Marco Girolamo Vida Christias 6

Reference basis text: J. Gardner, 2009

Editing of the digital edition: G. Della Pietà, 2014

Other sections


Iamque nigrescenti properabat vesper Olympo.

Corpora adhuc stabant inhumata infletaque cano

Vertice, stipitibusque etiam nunc fixa manebant.

Talia Iosephus veniens Arimathide ab ora

5

Non tulit egregiusque animi praestansque iuventa

Et bellis assuetus, agri ditissimus idem

Atque auri. Is Christi miratus maxima facta

Addiderat comitem modo se, quocumque vocaret.

Ergo dum silvis alii formidine turpi

10

Speluncisque vagi passim conduntur in altis,

Protinus ipse animi intrepidus fretusque iuventa

Aggreditur gentis rectorem ac talia fatur:

"Optime Romulidum, te cari in caede magistri

Quem gens nostra odiis Ieto mulctavit iniquis

15

Fama pias servasse manus caecumque furorem

Adversus totis nequicquam viribus isse.

Scis falsa exceptum sub proditione quod illis

Obstaret Coram scelera urgens impia verbis.

Quod potes, exanimum terrae succedere corpus

20

Da saltem, sociis casus solamen acerbi.

Ipse novo condam mihi quod de more paravi

Funera mecum animo dum verso incerta, sepulcro."

Pontius haec contra: "Vt potius concedere vivum

Nunc corpus cuperem! Vos veri conscia testor

25

Numina, tentavi versans mecum omnia, si qua

Insontem morti excipere ac dimittere possem.

Et nobis pietas colitur sanctique penates.

Sed nihil invita tandem profecimus urbe;

Crudelis vicit gentis furor. Ite, sepulcro

30

Muneribusque pii exanimum decorate supremis."

Dixerat. Ille gradus montis contendit in altos,

Cui sese comitem iungit Nicodemus et ipse

Multum animo cari concussus funere amici.

Iamque propimquabant paribus vestigia curis

35

Figentes, unde infaustus de colle videri

Iam poterat locus. Ecce autem fulgentia circum

Arma vident cinctumque armato milite clivum.

Nam, ne luce sacra pendentia corpora truncis

Solemnem funestarent laetae urbis honorem,

40

Primorum missu armati venere ministri,

Semineces qui stipitibus de more refixos

Hoc ipso iniecta tumularent vertice arena.

Stabant, supplicium meritum qui hinc inde luebant

Semianimes et adhuc spirantes funere in ipso

45

Optabant duros leto finire labores

Et montem implebant Iachrymosis vocibus omnem.

Protinus hinc atque hinc longis hastilibus instant

Armati franguntque viris tabentia crura

Et miseris mortem properant trabibusque refigunt;

50

Deinde cava infodiunt proiecta cadavera terra.

At simul exanimem, qui nostra ob crimina poenas

Pendebat, videre, manum abstinuere nec ultra

Sunt passi saevire in cassum lumine corpus;

Mirati properos obitus collapsaque membra

55

Tam cito et ora modis iam tum pallentia miris.

Quidam etiam vidisse ferunt pendere per auras

Coelivagos iuvenes feralia robora circum

Plaudentes alis niveaque in veste coruscos

Divinum multo stillantem e vulnere rorem

60

Suscipere et superas pateris perferre sub auras.

Hic ausus solus lato cui lancea ferro

Longinus sanctos violare ignobilis artus;

Irruit et longa transverberat abiete costas.

Intepuit ferrum; sanctum ebibit hasta cruorem.

65

Vulnere quo perhibent bicoloris fluminis instar

Et purum laticem et rorem exiliisse rubentem.

Diluta est humus; erubuerunt gramina circum.

Huc sese in medios Arimathes urbis alumnus

Infert conscenditque trabem atque exangue magistri

70

Detrahit et densis procul aufert corpus ab armis

Veste tegens modo quam tales mercatus in usus.

Huc volucres pueri coelique effusa iuventus

Ferte pedem; aeterni largum date veris honorem.

Pallentem violam calathis diffundite plenis

75

Narcissique comas ac moerentes hyacinthos

Et florum nimbo divinum involvite corpus.

Ecce autem late reboant plangore propinqui

Foemineo montes; responsant flebile saltus.

