

245

Sive per arma ruens campos populetur et urbes

Tracibus et Scithie properet perstringere ferrum.

Illico Ventidius, rumpens per tela per enses,

Immiti feritate vagus: "Iam prendite pontem,

Prendite," conclamat "gladio certate cruento,

250

Barbareum truncate genus; mora nulla, Quirites;

Ausonium vulgate decus roburque potentis

Italie; celerate, viri. "Simul ipse coruscum

Fulminat attollens ferrum letale per auras.

Ecce autem summis volvunt immania muris

255

Saxa truces, truncosque rotant, cautemque sudesque

Excutiunt; stridore tonant super arma molares.

Ignitas iecere faces et lampade passim

Volvitur ignis atrox, fumi caligo virosque

Occupat, et ceco bellatur turbine Martis.

260

Mortibus alternis nullo discrimine turme

Funestant per bella diem; sic gloria palme

Precipitans mundum furiosa cede trahebat.

Dum petit, heu, forsan validis cum viribus hostem

Albon, vel, insertans vulnus crudele ruinis

265

Gaudet anelantem retro propellere gentem,

Truncat amica ferox sparso cum membra cerebro

Pantracis, a Gallo nuper qui venerat orbe.

Alter inauratas dum rumpere vertice cristas

Huius et, amenti revocatus robore, gestit

270

Immanem bellare virum sibi multa minantem,

Occidit, effossus precordia vulnere fratris.

Sic quoque sunt multi civili sanguine sontes;

Sic temerare vocat dextram Fortuna cruento

Turbine tam Latias quam Parthas cede furenti.

275

Ianque erat ex omni collatum flebile parte

Certamen ferale viris; latera alta fatiscunt

Pontis et a cuntis gemuit compagibus alto

Pondere bellantum; tandem calcante virorum

Mole parum nutans, subito per inane fragore

280

Frangitur in multas, Fatum miserabile, partes.

Protinus imbutas frigenti gurgite fossas

Vsque tenus summo convexi margine valli

Occubuere pares Gethici mixtique Quirites.

Sic ubi se horrenti Boreas propellit ab antro

285

Immiti cum fronte ruens, cui nullus eunti

Obvius est auris audax occurrere fratrum,

Equoree cecidere simul cum quercubus alni,

Vlmus et obscure funebri fronde cupressus,

Forsitan in planum si mons urgentibus Euris

290

Corruat, et veteres gemuerunt folibus umbre.

Per vada fossarum gelido stagnantia fonte

Mergitur armatus miles Latialis et isdem

Barbarus. Ah! Paucis unda iactare lacertos

Profuit; hic, magno luctans superare labore,

295

A mediis inclusus aquis lassatur et infra

Stagna subit vitamque miser cum Sole benigno

Perdit et in fundum pergit moriturus aquarum.

Omnibus ecce procis Mathon prelatus Etruscis,

Dum tua flagranti connubia poscit amore,

300

Saltibus Emonie virgo celeberrima Taspe,

Noscere iam celos docto genitore superba,

Dum qui litoreis levam porrexerat herbis,

Letus ab instanti sese evasisse periclo,

Carpitur a paupo plantis, quem gurgitis unda

305

Occupat; et mixti gelidum tenuere profundum.

Sub vada turritos urbis cingentia muros

Occubuit miseranda phalanx. Solacia tantum

His iunxit Fortuna malis: frigentibus undis

Naufraga turba natans, hostem dum vincere tentet,

310

Exercet mortale nefas odiumque cruentum

Provocat, et tali gaudet succumbere Fato.

Multi autem iuvenes compactam frigore sevo

Per glatiem fecere viam, tam sorte nefasta

Hunc casum monstrante virum, campisque potiti

315

Deseruere lacus; hument aspergine membra.

Delius Oceano roseus demerserat ignes

Interea summi de cardine lapsus Olimpi,

Lunaque purpureo radiabat in ethere cornu,

Cedere cum campis odio calcata nefando

320

Turba coacta virum, repetit tentoria passim.

Ventidiusque, querens fatis casuque suorum,

Ibat et occiduis plangit Peana sub undis

Mergere se citius, flagratque in luce reducta

Rursus ad ambiguum penitus concurrere Martem.

