Teofilo Folengo Zanitonella red. Tusculanensis

Prohemiunculum

Libriculum quicumque capit, quem perlegat, istum,

      Cesset, si nasum rhinocerotis habet.

Non me nasutis, non meque dicacibus edo,

      Non quibus est humiles nausa videre libros.

5

Me legat amussim quisquis legit omnia, quisquis

      Scit quia fert aliquid lectio quaeque boni.

Lusimus ista puer ficto sub amore Tonelli;

      Libriculi titulum "Zanitonella" voco.

 

Tonellus ad lectores: sonolegia prima

Forte calefabit gens me citadina vilanum,

10

      Namque Zoaninae brusor amore meae,

Vel quod ego, stallas usus nettare boazzis,

      Ardimentum habeam scribere quid sit amor;

Ac si non essem brancatus ab ungue putelli,

      Qui sbolzonadas tirat ubique suas.

15

Nemo super terram mangiat, mihi credite, panem,

      Seu contadinus, seu citadinus erit,

Quem non attrapolet Veneris bastardulus iste,

      Qui volat instar avis, caecus et absque braga.

Et quamvis mea sit, quo scribo, penna badilus

20

      Et faciam drusias fossa cavando manus,

Non tamen, ayme, Deus, potui scampare furorem,

      Qui me sic docuit scribere quid sit amor.

 

Ad Zoaninam sonolegia secunda

Tempus erat flores cum primavera galantos

      Spantegat et freddas scolat Apollo brinas,

25

Sancta facit saltare foras Agnesa lusertas

      Capraque cum capro, cum cane cagna coit,

Stalladizza novas armenta biolcus ad herbas

      Menat et ad torum calda vedella fugit,

Boschicolae frifolat rosignolae gorga per umbras

30

      Rognonesque magis scaldat alhora Venus;

Ante meos oculos quando desgratia duxit

      Te, dum pascebam, cara Zanina, capras.

Non appena tuas goltas vidique musinum,

      Ballestram subitus discarigavit Amor.

35

Discarigavit Amor talem, mihi crede, verettam,

      Quod pro te veluti pegola nigra brusor.

 

Ad Cupidinem sonolegia tertia

Solus solettus stabam colegatus in umbra

      Pascebamque meas virda per arva capras;

Nulla travaiabant animum pensiria nostrum,

40

      Cercabam quoniam tempus habere bonum;

Quando, bolzoniger puer o, mea corda forasti,

      Nec dedit in fallum dardus alhora tuus;

Immo fracassasti rationis vincula, quae tunc

      Circa corradam bastio fortis erant.

45

Nonne disarmatum me tunc, mulazze, catasti?

      Nonne fuit rocchae guardia nulla meae?

More valenthominis schenam mihi, crude, feristi:

      O bellas provas quas, traditore, facis!

Crede mihi, pocum guadagnat miles honorem,

50

      Qui poverum spoiat decrepitumque virum.

 

De laudibus Zoaninae sonolegia quarta

Stella diana mihi se mostrat nonne politam,

      Curo movet occhiadas bella Zanina suas?

Sol damatina mihi caviatam nonne palesat,

      Cum scoprit trezzas bella Zanina suas?

55

Gens Marchesca suum sparpagnat nonne tesorum,

      Cum grignat dentes bella Zanina suos?

Luna bianca suum sparpagnat nonne lusorem,

      Cum parlat fomnae bella bochina meae?

Gens citadina sonat schitarinos nonne tricordes,

60

      Cum cantat fomnae bella bochina meae?

Capra legera mihi, dum saltat, nonne videtur,

      Cum ballat fomnae gamba iutenta meae?

Testa, manus, gambae, venter, pes, coppa Zaninae

      Sunt sol, luna, Venus, capra, leiutus, opes.

 

Eccloga prima, in qua continetur prophetia
de Federico Marchione Gonzagiaco

Tonellus

65

Dum stravaccatae pegorae marezzant

Dumque passutas coprit umbra vaccas,

Ecce sub gianda locus umbriosus,

Barba Philippe.

Philippus

Cancar, est verum, reposemus ambo.

70

Quam bonus ventus sofiat sub istis

Frondibus, dum sol nimio sboientat

Rura calore.

Tonellus

Sentis an quantae cicigant cigalae,

Quae mihi rumpunt cicigando testam?

75

Excitant voias hominum bibendi

Omnibus horis.

Ergo taccatum quod habes galono

Da mihi fiascum: sitio, Philippe,

Atque brusatas habeo ganassas,

80

Nolo lorettum.

Tu prius buso remove cocaium,

En bibo, "clo clo" resonat botazzus;

Est bonum vinum, sed habet saporem,

Oybo, vaselli.

85

Sum refrescatus maduique milzam,

Sicca pro caldo nimio corada

Sorbuit vinum veluti quadrellus

Igne recoctus.

Sentio sub me validum fiatum,

90

Vox mihi salda est: quid erit, Philippe,

Si meae laudes canimus Zaninae?

Accipe pivam.

Dum cano, plenis sofia ganassis.

Philippus

"Lilili blirum", male stoppo busos,

95

At prius nasum sine me mocare,

Iamque comenza.

Tonellus

Debeo grossum facere an sutilum?

Sum refredatus, faciam sutilum,

Quod tuam vecchiam somiabo vaccam

100

Nomine Moram.

"O, me li blirum, Zoanina, blirum,

Huc veni, lirum, mea, bili lirum...".

Sed quid a longe video venire?

Ecce Pedralus.

Pedralus

105

O Toni, quare dubitas nigottam?

Cur tuas capras retines chilò

Et facit boscos re sonare caram

Piva Zaninam?

Nos Todescorum furiam scapamus,

110

Qui greges robbant, casamenta brusant,

Feminas sforzant, vacuant vasellos,

Cuncta ruinant.

Tu tamen cantas velut ociosus

Et tuam curas potius Zaninam,

115

Quam, Todescorum veniente stolo,

Perdere vaccas.

Tonellus

Mantuae princeps Federicus istud

Ocium nobis dedit, o Pedrale,

Deque camporum stipulis suorum

120

Pascolo cravas.

Semper illius volo schiavus esse,

Tres cui dono pegoras quotannis,

Caseas acta, decies pavinas,

Quinque cagiadas.

125

Sit meus semper duca vel signorus

Mantuae princeps Federicus iste,

Quem meus "lu lu" frifolans canellus

Cantet ognhoram.

Quattuar nigras habet hic osellas,

130

Nomen illarum male me ricordor,

Esse cornacchias tacolasve penso,

Non tamen illas;

Sunt aves quae non metuunt lusorem

Solis, at fixis aculis in illum

135

Clariter guardant, quibus ales omnis

Praebet honorem;

Caelicos istae pratigant paesos

Hasque reginas vocitant oselli,

Quae fretum, terram, baratrum spaventant

140

Tempore guerrae.

Pedralus

Non mihi certe tua sors noiosa est,

Quam tibi fecit duca Mantuanus,

Sed Todescorum potius recressit

Tanta canaia.

145

En ego scazzor proprio paeso

Et viam tristes fugio caprettas,

De mala voia fugiensque lasso

Dulce terenum.

En duos agnos modo parturitos

150

Vix guido mecum, pecoris speranzam.

Rei mihi, qualis codesella sbalzat

Nos pegoraros!

Saepe cornacchiae faciendo "cra cra"

Desuper tezzas, super et nosaros

155

Nonne dixerunt mala tanta nobis

Totque malannos?

Attamen semper fuimus bachiocchi.

Cancar Andreae veniat Benello,

Namque sbefabat documenta striae

160

Multa Cominae.

Sed, Toni, dicas mihi iam rasonem:

Qualis est princeps Federicus iste?

Curve, quod tantae patiuntur urbes,

Mantua nescit?

Tonellus

165

Mantua est cunctis melior citadis,

Mantuae gens est bona, liberalis,

Mantuam semper squaquarare sentis,

Barba Pedrale.

Ista primaros generat poetas,

170

Excitat pronos iuvenes ad arma,

Ricca frumento, pegoris, olivis,

Piscibus, uvis.

Semper in ballis godit et moreschis,

Hic strepunt pivae, cifoli, canelli,

175

Hicve zamporgnae, pifari, rubebae,

Hic cagacimbay.

Non ibi proles gibilina plus quam

Ghelpha guardatur, sed amant vicissim,

Prandeunt, cenant, caciant, osellant,

180

Carmina dicunt.

Non ibi cartae, tavolerus atque,

Non ibi taroch, crica, sbarainus,

Cum quibus ludis iuvenes sedendo

Corpora guastant;

185

Vt super montem male barca possat,

Vt natat currus pelagi per undas,

Hoc idem parent iuvenes sedentes

Ludere cartis.