Omnia flere putes sola lamentabile letum.

80

Ipsa sedet vivo genitrix moestissima saxo,

Aegro corde, comis passis totoque cruentum

Heu natum complexa sinu, miserabile corpus,

Atque oculos fovet ore patensque in pectore vulnus.

Nec iam ullos gemitus, nec iam ullos amplius edit

85

Singultus, magno sed enim exanimata dolore

Frigida muta silet gelidoque simillima saxo.

Circumstant aliae tunsae omnes pectora palmis.

Pars calidis corpusque lavant et vulnera lymphis;

Textilibus membra involvunt pars squalida donis.

90

Haec siccat fuso rorantia genua capillo

Vulneribus super accumbens haerensque cruentis;

Oscula dat manibus pedibusque rigentibus illa.

Indulgent omnes lachrymis tristique ululatu

Cuncta replent. Vix inde viri divellere possunt,

95

Ipsi etiam guttis humentes grandibus ora.

Tum corpus miseras solati exangue sepulcro

Condunt marmoreo atque affati extrema recedunt

Et magnam comites genitricem in tecta reportant.

At Solymos penitus nondum omnis cura reliquit

100

Sollicitos, sed adhuc timor acer corda premebat.

Saepe etenim audierant sociis moerentibus hostem

Sese olim superas rediturum lucis ad auras

Promisisse palamque sacros id prodere vates.

Id veriti armatos subito misere viros qui

105

Noctes atque dies servarent flebile bustum,

Ne forte auferret furto quis nocte sepultum

Et totam impleret falsis rumoribus urbem,

Defunctum vita rediisse ad Iuminis oras

Vitalesque auras haurire atque aethere vesci.

110

Aura veni afflanti patris omnipotentis ab ore,

Aura potens coeli numen superumque voluptas:

Quicquid adhuc superat mihi dira e caede dolorum

Mente fuga laetosque animi nunc reffice sensus

Et placidos per membra riga mihi numine motus.

115

Sit fas laetitiae sentire in pectore Iapsus,

Laetitiae, qua gens fruitur felicis Olympi,

Larga ubi latifluo passim torrente redundant

Gaudia nec fines novit diffusa voluptas.

Vertitur hic rerum facies; hic gaudia nostra

120

Incipiunt. Longe in melius versa omnia cerno.

Iam deus, ut sacros vates et sancta piorum

Concilia educens tenebris inferret Olympo,

Corporeis liber vinclis concesserat imos

Spiritus ad manes, animarum regna silentum,

125

Per caecos aditus et praecipites anfractus,

Solis inaccessos radiis, loca nocte perenni

Obsita, terrificam caecae formidinis aulam.

Hic stabulant vivisque tenent impervia regna

Noctivagi fratres, superi quos ira parentis

130

Coelo immane nefas animis excussit adortos

Tartareisque genus miserabile mersit in antris,

Quando illos tenuit regnandi tanta cupido.

Nunc miseros poenis manes - miseri magis ipsi -

Exercent vinctosque tenent nigrantibus oris.

135

Interiora habitant barathrum irremeabile clausae

Crudeles animae ad superos dum vita manebat.

Nunc merita expendunt vasta fornace sepultae

Supplicia undantemque ferunt caligine fumum.

Ignis ibi aeternus, semper nova flamma renascens.

140

Innocuae circum sedes secretaque longe

Atria circuitu longo. Hic incendia nulla,

Nulli obsunt penitus flammis ultricibus ignes,

Vmbrarum sed iners requies penitusque silentis

Mundi temperies. Secretae his sedibus aevum

145

Insontes degunt animae, quibus haud sua damno

Admissa, at primi scelus exitiale parentis

Detinet hic clausas, nostrae nil lucis egentes,

Poenarum prorsum expertes, nisi luce carerent

Iucunda, qua gens gaudet stellantis Olympi.

150

Hic patres sanctum genus antiquissima proles,

Qui vitam vinclo nullo, non legibus ullis

Compositam incultos primi degere per agros

Inter oves, patrio tantum se more tenentes,

Iustitiae memores ultro rectumque colentes.

155

Hic vatesque pii, qui quondam numine pleni

Ventura intrepide magnas cecinere per urbes

Quique dedere orbi leges divina reperta

Quosque claris olim iuvit parere volentes,

Matronae atque viri vitaeque in limine rapti.