325

Sic quoque Campanus valida cervice iuvencus

Indoluit fugisse diem radiosque comantes,

Prelia cum notis dimittere cogitur arvis

Interrupta ferox, pugnam vitante magistro

Iam redit et, gestans immitia colla cruore

330

Vda quidem sparso, seva sub mente superbit

Et noctem transisse cupit, Clariumque nitentem

Optat, et incandet ceptum comprendere bellum;

Vt modo Romanus miles, ventantibus umbris,

Lucida purpureis gemuit lucescere celis

335

Sidera nec pugnam totam fecisse profanam.

Lucius infelix alia de parte relatus

Ecce subit, comitum turba plangente per agros

Castra suo viduata viro. Comunis oberrat

Tunc gemitus cuntis; cunti, plangore levato,

340

Iam lacrimis maduere novis. Sed mestus et amens

Incipit Antonius sevum proferre dolorem:

"Heu miser et nostri spes o preclara triumphi,

O Latii sublime decus, qua sorte nefanda

Stingueris ante diem? Celi que numina tantum

345

Concessere nefas? Istisne virilibus ausis

Invidit Fortuna ferox? Generose, sub armis

Primiciis que tanta lues? Quod sidus acerbum

Sustulit et ceco te premandavit Averno?

Heu, tibi gaudentem, crudeli gente subacta,

350

Cernere non licuit Romam, comitante senatu!

Proh miser, obscuras intempestivus ad umbras

Vadis et eterno flentes merore relinquis

Nos quoque Mavortis mediis in casibus. Heu, heu!

Crudeli de morte queror, pubente meatu

355

Impia que iuvenis florentes ruperit annos.

Pallenti livore truces quid cruda, sorores,

Stamina, Tartaree, primo corrumpitis evo?

Si neque tranquille vos tempora tarda senecte

Visere perpetuo statuistis, numina, Fato,

360

Dum furor Arthous Romanis surgeret armis,

Dum nos cum Parthis horrentia bella geramus,

Debebat superesse suis et Martia ferre

Prelia terribili semper furiosa vagatu.

Iupiter ipse deum vetuit moderator et astra

365

Ethereis advincta plagis; tamen inclitus ardor

Ille tuus monimenta dabit quo sanguine campis

Nos sparso certare decet vitamque nivalem

Fundere per Scithiam, redeat dum plena triumphis

Sors Latio gavisa suo. Tu semper ad aras,

370

Dum caput est mundi Romana potentia, sacras,

Numinis instar eris; quocunque movebimus arma

Desuper aspicies, calcans convexa Tonantis,

Mitis et auspiciis tutabere castra secundis".

Dixit. At interea, clare lucentibus astris,

375

Turba virum magno pergens per devia luctu

Lustra, per anfrattus volucrumque cubilia passim,

It nemorum truncare trabes celsamque cupressum

Facturam de more piram. Tunc ergo bipennis

Arboreis inserta locis prosternit in imum

380

Equoreas in valle satas pinusque, vetustam

Congeriem platani, generataque montibus atris

Exculus occumbit. Quercus gemuere cadentes.

Vitibus hinc ulmi munimina grata Liei

Splendentem videre diem; cum frondibus alnus

385

Vadit in occasum. Spoliata cacumina montum

Excidium planxere suum, Nimpheque querentes

Agrestes flevere casas nemorisque ruinam!

Ast ursi gemitu lucos, et lustra protervi

Deseruere lupi; Satiri Faunique licentes

390

Invidiam obiecere deis, tandemque, relictis

Collibus, in patulum, silvestria tecta gerentes,

Conveniunt campum, tenuis quem silva tegebat.

"Heu, precor, o Panes, et vos, vaga numina, Fauni,

Nayades arboree, vos florifereque Napee,

395

Ramorum plorate casas miseramque ruinam!

Non facinus, non livor agit succumbere sacrum

In nuda tellure nemus, quo furta tuetur

Dulcia Amadryadum per devia lustra cavosque.

Officium iubet esse pium; plangetis et ipsi

400

Ingenti pietate ducem; nunc ite benigni.

Altera et indigenas teneat vos silva serenos".

Tum genus agresti divorum plana receptum

Numine, compulsum tandem pietate precantis,

Non ultra indignans, placida cum mente quievit.

405

Iandudum arsurus postremis ignibus astat

Lucius infelix, et cominus ara favillis

Tollitur; umbrifero caligant gramina fumo

Circum castra fero lugentia funera plantu.