Mantuae ludunt cugolis rotundis,

190

Quas vocat Bressae populus borellas,

Quando per ferri spacium balotta

Itque reditque;

Sgonfias ballas veluti vesigas

Sole sub caldo scanulis balanzant:

195

Hic batit - signat caciam sed alter -,

Ille rebattit.

Giostrulae, scrimae, caciae, palaestrae

Sunt iuventutis bona Mantuanae,

Brixiae nec non, sibi quam sorellam

200

Mantua fecit.

Pedralus

Ah, Toni, qualem tua verba doiam

Dant mihi, Bressam quoniam ricordas,

Quae tot infelix patitur malannos

Semper in armis .

205

Angelus quisnam, deus aut diavol

Huic semel quemquam dederit repossum?

Non, Toni, plus est ut erat davantum

Brixia felix.

Qualis est inter Paduae vilanos

210

Franciae miles, magis aut Todescus,

Quando se incappat fugiens in illos

Tempore guerrae,

Talis est inter varias canaias

Militum Bressae populus tapinae,

215

Inter et centum sedet illa semper

Artelarias.

Mella cum Garza rubeas cruore

Nunc habent undas, mea namque Bressa

Vadit ad saccum, nimium Cremonae

220

Proxima certe.

Hanc enim caeli monitu ruinam

Vidimus, quando Mirabella turris,

Iuncta quae Rocchae lateri sedebat,

Fracta volavit.

225

Ipsa bombardae Stigiam tenebat

Polverem, dico Stigiam quod ipsam,

Si, Toni, nescis, genuere mundo

Trenta diavoy;

Hanc focus caeli rapuit tronantis:

230

O puta qualis crepitus boavit!

Saxa de centum pesiis volare

Visa fuerunt.

Post eum casum sequivere tanta

Bella cum Gallis, Italis, Spagnolis,

235

Cum Capelletis, Sguiceris, Todeschis

Ac Brisighellis.

Inter has guerras variae fuerunt

Quae bonos urbes habuere ventos,

Sed canem magno dedit ipsa solum

240

Brixia casu.

Non eas Manto patitur bataias;

Ergo si godit, stupeo parumper,

Quae tamen nostrae fuit una Bressae

Mantua portus.

245

Nox sed en giorni rapuit lusorem:

Vado; sta sanus, pegorare felix,

Ac meis stallis, modo quas relinquo,

Vtere liber.

Tonellus

Vade, sed noctem remane per istam

250

Staque nobiscum, bone mi Pedrale:

Poma, castagnas habeo nucesque.

Pedralus

Nolo, valete.

 

Sonolegia quinta de laudibus Zoaninae

Bocca Zoaninae si ridet, ridet Apollo:

      Labra Zoaninae sunt codesella mihi.

255

Bocca Zoaninae si parlat, parlat Apollo:

      Labra Zoaninae sunt malapasqua mihi.

Bocca Zoaninae si cantat, cantat Apollo:

      Labra Zoaninae sunt melodia meae.

Bocca Zoaninae si spudat, balsama spudat:

260

      Labra Zoaninae sunt aqua rosa meae.

Bocca Zoaninae si plangit funera, plangunt

      Saxa Zoaninae pro pietate meae.

Ergo cum ridet, parlat, flet, cantat amica,

      Ridet, flet, parlat, cantat Apollo simul.

265

Ac ego si parlo, fleo, canto, rideo, spudo,

      Sic facio, nam sic bella Zanina facit.

 

Ad Zoaninam sonolegia sexta

O Zanina meo plus stralusenta badilo,

      Cur sguardaduris me, traditora, feris?

Sunt mihi tot raschi medio ventrone ficati

270

      Occhiadas quoties das mihi saepe tuas.

Quales barberi video splendere bacinos,

      Qualis et est Laenae zappa sgurenta meae,

Sberlusenta quidem talis tua fazza scoraiat

      Quisquis bellezzam vult doniare tuam.

275

Quando tuas miror sguanzas rossore galantas,

      "Deh, giandussa - grido -, stella diana venit".

Esse tuos digitos credo bis quinque cavecchios,

      Quos tornidoro ploppa bianca dedit.

In teneram posses ferrum voltare povinam,

280

      De sero ad lunam cum Titalora canis.

Attamen audi:

      Est verghetta mihi de fino facta piombo:

Hanc tibi donabo, sis molesina tamen.

 

De matinada quam nocte facere praeparat sonolegia septima

      Phoebus abandonat mundum latitatque per Alpes

285

Vultque super lectum se reposare suum.

      Zappator zappam, laxatque bifulcus aratrum,

Depositam ranzam iamque segator habet.

      Cuncta repossatum vadunt: gallina polarum,

Porcus porcillum, bos stabulumque petit.

290

      Iam fomnae spadolant ad lunam sive lucernam,

Nam bellas goltas esse lucerna facit.

      Martellos ponunt fabri pennamque nodari,

Installatque asinos medda Tognola suos.

      Quisque suum quaerit, dum scampat Apollo, ripossum:

295

Tigris, cerva, leo, sus, lupus, anguis, aper;

      Ast ego gregnapolae similis chiamando Zaninam

Huc illuc tota nocte volare paro.

 

In matinadam quam facit Zaninae eccloga secunda

Quis meam casu reperit coradam?

Ola, non audis, Zoanina surda?

300

Dic, meam quisnam rapuit coradam

Ventre forato.

Sentio meme smagonare flatum,

Nam coradellam mihi sustulerunt,

Non coradellam bovis aut cavalli,

305

Dico, nec asni,

Sed meam, dico, propriam coradam

Cum tuis sguardis oculisque bellis,

O meae vitae Zoanina lusor,

Nempe robasti.

310

Cum piva multas venio fiatas

Et matinadas facio galantas,

Nec tuam duram, manigolda, testam

Rumpere possum.

Immo de cruda camerae fenestra

315

Aut aquam zosum putridam roversas

Meque bagnando vocitas gazanum

Sive bachioccum,

Aut canes post me cicigando stigas,

Qui mihi plures faciunt pauras

320

Atque garlettos quater insequentes

Morsegaverunt.

En matarellum sono vel pavanam,

Nil tamen curas sonamenta pivae,

Quae schitarinos superaret omnes

325

Citadinorum.

Orpheus primus sonatorus orbis

Si lyram gratans pegoras, osellos,

Haspides, dragos, lapides tirabat

Ad melodiam,

330

Non ego mancum facio daverum:

Vix pivae flatu repleo botazzum

Et "lili blirum" digitis comenzo,

Omnia saltant:

Per domum ballant tabulae, cadreghae,

335

Spadolae, secchiae, gramolae, badili,

Roca cum fuso, gratarola, zappae,

Mille pignattae.

Saepe dum canto gelidis sub umbris,

Cum lupis agni, canibus capretti,

340

Vulpibus galli pariter comenzant

Fare morescam.

Dura sed plus es, Zoanina, saxis

Ac habes testam similem giarono;

Porto calcagnos ego plus tenellos

345

Quam tua voia.

Cum super lectos alii repossant,

Solus intornum lachrymans camino;

Non habes per me, traditora, doiam,

Immo caleffas.

350

Ayme, cur tantas renui morosas?

Nonne Bertullam, Toniam, Simonam?

Nonne Gelminam? Cagalocchius, ergo

Sis molesina.

Nam bianchinam tibi dico, bravas

355

Teque bellinam nimis esse pensas;

Quisquis est bellus putat esse bruttos

Iugiter altros.

Ne bianchezzae, Zoanina, credas:

Terra dat nigram segetem bianca,

360

Nigra sed blancam, facilem molino,

Dentibus atque.

Lac cito marcet sine caldirono,

Quod piat formam buliens in illo,

Alterum blancum, niger alter extat:

365

Sic ego, sic tu.

Me quidem nulla spresias casone:

Nonne sum riccus, bonus atque bellus?

Quinque porcellos habeo tetantes

Vbera scroiae,

370

Sunt mihi septem pegorae bianchae,

Sunt duo manzae, tria par bovorum,

Lacte non umquam careo novello

Sive polenta.

Sum satis bellus, satis et galantus,

375

Vado stringatus, super et tiratus,

Meque saltando pedibus legeris

Nullus avanzat.

Porto de paia viciae capellum,

Cuius in piga posui garofol,

380

Quove sub stringa rubea ficatur

Penna caponis.

Sed viam butto quid ego parolas?

Clamor indarnum meus, atque piva

Non tuas surdas penetrans orecchias

385

Pectora stracat.

