Teofilo Folengo Zanitonella red. Vigasi Cocaii

De amore

Tonellus

Forte caleffabit gens me citadina vilanum,

      Quad sic Zanninae brusor amore meae,

Quodve, bavum stallas usus nettare boazzis,

      Sforzar amorosas fora butare doias.

5

Heu, semel in pania cuncti veschiamur amoris:

      Qui non puttus amat, credite, vecchius amat.

Nec minus urbanis mattescunt gentibus illi

      Qui menant pastos ad beverare boves,

Qui mungunt vaccas, pegoras qui forbice tosant,

10

      Vi pascunt asinos gramine, fronde capras,

Quique sciunt magros ad giandas ducere porco

      Quique sciunt buschis grana cavare tridis.

Nemo super terram panem mangiare videtur,

      Cui non puntigera panza foretur acu.

15

Sit contadinus quisquam, sit natus in urbe,

      Trat semel in trapolam quemque Cupido suam.

Ille veretones tirat huc, tirat improbus illuc,

      Qui volat ut smerlus, caecus et absque braga.

Et quamvis mea sit qua scribo penna badilus

20

      Zappaque callosas det celebrata manus,

Et licet inchiostri mihi sit calamare botazzus,

      Quem sugo, dum cerebrum bella Zanina suga

Non tamen, oyme, gravem potui scampare brusorem,

      Per quem sforzatur cedere vanga pivae.

 

Ad Zaninam

25

Tempus erat quando flores primavera galantos

      Spantegat et freddam scolat Apollo brinam,

Sancta facit saltare foras Agnesa lusertas

      Serpaque scorzato corpore laeta godit,

Capra petit caprum chiamatque cavalla cavallum,

30

      Quaeque sibi charum cercat osella virum,

Invernata novas armenta biolcus ad herbas

      Menat et ad torum calda vedella fugit,

Boschicolae frifolat Philomelae gorga per umbras

      Datque suos primo rondina mane sonos;

35

Te tunc ante meos oculos desgratia duxit,

      O Zannina, gulae corda gaiarda meae.

Vix et apena tuum vidi gregnare bochinum,

      Illico balestram discaricavit Amor.

Discaricavit Amor talem, mihi crede, sagittam,

40

      Vt pro te veluti pegola nigra bruser.

Sola, precor, mea sis, mea sis o sola morosa,

      Sic tuus aeterno tempore drudus ero.

Omnibus in rebus contentor habere sodalem,

      Compagnum dulci non in amore volo.

45

Si nil gnecca tuo fueris, Zannina, Tonello,

      Non mitriam summi ferre bramabo papae.

Deh, per amore Dei, si te amo, dic mihi verum:

      Num migolam pro me dulcis amoris habes?

Non ingannor, habes, quia sic Natura comanda

50

      "O brigata, volo quisquis amatur amet".

 

Ad Cupidinem

Solus solettus stabam colegatus in umbra

      Pascebamque meas virda per arva capras;

Nulla travaiabant vodam pensiria mentem

      Nullaque cogebat cura gratare caput;

55

Cum mihi bolzoniger cor, oyme, Cupido, forasti,

      Nec tuus in fallum dardus alhora dedit;

Tota ruinasti rationis moenia, quae tunc

      Circa coradellam bastio fortis erant.

Nonne disarmatam panzam peralhora catasti?

60

      Nonne fuit rocchae guarda neguna meae?

More valenthominis schenam deretro feristi:

      O bellas provas quas, traditore, facis!

Crede mihi, pocum soldatus aquistat honorem,

      Bottinum poveras qui menat extra casas.

65

Oro sed almancum: si sic tractare Tonellum

      Te iuvat, angoscae cura sit una meae:

Numquid habes in me solam solummodo frizzam?

      Si bene per zuccam quaeris, un'altra latet:

Sentiat hanc etiam medio Zannina figato,

70

      Apta nec affanno sit medesina suo.

Scannasti poverum Tonnellum, scanna Zaninam,

      Pendeat ut nostrae iusta balanza somae.

Si caricas asinum neque par sit utrique galono

      Sarcina, non illam bestia pigra ferat.

75

Omnia sunt drittis semper iustanda misuris:

      Per versum sic res it cadauna suum.

 

De Zanina

Nonne diana mihi se monstrat stella politam,

      Cum tirat occhiadas bella Zanina suas?

Nonne scaviatam mihi sol damatina palesat,

80

      Cum scoprit trezzas chara morosa suas?

Nonne tuos aperis nobis, san Marche, tesoros,

      Cum ringit dentes dolza putina suos?

Tullius in pergol Ciceronus nonne ragionat,

      Cum parlat nymphae docta loquela meae?

85

Gens citadina sonat chitarinos nonne tricordes,

      Cum cantat Musae bocca basanda meae?

Capra legera mihi saltando nonne someiat,

      Cum ballat divae gamba gaiarda meae?

Testa, roanus, gambae, pes, venter, coppa Zaninae,

90

      Seu stet, seu sedeat, sive lavoret agros,

Seu parlet, cantet, mangiet, faciatve coellum,

      Sunt ea, quae, nisi sint, nil patet esse bonum;

Sunt sol, luna, Venus, mundus mediusque Milanus,

      Sunt, ut concludam, tota Cipada mihi.

 

Ad Zaninam

95

O Zannina meo plus stralusenta badilo,

      Cur sguardaduris me, traditora, feris?

Sunt mihi tot raschi medio ventrone ficati,

      Occhiadas quoties das mihi saepe tuas.

Quales barberii video splendere bacinos

100

      Aut qualis multum vanga drovata nitet,

Sberlusenta quidem talis tua fazza scoraiat

      Quisquis mostazzum vult doniare tuum.

Quando tibi miror guanzas rossore galantas,

      "O giandussa - crido -, stella diana venit",

105

Esse tuos digitos penso bis quinque cavecchios,

      Quos tibi de perlis fecit Apollo suis.

In teneram posses ferrum voltare povinam,

      Cum Tortorellam, cum Titalora canis.

Est verghetta mihi de fino facta piombo:

110

      Hanc tibi donabo, sis molesina tamen.

 

De se medesimo

Phoebus abandonat terras cascatque sotacquam

      Vultque super lectum se colegare suum.

Zappator zappam, bovarus lassat aratrum,

      Cavaque fossator straccus acasa redit.

115

Cuncta repossatum redeunt: gallina polarum,

      Porcus porcillum, capra caprile petit.

Fabri martellos ponunt pennamque nodari,

      Installatque asinos iam molinara suos.

Quisque aliquem busum cercat qualcumque ripossum:

120

      Solus ego tota nocte travaio miser.

 

Eccloga prima: Tonellus, Garillus, Pedralus

Tonellus

Dum stravaccatae pegorae marezzant

Dumque passutas coprit umbra vaccas,

Ecce sub gianda locus umbriosus,

Barba Garille.

Garillus

125

Cancar, est verum, reposemus ambo.

Quam bonus ventus sofiat sub istis

Fraschibus, dum sol nimio boientat

Rura calore.

Tonellus

Sentin ut tantae cicigant cigalae?

130

Sentin ut rumpunt cerebros cridore?

Hoc aguzzatur, modo sit coellum,

Voia bevendi.

Ergo taccatum quod habes galono

Da mihi fiascum: sitio, Garille,

135

Atque ganassas habeo brusatas,

Spudo stopinos.

Tu prius buso remove coconem,

Iam bibo, "clo clo" resonat botazzus;

Est bonum vinum, sed habet saporem,

140

Oybo, vaselli.

Sum refrescatus, mihi milza nodat,

Sicca pro troppo coradella caldo

Sorbuit vinum veluti quadrellus

Toltus ab igne.

145

Sentio flatum stomachi gaiardum,

Vox mihi salda est: quid erit, Garille,

Si meae versum facimus Zaninae?