160

Omnibus unus amor coelique arrecta cupido.

Et iam promissi memores, tum forte per umbras

Secla recensebant tacitis volventia lustris

Ducebantque animis finem adventare malorum.

Atque haec inter se laeti sermone serebant:

165

"En tandem volvenda dies, en imminet illa,

Cum lucem liceat supera et convexa tueri.

Hanc claro pater omnipotens manifestus Olympo

Ostendit nobis divino numine plenis.

Nos aliis subito mortalibus ore canentes

170

Optandam votis venienti liquimus aevo.

Iam iam aderit lux nostra, dei indubitata propago:

Ille erat, ille! feri sub imagine saepe leonis

Ostensus nobis oculos caligine pressis,

Vnus pro multis qui sese proderet ultro

175

Morti defensosque daret nos hoste subacto.

Vicit, io! tandem leo magni a sanguine Iudae

Davidae genus! O passim gaudete, beati

Mortales, gaudete animae iam corpore functae!

Iam vos astra vocant; nunc, quae tot clauditur anno

180

Ianua siderei nobis aperitur Olympi!

Iamque erit, ut nostris promissum vocibus olim

Laetitia exiliant montes collesque resultent,

Pampineis vincti formosa cacumina sertis,

Quales creber agris aries oviumque minores

185

Subsiliunt foetus mollique in gramine ludunt,

Balatus matrum dum per iuga Ionga sequuntur.

Ipsi iam fontes ipsa et vaga flumina passim

Melle fluant, niveo passim vaga flumina Iacte,

Lacte mero, et dulci distillent nectare rupes!"

190

Talia perstabant memorantes; cuncta fremebant

Intus Iaetitia ingenti plausuque secundo.

Sicut ubi cives longa obsidione tenentur

Vrbem intra et vallum portarumque obice tuti,

Dum circum sonat atque in muros arietat hostis,

195

Tum si forte acies procul auxiliaribus armis

Adventare vident socias e turribus altis,

Consurgant animosque alacres spe ad sidera tollant.

Ecce autem foribus succedens maximus ultor

Haud cunctatus adest divina luce coruscus!

200

Porta ingens adversa manet centum aerea vastis

Vectibus, aeterni postes. Hanc nulla neque igni

Vincere vis valeat neque duri robore ferri.

Constitit hic deus ac dextra stridentia claustra

Impulit, intremuit quo late exterrita tellus

205

Impulsu; vaga contremuerunt sidera mundi

Regiaque umbrosis immugiit atra cavernis.

Ad sonitum horrifico adventu de vallibus imis

Lucifugi raptim trepido adsunt agmine fratres,

Humana facie crurum tenus, inde dracones.

210

Tum rudere insuetum dirumque e faucibus ignem

Efflare atque domum piceo omnem involvere fumo.

Continuo patuere fores; procul ecce repente

Sponte sua absiliunt convulsi a cardine postes.

Apparet confusa intus domus altaque circum

215

Atria; rarescunt tenebrae et nox caeca recessit.

Nam deus haud secus obscuris conspectus in antris,

Perstringens oculos divina luce refulget

Quam cum gemma ignes splendore imitata corusco

In noctem thalamis lucet regalibus atrasque

220

Exuperat tenebras, large et loca lumine vestit

Purpurea circum perfundens omnia luce.

Vt vero in mediis divum penetralibus hostes

Videre et faciem invisam agnovere per umbras,

Ardentem radiis ac mira luce coruscam,

225

Protinus aspectu subito terrentur et imas

Coniciunt sese in latebras linguaque remulcent

Commissas utero caudas stratique tremendum

Nequicquam umbrosis in spelaeis ulularunt,

Quales quae celsis habitantes Alpibus Euros

230

Semiferae gentes sempet patiuntur et imbres,

Romanas si forte procul fulgentibus armis

Ora exertantes antris videte phalangas,

Fumosa extemplo palantes tecta relinquant

Dispersique iugis, si qua altius exit in auras,

235

Rupe sedent longeque duces mirantur euntes.

At casti circum manes fulgote repente

Iustrati passas tendunt ad sidera palmas

Iaetitiaque fremunt subita lachrymasque dedere

Nec saturare queunt animos oculosque tuendo.