Ergo piram condunt Latio de more gementes

410

Fragmine silvarum; post illicet arma potentis

Exuviasque viri et corpus miserabile demum

In mediis posuere focis, flamamque vaporant

Roribus Eois, genuit quos mitis odoris

India corticibus tellus et iuncta Sabeis,

415

Queque madet longis interflua Gangis in Haustrum

Cursibus et pelago que permanet inclita Rubro.

Inde pater, spargens undantia vina per ignem

Funereum sacrum, solvit sic ore profari:

"Nox quoque, que cuntis prebes animantibus almam

420

Cum digna pietate quiem, sanctissima vite

Ocia mortalis; vos, toto lucida celo

Sidera, perpetuo que curritis alma vagatu

Etherei convexa situs; tu, Cinthia, gaudens

Seu cum, virgineis lustrans ornata pharetris

425

Dindima, cornifero telum iacularis ab arcu

Et iuvat in torvos hastam torquere leones,

Exuviis gavisa vagis, seu sistis Averno

Nigranti sponsata deo reginaque sontum

Maxima Tartarea resides in sede, iubesque

430

Rumpere pallentes hominum fera fata sorores,

Seu mavis, Sicule cum sis reditura parenti,

Lampade prefulgens tremulos dare montibus ignes,

O, date supremo facilem vos funere cursum,

O, precor, oranti noctis prebete favorem,

435

Adventate focis! Et, Tellus, optima matrum

Numina cui ponti, terre, celique deumque

Rector et Elisius debet cecumque Baratrum,

Accipe devotos cineres hos, accipe: condas

Visceribus sacrata tuis, avidoque recepta

440

Cunta creata sinu. Tu, qui modo talibus ardes

Ignibus, o iuvenis, seu vadis ad astra Tonantis

Et visis convexa poli, qua Iupiter astat

Arduus ingenti cum maiestate tremendus,

Vel, si Cesaribus celo coniunctus avitis,

445

Aspicis Ausoniam nondum de morte gementem,

Seu geris aurati currus temone iugales

Eoos poscente deo, lacrimantibus adsis

Numen et augurium certamina seva tenenti

Pande salubre, precor; primordia dirige Martis,

450

Si tibi Gradivus, Latialis origo triumphi,

Prebuit, Otrisiis non aspernatus in oris,

Te comitem belli: nomen tam nobile gestis.

Nec tua frigentis Scithie si membra recumbant

Fossa querare locis patrio privata sepulcro;

455

Nec tamen, Ausonia tua si non funera pompa

Cetu nobilium toto comitante, senatu

Et matrum turba, tollantur, maxime miles,

Mereat umbra, precor: placidum te poscimus aris.

Nam pater Oceanus quacumque perambulat orbem,

460

Qua Sol splendenti lustrat cum lumine terras,

Est hominum gentile solum". Sic flebilis orans

Extitit, et cunti simili cum voce precantur.

Interea totis Somnus se credidit alis

Ire super populos et, lassa laboribus atris

465

Membra fovens, Latiis se tum merentibus offert

Illicet, et, torto cornu quater ocia clangens,

Procidit umbranti passim tentoria nube.

Miles, ab obscuri correptus imagine Somni,

Margine Sarmathico, flamis crepitantibus are,

470

Summisit lugubre caput luctusque virorum

Paulatim summovit iners. Tum tota solutis

Pectoribus stat mesta phalanx cineremque remittit

Nocturnum staurare focum. Silet atra soporis

Silva feris; nigro tenuere silentia lustro

475

Antra simul; ramis volucres cubuere iacentes.

Ve miseri, quotiens, dum languida membra quiete

Somnus habet tenui, subitum per opaca cruenti

Expavere nefas belli, pontemque vadumque

Ire vident trepidi! Rapit hic, cum forsitan hostem

480

Spectat adesse, trabem; ferrum tenet alter inane;

Ille ruit preceps; mortem fallentibus umbris

Horret et alternis miles ferit ictibus auras.

Sic quoque nocturnis species mentita figuris

Ludit anelantes inter tentoria valli.