Accipe pivam.

Garillus

Canta, dum plenis sofio ganassis.

150

"Lilili blirum", male stoppo busos,

"Lili brilirum", quid agis? Comenza!

"Bliri lilirum".

Tonellus

Debeo grossum facere an sotilum?

Garillus

Es refredatus, mihi fac sotilum.

155

Horsu la, dic su.

Tonellus

                                 Zoanina bella,

Scolta Tonellum.

"Oyme, li blirum, Zoanina, blirum,

Huc veni, lirum, mea, berli lirum..."

Sed quid a longe video venire?

160

Ecce Pedralus.

Pedralus

O Toni, quare dubitas nientum?

Tune contradis ritines in istis

Bestias, porcos, pegoras, caprettas,

Nec via scampas?

165

Miror ut panzam tibi stas gratare

Et facis cantu resonare boscum

Et facit tecum reboare "lu lu"

Piva Garilli.

Nos Todescorum furiam scapamus,

170

Qui greges robbant, casamenta brusant

Feminas sforzant, vacuant barillos,

Cuncta ruinant.

Tu tamen cantas ab amore presus,

Tu tuam curas potius Zaninam,

175

Quam, Spagnolorum veniente stolo,

Perdere capras.

Tonellus

Mantuae noster duca, vel Cipadae,

Ocium nobis facit hoc, Pedrale,

Degue camporum stopiis suorum

180

Pascolo vaccas.

Semper huic servus, volo schiavus esse:

Tres ei dono pegoras ognannum,

Octo formaios, totidem recoctas,

Guingue cagiadas.

185

Sit meus semper duca, sit patronus,

Imperadorus, papa, rex, compadrus,

Quem canam donec mihi vox carebit

Tempore vecchia.

Quattuor nigras gerit ille osellas,

190

Nomen illarum bene non recordor.

Garillus

Suntne cornacchiae? Tacolaene? Corvi?

Tonellus

Non ita, cancar!

Haec aves caelo pratigant in alto

Segue reginas volucrum domandanti

195

Haec polum crollant, baratrum spaventant

Tempore guerrae.

Pedralus

Non mihi migam tua sors noiosa,

Quam tibi fecit duca Mantuanus,

Sed Todescorum potius canaia

200

Tanta recrescit.

En meo scazzor proprio paeso,

En viam charas scapolo caprettas,

Sum malavoiae, quia dulce retro

Lasso terenum.

205

En duos agnos modo parturitos

Vix guido mecum, pecoris speranzam.

Hei mihi, qualis codosella balzat

Nos pegoraros!

Saepe cornacchiae faciendo "cra cra",

210

Saepe civettae faciendo "gnao gnao"

Ante dixerunt mala tanta nobis

Supra caminos.

Dic, Toni, tandem mihi iam rasonem:

Vt quid et quare tot in angonais

215

Et tot in rerum straniis bagordis

Mantua saltat?

Tonellus

Mantua est totis melior citadis,

Mantuae gens est bona, liberalis,

Mantuam semper squaquarare sentis,

220

Barba Pedrale.

Ista primaios genuit poetas:

Alter in Phoebi beveratur amne,

Alterum pieno gregus imbriagat

Saepe bigunzo.

225

Hinc cavallorum bona razza nascit,

Terra vaccarum nat in amne lactis,

Ricca tormento, pegoris, olivis,

Piscibus, uvis.

Semper in ballis godit et moreschis,

230

Hic sonant pivas, cifolos, tiorbas,

Hicve sampognas, pitaros, rubebas,

Cagaque cimblos.

Factio non hic gibelina plus quam

Ghelta guardatur, sed amant vicissim

235

Prandeunt, cenant, caciant, osellant,

Arma manezzant.

Non ibi cartae, tavolerus atque,

Non ibi tric trac, crica, sbarainus,

Cum quibus giochis iuvenes sedendo

240

Corpora guastant.

Garillus

Vt super montem male barca possat

Vtque barozzus male sulcat undas,

Hoc tacit stessum giovenezza stando

Ludere cartis.

Tonellus

245

Mantuae zugant cugolis rodondis,

Quas vocat Bressae populus borellas,

Quando per cerchi spatium balotta

Itque reditque;

Gonfias ballas veluti vesigas

250

Solis ad razzos agitant scanellis:

Hic batit primus, rebatit secundus,

Cazza notatur.

Giostra, bagordus scrimiaeque ludus

Sunt iuventutis godimenta nostrae;

255

Vos simelmenter, iuvenes de Bressa,

Statis alegri.

Pedralus

Deh, Toni, quantum mihi das afannum,

Dum modo Bressam poveram recordas,

Quae patit nunc nunc fiala tanta, quanta

260

Portat un'altra.

Nam quis hormaium deus aut diavol

Huic dabit qualcum miserae solazzum?

Non, Toni, plus est ut erat sub alis

Bressa Samarchi.

265

Qualis est inter Paduae vilanos

Gallus aut Sguizzer, magis aut Todescus,

Cum fracassatis ab utrimque squadris

Cascat in illos,

Cum tapinello rabidi lupazzi

270

Dant feridazzas ruginente ferro

Atque per panzam faciunt regattam

Figere forcas;

Talis est inter varias canaias

Nobilis Bressae poverusque nostrae,

275

Inter et centum penitus busatur

Artelarias.

Hanc avisavit bene tunc ruinam

Quando Castelli Mirabella turris,

Tota de peso nebulis levata,

280

Longe volavit.

Illa bombardae Stygium tenebat

Pulverem, dico Stygium quod ipsum,

Si, Toni, nescis, genuere mundo

Trenta diavoy;

285

Hanc focus caeli rapuit debottum:

O puta qualis crepitus sonavit!

Saxa de centum pesiis volarunt

Ad Colucuttum.

Post eum casum sequiere tanta

290

Bella curo Gallis, Italis, Spagnolis,

Curo Capellettis, Sguiceris, Todeschis

Ac Brisighellis.

Non eos Manto patitur malannos,

Non malapasquas in honore, vita,

295

Rebus in nostris; at, honore tolto,

Robba cagatur.

At diem iam nox tenebrare coepit:

Vado; sta sanus, pegorare felix,

Ac meis stallis, modo quas relinquo,

300

Vsa libenter.

Tonellus

Nocte tu noscum remanebis ista;

Sta, tibi dico, bone mi Pedrale:

Poma, castagnas habeo, casettum.

Pedralus

Nolo, valete.

 

De se ipso

305

Vado per hunc boscum solus chiamoque Zaninam,

      Vt chiamat vitulum vacca dolenta suum,

Cursitat huc illuc, nescit retrovare fiolum,

      Smergolat echisonis per nemus omne cridis,

Fert altam codam, se trigat, stendit orecchias

310

      An scoltet puttum forte boare suum

(Heu, quia nil sentit nec sentiet omnibus annis

      Namque suum pignus dulce becarus habet);

Plangens tandem aliquo se firmat sola sub antro

      Nulla dat herba cibum, nulla dat unda bibum.

315

Me rursum transportat amor de more cavalli,

      Quem smaniare facit vista cavalla procul:

Raspat et antrattum soghae retinacula spezzat

      Longeque fameio retro cridante fugit,

It rognendo viam, sofiat per utrumque canale

320

      Cercat equam, sed non, pazzus, acattat equam;

Dicere nil zovat famulo "Sta, bestia! Pru, sta!",

      Nilque in crevello mostra biava trigat.

Sola tamen potis est illum firmare cavalla:

      Sic me, sic, heu, me sola Zanina potest.

325

Scorrozzata tamen stat semper gnecca Tonello

      Nec causam sdegni vult mihi dire sui;

Me non ascoltat lachrymantem more putini,

      Cui perdonanzam sic peto sicve crido:

"Oyme, Zanina, tuum spresiasne, ingrata, Tonellum?