240

Tum laeto ultorem propius clamore salutant

Vna omnes: "Vt te coeli lux clara sereni

Optatum aspicimus, nec nos spes nostra fefellit,

Qui revehis mundo primo concessa patenti

Munera et humanum genus omne in pristina reddis

245

Ignotasque vias aperis ad sidera coeli!

Venisti; aethereae facies tua Iampadis instar

Diffulsit, tandemque oculis lux reddita nostris.

Sed quibus exhaustum erumnis quantisque procellis

Iactatum accipimus? (Nigras ea fama sub oras

250

Detulit.) Indigno quis sanctum vulnere corpus

Foedavit? Quaenam hasta tuo intepuisse cruore,

Quod ferrum tulit? An tantum mortalibus ullis

In terris licuit scelus? O quae clausa remotis

Aequora littoribus terrarum cingitis orbem,

255

Quae Vos, quae tenuete morae? Quibus abdita claustris

Leto opifex tam crudeli cum vester obiret?

Vos tum diluvio mortalia cuncta decebat

Obruere et terras penitus delere nocentes!

Nosne per haec superi soboles certissima regis

260

Vulnera servamur? Non, o non praemia tanti,

Non tanti ipsa salus erat olim nostra! Tua ingens

Haec pietas. Adeon tibi curae incommoda nostra,

O hominum dulcis requies superumque voluptas?

Nos patris aversi nostro irritavimus iras

265

Crimine; tu diras solvisti sanguine poenas."

Talia per campos iactabant undique inanes.

Tum laeti obscuro pariter se carcere promunt

Vltoremque deum supera ad convexa sequuntur,

Sedibus ut placidum degant stellantibus aevum

270

Felices animae. Gens iam defuncta periclis

Humanis, secura operum, secreta laborum!

Primus it ipse hominum generis pater ante nec ora

Conscius antiquae noxae audet tollere coelo;

Primores procerum inde alii, non vana futuri

275

Pectora quis nivea velantur tempora vitta.

Ingemuere illi quos ob commissa cremandos

Sorbet in abruptum fundoque exercet in imo

Tartarus eructansque incendia dira caminus

Vnde animis miseris nullo patet exitus aevo.

280

Praecipue rex ipse aulae illaetabilis alto

Cum sociis moerens ducit suspiria corde

Et fortunatis sedem quam Iiquerat ipse

Invidet aetheream, furiis immanibus actus.

Illi iter ad coeli debentia regna tenebant

285

Aera per tenerum laeti regemque canebant,

Felices animae quibus est in secula vitae

Iam nunc parta quies praeclusaque ianua leti.

Applaudunt volucres purum tranantibus aurae.

Subsidunt Euri; fugere ex aethere nimbi

290

Arridetque procul clari liquidissima mundi

Tempestas; coelo arrident rutila astra sereno.

Assurgit matutinis aurora volucrum

Cantibus; assurgit rubefacta vesper ab aethra.

Atque ea dum longe vastum per inane geruntur

295

Iam lux Eois properabat tertia ab oris

Et pater omnipotens nato immortalia membra

Illustrans penitus divinum afflavit honorem

Quodque fuit mortale modo et violabile corpus

Immortale dedit. Non tanta luce sereno

300

Sidera clara polo, non aureus ipse nitet sol.

Ceu qui per noctem imposito cinere obrutus ignis

Delitet et nusquam tecto se lumine prodit,

Si quis eum flabris exsuscitet arida circum

Nutrimenta serens, subitis ad tecta favillis

305

Emicet et totas lustret splendoribus aedes.

Talis, ubi turpe irrepsit senium, unicus ales,

Congessitque sibi ramis felicibus altum

Summo in colle rogum posuitque in morte senectam,

Continuo novus exoritur nitidusque iuventa

310

Effulget cristis et versicoloribus alis.

Innumerae circum volucres mirantur euntem;

Ille suos adit Aethiopas Indosque revisit.