 

Comparatio de innamorato Tonello: sonolegia octava

      Vado per hunc boscum solus chiamando Zaninam,

Vt chiamat vitulum vacca smarita suum,

      Quae ruit huc illuc nescitque trovare quietem,

Smergolat echisonis per nemus omne gridis,

390

      Fert altam caudam, longas distendit orecchias,

Audiat ut puerum forte boare suum;

      Sed plangens aliquam finaliter introit umbram

Ac ibi non dormit, non bibit estque nihil.

      Me straportat amor rursus de more poledri,

395

Cuius mostazzum nulla cavezza ligat:

      Praecipitat, nitrit, sofiat per utrumque canalem

Et loca fert gambas per dubiosa suas;

      Dice re nil prodest "Sta! Sta!" monstrando crevellun

Hunc firmare tamen sola cavalla potest.

 

Ad Zaninam sonolegia nona

400

      Scorrozzata mihi stetit uno mense Zanina

Et causam sdegni non ait illa sui;

      Me non ascoltat plorantem more putini,

Cui perdonanzam sic peto sicve grido:

      "Oyme, Zanina, tuum spresias, ingrata, morosum,

405

O plus calcagnis dura Zanina meis.

      Qualem terrenum glaciali tempore vango,

Quando nil campos vanga forare potest,

      Talem, surda, tuum reputo, giandussa, magonem,

Nec piat orecchias ulla preghera tuas.

410

      Nocte levo media, sono pivam, canto Rosinam

Cantoque "Para foras, belle Gianole, capras";

      Tu tamen incagas canzonibus et matinadis.

Heu, libertatis venditor omnis amans".

 

Eccloga tertia

Tonellus

Me misetum, quid sola - vides, Bettole? - sinistra

415

Pallentique nucis tecubat Zanina sub umbra?

Siste gregem, ponas ac in carneria pivam.

Quin video quid agat? Redeo nunc, pasce capellas,

Ne venias mecum, sta retro, dico, maruffe,

Ambitio quoniam compagnum temnit amorque.

420

Omnibus in rebus contentor habere sodalem,

Sola tamen mea sit, mea sit, mea tota Zanina,

Sum quia totus ego suus et non esse rafinam,

Pro qua germanos matremque patremque negarem.

Ergo mane faciesque tuum remanendo doverum.

425

O Zanina mei solazzum grande figati,

Salve, nimpha: quid hac nuper Bertolus egoque

Vidimus infandae te sub nucis arbore stratam?

Nescis quam nocuas docuit nos Titirus umbras

Evitare nucum nec in bis armenta morari.

430

Quid tua fert animi tristes frons aspera curas?

Ecce novos campi revoluto tempore flores

Educunt borreamque trucem mansuetior auster

Dispulit, ecce die laetantur cuncta recenti;

Turtur adit socium, geminos en cerne palumbes

435

Quomodo certatim iunctis dant oscula rostris;

Nunc quoque septisona Meliboeus harundine Faustum

Cantabat puerum carumque Ergastus Amyntam;

Sola iaces, Zanina, minax ac turgida vultu.

Zanina sdegnosa

Ver, Tonelle, tibi sit hyems aeterna nec ullas

440

Dent frondes sylvae, tua nec tibi prata virescant,

Nascatur tibi nulla Ceres, vineta crementur,

Implacanda tuas pecudes contagia vexent

Letalisque oculus teneras tibi fascinet agnas

Nec, quibus assuetis gregibus succurrere vestris,

445

Quaeque salutiferae veniant e ruribus herbae;

Ignarus pastor capias pro baccare taxum

Lividaque armentis miseris aconita ministres.

Id me infelicem decet exoptare puellam,

Cui violae foetent, cui lilia nigra videntur.

450

Foeda per has numquam libatas sole cavernas

Strix mihi vel bubo stridescat flebile carmen.

Tu tamen hinc abeas: aliam reperisse negabis?

O si nescirem quod amas, ingrate, Simonam...

Tonellus

O vermocanus, nimia dulcedine schioppo!

455

Pottae meae matris, quantum sum factus alegrus!

Es zelosa tui numquid, Zoanina, Tonelli

(Si tibi porto benum, noli mihi dire bosias)?

Numquid amas, o cara, tuum, Zoanina, Tonellum?

Zanina

Hinc fugias, inquam, tua sunt mihi verba sagittae

460

Suntque super segetes grando, sunt vasa veneni,

Nil magis aversor quam te, Tonelle, videre.

Tonellus

Deh, Zanina, meum noli scanare magonem;

Tu me bertezzas, dubito, me, perfida, truffas;

Mo cancar, quidnam feci? Dic vera: caleffas?

Zanina

465

Siste manum, sic me tractare procaciter audes?

I modo: si qua novae, quae cantes, ludis amicae

Carmina, prome: tibi deerunt certamina primo

Pastorum vati, cui Mopsi phistula cedit,

Cui non aequivalent nec Pan nec Thracius Orpheus.

470

Modo, suaviloquasque tuas inflare cicutas

Incipe, cuncta tuae nimphae quibus ossa liquescant,

Et quibus auritos mulcescere possis asellos

Et quibus instudeas Bertolum subdere cantu.

Tonellus

Ayme, quod irrides poverum, crudelis, amantem.

475

Dic, cagasanguis: habes me bertezzare casonem?

Haec sunt poma, nuces, castagnae, quas tibi quondam

Munere, ladra, dedi? Veniat tibi phistula, nescis?

Aut post terga tenes? Simul aut cum pane vorasti?

Non ex parte mea bellum tibi Laena spechiettum

480

Attulit et stringas cum totis quinque ferettis?

Ista super feram Cremmae comprando trainas

Spendivi septem, tamen es ingrata Tonello.

Non Amphion ego, non Pan, non Thracius Orpheus

Qui possem vestri Bertoli vincere pivam.

485

An credis quod ego Bertolum nescio carum

Esse tuum totum cum toto corde morosum?

Zanina

Est ita; quid modo vis? Sua sum, sua tota, nec altrum,

O Tonelle, volo qui mecum vivat amantem.

Tonellus

O crudele nimis, dubiis et amantibus arctum

490

Verbum, nec verbum, cuspis sed acuta medullis,

Verbum, nec verbum, cruor immo pestifer hydrae.

Quid, fera, Bertolum nostro praeponis amori?

Non ego quippe suam metuo te iudice formam,

Quamvis candidulae placeat - sum certus - Olivae.

495

Falleris, ah, quantum quod amas aliunde! Furentem

Verte, precor, sensum, qui sit cognosce Tonellum,

Quam dives pecoris nivei, quam lactis abundans.

Non mea quam cernis tibi sordeat hispida barba:

Haud minus ipse stupet me nudum limpidus amnis,

500

Cum lavat albentes Triviae quandoque puellas.

Philidis, ah, quoties - testor nemus istud - amores

Contempsi, quoniam tuus in me certior ignis;

Philidis, ah, quoties fragrantum serta rosarum

Discerpsi manibus sparsimque ad littora fudi,

505

Cui ter: "Phili, tace - dixi non absque pudore -,

Sola mihi Zoanina placet, Zoanina maritum

Me teneat, Zoanina suis me cepit ocellis.

Phili, tace, quaerasque alium - te aversor - amantem

Te, Zoanina - viden? -, solam te semper amavi,

510

Immo arsi, miserum sed me fugis, improba, Daphnis

Altera, Phoebeum quae ne scia sprevit honorem.

Tu mihi clamanti velut aspis comprimis aures,

Nec te, saeva, preces nec munera tanta reducunt.

Hircanae potius tygres mansuescere possent

515

Duraque saxa meis fluerent liquefacta querelis,

Quam te nec precibus nec donis vincere credam.

Zanina

Immo lupos ovibus cervasque leonibus ante

Seu canibus lepores videam miscere fugaces,

Quam dicar quod amo, infelix Zanina, Tonellum.

Toninus

520

Te Calibes ferrum fecere, puella, sub antris,

Haud adamantinam te sanguis frangeret hirci.

Ah miser, ah infelix qui non redamatur amando.

Candidus in nostro tibi servabatur ovili

- capreolus, quem sex maculis color igneus ornat:

525

Hunc ego, quandoquidem sic me, Zoanina, repellis,

Sive dabo Laenae, seu candida Philis habebit.

Zoanina

Nec te Laena umquam nec candida Philis amabit.

Toninus

O quantum, Zoanina, furis nimiumque superbis,

Ni forsan nostrum furor hic augeret amorem,

530

Namque per iratos amor amplius ardet amantes.

Zanina

Non arbor crescit quae non plantatur: amoris

Non erit augmentum, quia non amor affuit umquam.

Tonellus

Me fugis ergo? Tuum sic, improba, spernis amicum?

Sum Bertolus ego, tibi qui convicia dixit?