330

      O plus calcagnis dura Zanina meis!

Qualem terrenum ghiazzarum tempore vango,

      Curo nil gasones vanga zelata forat,

Talem, surda, tuam reputo rigidescere voiam:

      Non piat orecchias ulla preghera tuas.

335

Nocte levo susum, sono pivam, canto Rosinam

      Cantoque "Para foras, belle Gianole, capras";

Tu matinadis incagas tuque sonettis.

      Heu, libertatis venditor omnis amans".

Quomodo supportas istud, fraschetta Cupido?

340

      Est braga iam capiti facta beretta meo.

Ad corpus sanctae - volo blastemare - Nefissae,

      Nulla est affannis doia paranda meis.

Hanc amo poltronam. Quid amo? Magis immo botyri

      More scolor, nec non sulphuris igne coquor.

345

Ipsa tamen vecchio plus ostinata muletto

      Calcibus hinc chioccat, morsibus inde piat.

 

De bocca Zaninae

Bocca Zoanninae cum grignat, grignat Apollo:

      Labra Zoanninae sunt codesella mihi.

Bocca Zoanninae cum parlat, parlat Vlisses:

350

      Labra Zoanninae sunt malapasqua mihi.

Bocca Zoanninae cum cantat, cantat Arion:

      Labra Zoanninae sunt Titalora mihi.

Bocca Zoanninae cum spudat, balsama spudat:

      Labra Zoanninae sunt aqua nampha mihi.

355

Bocca Zoanninae cum plangit, plangit azalum,

      Plangunt saxa, petrae, duraque ferra colant.

Haec ea dum grignat, parlat, flet, cantat adunca,

      Grignant, flent, parlant cuncta canuntque simul.

Atque ego dum grigno, parlo, fleo, canto spudoque,

360

      Sic facio quoniam sic mea putta facit.

 

Matinada

Quis meam casu reperit coradam?

Ola, non audis, Zoanina surda?

Dic, meam quisnam rapuit coradam

Ventre forato.

365

Sentio meme vomitare flatum,

Nam coradellam mihi sustulerunt,

Non coradellam bovis aut cavalli,

Dico, nec asni,

Sed meam, parlo, propriam coradam

370

Cum tuis guardis oculisque ladris,

O meae lusor Zoanina vitae,

Ventre cavasti.

Cum piva multas venio fiatas

Et matinadis cano te galantis,

375

Nec tamen duram tibi, porca, testam

Rumpere possum.

Nunc matarellum sono, nunc pavanam;

Nil meae curas sonimenta pivae,

Quae schitarrinos superans et arpas

380

Pectora squaiat.

Vnus est princeps schitarae sonator

Orpheus, cunctis celeber paesis:

Sic similmenter prior est Tonellus,

Gloria pivae.

385

Orpheus seccas tirat ad budellas

Haspides surdos, basilisca, dragos,

Fraxinos, querzas, salices, onizzos,

Saxa, matones;

Non ego mancum facio Tonellus:

390

Vix pivae flatu repleo botazzum

Et "lili blirum" digiti comenzant,

Omnia saltant:

Per domum ballant tavolae, cadreghae,

Guindali, naspi, gramolae, buratti,

395

Scamna, lettirae, simul huc et illuc

Mille zavattae.

Saepe duro canto gelidis sub umbris,

Cum lupis agnae, canibus capellae,

Vulpibus galli pariter comenzant

400

Fare morescam.

Dura sed plus es, Zoanina, saxis

Ac habes testam similem giarono;

Porto calcagnos ego plus tenellos

Quam tua voia.

405

Nunc super lectos alii repossant,

Solus intornum sine luce vado;

Non habes de me, traditora, doiam,

Immo caleffas.

Ayme, cur tantas renui morosas?

410

Nonne Bertazzam, Toniam, Simona

Nonne Gelminam? Cagalocchius, ergo

Sis molesina.

Nam bianchinam voco te, superbis

Teque bellinam nimis esse bravas;

415

Quisquis est bellus putat esse bruttos

Quoslibet altros.

Ne tuae credas, mea gioia, fazzae,

Quod biancuzzos habeat colores:

Blanca dat panem mihi terra pocum,

420

Sed nigra massam.

Ergo me nulla spresias rasone:

Nonne sum riccus, bonus atque bellus?

Tresque porchettos habeo tetantes

Vbera scroiae,

425

Sunt mihi septem pegorae novemque

Cum viro caprae iuvenisque vacca,

Lacte nec maium carui novello

Atque polenta.

Sum satis bellus, satis et politus,

430

Vado stringatus simul octo stringhis,

Meque saltantem pedibus legeris

Nullus arivat.

Porto de paia vitiae capellum,

Cuius in banda posui medaiam,

435

Qua sub ut stringa rubea ligatur

Penna caponis.

Sed viam butto quid ego parolas?

Cridat indarnum mea piva surdis:

Non orecchiarum patitur tuarum

440

Rogna gratari.

 

Ad eandem

O Zanina, mei solazzum dulce figati,

      Dulcior est muso nulla recotta tuo.

Potta meae matris, quam sum modo cordis alegri,

      Me quoniam Stanam credis amare gosam.

445

An zelosa tui facta es, mea perla, Tonelli?

      Martellum nostri numquid amoris habes?

Rei mihi, quam tundus, quam sum lignamine grossus,

      Si credam chiachiaris fidere posse tuis.

Tu me bertezzas, dubito, me, zaccara, burlas,

450

      Non est soiandi causa veruna tamen.

Siccine te fidum semper trapolare bonhomum?

      Siccine menchionus sum tibi, semper ero?

Raec sunt poma, nuces, castagnae, gucchiapiroli,

      Quas tibi ricchezzas munere, ladra, dedi?

455

Talia num scordas? Veniat tibi cancar in occhis!

      Quid nimis indusias? Me cito scanna, precor.

Me, lupa crudelis, spazzatamenter amazza,

      Te potes in trippis abotinare meis.

Sum tuus, ergo tuis de impresis facve refacve

460

      Sicut cervelli me guidat orma tui.

Aut impastatum milii cum pane tracanna

      Smalitumque simul cum macarone caga.

Ah, datur altandem marzam comprendere: non hoc

      Tonelli meritat longa leanza tui.

465

Nonne de parte mea specchiettum Dina rotondum

      Attulit et nitidi quinque dotonis acus?

Nonne duas stringas? Tamen es ingrata Tonello:

      Quoque magis dono, tu magis aspra venis.

Te Brothen et Stroppi, te nudus membra Pirazzus

470

      Fecit et in durum vertit azale caput.

Ferro pectus habes in me, sed pectus ofellae

      In Bertolino, perfida vacca, tenes.

Tu Bertolinum mihi praefers? Tune Righettum?

      Cederene ingenium debet utrique meum?

475

Si nos doctrina paragonas, doctior illis

      Sum vanigare hortos sumque menare boves;

Si signalatis gestis magnisque prodezzis,

      Me meritat regem Franza, Cipada papam.

Deh, voias, Zannina, tuum cognoscere tortum

480

      Et me, quem stizzus brusat amoris, ama.

 

Ad eandem fugientem alphabetum

Ayme, quo longe scapolas, Zanina?

Ayme, cur schenam, traditora, voltas?

Ayme, sta mecum, soror: et codognum

Accipe pomum.

485

Barbaros vincis feritate Turcas,

Bistonas, Moros, Sviceros, Todescos,

Bestias, serpos, quot habet diablos

Belzebub Orco.

Curre planinum, tibi saxa rumpunt

490

Cuncta scarparum sparamenta, solas;

Cancar ortighis veniat, quod ipsae

Crura cruentant.