Iamque adeo in terris hominum miranda paventes

Terruerant animos visa. Vmbris orbe fugatis

315

Sole recens orto, moestissima Magdalene,

Amissi desiderio perfixa magistri,

Cum sociis ibam: prima sub luce ferentes

In gremiis molles patriae felicis odores

Myrrhamque et costum spicaeque unguenta Cilissae,

320

Supremum tumulo munus varioque serebant

Multa inter sese tristes sermone per agros:

"Nos miseras, quas non secum lachrymabilis heros

Duxerit ad letum! Vigiles quis fallere nobis

Custodes dabit aut quis grandia saxa sepulcro

325

Evolvet clauso ut saltem fungamur inani

Munere deserto solventes debita busto?"

Talia fundentes, tumulum venere sub ipsum,

Iactantesque oculos faciles huc plurima et illuc,

Milite conspiciunt collem et custode vacare,

330

Claustraque mirantur secum patefacta sepulcri.

Accedunt. At ubi tumulum conspexit inanem

Naribus unde ingens fluctus se evolvit odorum,

Hoste putans clam sublatum, pulcherrima virgo

Flebat inornatum vellensque a vertice crinem

335

Et nemora et montes gemitu silvasque replebat.

Cui iuvenis subito effulgens in vestibus albis

Aligerum genus et coeli de gente: "Quid - inquit -

Quaeritis o matres? Longo iam parcite luctu

Atque animis moestum tandem revocate timorem.

340

Laetitiam certa iam spe praesumite vestram

Quandoquidem quem vos adeo lugetis ademptum

Funestaeque trabi fixum ut scelus omne piaret

Vestraque sponte sua deleret crimina morte

Vnus pro cunctis, Erebi iam rege subacto

345

Manibus ex imis has rursum lucis in oras

Victor iit superaque etiam nunc vescitur aura

Corporis ablutus quaecumque obnoxia morti."

Haec ait, et nubi volucer se immiscuit atrae.

Ipsa etiam res ecce oculis oblata repente

350

Firmavit dubiumque animum tenebrasque resolvit.

Namque morae impatiens atque acri saucia amore

Dum virgo sedet ac miratur inane sepulcrum

Artifxcumque manus, videt ipso in marmore fictum

Littus arenosum, porrectum in littore piscem,

355

Fluctivomum, ingentem; nant aequore qualia in alto

Mole nova ignaros nautas terrentia cete.

Monstrum turpe, atrum, spaciosi bellua ponti,

Cuius ab undivomo vates imperditus ore

Redditus aereas rursum veniebat ad auras.

360

Tum secum: "Superi nunc, o nunc visa secundent

Praesentes. Veterum agnosco non vana futuri

Signa - inquit - nempe, ut monstri deformis in atro

Tris vates latuit luces, tris gutture noctes

Ingluviem passus vastaeque voraginis antrum,

365

Sic heros multum ad superos defletus amicis

Inclususque cavo saxo terraque sepultus

Delituit, saepe ut (memini) praedixerat ipse,

Ad coelum rediit saxumque reliquit inane."

Talia versanti subito sub imagine falsa

370

Ignoti agricolae sese deus obtulit ipse

Et tumulum iuxta astabat. Mox farier orsum

Virgo amens animi agnovit conversaque luce

Respicit ecce nova illustrem radiisque coruscum.

Corruit ac genua amplexans, satis ora tueri

375

Clara nequit corpusque oculis obit omne volutis

Et moestum aspectu dulci saturavit amorem.

Continuo tristi penitus de pectore moeror

Omnis abit rediitque decor suus ilicet ori

Marmoreo. Sed adhuc turgentibus humida gemmis

380

Lumina inornatique fluunt per colla capilli.

Sic ubi rore madens pluvio rosa languida honestum

Demisit caput atque comam largo imbre gravatam,

Tum si purpureo sol lumine vestiat arva

Et redeat madido facies innubila coelo,

385

Protinus attollens sese rursum illa resurgat

Puniceique sinus divinum pandat honorem;

Talis erat posito virgo pulcherrima luctu.

Ardet amans ipsum affari regemque deumque

Et coram solitas haurire ac promere voces;

390

Dum trepidat quae prima haerens exordia sumat,

Mortales visus adopertus nube reliquit.

Fama Palaestinas subito haec impleverat urbes.

Iamque sacerdotes trepidare et quaerere, si qua

Multiplici vulgi sermoni occurrere possint

395

Rumoremque astu premere atque extinguere famam.