Zanina

535

Hinc ego - ne ulterius cur sim tam maesta requiras -,

Hinc ego pastores omnes tumefacta repello.

Bertolus nuper vidit me fragra legentem,

Cui variis ex his texebam nobile sertum

Floribus; hoc illum certe donare parabam,

540

Credidit ast alio dandum, quia cogit amantes

Semper amor dubios suspectu credere falsum.

Protinus intumuit: "Cui sertum - dixit - amico

Texis, iniqua, novo?"; ruit inde manuque coronam

Ac sub calce sibi dandos laceravit honores.

545

Haec toleranda tamen fuerant, maiora ferebam.

Quando Pedralus tristi me urgebat amore,

Agmine pastores facto venere capellis

Posthabitis, voces coram quibus ipse nefandas

Prorrupit dixitque mihi convitia multa.

550

Maestitiae causam facit hanc Bertolus acerbae,

Vnde per hos steriles montes ego sola morabor,

Pastor ubi nec pascit oves, nec sulcat arator,

Nec Philomena graves removet de pectore curas

Aut ubi nec liquido se immergunt Naiades alveo

555

Aut neque venatrix auratam cincta pharetram

Frondea per nemora ingentes transvulnerat apros.

Toninus

Ne saevi, Zoanina, tibi, ne, blandula, saevi,

Tecum habitem silvas - tantum patiare - per istas.

Desine Bertolum, qui te odit, amaque Tonellum.

560

Si nos aequiparas gregibus, sum ditior illo,

Si forma, dubium nihil est, sum pulchrior illo,

Si cantu stipulaeque sono, sum doctior illo;

Bertolus niger est, pede claudicat oreque tardo

Balbutit, unius cui defit lumen ocelli;

565

Non Bertolus habet secura per ocia tempus:

Desertis pecudum saeptis curvatur aratro;

Nec rudis in molli fagorum cortice novit

Scribere dilectae quae carmina dicat Olyvae.

Sis mea eroque tuus, Zoanina, nec ignes

570

Bertoli memora, mea sis, mea, dico, puella.

Zoanina

Nec te nec quemquam sequar amplius; ite, capellae,

Iteque, pastores, fontes sylvasque relinquo.

Qui norunt dicant: amor est insania mentis.

 

Tonellus hanc exclamando sequitur desperatus:
eccloga quarta per alphabettum

A Ayme, quo, dulcis, properas, Zanina?

575

Ayme, cur schenam, traditora, voltas?

Ayme, sta mecum, precor, et hunc bellum

Accipe pomum,

B Barbaros vincis feritate Moros,

Bistones, Turcos, Sguiceros, Todescos,

580

Bestias omnes, animas diabli

Belzebuelis.

C Curre planinum, tibi saxa mangiant

Cruda scarparum sparamenta, solas;

Cancar ortighis veniat, quod ipsae

585

Crura cruentant.

D Deh, quid indarnum sequor hanc ribaldam?

Deh, quid unius sub amore ladrae

Ducor ad forcam? Mihi iamque lazzum

Doia paravit.

590

E Ecce nam longe video cavallam:

Est sibi pro me misero cavezza;

Ergo cornacchis laqueo picatus

Esca manebo.

F Forca sit nostrae medicina poenae,

595

Forca tot guaios penitus levabit,

Forca me picchet pariterque cagnam

Forca Zaninam.

G Gratias reddo, quod ego catavi

Gaudium, cum quo fugient afanni,

600

Grata seu contra quod ero ladrones

Guardia campis.

H Haec salix, aut haec erit apta quercus

Hanc meae mortis satiare voiam.

Heu, quid expecto magis? Est adessum

605

Hora picandi.

I Ito nunc, ito, Zoanina vacca,

Ito: qui semet fogat est Tonellus,

Ibis ad stuam sine quo, nimisque

Indusiasti.

610

L Laude mancabis, mea stracca namque

Lingua non umquam veniebat, ut te

Laeta cantaret faceretque pivam

"Li" frifolare.

M Muta tu semper precibus fuisti,

615

Matta quapropter reputaris esse,

Mortus at postquam fuero, pianges

Maesta Tonellum.

N Non dabo non plus tibi poma, figos,

Non rosas, brognas, pyra, fragra, moras,

620

Non dabo non plus lepores, palumbes,

Non dabo non plus.

O O mihi giornus maledictus ille,

Ossa cum per te mihi tota sensi

Obrui dardis ab Amore iactis

625

Ordine nullo.

Possit ad bassum rigolare caelum,

Possit et tellus fieri baratrum,

Prestiter mundus bruset, astra, nubes,

Pontus et aer;

630

Q qualiter cunctae pereant puellae,

Qualiter femnae moriantur omnes:

Quaeque poltrona est, similanda cagnae

Quaeque Zaninae.

R Rumor et lites veniunt ab istis,

635

Rixa cum femnis pariter creatur,

Ricus est orbis diavolabus istis,

Richior Orcus.

S Semen hoc mendax muliebre, vanum,

Stolidum, mordax, petulans, malignum,

640

Sordidum, pravum, fatuum, superbum,

Quod ruit orbem.

T Tota per Laenam iacuit bagassam

Troia, quam iudex malus agrafavit,

Tuque per femnam, miser o Tonelle,

645

Torque colengum.

Vado piccari, locus iste non est

Vistus: en collo laqueum tacavi,

Vado iam supra salicem... Sed, heu, quis

Volgitur istuc?

 

De laudibus forchae sonolegia decima

650

      Omnibus in rebus desgratia semper abundat:

Estne canaruzzo tolta cavezza meo?

      Sors differre potest, at non prohibere soghettum:

Est mihi per superos forca parata deos.

      Non quod sim ladro vel Bondanelica proles,

655

Dum fugiebat a facie Salvigni, ita dicebat.

      Non quod Bardellae villa crearit, opus;

Natus at ut moriar vivus, moriens quoque vivam,

      Sola sit ad vitam congrua forca meam.

O si cornacchias esset prohibere facultas,

660

      Per quas aufertur lux oculina ladris!

Quaenam sors mortis, quam forca, trovatur in orbe

      Dulcior? Hac mihi nil gratius esse potest.

Cetera per gesias sub terris funera condunt,

      Piccatis caelum posse videre datur.

 

Eccloga quinta de amore

Salvignus

665

Quo tam frezzoso passu, Tonelle, caminas?

Cur portas gambas veluti lunaticus? Ola,

Cui dico? Ptru, sta! Faciam tibi more somari,

Postquam despresias Salvigni verba pregantis.

Tonellus

Deh, Salvigne, meum noli strubiare viazzum

670

Nec des impazzum tibi qui fastidia non dat;

Lassa vestitum, lassa, tibi dico, gabanum.

Salvignus

Non ego, ni dicas quod habes, lassavero maium.

Tonellus

Ad corpus lanchi, mistatem ruppero nostram

Atque tibi supra nasum plantavero pugnum.

Salvignus

675

Linquo, sed tamen es multum boriolus adessum;

Quid facies hosti, cum scorrozzeris amico?

Cancar, non veni pro te imboldire chilò

Immo velut carus compagnus scire casonem

Brammo, quae stizza est, quae mens bizzarica, quae te

680

Angonaia, menat cervello more carentis,

Vadis et ad guisam cum quis mangiaverit uvas,

Fossatum cercat propter deponere sommam.

Nunc ego cum Gianno vaccas mungente Belino

Te desperatum nimiumque piangere sensi;

685

Quo planctu fuimus constretti linquere secchias

Et pietate tui sguazzavimus ambo ganassas.

Ergo meus grandem tortum Tonellus habebit,

Causas doiarum nisi dixerit ille suarum.

Hac sub glande parum, quaeso, depone culattas.

Tonellus

690

Oyde, quid ad mundum veni stentare misellus?

Oyde, quid indarnum me mater lacte cibavit?

Mancum nonne malum fuerat, cagarossus, alhoram

Ex asini calido fieri pissamine fungus,

Vel petra, vel zoccus, potius - volo dicere - stronzus,

695

Quam tapinellus ego matris de ventre sborari?

Salvignus

Ah, Tonelle meus, quid desperare bisognat?

Displicuit Christo plus desperatio Iudae

Quam si vendisset Christum sanctamque Mariam.

Est nihil hac culpa toto poltronior orbe:

700

Non desperatae plagae medicina catatur.

Quando dat nobis aliquem fortuna travaium,

Conseium nostris ab amicis tore bisognat

Ac in carnerum sua ponere verba rasonis,

Sunt quia cordoios bastantia tollere nostros.

Tonellus

705

Sola meum, dico, mors, oyme, levaret afannum.

Salvignus

O meschinum hominem, qui supportare flagellur

Nescit fortunae, nisi mortis cerchet aiuttum.