Deh, quid indarnum sequor hanc ribaldam?

Deh, quid istius sub amore ladrae

495

Ducor ad forcam? Mihi troppa lazzum

Doia parecchiat.

Ecce non longe video cavallam:

Est ei pro me misero cavezza;

Ergo cornacchis laqueo picatus

500

Esca manebo.

Forca sit nostrae medicina poenae,

Forca tot guaios penitus sconibit,

Forca me picchet pariterque ladram

Forca Zaninam.

505

Gratias caelo, quia nunc trovavi

Gaudium, quo me fugient afanni;

Guardiam campis faciam seguram

Gutture pesus.

Haec salix, aut haec erit apta quercus

510

Hanc meae vitae satiare voiam.

Heu, quid expecto miser? Est adessum

Hora picandi.

Ito nunc, ito, Zoanina cruda,

Ito: qui semet picat est Tonellus,

515

Ibit ad stuvam sine quo, nimisque

Indusiasti.

Laude mancabis, mea namque stanca

Lingua non maium veniebat, ut te

Laeta cantaret, faciente piva

520

"Lilili blirum".

Muta tu semper precibus fuisti,

Matta quapropter reputaris esse,

Mortus at postquam fuerit Tonellus,

Maesta crepabis.

525

Non dabo non plus tibi poma, figos,

Non rosas, mentam, ricolam, basecchiam;

Non dabo non plus lepores, columbos,

Non dabo non plus.

O mihi giornus maledictus me,

530

Ossa cum pro te mihi tota sensi

Obteri dardis ab Amore iactis,

O furor, o mors!

Possit ad terram rigolare caelum,

Possit ad centrum ruinare terra,

535

Possit in flammas simul omnis ire

Pontus et aer;

Quin simul cunctae pereant puellae,

Quin simul vacchae moriantur istae:

Quaeque donnarum meritat picari,

540

Quaeque brusari.

Rumor et lites veniunt ab illis,

Rixa cum femnis pariter creatur,

Riccus est mundus diavolabus istis,

Ricchior Orcus.

545

Semen est mendax muliebre, vanum,

Semen ingratum, petulans, malignum,

Sordibus plenum, putridum, diabli

Stercore plenum.

Troia per solam cecidit bagassam,

550

Totus it mundus simul ad brodettum,

Tuque per puttam modo iam, Tonelle,

Temet apicca.

Vado piccari, locus iste non est

Vistus: en sogam iugulo tacavi,

555

Vado iam supra salicem... Sed, ah, quis

Volgitur istuc?

 

Visus a Salvigno sic parlat

Omnibus impressis desgratia semper acozzat,

      Guastat et intoppis cuncta bonopra suis.

Fare potest caelum quod sic a sorte vetemur?

560

      Estne canaruzzo tolta cavezza meo?

Sors differre potest, at non prohibere soghettum,

      Stat mihi per certos forca parata deos.

Nec liber arbitrii toto retrovatur in orbe,

      Nec scitur qualis scripserit autor opus;

565

Quaere librarias, seu papae sive Samarchi,

      Istius arbitrii non tenet ulla librum.

Certus apiccabor: quamvis disconzor ab illo,

      Qui venit inquaium, certa stat hora mihi.

O si cornacchias esset prohibere facultas,

570

      Occhios piccati quae caput extra cavant!

Nam quae sors mortis, quam forca, est gratior umquam?

      Sola est talento congrua forca meo.

Omne genus mortis sub terras corpora cazzant,

      Piccatis caelum posse videre datur.

 

Eccloga

Salvignus

575

Quo, quo frezzoso passu? Sentisne, Tonelle?

Cui dico? Pru, sta! Tibi fo de more somari.

Tonellus

Deh, Salvigne, meum noli sturbare viazzum;

Lassa vestitum, lassa, tibi dico, gabanum.

Salvignus

Nec tibi vestitum, nec ego tibi lasso gabanum,

580

Ni mihi doiosi narres pensiria cordis.

Tonellus

Ast ego dico tibi, nisi me sinis ire, corozzor.

Ad corpus lanchi, mistatem rupero nostram

Atque super nasum pugno stampabo medaiam.

Salvignus

Ah, Tonnelle meus, nimis es boriolus adessum

585

Quid facies hosti, si scorrozzaris amico?

Scire tuos guaios nunc cerco daturus aiuttum,

Et vis ad primam voltam mihi rumpere nasum,

Ne possim posthac tondos nasare melones.

Omnia sunt charo semper dicenda sodali:

590

Nonne meus grandem tortum compagnus habebit

Causam doiarum nisi dixerit ille suarum?

Tonellus

Oyde, quid in mundum veni stentare tapinus?

Oyde, quid indarnum mater me Agnesa latavit?

Mancum nonne malum mihi tunc et alhora fuisset

595

Ex asini caldo fieri pissamine fungus,

Vel petra, vel zoccus, vel - quod volo dicere - stronzus,

Quam saguratus homo sic matris ventre cagari?

Salvignus

Ah, quid afannaris? Quo desperatio tanta?

Non desperatae plagae medesina catatur.

600

Cum fortuna suos dat nobis prava travaios,

Conseium saviis ab amighis tore bisognat

Atque in carnerum deponere verba rasonis,

Sunt quia cordoios bastevola tollere nostros.

Tonellus

Oyme miser, mors sola meum leviaret afannum.

Salvignus

605

O ben pazzus homo, qui calzos ferre legeros

Nescit mosconum, nisi mortis chiamet aiuttum.

Visne, Tonelle, mori? Qua morte? Rasona coellum,

Forsitan et tecum mihi voia morire venibit.

Tonellus

Ecce meae mecum cavezzam porto cavallae.

Salvignus

610

Cerno quod hanc portas manibus, sed nescio quare.

Tonellus

Quare? Quod volo me stessum suspendere ligno.

Salvignus

O cermisonem, temet piccare cavestro?

Tu bene piccares alios, tibi parcere nolens.

Non dubium, quoniam est amentis amantis us

615

Nolle salutarem compagni audire ricordum.

Per causam: numquid borsam tibi ladro robavit?

Tonellus

Non, vermocagnus, sic est, quia perdere vellem,

Borsam, quattrinos, pegoras, casamenta, cavallam,

Plus prestum quam te, quam te... - nil dicere possum,

620

Sanglottus stoppat sorramen namque fiati -,

Plus prestum quam te, mea lux, mea vita, Zanina,

Quam te, garofolum pomumque et bella rosina.

Est, Salvigne, mei scanacori causa Zanina,

Sola Zanina meum potis est morzare brusorem,

625

Sola Zanina suis me snembolavit ocellis;

Hanc amo, nec redamat; brusor, nec porca movetur,

Immo bertezzat, soiat chiamatque gazanum.

Sola iuvare potest et quod sit sola spiavit,

Vnde superbescit nostrisque altera cadenis

630

Alzatam portat crestam beccumque levatum,

Vt gallina solet, si grossum fecerit ovum.

Dic, Salvigne, precor: crudelis nonne vocanda?

Illa potest nec vult medio succurrere morto.

Salvignus

Doh, codosella, ergo cruciaris amore Zaninae?

Tonellus

635

Est ita; mo cancar, num cosa novella videtur?

Salvignus

Cosa novella quidem: fuit haec sentitio prima.

Estne Zanina Petri Gambonis filia? Scisne?

Tonellus

Est, est; oyme, istud me tantum nomen amazzat.

Salvignus

Meraviliabam quod eras sic fronte rapatus,

640

Qua te fastidis monstrabas essere pregnum,

Tamque magrum vidi, tam gramum tamque striatum,

Vt mangiata lupis pareres vacca famatis.

Deh, poverelle, istis noli te credere fomnis,

Noli post ipsas cervellum perdere ladras,

645

Noli, dico tibi, Veneris seguitare putellum.