485

Non tamen ista viris requies donata sub altis

Menibus inclusis; sed, cum Nox alma coegit

Ponere devotum tot discrimine Martem,

Bellorum scelera et casus altasque ruinas,

Heu, tepido undantes tabo, subiere penates,

490

Mundum conquesti miseranda sorte labare

Et socios mersisse vadis, et forte queruntur

Talibus audaces Scithicos stravisse procellis.

Livida pallenti veluti furiosa veneno

Tigris ad Hircanum cum formidabilis antrum

495

Torquet iter fugiente die, que prelia tauris

Hactenus in mediis commiscuit ardua campis,

Infanda stimulante fame, <et> tamen inde, iuvencis

Et Mauro confixa truci, sua vulnera lambens,

Impia sanguinee religit post saxa caverne,

500

Vrbe dolor tota dudum miserabilis errat

Iusticiumque fuit populo; stat flebile vulgus,

Et strident plangore Lares, ut strage cruenta

Tot pariter cecidisse viros comprenditur illa.

Robore defecti trepidi et merentibus annis

505

Caniciem tetro correpto pulvere sacram

Fedavere senes; vivacia tempora voce

Testantur querula; tali superesse malorum

Sorte gemunt crudoque vident certamine natos

Occubuisse palam; passim merore gravantur

510

Turba patrum; nulli domus est discriminis expers.

Non ego lugentes ausim numerare maritas,

Funera non matrum nati lamenta sonare

Merentum miseri crudeli cede subatti.

Inter cunta ruens, generoso pectore Mauna

515

Haud Scithico de more gemit pulcerrima fratrem,

Sed tum, candentes iactato crine per armos,

Ibat sidereum laniata miserrima vultum

Et decuit turbasse genas et pectora palmis

Lucida marmoreis. Tandem sic voce querenti

520

Explicat orsa sono: "Divum pater optime celi

Et vaga Nox, mundi infelicis conscia luctus,

Et vos o passim que curritis astra per orbes

Ethereos, Ecathe trivio clamata parenti

Dicite: germani quonam modo membra iacentis

525

Sunt inhumata solo? Qua se regione receptant,

Quove ferar miseranda loco? Tua forsitan umbra,

O frater generose, michi peregrina pererrat

Arva, deesse querens vidue suprema sororis

Officia, et meres tua candida stare sub undis

530

Corpora mersa, miser. Germana sed ipsa superstes,

Heu, vivo spectoque diem, predulcis et aura

Etheris ecce fruor? Pietas hec illa sororis,

Illa sororis?" ait "Sic te, miserande, fefelli!

Nunc michi deserte, nunc est spes nulla futuri.

535

Cur ego longevi plangebam funera patris,

Et Superis lamenta dabam Fatoque Iovique?

Ipse sui leto finivit quippe dolores

Atque deos miserere fuit, carissima mater,

Felix eternis non conservata querelis.

540

Si michi blandus amor fratris, si dulcis imago

Nec gero marmoream crudo sub pectore cautem

Nec gero cum Tauro coniunctum Caucason, estu

Vel mare ferventi, si sum memor ipsa meorum,

Vado equidem. Queram per cesa cadavera corpus

545

Et lacrimis augebo lacus; nec pabula vasti

Esse feris pelagi patiar mea membra dolentis.

Sed quid tanta fero demens? Quo tramite pergam,

Quemve gradum superabo vie, pallentibus umbris?

Hostis ubique foras, motus nec pervius extat.

550

Iam melius finire manu spiramina vite,

Heu, valeo! Lucos cesso tabentis Averni

Visere crudelis; Stigios portabor ad amnes".

Hec dedit, et tandem rapuit miserabile ferrum

Intorquensque feras acies, et pallida leto

555

Ora tulit: "Frater, frater, te prosequor, ecce"

Dixit, et inserto gladio precordia fudit.

Ruperat interea summi per robora valli

Actius infelix et longa etate gravatus

Rapturus pia membra pater, si membra iacentis

560

Inveniat nati forsan demersa sub undis.

Ergo ubi funereis nocturno tramite campis

Non ausus planxisse palam, non alta sonare

Tum lamenta senex se credidit. Ora querelis

Heu tacitis sic solvit atrox: "Pulcerrime nate,

565

Nate michi misero nimium dilecte parenti,

Qua modo parte iaces? Qua te tellure cubantem

Morte patrem portare iubes? An gurges aquarum

Teque vadum servat, vel volvitur umbra profundo

Amne querens liquisse diem, genitoris et ulnas?