Quem tibi soccorsum tribuam, si dicere non vis?

Dic, giandussa, cito: quae te desgratia colsit?

Tonellus

710

Ecce meae - cernis? - cavezzam porto cavallae,

Cum qua per collum salicem appicabor ad unam.

Salvignus

O cermisonem testam, apiccare teipsum?

Tu bene piccares alios, tibi parcere nolens.

Nil dubium, quoniam est amentis amantis usanza

715

Nolle salutiferum compagni audire ricordum.

Per causam: numquid bursam tibi ladro robavit?

Num dedit accusam camparus barba Tognazzus,

Namque tuos heri porcos dare damna catavit?

Tonellus

Non, vermocanus, sic est, quia perdere vellem

720

Sexcentum bursas, pegoras, casamenta, cavallas,

Plus prestum quam te, quam te... - nil dicere possum,

Sanglottus stoppat sorramen namque fiati -,

Plus prestum quam te, mea spes, mea vita, Zanina,

Quam te, garofolum, rosa, pomum, cara sorella,

725

Cara sorella quidem qua non mihi carior altra.

Est, Salvigne, mei scanacori causa Zanina,

Sola Zanina meum posset smorzare brusorem,

Sola Zanina suis me snembolavit ochiadis;

Hanc amo, nec redamat; brusor, nec porca movetur...

730

Immo bertezzat, soiat truffatque tapinum

Ac multos seguitat veluti scartera morosos.

Sola iutare potest et quod sit sola spiavit,

Vnde superba venit, me tractat more gazani.

Dic, Salvigne meus: crudelis nonne vocanda est?

735

Illa potens non vult medio succurrere morto.

Ergo bonas habeo causas me tradere forchae.

Salvignus

Doh, pinfen, ergo cruciaris amore Zaninae?

Tonellus

Est ita; fio cancar, paret tibi cosa novella?

Salvignus

Cosa novella quidem: fuit haec parlatio prima.

740

Estne Zanina Petri Gambonis mia? Scisne?

Tonellus

Est, est; ayme, suum me tantum nomen amazzat.

Salvignus

Maraviliabam quod eras sic fronte striatus.

Deh, poverelle, rogo, noli te credere fomnis,

Noli post ipsas cervellum perdere ladras,

745

Noli, dico tibi, Veneris seguitare putellum.

Iste cavestrellus faciet tibi rumpere collum,

Hic orbesinus totum sfrantummat honorem:

Non tibi, qui bonus est tantummodo pascere capras,

Sed citadinis scarlatti veste dobatis.

750

Est Amor angoscae speties mentisque diavol,

Est Amor erro rum capitanius estque bagassae

Filius, est proprii domentigatio iuris,

Estque pudicitiae contrarius estque maligna

Pestis et a nulla morbus sanabilis herba,

755

Per quem perdit homo robbam, ius seque medemum,

Per quem calzati omnes strassinamur ad Orcum.

Fac sennum matti: lassa, Tonelle, talopram,

Nam secchiam merdae tandem urtabis in unam.

Nascere vin causam cur non habet ille mudandam

760

Vel cur mostazzum tenet in bindamine stuffum?

Est quia vergognae clausit bastardulus occhios.

Nascere vin quare puer est numquamve senescit?

Nam facere impressas pueriles cogit amantes.

Noscere vin quanti sit damni causa ladrettus?

765

Totius mundi res gestas pono dacantum,

Hic exempla tui solum statuamus avantum.

Si, Tonelle meus, zuras mihi dicere verum,

Est tibi nulla modo vaccarum cura tuarum:

Primo sicca illis garlettos merda boazzat,

770

Nam velut usabas numquam tua stalla netatur;

Si mungis, mungis si non fastidia nolunt,

Quae tibi cervellum rapuerunt propter amorem.

Cessant mascherpae, cessat cagiada, botirus,

Humida formaium corrumpit muffa levatum;

775

Itque in malhoram pecoris sperantia taurus

Inque malum punctum substantia tota ruinat:

Vigna tui broli sine palis, obruta spinis,

Clamat de longe zappas ottanta mearos;

Ad sguazzum campi vadunt, lacus arva covertat,

780

Nam velut usus erat numquam fossata cavantur:

Dormit zappa domi, forcatus, vanga, badilus,

Cuncta sui culpa veniunt ruginenta patronis.

Hic est acquistus qui fitur amare puellas,

Hunc mullazzus Amor facit, o Tonelle, guadagnum.

785

Perdis amicitiam multorum, perdis honorem

Et patri matrique tuae das, improbe, guaios.

Hunc de cervello tostum, precor, ex cute grillum,

Ne bovis accipiat formam bustumque gigantis

Et modicus fiat grandis montagna fasolus.

Tonellus

790

Ista meam rupit circumparlatio testam,

Per dextramque intrans laevam passavit orecchiam.

Das vento calces, umbram, Salvigne, misuras,

Scribis et in glaciem scaldantem solis ad ignem.

Plus tostum caschet mundus caelumque roversum,

795

Plus tostum mullos asinosque per astra videbis

Cornacchiasque iugo faciemus arare ligatas,

Plus tostum nascat talis verzonus in horto,

Quod minor ad totam Bressam det foia menestram,

Plus tostum cessent fontes imbresque rafinent,

800

Denique plus tostum mutabit Secchia canalem,

Quam cesset may may Tonellus amare Zaninam;

Et licet hanc vellem, non possem linquere femnam,

Et licet hanc possem, non vellem linquere nimpham.

Vade, nec impresa me quisquam toiat ab ista.

Salvignum

805

O sine cervello zentaia vel absque governo:

Se cruciant quod amant, nec amare nientedimenum

Desistunt faciuntque velut benolina, bachiocchi,

Quae moritura gulam zatti spontaniter intrat.

Tolle foras istam de sensu, matte, paciam

810

Teque tibi stesso savia cum mente ritorna.

Tu capra eque tuae ad sparaveria vades:

Hic amor ad stuam mandat finaliter omnes

Et multos riccos panem pitocare coegit.

Quisquis amat, multum spendit nihilumque guadagnat,

815

Monstratur digito, post illum quisque petezzat.

Tonellus

Mentiris quod amor sit eorum causa malorum:

Sicut te sforzas baiando provare chilò.

Nonne quis est similis zocco similisve quadrello,

Quem non guidat amor, quem non trahit ulla puella?

820

Dic, codesella: quid est virtus nisi germen amoris;

Virtutem sborravit amor, sborravit amorem

Sola dei beltas, quae corpora nostra galantat

Inque Zoaninam venit bellasque putinas.

Numquid ego potius merlottus amabo cavallam,

825

Seu vaccam moram, seu cagnam, sive gatellam,

Me quia reprendis vaccarum linquere curam,

Quam bellam fomnam sensuque rasoneque plenam?

Pazzus es et nescis quidnam, Salvigne, sbaiaffes.

Salvignus

Potta meae - quod nunc volo biastemare - madregnae

830

Argumenta facis magno bastantia Scotto

Atque Thomasinis studiabus forsitan apta.

Sum contentus: ama, quia quosque bisognat amare;

Sed ratio, non mens lassiva gubernet amorem.

Tonellus

Deh, diavol, amor non est subiectus et inde

835

Debet amor potius rationem flectere quo vult.

Nonne vetus proverbol habes "Amor omnia vincit"?

Salvignus

Heu, bene parlasti, sagurate, quod omnia vincit,

Namque tibi robbam, nomen tulit, inde cerebrum,

Plusque Zoaninam curas quam mungere vaccas.

Tonellus

840

Pur ibi te fichet, nescis voltare galonem;

Numquid Zaninae vis me praeponere vaccas?

Salvignus

Non, sed ama pariter vaccas vaccamque Zaninam.

Tonellus

Deh, veniat cancar tibi nunc, manigolde vilane:

Tune Zoaninam praesumis dicere vaccam?

845

Quod mangiare viam possit tibi phistola nasum!

Salvignus

Perdonanza, precor, nolique gridare, Tonelle,

Nam meus incauto dictus muzzavit ab ore.

Immo Zaninam stellam chiamabo dianam,

Dummodo non voias te desperare per illam;

850

Nam si desperas et vis te tradere forchae,

Non illam vaccam, sed ego clamabo putanam

Et semper dicam quod amor tibi colla tiravit.

Tonellus

Numquid amor boia est, quia dicis "colla tiravit"?

Salvignus

Vt quid habes manibus pro te appicare soghettum?

Tonellus

855

Non amor, ast odium quod fert mihi cruda Zanina

Me quasi forzavit contradam perdere drittam.

Salvignus

Vt quid amas illam, si te sdegnosa refudat?