Ille cavestrellus faciet tibi rumpere collum,

Ille orbisinus totum sfrantumat honorem;

Est Amor angascae speties mentisque diavol,

Est Amor errorum capitanius estque putanae,

650

Filius, est proprii domenticatio iuris,

Est quoque vergognae contrarius estque maligna

Pestis et a nulla morbus guarribilis herba,

Per quem perdit homo ius, robbam seque medesmum.

Fac sennum matti: deh, lassa, Tanelle, talopram,

655

Nam secchiam merdae tandem cascabis in unam.

Noscere vin causam cur nan habet ille mudandam?

Est quia vergognis oculos bindamine stoppat.

Noscere vin quare puer est numquamve senescit?

Nam facere impresas pueriles cogit amantes.

660

Noscere vin quanti sit damni causa ladrettus?

Hic exempla tui solum statuamus avantum.

Si, Tonnelle, modo zuras mihi dicere verum,

Est tibi nullo modo vaccarum cura tuarum:

Primum secca illis garlettas merda boazzat,

665

Nam velut usabas numquam tua stalla netatur;

Si mungis, mungis talqualiter: omnia puzzant.

Omnia tristant praeter doniare puellam,

Quae tibi cervellum rapuit, sennumque robavit

Inque guchiarolo retinet putanella ficatum.

670

Cessant mascherpae, cessat cagiada, botirus,

Humida formaium corrumpit muffa levatum;

Itque in mallhoram pecoris speranza torellus

Inque malum puntum substantia tota ruinat:

Vigna tui broli sine palis, piena ruidis,

675

Clamat a longe zappam nonanta mearos;

Vadunt ad sguazzum campi, lagus arva covertat,

Namque cavedagnis numquam fossata cavantur:

Dormit zappa domi, forcatus, vanga, badilus,

Cuncta sui culpa veniunt ruginenta patronis.

680

Hic ille acquistus qui fitur amare puellas,

Hunc mullazzus Amor tibi dat, Tonnelle, guadagnum.

Perdis amicitiam multorum, perdis honorem,

Et patri matrique tuae paris, improbe, guaios.

Hunc de cervello tostum, precor, excute grillum,

685

Ne bovis accipiat panzam bustumque gigantis

Et modicus fiat grandis montagna fasolus.

Tonellus

Ista meam rupit circumparlatio testam,

Per dextramque intrans laevam passavit orecchiam.

Dans vento calzos umbram, Salvigne, misuras,

690

In ghiazzam scribis solis scaldante lusoro.

Plus tostum caschet mundus caelumque roversum,

Plus tostum mulosque asinosque volare videbis,

Cornacchiasque iugo faciemus arare ligatas,

Plus tostum talis nascat verzonus in horto,

695

Quod minor ad totam Bressam det foia menestram,

Quam sinat umquamcum Tonnellus amare Zaninam;

Et licet hanc vellem, non possem linquere femnam,

Et licet hanc possem, non vellem linquere nympham.

Vade, nec impresa me quisquam toiat ab ipsa.

Salvignus

700

O sine cervello zentaia genusque matescum:

Se cruciant quod amant et amorem sponte sequuntur.

Cazza foras istam de testa, pazze, matezzam

Teque tibi stesso prudenti torna vedero.

Hic amor ad stuvam mandat finaliter omnes

705

Tuque capraeque tuae sparavero andabitis ultro.

Tonellus

Mentiris, nec amor fit eorum causa malorum.

Nonne quis est similis zocco similisque puvono,

Quem non mordet amor, quem non capit ulla puella?

Dic, gioandussa: quid est virtus nisi germen amoris?

710

Virtutem sborravit amor, sborravit amorem

Summa dei beltas, quae corpora nostra galantat

Inque Zoanninam venit bellasque putinas.

Numquid ego potius merlottus amabo cavallam,

Quam donnam sensuque rasoneque plenam?

Salvignus

715

Potta meae - quod non volo blastemare - madregnae,

Argumenta facis magno bastantia Scotto.

Sum contentus: ama, quia quemque bisognat amare;

Sed ratio, non mens lassiva gubernet amorem.

Tonellus

Doh, diavol, amor non est subiectus et istinc

720

Debet amor potius rationem flectere quo vult.

Nonne vetus proverbol habes "Amor omnia vincit"?

Salvignus

Heu, bene parlasti, meschine, quod omnia vincit,

Namque tibi robbam, famam tulit atque saperum,

Plusque Zoanninam curas quam mungere vaccas.

Tonellus

725

Pur ibi te fichet, nescis voltare galonem;

Num tu Zanninae vis me praeponere vaccas?

Salvignus

Non, sed ama pariter vaccas vaccamque Zaninam.

Tonellus

O veniat cancar tibi nunc, manigolde, quid inquis?

Tune Zoanninam praesumis dicere vaccam?

Salvignus

730

Perdonanza, precor, nolique cridare, fradelle:

Nam meus incauto dictus muzzavit ab ore.

Immo Zoanninam stellam chiamabo dianam,

Dummodo non voias te desperare per illam;

Quod si desperas et vis te tradere corvis,

735

Non pur eam vaccam, sed ego clamabo putanam

Et semper dicam quod amor tibi colla tiravit.

Tonellus

Numquid amor boia est, quia dicis "colla tiravit"?

Salvignus

Vt quid habes manibus pro te appiccare cavezzam?

Tonellus

Non amor, ast odium quod fert mihi cruda Zanina

740

Me quasi sforzavit contradam perdere drittam.

Salvignus

Vt quid amas illam, si te sdegnosa refudat?

Tonellus

Troppus amor quem porto sibi facit esse superbam.

Salvignus

Ergo troppus amor te vult piccare bonhomum;

Ne stupeas, boiam si dixi nomen amoris.

Tonellus

745

Crimen amoris enim non est, at culpa puellae,

Troppus amor non esse potest, at troppa superbit.

Salvignus

Dissimula fingasque aliam seguitare morosam.

Tonellus

Dissimulare nequit vel fingere pazzus amator.

Salvignus

Heu, quia vicisti: cedo, Tonnelle, nec ultra

750

Disputo, nam tua me sententia docta ligavit.

Non de cadreghis doctae venit ista Bolognae,

Non Pomponazzi processit ab ore Peretti;

Talia non donant zappae, nec aratra saputis,

Solus amor docuit, potis est qui alzare biolcos

755

De ruto stallae scarlatti ad culmina brettae.

Victor es et speciem formamque agnoscis amoris.

Est gentilis amor, vult cor gentile, galantum,

Dulce, saporitum, tandem dulcedo fit ipsa.

Et iuro, Tonelle, tibi: renovabo Zaninam

760

Hancve tibi faciam dilectam, lassa pauram;

Lassa mihi curam, me guarda staque segurus;

Vade casam laetus cordamque retorna cavallae.

Sol ruit in saccam, grillique per arva tricantant.

 

Mira Tonelli vis

Oyde meus venter, mea milza meusque magonus,

765

      O mea tercentis testa piena grylis!

O quales lancos, o qualia cancara porto!

      Poena minor poenis est codesella meis.

Nil sunt giandussae, nil vermocanus ad istas

      Quas pro te sofro, gnecca Zanina, doias.

770

O mea puta, fero pro te malapasca, malannum;

      Sis mortis causa ribalda meae.

Schioppo, brusor, picolum nec trovo ripossum,

      Nec datur almancum posse morire cito.

Affannus maior meus est quod vivus amazzor,

775

      Mors nec amazzatum me rapit ulla viam.

Tu tamen hic rides, cantas semperque solazzas,

      Nec pietas mentem dentegat ulla tuam.

Quo magis in poena crido, magis, improba, soias,

      Me, tibi qui sempro tempore schiavus ero.