Custodes busti in primis qui cuncta canebant,

Muneribus superant subiguntque haud vera profari,

Sublatum furto intempesta nocte cadaver.

Sed non ulla datur verum exuperare facultas

400

Quoque magis tendunt serpentem sistere famam,

Amplius hoc volat illa omnemque exuscitat oram.

Sunt etiam qui se ore canant vidisse patentes

Sponte sua tumulos multosque exisse sepulcris

Quorum iampridem tellus acceperat ossa.

405

Interea socii, quos in diversa paventes

Iandudum terror longe disiecerat omnes,

Tabescunt moesti. Coelo cecidisse videtur

Omnibus extinctum aeterna caligine solem

Et penitus mundo iucundum lumen ademptum.

410

Tandem conveniunt et adhuc loca nota frequentant

Tectaque, quae vivo sibi quondam rege fuissent

Dulcia, sed casu nunc desolata recenti.

Dux nusquam; miseris nusquam datur illa tueri

Ora illosve oculos aspectu luce serena

415

Iucundos magis aut coelo radiantibus astri,

Et cunctis nomen dulce obversatur ad aures,

Aegrescunt moesti; squalent circum omnia luctu.

Haud secus atque olim exemit cum subere pastor

Cerea dona cavo vacuumque alveare reliquit:

420

Tunc etiam, fumus quas longe dispulit ater,

Hinc illinc glomerantur apes et inania frustra

Tecta adeunt denso volitantes agmine circum,

Direptosque favos aegrae populataque passim

Mella vident, nequicquam hyemi congesta futurae.

425

Ecce viros autem tali moerore sepultos

Attonitae miris matres rumoribus implent:

Vidisse aligeros coeli de gente ministros;

Regem ipsum vidisse novo fulgore micantem,

Et vacuum porro tumulum vestesque relictas.

430

Protinus ergo alii montis petere ardua cursu

Contendunt rapido festini, ubi inane sepulcrum,

Ast aliis incredibile ac mirabile visum,

Et primo ancipites delusos credere matrum

Effigie pavitantum oculos et imagine falsa,

435

Vt nobis saepe in somnis spectare videmur

Absentum vultus simulacraque luce carentum,

Donec sera illis sub luce in tecta coactis

Ingrediens sese ostendit manifestius heros

Voce habituque deum confessus, imagine nota,

440

Divinum toto iaciens de corpore lumen.

Hinc Thomas aberat Didymus, vicina pererrans

Oppida, quo metus impulerat duce nuper adempto.

Isque ubi dein rediens est sacrae redditus urbi

Acceptusque domo, socios videt ecce recenti

445

Attonitos casu ac caeco terrore silentis,

Quales aut templum domini aut ubi divitis aedes

Marmoreas petiit ruptis de nubibus ignis

Terrificisque Iocum implevit splendoribus omnem,

Stant intus pavidi cives; quatit omnibus horror

450

Pectora; vix longo post tempore corda residunt.

Obstupuit visu ignarus causamque requirit

Et socios dictis Didymus demulcet amicis,

Quem senior Petrus amplexus lachrymisque profusis

Menti caniciem humectans sic denique fatur:

455

"Vidimus (o iam nos felices!), vidimus ipsum,

Vt soliti, regem spirantem aurasque trahentem

Coelicolum regem, qui nos modo morte reliquit!"

Haec ait exultansque animo coelum usque tuetur.

Ille autem (neque enim narranti talia credit)

460

"Ipsene rursus - ait - coeli hoc spirabile lumen

Aspicit? An potius simulacri apparuit umbra

Atque oculos fallax vestros elusit imago?"

"Immo - ait - illum ipsum divino illa ipsa gerentem

Vulnera et antiquam servantem corpore formam

465

Vidimus ac veros manibus tractavimus artus.

Vidi oculis, vidi ipse meis et vulnera novi!

Vesper erat clausaeque fores clausaeque fenestrae.

Nos intus pavidi latitare et corpora victu

Curare ac positis moesti discumbere mensis.

470

Ecce autem tecti in mediis penetralibus ipse

Improvisus adest et inobservabilis heros

Effulget, clausis ingressus limina portis

Improvisus adest inopinaque gaudia portat.

Continuo ad lucem visum tectum omne cremari.