Tonellus

Troppus amor quem porto sibi facit esse superbam.

Salvignus

Ergo troppus amor te vult piccare bonhomum;

860

Ne stupeas, boiam si dixi nomen amoris.

Tonellus

Crimen amoris enim non est, at culpa puellae,

Troppus amor non esse potest, at troppa superbit.

Salvignus

Dissimula fingeque aliam doniare morosam.

Tonellus

Dissimulare nequit nec fingere quisquis amator.

Salvignus

865

Heu, quia vicisti: cedo, Tonelle, nec ultra

Disputo, nam tua me sententia docta ligavit.

Non de Bolognae celsis venit ista cadreghis,

Non savio nostri processit ab ore Peretti;

Talia non donant zappae, nec aratra, badili,

870

Solus amor docuit, potis est qui ferre biolcos

De pecudum stabulis ad summae culmina mitrae.

Victor es et speciem, formam quoque noscis amantum.

Non habet hanc culpam, sed sola Zanina, Cupido,

Et giandussa mihi veniat si sensero quemquam

875

Blasphemare deum, quod sit cativus, Amorem:

Hoc bastone suas sine fallo ruppero costas.

Est gentilis Amor, vult cor gentile, galantum,

Dulce, saporitum, tandem dulcedo fit ipsa.

Et giuro, Tonelle, tibi: retrovabo Zaninam

880

Hancque tibi faciam dilectam, pone pauram.

Vade casam brenamque tuae iam torna cavallae:

Vndique nox nigra est grillique per arva tricantant.

 

Discesso Salvigno Tonellus restans lachrimabiliter
hanc sonolegiam undecimam edidit

Oyde meus venter, mea milza meusque magonus,

      O mea centenis testa piena grylis!

885

O quales lancos, o qualia cancara porto!

      Non maior poenis est codesella meis.

Nil sunt giandussae, nil vermocanus ad istud

      Quod pro te patior, bella Zanina, malum,

Oyde, Zanina, fero pro te malapascha, malannum,

890

      Deh, non sis doiae causa ribalda meae.

Schioppo, creppo, brusor, nequeo sborare fiatum,

      Sit fas almancum posse morire cito.

Affannus maior meus est quia brusor et ista

      Flamma coradellam scanat ognhora meam.

895

Tu tamen et rides et cantas, inde caleffas

      Me, tibi qui sempro tempore schiavus ero.

 

De natura amantis sonolegia duodecima

Quare, si mangio, videor mangiare lusertas?

Sdegnatur quoniam vacca Zanina mihi.

Cur bibo zattorum succum, si sugo botazzum?

900

Sdegnatur quoniam scroia Zanina mihi.

Quare sognanti paret mihi perdere capras?

Sdegnatur quoniam ladra Zanina mihi.

Cur sonitus pivae paret sgnavolatio gattae?

Sdegnatur quoniam porca Zanina mihi.

905

Quare, garofolum si naso, merda videtur?

Sdegnatur quoniam cagna Zanina mihi.

Cur sunt gregnapolae vel parent esse columbae?

Sdegnatur quoniam mulla Zanina mihi.

Ergo finatantum sdegnosula conticet illa,

910

Non edo, naso, bibo, dormio, canto, sono.

 

Sonolegia tertia decima, qua Tonellus,
post intervallum trium annorum quo Zaninam non vidit, ait

Magna bachiocheries Veneris seguitare putellum

      Cuius vergognam nulla mudanda tegit.

Quid maruffus ego sequor hanc sine laude ribaldam?

      Non sua pregheras audit orecchia tuas.

915

Me video a cunctis compagnis esse relictum

      Nec sine scaldata vado tapinus aqua.

Haec barbera mihi barbam tulit absque rasaro,

      Quae scit castrones attrapolare viros.

Si bene contemplor sua gesta suasque parolas,

920

      Est, quam Veronae misit Arena, scroa.

Proh, vergogna mihi qualis scoperta videtur:

      Hic mihi perpetuo tempore scornus erit.

Ergo bachiocheries magna est sequitare putellum,

      Cuius vergognam braga niuna coprit.

 

Strambotolegia in excusationem huius Zanitonellae

925

Livida semineci mors quae tulit inguen Achillis,

      Reddita quo falsum Troia domaret equum,

Bistonios audet - fateor - dispellere nautas,

      Sed non Zaniphili carpere fata mei.

Dixit Apollinei quantum ferat ulna Phitonis,

930

      Dixit et obscurae quanta sit esca lyrae,

Non reprobent Latiae, pastor quae dixerit, aures

      Castus in hoc gracili cortice gaudet amor.

 

Ecloga sexta, qua introducuntur Tonellus et Pedralus,
qui ambo inebriantur

Tonellus

O fortuna mihi nimium rabiosa tapino,

O quae sola faves poltronibus atque ribaldis,

935

Qua causa tanti per te mihi dantur afanni?

Cur mihi non streppas animam de corpore tandem?

Nonne foret melius semel hunc sborare fiatum,

Omnibus in giornis quam mille morire fiatas?

Es, fortuna, quidem merda merdosior omni,

940

Et tamen a multis tu zuccarus esse videris,

Quos tales utinam cagasanguis amazzet adessum!

Namque ficaverunt speranzam firmiter omnem

In te, quae tandem das, oyme corada!, malannum.

Indarnum studui tibi pro servire gaioffae,

945

Sed mihi voltasti cervellum more gazani

Deque meo penitus privasti, ladra, placero.

Pedralus

Quid sturbulentus facis hac, Tonelle, sub umbra?

Nunc ego rampatus longam scalvare pioppam,

Vt viridi possem foiamine pascere vaccas,

950

Audivi lacero te suspirare magono.

Deprecor ut quod habes voias buttare deforam:

Tu scis non pocum strictos nos esse parentos,

Scis quantum savius villa sum dictus in ista,

Conseium quapropter ego dabo forte galantum,

955

Per quem lassabis doiam, Tonelle, dabandam,

Forsan et altorium quemquam donabo chiloium.

Tonellus

Nunc nunc pensabam quod me tentare venires.

Hinc fuge perque tuum vadas, Pedrale, viazzum;

Ad corpus sancti - quod blasphemabo - ... lupini,

960

Si, Pedrale, loco non te distollis ab isto,

Nos plus quam cinquanta duos parebimus esse.

Pedralus

Nonne tibi dico quam sis, Tonelle, maruffus?

Scire tuos guaios modo quaero daturus aiuttum,

Et vis ad primum mihi testam rumpere tractum?

Tonellus

965

Deh, guarda guarda, non magnus bastat afannus,

Qui mihi cantono milzam rosegavit ab omni,

Si non hic etiam me disturbare veniret.

Expecta, poltrone, volo tibi rumpere schenam;

Forsan pentibis mihi nunc venisse davantum.

Pedralus

970

Vade pianinum, rogo te, mi care Tonelle,

Iam non ira viri stravacatur more ledammi.

Num, poverelle, tuum patieris battere barbam?

Tonellus

Si tibi perdono, veniat mihi cancar adessum,

Quamvis deberem subtilem perdere bragam,

975

Quam soleo tantum festivis ferre diebus.

Guarda, vilane, volo nunc me sborare daverum.

Pedralus

Horsu, ne facias, es mattus? Vade, padimma!

Qui sumus an nescis? Sta retro, dico, Tonelle!

Mo sagurate, tuum sic vis tractare Pedralum?

980

Nescis quam cari socii sumus atque parenti?

Sic tua de proprio cascat mermoria scanno?

Sta retro, si vis: non dixi, non ego feci

Tam grandem cosam, per quam me battere debes.

Tonellus

Nonne tibi dixi de prima "Vade, Pedrale",

985

Aut quod deberes oculis te tollere nostris?

Cerne meos oculos, si vis cognoscere doiam.

Pedralus

Do, compagne, tibi perdonum doque rasonem,

Te quia cognovi nimiam sburlasse gramezzam

Deque tuo birlo mentem butasse stravoltam.

990

Post haec excuso si te furor illico brancat,

Namque tuum fratrem Bertol patremque Maionem

Cognovi pauca boriolos essere causa.

Ergo, Tonelle meus, cordoium pone dacantum

Atque tuum tanto de inflazzine cava magonem;

995

Dicito cuncta mihi, tibi sum, Tonelle, fidelis,

Ne, meschine, velis tantum lagnare. Quid inquis?

Non parlas? Deh, butta foras, codesella, venenum:

Nil mage debilitat vel nostros incoquit artus,

Pectore sub tacito quam mens agitata dolentis:

1000

Corneus hac animam profudit sorte Ioannes.