780

En ego, si mangio, videor mangiare lusertas,

      Sdegnaris quoniam, vacca Zanina, mihi.

En bibo, quando bibo, solimati vina botazzi,

      Sdegnaris quoniam, porca putana, mihi.

Cum dormit, paret forcam montare Tonellus,

785

      Sdegnaris quoniam, ladra picanda, mihi.

Ipse sonus pivae mihi gnaolare videtur,

      Sdegnaris quoniam, gata lecarda, mihi.

Paret garofolus nasanti merda Tonello,

      Sdegnaris quoniam, brutta carogna, mihi.

790

Non mihi mangiandi voia est, non voia bibendi;

      Sdegnas Tonnellum, bella Zanina, tuum.

Nulla repossamen mihi nox longhissima praestat;

      Truffas Tonnellum, nympha galanta, tuum.

Nulla malenconicas removet sordina gramezzas;

795

      Treppas Tonnellum, dolza recotta, tuum.

Nulla meo gradant florum spiramina naso;

      Soias Tonnellum, grassa polenta, tuum.

Ergo finatantum spresias, pignata, coverchium,

      Puzzat Tonnello maccaronaea tuo.

 

Eccloga de imbriagatura

Tonellus

800

O fortuna nimis povero crudela Tonello,

Qua causa tanti per te mihi dantur afanni?

Cur non hanc animam streppas de corpore tandem?

Nonne tibi satius un trattum fundere vitam,

Quam totis giornis ter mille morire fiatas?

805

Es fortuna, canis stronzus gattique carogna,

Es tamen a pazzis lac, zuccar melque vocaris,

Quos utinam facias tete cognoscere tandem!

Nonne finadessum meque huc meque arripis illuc

Et Florentinae iactas de more balettae?

Garillus

810

Quid turbulentus facis hac, Tonnelle, sub umbra?

Nonc ego rampatus longam scalvare pioppam,

Vt virdo possim foiamine pascere capras,

Audivi lacero te suspirare magono.

Te precor ut voias marzam buttare deforas:

815

Tu scis non pocum strettos nos esse parentos,

Tu scis quam savius villa sum dictus in ista,

Conseium quapropter ego cotale trovabo,

Quod pones zosum fors et dabanda travaium.

Tonellus

Nunc nunc pensabam quia me grezzare venires.

820

Vade viam quantumque potes te porta dequium.

Ad corpus sancti - quod blastemabo - ... lupini,

Si, Garille, loco non te distollis ab isto,

Plus de cinquanta parebimus esse Todescos.

Garillus

Nonne tibi dico quod sis, Tonnelle, maruffus?

825

Guaios scire tuos inguro daboque socorsum,

Et vis ad primam sic me cazzare parolam?

Tonellus

Deh, guarda guarda, non magnus bastat afannus,

Qui mihi nocte cavat milzam giornoque coradam,

Si non hic etiam veniat mihi iungere doias.

830

Expecta, poltrone, volo tibi rumpere schenam;

Fors fors pentibis mihi nunc venisse davantum;

Garillus

Vade pianinum, rogo te, mi chare Tonelle;

An, poverine, tuum tolerabis battere barbam?

Tonellus

Si tibi perdono, veniat mihi pinfer in occhis.

835

Guarda, vilane, dabo quod cercas quodve talentas.

Garillus

Horsu, ne facias, es mattus? Atriga furorem!

Qui sumus ignoras? Sta retro, dico, padimma!

Mo sagurate, tuum sic fers tractare parentum?

Sta quetus, requia: quid dixi? Quid tibi feci?

840

Nonne parolinas usavi dire melatas?

Tonellus

Nonne simelmenter tibi dixi "Vade, Garille"?

Scire quid importat mea te pensiria? Numquid

Sub sagramento tibi sum parlare tenutus?

Guarda meos oculos, si vis cognoscere doiam.

Garille

845

Do, Tonelle, tibi perdonum doque rasonem,

Te quia comprendo nimiam sburlasse gramezzam.

Attamen un pocum voias audire sodalem

Perque guisam nullam compagni verba refudes.

Dic su cuncta mihi, marzum mihi spuda figatum;

850

Quamvis penserum tua mangiet corda cativum,

Omne tamen charo debes scoprire Garilla,

Taiandumque bono medico praebere bagna

Qui mala cervelli pensiria pacificagat,

Si tamen infirmus malathiam significagat.

Tonellus

855

Quid mihi tu tantum sine fructu rethoricagas?

Vin quod ego dicam verum tribus omne parolis?

Vnxisti fortasse musum flascumve basasti,

Et mihi ieiuno venisti orare quatrhoras:

Num sine crevello valeam purgare ceserchiam?

860

Si mihi sorbottum das vini, cuncta sborno;

Cuncta foras butto, quia vinum cuncta palesat,

Dummodo sit vinum civis, non vappa vilani.

Garillus

Si non una tibi bastat gorgada botazzi,

Ecce meo totum socio do, dono botazzum;

865

Sunt ad comandum chari mea quaeque Tonelli,

Nec tibi torchiati datur pissacara vini,

Nec quae ranarum nascuntur supra culattas:

Musta Visentinis haec sunt spinata tinazzis.

Hoc mea donavit modo me patrona fiasco,

870

Namque tuli binos illi de more caprettos.

Tonellus

Da mihi: clo clo; bibi: non gustat Roma miorem.

Garillus

Quid Romam allegas? Non nostrae regna Cipadae

Tam bona gustavit, gustat, gustabit avantum.

Tonellus

Tu quoque barillo da me cernente bufettum.

Garillus

875

Sum contentus: eris nunc satisfactus ad unguem.

Lassa netare musum; clo clo, iam mezzus habetur.

Tuque ancum, compagne, sona, day, stricca, Tonelle!

Nonne bonum? Muffamne sapit? Dic hora, comenza,

Dic tua Garillo maestae pensiria testae:

880

Ecce orecchiarum busos deslazzo gemellos.

Tonellus

Ah Iove principium buttae, vini omnia plena.

Boccalides Musae, paulo meliora bibamus:

Non omnes vinessa iuvat picolique marelli;

Si hibimus gregos, greghi sint gutture digni.

885

Sed quid ego, fradelle, tibi contare volebam?

Garillus

Doh, cancar, testamne tulit possanza botazzi?

Gratta caput: revocat capitis gratatio mentem.

Tonellus

Nunc scio quid sit amor, veteres migrate coconi.

O imbriaghe puer, nimium ne crede barillo:

890

Vina adaquata cadunt, vernazza, ribula leguntur.

Mi Garile, fugit me quidquid dire parabam:

Nescio qua mihi nunc grossedine testa gravatur;

Quos habeo dentrum plene cognosco travaios,

Lingua tamne parlans zoccos streppare videtur.

895

Dicam domanum passutus quinque manestris,

Seu sint panizzae, seu sit muliebre polenta,

Namque polentarum sensus mangiamen aguzzat.

Ahn, sed ego tandem recolo, iam tornor acasam.

Oyme, quot et quales sub milza porto rasoros!

900

Non bastat quoniam squarzant sine fine tapinum,

Sed quid ab ognuno ceu vulgi fabula soior?

Non tibi sanglottos, tibi non suspiria narro,

Quae per iter colli vellent uscire magonem,

Sed quia sunt troppi, quia se l'un l'alter adossant,

905

En per iter culi braghis sorantur ah imis

Efficiuntque meras suspiria multa corezzas.

Garillus

Iam perdono tibi, narrasti cuncta per orden.

Numquam pensassem te tosum prendere gattam

Et disguantatum nasos moccare civettis.

910

Certe bisognabit tandem cagare stopinos.

Quid me sponsonas? Intelligo, labra sugasti:

Ecce barillus adest iterum, bibe rursus et ancum.