570

O tantis afflicte malis, tu carperis unda

Equoris an rapidi? Nutris neu corpore monstra?

An te confusa perquiram cede virorum?

Sidereos claro rorabo gurgite vultus?"

Dixit, et ingenti membris surgente dolore

575

Concidit herbose miserandus margine ripe.

Post quoque, paulatim sensu redeunte, levavit

Languida membra solo, senio confectus inerti,

Et, per opaca means, gressum movet ecce trementem,

Dum miser aspersos crudeli sanguine campos

580

Intrat et, informes calcans sine lampade truncos,

Lumine sed tantum Phebes adiutus aborto,

Ibat et "O," dixit "veniam donate parenti,

Quas, umbre, modo calco means. Non ipse profanus

Advenio Manes, nec vos revocare laboro

585

Horridus, heu, vates gelida tellure iacentes.

Natum quero meum socia iam strage profusum.

Parcite, si ledo;" dixit, "pietate vocamur;

Forsitan et vestrum parili commotus amore

Infelix genitor - detur modo posse facultas -

590

Festinabit idem". Sic umbras ille vagantes

Mulcebat dictis. Tandem, per corpora vadens,

Ora virum passim dextra scrutatur inermi;

Hunc tenet, hunc volvit; galeas per prata comantes

Versat inops sensus, vultusque cruore gelato

595

Vi quoque frigentes sursum tollebat anili,

Dum cupit extinctum merens sibi tradere natum.

Cespite gramineo, paulum qui distat ab umbra

Arboris ornifere, retinens sua colla cruentus

Stabat Amus, luctans animam migrare per auras.

600

Tum pavet hostilem credens remeasse tumultum,

Et gemitum tenuem, misera qui morte natabat,

Conatus pressisse fuit. Post vero dolentem

Vt lugere senem querulaque et voce vocantem

"Nate, michi," novit veteris vestigia patris;

605

Inde, caput paulum tollens, "Miserande" profatur

"O pater, hac serie non hac tua pignora queras.

Heu ego iam vidi sevo certamine Martis

Occubuisse vado, stagnum qua quercus opacat".

Actius infelix, postquam vox ivit ad aures,

610

Attonitus maturat iter, volucrique recursu

Venit ad extremi ripam iam marginis altam:

"Quisquis es, o nostrum iuvenis miserate dolorem,

Quisquis es, heu, iubeas, si quid mea cura iuvabit".

Ille parum lacrimans dixit: "Per funera nati

615

Tristis adoro, senex, per lucida sidera celi,

Que miserum fugisse piget, narrato sorori

Qua iaceo prostratus humo; dic ignibus urat

Artus funereis, cinerem dic colligat atrum,

Quando ego mortis agor stimulis per pectus acerbo

620

Ense meum fixo. "Toto post languidus ore

Corruit, et gelidis flatus se credidit auris.

Mox miser, acrem mortem conquestus amici,

Ibat ad ostensam iam dudum gurgitis undam;

Tum caput acclivum, Luna monstrante, iacentis

625

Prospicit, heu, nati! Subito torpore moratur,

Mensque fugit pariter; tandem, redeunte dolore,

Carpit iter, natumque suis miserabilis ulnis

Tollere ter cupiens cecidit ter fusus arena

Infelix senioque gravis victusque dolore.

630

Inde, caput blandis sumens deforme lacertis,

Oscula dat nato, dulci dabat oscula fronti

Largaque canitie miserandus vulnera tergit.

Inde ait: "specimen, decus, o michi dulcis imago,

O michi blanda salus, video qua cede cruentum,

635

Qua video cede? Et vivit testanda vetustas,

Ista quidem vivit. Sic me mea Fata reservant

Impia; clamantem genitorem prospice, nate,

Prospice iam," geminat "nec me spernare vocantem;

Teque sequar quocumque meas, o flebilis umbra".

640

Inde, piram statuens Scithico de more vetusto,

Contulit exuvias, galeam natique, ferumque

Insuper imponens ferrum lucentibus aris

Portat onus nati sparsum clarentibus undis

Admovitque focis: "Vmbre Manesque vagantes,

645

Sumite postremum genitoris munus amati,

Sumite, et unanimes pariter vadamus Averno".

Dixit et, intorquens oculos in morte natantes,

Prosilit ardenti moriturus pectore flame.