Et licet hic vermis tua rodat corda cativus,

Cuncta sed ad carum compagnum dicere debes,

Qui mala cervelli pensiria pacificagat,

Dummodo cuncta sibi, nil servans, significagat.

Tonellus

1005

Quid, Pedrale, modo mihi tantum rethoricagas?

Vin quod ego dicam tibi verum? Pone culamen.

Vnxisti forsan musum vel forte bibisti

Et mihi nescio quo vis praedicare prolecco:

Numquid ego potero sine naspo svolvere filum?

1010

Si mihi sorbottum vini fers, dando fiascum,

Cuncta recunctabo: sic vox ladinior exit.

Pedralus

Si tibi non bastat vinum, quin?, carpe botazzum:

Pedralus tuus est, barilottus et iste lorettus;

Sunt ad comandum cari mea cuncta Tonelli.

Tonellus

1015

Clo clo, quam bonus est! Refero tibi mille cotalas.

Dicere sed quid ega tibi nunc, Pedrale, volebam?

Pedralus

Dah, angonaia, tulit sensum fortasse barillus?

Est poca, crede mihi, quam sufers, poena, Tonelle.

Gratta caput: capitis revocat gratatio mentem.

Tonellus

1020

Quas habeo drentum quantum bene nasca travaias!

Attamen ipsarum peradessum nescia causas;

Cras dicam, postquam mangiavero quinque manestras

Sive fasolorum vel tres vel quinque scudellas.

Ahn, sed ego tandem memoro, Pedrale sodalis.

1025

O cancar, quantas habeo sub pectore doias!

Non bastat quod me tormentant, sed, codesella,

Iam quasi sborravi medio de ventre fiatum.

Non tibi sanglottos, tibi nec suspiria dico,

Qui per iter colli vellent exire deforas,

1030

Sed, quia sunt troppi, braghae sorrantur ab imo

Et sic efficiunt suspiria saepe corezzas.

Attamen hanc nostram postquam vis noscere poenam,

Dicam: quaeso, tuas distende parumper orecchias.

Credo scias, Pedrale meus, si forte recordas,

1035

Quod mea fomna super cervellum lantcur habebat;

Cuius ventronem tantus cruciabat afannus,

Quod non sic sbraiat cum perdit vacca vedellum;

Ad corpus cigni, finaliter illa morivit.

Pedralus

Ayme, Tonelle, quid est quod dicis, cancar, adessum?

1040

Thomasina tibi mancavit? Busca del mi!

Non ego - dico tibi verum -, Pedrale, sciebam.

Da mihi perdonum, magnam tibi praesto rasonem:

Numquam pensassem quod te dolor iste piasset.

Cur non andasti civitati tore medeccum?

1045

Hi faciunt nostros tam saepe guarire patronos.

Tonellus

Doh, cancar veniat merdecchis atque ciroitis!

Nam ladri fomnam, simul et mihi trenta doinas

Robbarunt, sine quis melius Thomasa guarisset.

Ante suos tantos implastros atque cirottos

1050

Ipsa civabatur melius meliusque cagabat,

De pampardellis cum vino quinque menestras

Mangiabat, post quas parlando stabat alegra.

Pedralus

Cur, pinfen, ergo chiamasti, matte, medeccum?

Tonellus

Mo angonaia, fuit prae noster don Iacominus,

1055

In cuius chieregam giandussa nascere possit.

Pedralus

O menchione, fidem praestasti don Iacomino?

An nescis quoniam monesi fratresque pretique

Nos omnes vellent meschinos saepe morire,

Vt de candelis guadagnum fiat avancis?

1060

Si, Tonelle, suas vis truffas noscere, scolta.

Vna super coxam Bertoli venerat olim

Phistula, qua sursum calzas tirrare cedivit.

Illico frater adest Polus, scis?, ille romittus,

Qui becchi portat barbam venditque badilos,

1065

Cum quibus ad Dominum barberus nettat orecchias...

Tonellus

Ahn, scio, Iudaeis impegnat saepe capuzzum

Atque braviarium domenticat intra tavernas.

Pedralus

Est, est, tu noscis. Sed quid contare volebam?

Tonellus

Dicebas quod panza tibi dolet atque padronus;

1070

Mangiasti nimium: lenta, Pedrale, corezzam.

Pedralus

Nescio si potero lentare: "tuf"; altera: "tuf tof".

Tonellus

Non, giandussa, aio sic te mollare corezzam,

Dico centuram qua cingeris. O cagalocchium,

Guastatur tempus: ne forte bagnemur, eamus.

Pedralus

1075

Imbriagatus eris, Tonelle, nimisque bibisti:

Ecce stat ad mediam gambam sol altus, et inquis

"Guastatur tempus: ne forte bagnemur, eamus"?

Sed narare unam volo nunc, Tonelle, cotalam,

Panzanicam dicunt multi, multi quoque follam.

Tonellus

1080

Dic sed: cur vadunt in circum prata, paesus?

En casamenta volant, sta saldus, barba Pedrale,

Tuque valas, sine me quo vadis? Sta, cagasanguis!

Cur tam cuncta volant? Capris incago daverum.

Pedralus

Es cactus plus quam crudus, Tonelle sodalis,

1085

Ac ego non liber sum totus: cerno serenum

Paulatim caelum fumanis undique tegi.

Sta, Tonelle, susum! Quid cascas? Surge gaiarde,

Huic te branca palo manibus, da brachia circum!

Heu, quia non unum video, sed mille Tonellos.

Tonellus

1090

Ac ego non unum cerno, sed mille Pedralos.

O quantae pegorae pascendo per aera vadunt

Turchinamque suo portant in tergore lanam!

Pedralus

Nil dubita, Tonelle, palum ne desere, donec

Haec mala transcendant digesto tempora vino.

1095

Ih, quantas video cornacchias atque civettas!

Tonellus

Non sunt cornachiae, non sunt, Pedrale, civettae,

Sed quem taccatum fers in galone botazzum:

Implevit testam vino sensumque chimaeris.

Ecce lacum paiae video: nodabimus ambo.

1100

Disvestire libet: sum nudus, tolle camisam,

Te quoque fac nudum, Pedrale, lacumque per hunc na.

Pedralus

Ecce nato, sed fresca nihil mihi paia videtur

Atque cavant nobis oculorum lumina buschae.

Tonellus

Me miserum, Pedrale, iuva, meschinus anegor:

1105

In gambam venit granfus; da, cancar, aiuttum!

Pedralus

Quomodo succurram? Quin? Rursum tolle fiascum!

Tonellus

Da cito, ne indusia, morior, cito praebe botazzum!

En bibo tuque bibas: scampavi grande periclum,

Sic morzare focum focus alter saepe probatur;

1110

Namque serenantur caeli, stat fixaque tellus,

Sum Tonellus ego tuque es, Pedrale, Pedralus,

Qua eque suo primo res est tornata paeso.

Thomasina tamen mancat mihi sola: quid, ayme,

Sperandum est, dum nostra subest huic vita biformi

1115

Fortunae?

Pedralus

                      Mors sola, quod ergo quiesce,

Nam mortalis erat quam luges femina, dormi.

 

Ecloga septima

Pedralus

O Tonelle, leva sursum, dormivimus horas

Quattuor, ast oculos somno quoque gesto gravatos:

Quam iuvat in primis postquam dormire calamus

1120

Seu ter sive quater pancae distendere pellem!

Tonellus

Sic faciunt asini poltrones, non tamen illos

Dico quadrigambes portantes tergore sommas,

Ast asinos quos villa facit Bardella bigambes.

Sed quam velle mihi peradessum dicere follam

1125

Coepisti, quando volitare per aera grillos

Vidimus et stantes circumgirare paesos,

Incipe: non ultra e scala in cantiribus ibis.

Pedralus

Res bosiarda quidem non est, Tonelle, daverum

Quam recitabo, tamen quid me donabis ob istam?

Tonellus

1130

Ne dubita, codesella, nucum tibi trenta garillos

Servo, quos feci; ni credas, respice nigras

Ecce manus: haec dona tuae sint apta fadighae.

Si tamen his forsan tracto de more putini,

Quem nux contentat, seu pomum, sive ceresa,

1135

Est medaia mihi de fino facta piumbo,

In qua sculpta - viden? - stat sancta Maria Loreti:

Hanc, Pedrale, tuo poteris taccare capello,

Sub qua comparet vel flos vel penna caponis.

Pedralus

Sum contentus: ego pulchram narabo cotalam.

1140

Tempus erat quando nos maior freddus agiazzat

Duraque sub vento schiappatur terra boraso,

Celsa covertatur nivibus montagna bianchis,

Invidriantur agri, candelae ad culmina pendent,

Paupertas nullo se stringit tecta gabano

1145

Nec scaldare potest per buccam rancida furnum,

Supra palmuzzos manuum dum saepe sbadacchiat,

Has magis infreddat, quia fert in corpore giazzam;

Tunc ego - sic nobis est semper usanza vilanis -

Pergere decreram solus solettus ad urbem

1150

Patronoque meo porcellum ducere grassum.