Tonellus

Goffa refudaret talem zentaia bevandam.

Clo clo, panza tumet, nolo plus, testa caminat

915

Fertque caput secum. Verum quid dire volebam?

Garillus

Dicebas quod panza tumet: rallenta corezzam.

Tonellus

Nescio si potero mollare: "tof"; altera: "tuf tof".

Garillus

Non sic aio tibi, voias lentare corezzam;

Dico, centuram fibiis ammolla solutis.

920

Heu, quianam tantae cinxerunt astra fumanae?

Guastatur tempus: ne fors bagnemur, eamus.

Tonellus

Tu quoque caldus eris, ni fallor, ab igne botazzi:

Ecce stat ad mediam gambam sol altus, et inquis

"Guasatur tempus, cinxerunt astra bocali".

925

Sed recitare volo bellam, Garille, fiabbam.

Garillus

Hor la, comenza. Sed, o vadit totmundus atornum!

Quo casamenta volant? Quo caprae? Quo mea vacca?

Quo mea vacca, inquam, volat alta viamque menatur?

Tonellus

Perdere nolo capras!

Garillus

                                        Nec ego volo perdere vaccam!

Tonellus

930

Curre, Garille, retro, quo curris? Volta dequaium!

Garillus

Tu quoque delaium! Quo, quo? Tonnelle, ritorna!

Quo sine me? Casco, veniat codesella fiaschis

Atque Visentinae creppent in frotta barillae,

Quae mihi cervellum tot ghebbis imbratarunt.

Tonellus

935

Es coctus plus quam crudus, compagne, nec ipse

Sum liber: cepi gattam simiamque piavi.

Garillus

Sta, Tonelle, susum! Quid cascas? Surge gaiarde!

Huic palo te tacca manu, quem strettus abrazza!

Heu, quia non unum video, sed mille Tonellos.

Tonellus

940

Sic ego non unum video, sed mille Garillos.

O quot quot pegorae pascendo per aera vadunt

Turchinamque gerunt lanam: montonus azurrus

Sturlat cum vacca virda... Bona sera, patrona!

Vos dare bon vinum Grillo, briagare Tonellum.

945

Trincher, tartofen, io io, mi star sine testa.

Garillus

Ne tibi penserum des, o Tonnelle Panada:

Tantum quem stringis manibus ne desere truncum,

Donec trapasset vini scalmana paditi.

Hui, quantas ego cornutas contemplo civettas!

Tonellus

950

Non sunt scornutae, non sunt, Glirille, carettae,

Sed quem taccatum portas gallone balestrum:

Octo tirasti frizzas, ego quinque verettas.

Stas frescus, nec me zenari mesus aghiazzat.

O quantis tantis impletur testa saiottis!

Garillus

955

Ecce lagus paiae! Quid erit? Nodabimus ambo?

Ambone ranocchii nodabimus arte sotacquam?

Tonellus

Despoiare libet: sum nudus, tuque camisam

Tira, Garille, foras; en paiae nodo per undas.

Garillus

Sic facio, sed cur non bagnat paia culattas?

Tonellus

960

Immo cavant occhios buschae, immo pulvis anegat,

Immo quidquid ago, video tangoque, botecchia est.

Garillus

Me miserum, Tonelle, iuva, me prestus aiutta:

Vna caret forzis nervo mihi gamba tirato;

Oyme, tirat nervus, est granfus, porge botazzum.

Tonellus

965

Tune botazzum iterum? Faciamus: prende botazzum!

Garillus

Da cito, ne tarda, morior, volo vivere: clo clo;

Ecce bibo rursumque bibo, bibe tuque, Tonelle.

Gratia sit semper savio renduta fiasco:

Me sua de grandi prigolo reverentia traxit.

970

Imbriagus eram nuper, sum nettus adessum.

Sic morzare focum focus alter saepe solevit,

Sic modo vinorum purgarunt vina fumanas,

Pro quibus intrarat nos quinta essentia talis,

Qualis non intrat Lanzos in tempore brindes.

Tonellus

975

Ecce serenantur nobis solaria caeli,

Quaeque suo primo res est tornata logino.

Sum Tonellus ego tuque es, Garrile, Garillus.

Garillus

Ergo repossemus nos ambo glande sub ipsa.

Non sine proposito fuerit dormire quatrhoras.

 

Eccloga

Bigolinus

980

Tu solus, Tonnelle, iacens stravacatus in umbra,

Castrono similis cum nullas mastegat herbas,

Quas phantasias per zuccam volvis adessum?

Nonne soles fazzam mihi promere semper alegram?

Tonellus

Ecquis es, ut venias amalato rumpere testam?

985

Si, Bigoline, cupis velut ante siamus amici,

Vade viam curaque tuas seguitare pedatas.

Bigolinus

Dextrius, o Tonelle, pocum: quid faris amico?

Siccine me primo vis tractu pellere boschis?

Scire tuas opto poenas, dabo forte reparum:

990

Ne dubita, semper qualcus retrovatur aiuttus.

Tonellus

Quem, streppone, dabis, vel quem dare credis aiuttum?

Non es bastevolus mihi descalzare stivallos,

Et, macarone, putas me consolare parolis?

Hinc te tolle viam, dico; tu anchora manebis?

Bigolinus

995

Nolo andare. Quis es, qui sic bravose comandas?

Si non basto tibi frustos sgambare stivallos,

Bastabo e panza fortasse cavare budellas.

Quid, Tonelle, bravas? An fors non nosco Tonellum?

Scis modo quid cercas? Sed praestat mittere garam;

1000

Vult hic contra alios sdegnum smaltire Zaninae.

Tonellus

Si, Bigoline, tuum velles compire caminum,

Inter non similis non orta baruffa fuisset.

Bigolinus

Quis dedit impazzum? Duo sto lontane cavezzos.

At scio bisognum: o quam bona sonzia boschi

1005

Vngeret un trattum tibi brazzos atque schenazzam!

Tanta tuo fugeret fors fors de ventre matana

Scordaresque bragas Menghi scufiamque Zaninae.

Tonellus

O Bigoline, nisi guardes quod dicis, amici

Non erimus: taceas faciesque tacendo bel'opram.

Bigolinus

1010

Tu prius in coleram nulla ragione salisti:

Sic prius est licitum te stare tacendo quietum.

Guarda istam frascam quam tanta superbia brancat.

Tonellus

Tu mihi non unam, sed noias mille dedisti,

Quas supportandas non amplius esse putamus.

Bigolinus

1015

Scilicet andamus vignas taiare novellas,

Vt de nocte meas taiasti, deque polaro

Zamboni septem robasti, ladre, galinas.

Immo, quid alterius damnum scuitare bisognat?

Nonne meas gallis, gallinis atque polastris

1020

Continuo stanzas, cortivum tectaque vodas?

Tonellus

Hui hui, rex parlat, loquitur reverentia papae,

Qui tot habet stanzas, tot habet miracula rerum.

Me porcile tumm - scelus est chiamare fenilum -

Vili compactum fango marcisque canellis

1025

Sgalinasse baias? O cancar, guarda quod inquit,

Guarda quod hic furfans, furfantum gloria, parlat!

Vix pollastruzzum sua coniunx nutrit in anno,

Et bravat plenum tot rebus habere casalem.

Scilicet a vestris pendet gula nostra galinis!

1030

Verum quis nescit te nocte catasse Zanolum,

Dum quattus quattus stabas post terga fenili,

Vt sibi tunc natum posses robbare caprettum?

Ille sed accortus fingens dormire bofabat,

Te tamen occhiatum pridem scaltritus habebat;

1035

Interea dum tu levibus calcagnibus ibas

Atque caprettinum subito agraffare parabas,

In pede saltatus preso bastone Zanolus

"Dayque lupo, day, dayque lupo!" pleno ore

Teque bonis stringhis caricans tutavia scapantem,

1040

Velles non velles, fecit deponere furtum.