Protinus excalcis pedibus - nam dura per arva

Vel per gasones potuissem frangere scarpas -

Ire comenzavi, porcum stimulando goiolo;

Ipsius ad gambae calcagnum corda tacatur,

1155

Quae sua sit varias per stradas aequa guidatrix;

Non rectos umquam senteros ille tenebat,

Nunc partem dextram brancabat, nuncve sinistram...

Sed mea me clamat Gelmina...

Gelmina

                                                          Pedrale, quid? Ola!

Pedralus

Sentisti? Venio! Quid poscat vado videre

1160

Iamque retornabo tibi nunc recitare facendam.

Tonellus

Vade cito, pergam fratantum vertere capras,

Quas Benvegnuti video disperdere vignas.

Quid, beccone, facis? Veniat tibi morbus in occhis!

Ad corpus lanchi, si virdum branco tracagnum,

1165

Forsan in alterius campos non stare docebo.

Quod crodare zosum possint tibi cornua, vien qui!

Cui dico? Torna! Veniat tibi phistola... Sed quid,

Sed quidnam video? Pegorarum cerno stravoltum.

Tu solus, Bigoline, iacens stravacatus in umbram,

1170

Castroni similis teneras cum mastigat herbas,

Quas phantasias animo subvolvis adessum?

Nonne soles faciem mihi promere semper alegram?

Bigolinus

Deh, Tonelle, precor, noli mihi rumpere testam:

Si meus esse cupis carus compagnus ut ante,

1175

Vade viam curaque tuas seguitare capellas.

Tonellus

Dextrius, o Bigoline, parum: quae verba, diavol,

Nunc baias? Sic me vis primo pellere tractu?

Scire tuas doias cupio, dabo forsan aiuttum.

Bigolinus

Quem, macarone, dabis, vel quem dare credis aiuttum?

1180

Qui non sufficeres mihi discalzare stivallos,

Credis, stulte, tamen me consolare parolis.

Tonellus

Si non sufficerem te discalzare stivallos,

Forsan sufficiens essem strepare budellas.

Quid, manigolde, umquam mecum bravare putabis?

1185

Modo quid cercas? Tamen hanc depono dabandam.

Bigolinus

Si, Tonelle, tuum velles seguitare caminum,

Inter nos talis non orta bataia fuisset.

Tonellus

Quis dedit impazzum? Duo sum tibi brachia longae.

Sed scio quid quaeris: quantum bene sonzia boschi

1190

Vngeret una tibi spallas asinique schenazzam!

Tanta tuo fugeret forsan de ventre matana.

Bigolinus

O Tonelle, nisi guardasquod dicis, amici

Non erimus: taceas faciesque tacendo bonopram.

Tonellus

Tu prius in coleram saltas, debesque tacere.

1195

Guarda istam frascam quae magna superbia chiappat!

Namque suus pater est villa camparus in ista,

Elatam portat cristam beccumque levatum,

Vt galina solet si grossum fecerit ovum.

Bigolinus

Tu mihi non unum fecisti, at mille quotannis

1200

Despectus, quos iam non sopportare licebit.

Tonellus

Scilicet andamus vignas taiare novellas,

Vt de nocte meas taiasti, mulle, piantas

Gallinisque meum gallisque polare vodasti.

Sed doleo cagnam non tunc habuisse Belinam,

1205

Quae tibi fecisset garlettos linquere dretum.

Bigolinus

Me robasse tuas gallinas? Doh, codesella,

Non tres polastros tua coniunx nutrit in anno,

Et iactans plenum te dicis habere polarum?

Nempe tuis habeo de gallis grande bisognum.

1210

Sed quis nesciret te barba catasse Gianolum

Quod stabas quandam nascosus retro pioppam,

Vt sibi vix natum posses robbare caprettum?

Ille cativellus fingens dormire sub ulmo,

Dum pascolabant spinosa per arva capellae

1215

Te non pensantem summissa luce videbat;

Et dum calcagnis cercabas ire legeris

Atque capretinum velles griffare propinquum,

In pede saltavit sumpto bastone debottum

Teque bonis stringhis fecit deponere praedam.

Tonellus

1220

O quales dicit baianas iste bosiardus!

Dicere praesummis me bastonasse Gianolum?

Bigolinus

Hoc scio, sed melius tua scit quae schena provavit

Indiciumque huius rei monstratur adessum,

Namque piantonem scorzasti tergore virdum.

Tonellus

1225

Deh, facies benum tales non dicere cosas,

Nam cum cervello rupto fors ibis acasam.

Non ego spoiavi media de nocte picatum,

Quod tu fecisti, cui mansit sola camisa.

Bigolinus

Ergo si piccant ladros, piccaberis ipse,

1230

Teque meum iuxta morem spoiabo ladrazzum,

Et promitto tibi nec solam linquere bragam.

Tonellus

Fac sennum matti: taceas, Bigoline, nec ultra

Me stizzare velis, ne te cagasanguis acoiat.

Bigolinus

Iste tibi veniat possisque cagare budellas.

Tonellus

1235

Non plus supporto: summe hoc; aspetta, ribalde,

Quo fugis? Hoc aliud cum spallis carpe garofol.

Bigolinus

Heu heu, non talem tibi parco, ribalde, zucadam,

Hic etiam tuus est, ahn ahn, sta salde! Quid inquis?

Non facio stimmam de te, poltrone, ceresam.

Tonellus

1240

Non facies stimmam? Talem me ferre pugnadam?

Certe non patiar; si possum supra ganassam

Hanc dare tartufolam... guarda: tuus hic, tuus iste.

Bigolinus

Quid bravare putas? Heu, casco, parce, Tonelle,

Heu heu, ne facias, oyme, oyme, desine, quaeso,

1245

O mea testa, meae spallae, mea schena, masellae!

Tonellus

Ahn ahn, calarunt zanzae; anchora superbis?

Ast etiam tu vis repetare? Quid essere credis?

Es necdum sacius? Volo te tractare dasennum.

Bigolinus

Me, Tonelle, sinas, horsu, dolor heu nimis asper!

1250

Heu, quia me striccat, quisnam mihi praebet aiuttum?

Pedralus

O Gelmina, audis? Clamorem sentio magnum.

Gelmina

Nuper ego sensi multis combattere verbis;

Curre cito, si quam retrovas spartire barufam.

Pedralus

Curro; praebe meum spontonem, doh, codesella!

Bigolinus

1255

Me, Tonelle, sinas, non, non volo perdere vitam.

Tonellus

Non, Bigoline, viam cepisti... me, oyme, superchias!

Bigolinus

Sta, ladrone: superveni, volo reddere pugnos.

Tonellus

Te bene guardabis; quid vis? Meus oyme galonus!

Bigolinus

Expecta donec pedibus tibi panza foletur.

Tonellus

1260

"Giap giap", heu, quales facis allentare corezzas!

Parco tibi, Bigoline, mihi quoque parcere debes.

Heu, mea panza dolet: "slof slof", ego creppo daverum.

Bigolinus

Aium mangiasti, tuus en ventronus amorbat,

Hunc padire tibi faciam... sed, brutte ribalde,

1265

Oybo, cagas: merdam faciam mangiare; biassa,

Summe tuam fezzam, mangia: non est bona? Mangia!

Tonellus

Oybo, nimis puzzat, glo glo, mischinus anego;

Non, Bigoline, bona est, prius illam, quaeso, biassa.

Pedralus

Quid facitis, pinfen? Lassa, Bigoline, Tonellum!

Tonellus

1270

Heu, quia sum mortus! Mi, mi Pedrale sodalis,

Da, precor, altorium: cernis quod me male tractat.

Bigolinus

Non, Pedrale, tibi feci umquam displicimentum.

Nescis quam peius hic me tractavit adessum.

Pedralus

Ne facias, Bigoline, leva sursum, leva, dico!

Bigolinus

1275

Fac mihi promittat me non offendere quando

Laxatus fuerit: vis hoc promitere? Parla!

Pedralus

Is bene promittet: non sic, Tonelle sodalis?

Tonellus

O Pedrale, nimis fuit haec iniuria grandis;

Attamen ista tuum ponatur propter amorem.

Pedralus

1280

Surgite, pastores, vestras iam tangite dextras.

Tu, Tonelle, manens lascivas pasce capellas,

Tu, Bigoline, casam redeas: iniuria nulla est.

Et iam Phoebeus radius distollitur orbi.