Bigolinus

O quales retrovat falsas hic boia fusaras!

Dicere praesumis me bastonasse Zanolum,

Me, qui bastarem Gattam affrontare Melatam

Aut Bertolottum Marchesca in gente Coionem.

1045

Ecquis erit tanti, qui se scire istud avantet?

Tonellus

Hoc scio, sed melius tua schena scit illa provando,

Talis et impresae durat signale sinhoram,

Namque videtur adhuc gesiae taccata solaro

Mazza gropolosi cornalis more trophaei,

1050

Cui traxit noster Bigolinus tergore scorzam.

Bigolinus

Doh, facies drittum tales non dire cotalas,

Ne cum cervello rupto porteris acasam.

Fors ego spoiavi, forcas montando, picatum,

Ceu tu spoiasti, cui nec camisola remansit?

Tonellus

1055

Ergo age, si piccant ladros, piccaberis ipse,

Teque meum iuxta morem spoiabo ladronem,

Et promitto tibi nec solam linquere bragam.

Bigolinus

Fac sennum matti: taceas, Tonnelle, nec ultra

Quas habeo ad nasum voias incendere vespas.

Tonellus

1060

Non vespas, Bigoline, tuas ego stimo coellum,

Nec mancum impletur galabronis testa Tonelli.

Bigolius

Non plus supporto, volo sbizzerire matanam:

Accipe pugnadam, tua sic, sta saldus, un'altram

En pia non mancum meiorem. Tun fugis? Ecce

1065

Tertia...

Tonellus

                  Quid pensas me spaventare?

Bigolinus

                                                                         Videbis!

Tonellus

Non tibi tres pugnos parco, me cancar amazzet...

Hic etiam tuus est, ahn sic? Sta salde! Quid inquis?

Non tacio stimam de te, poltrone, ceresam.

Bigolinus

Non stimam tacis? An talem me ferre bufettum?

1070

Certe non patiar; si possum supra ganassam

Hanc dare tartuffam... guarda: te verbero, "tach tach".

Tonellus

Tu quoque, "tach tich toch", an plus? Spudasne cruorem?

Quin bravaris adhuc? Heu, casco!

Bigolinus

                                                                Res bene vadit!

Tonellus

Horsu, ne facias, oy, oyme, parce Tonello!

Bigolinus

1075

"Tof tof".

Tonellus

                    Oyme caput, mea trippa meaeque ganassae!

Bigolinus

An tibi non ancum callant, manigolde, bravarae?

An mihi vis etiam repetare? Quid esse putabis?

Es nondum satius? Volo te tractare per altram,

Ecce, viam!

Tonellus

                         Bigoline, sinas me stare! Quid? Oyme,

1080

Oy, quia me striccat, mihi me baricocola streppat!

Bigolinus

Te castrare volo: smemorabis forte Zaninam.

Tonellus

Dico tibi, me stare sinas, oy, oyme, diavol!

Salvignus

Sentio rumorem, quid erit? Volo cernere factum.

Tonellus

Straccus es anchoram? Non, non volo perdere vitam.

Bigolinus

1085

Quomodo se sforzat de sopra venire gaioffus!

Non, Tonelle, viam cepisti, appunta gaiarde.

Tune putas nostris tete subtrare ginocchis?

O fortuna, quid hoc superor!

Tonellus

                                                       Sta saldus, an istud

Esse putas falsum, quia tandem supra venivi?

1090

Sta, boiazza: superveni, volo rendere tonfas,

Rendere panzadas, tot goffos totque bufettos

Atque sonaiorum striccamina dira meorum.

Bigolius

Te bene guardabis; quid agis? Meus oyme galonus!

Tonellus

Expecta donec pedibus tibi panza foletur:

1095

Sic sic in tinis uvas calcare solemus.

Bigolinus

"Chiap chiap".

Tonelus

                              Allentas sic sic, asinazze, corezzas?

Bigolinus

Parco tibi, Tonelle, mihi quoque parce tapino.

Heu, mea panza, "lof", heu, "lof lof", crepabo daverum.

Tonellus

Ah manigoldorum puzzor, fex, stronzus et oybo!

1100

Aium mangiasti, tuus aium venter amorbat.

Salvignus

Quid facitis, cancar? Horsu, Tonelle, padimma,

Lassa Bigolinum! Quo tanta est quaestio? Lassa!

Bigolinus

O, quia sum mortus! Mi, mi Salvigne, ribaldum

Hunc tira dadossum, da, da, compagne, socorsum!

Tonellus

1105

Non, Salvigne, tibi noiam fecisse recordor,

Quapropter nostris ne te trammitte baruffis.

Nescis quam peius me tambussabat adessum.

Salvignus

Ah, Tonelle, precor, quo smania tanta? Tonelle,

Cui dico?

Bigolinus

                     Salvigne, iuva!

Salvignus

                                                   Tonelle galante,

1110

Fac mihi gratiolam solam: sta denique susum.

Tonellus

Hic mihi promittat pacem sic stratus arenae

Tuque segurtatem fac illi, quod mihi pacem

Tam longo servet, quam longo tempore vivat.

Salvignus

Hic bene promittet: sic te, Tonelle, seguro;

1115

Quod si non faciet, tibi carrum spondeo foeni

Mazzatichi, quo se tua vacca Bonella satollet.

Nonne petis pacem vel das, Bigoline, Tonello?

Bigolinus

Ah, Salvigne, mihi nimis haec iniuria pesat.

Sentio sub calzis eius gravibusque zenocchis

1120

Mudandam imbratasse meam, dum copia sborrat

Multa corezzarum, dumque os suspirat abassum,

Et dabo sive petam sic sic menchionice pacem?

Attamen importat multum, cum quaia tenetur

Vngue sparaverii, vel cum sorighinus in ore

1125

Vivit adhuc iuvenis gatti, qui forte scapabit...

Sit pax: tuum firmetur propter amorem.

Salvignus

O bene pensatum! Virtus sanctissima pax est;

Iret abrodettum sine pace creatio rerum.

Surgite, compagni; nulla est offesa travobis,

1130

Ponite post schenam cerebrum, scordate parolas

In colera dictas; basa, Bigoline, Tonellum

Tuque simelmenter Bigolinum basa, Tonelle.

Ambo venite simul mecum cenare staseram,

Nam simul expectat nos dudum paper arostum.

 

Recognoscentia Tonelli

1135

Magna bachiocheries hominis, ratione dobati,

      Et cui soletto fazza levata datur,

Velle per has tenebras orbum seguitare mulazzum.

      Orbus Amor drittam non docet ire viam,

Velamen quod fert occhis stoppatque vedutam.

1140

      Quam melius fiat braga tegatque nates!

Nam pars quae nullum deberet habere copertum

      Sconditur, et quae pars est tunicanda patet.

An maius reperire queas signale ribaldi,

      Qui, ne vergognet, lumina stoppa gerit?

1145

Nunc, o nunc tandem vistam sbindare comenzo,

      Nunc, o nunc visu mascara tolta meo est.

Menchionazzus ego sequor unam sponte regazzam,

      Quae mihi perpetuo tempore scornus erit.

Me video solum, poverum mentisque balordum,

1150

      Non sine scaldata vado tapinus aqua.

Haec barbera pilos barbae levat absque rasoro,

      Docta filistocchis attrapolare suis.

Veronesa suam iam vaccam prendat Arena,

      Quam vix quatrino turba rognosa paghet.

1155

Vos ergo, quoscumque tenet busa gabia mundi,

      Pro specchio hanc sortem semper habete meam.

Cernite strazzatum, fuerat qui riccus, amicum:

      Vodata est soldis borsa, rasone caput.