475

Nos trepidare animis subitoque horrescere visu

Attoniti. Verum ille metus vanumque timorem

Increpitans, vetuit trepidos exurgere mensis.

"Ipse ego sum; pacem unanimes agitate metusque

Solvite," tentandosque dabat simul omnibus artus,

480

Vulneraque, insigni quae corpore quina gerebat;

Quin etiam parcis nobiscum accumbere mensis,

Non fugiens, solito est coram de more loquutus,

Ceu mortalis adhuc quae verba novissima nuper

Ad mortem properans nobis memoranda reliquit.

485

Tum demum liquidis abiens se immiscuit auris."

Haec senior sociique eadem simul ore canebant.

Necdum finis erat verbis, cum protinus ecce

Cum clamore ruit Cleophas, fidissimus unus

E multis quos bis senis subiunxerat heros,

490

Atque haec dicta dabat: "Vos, o iam solvite luctu!

Vivit adhuc socii leti iam lege solutus!

Vivit adhuc! Vidi his oculis, vidi ipse, deique

Auribus his hausi vocem consuetaque verba!

Audiit hic etiam mecum viditque loquentem"

495

(Atque manu nutuque propimquum Amaona signat).

"Nam modo forte animis moesti dum incedimus ambo,

Qua se demissi incipiunt subducere montes,

Extulit aereas Emaus ubi turribus arces,

Advena in ignota nobiscum veste profectus,

500

Externosque gerens habitus comes additur ultro.

Taedia dumque viae vario sermone levaret,

Interdum eruptis roramus fletibus ora,

Et gemitus imis dolor exprimit ossibus ardens,

Ille aegros dictis solari et quaerere causas

505

Crebra resurgentis luctus. Nos ordine cuncta

Pandimus atque ducis letum crudele profamur,

Quo moriente simul perierunt gaudia nostra,

Vt factis verbisque animos spe arrexerit ingens

Ingenti, sed dehinc nos morte fefellerit omnes.

510

"Non tulit ulterius contraque haec reddidit ille:

"Non pudet, o semper caecos et lucis egentes?

Nonne ducis vestri quondam crudelia vates

Funera praedixere omnes casusque nefandos

Tot veterum monimenta docent, haud credita vobis?

515

Sponte sua leto caput obvius obtulit ipse,

Vnus pro multis, patrias quo flecteret iras,

Atque iter ipse suo signaret ad astra cruore.

Haud ita vos ille erudiit. Nam saepe futura

Haec eadem de se longe ante retexit amicis.

520

Atque equidem memini, nuper media urbe canebat,

Obscura sed verborum rem ambage tegebat.

Nunc autem manifesta patent, nunc omnia aperta,

Nube palam ablata, nec spes fovistis inanes.

"En rex, qui positas conseverat ordine vites,

525

Praetendens sepem insidiis hominumque ferarumque,

Omnibus immissis incassum ex urbe ministris,

Quos leto dedit insontes manus effera agrestum.

Demum infelices natum ipsum misit in agros.

Nam pater omnipotens, post tot fera funera vatum,

530

Ipse suum iussit natum descendere Olympo.

Ecce Palaestini, furiis immanibus acti,

Natum etiam hauserunt crudeli funere herilem.

Haud impune tamen: rex urbe ultricibus armis

Iam iam aderit, flammisque feros agitabit agrestes,

535

Et pangenda aliis credet vineta colonis."

Sic fatus, coepit voces ex ordine vatum

Obscuras veterumque evolvere facta parentum,

Cuncta docens letum Christo crudele minari,

Quo mortale genus tenebris educeret atris.

540

Vt clara antiquis portendi haec omnia signis

Monstrabat ratione, oculis caligine abacta!

Vt nostros mira inflexit dulcedine sensus!

Vt resoluta novo ardebant praecordia amore!

Qualiter aut aeris rigor acri solvitur aestu,

545

Aut glacies concreta novo sub sole liquescit.

Non illum tamen immemores agnovimus ante

Quam ventum ad sedem parvamque subivimus urbem

Namque iter ulterius fingentem seque ferentem

Longe alias sedes petere, ambo oravimus, isdem

550

Nobiscum haud asper tectis succederet hospes.

Id quoque praecipiti suadebat vesper Olympo,

Iam piceo terras infuscans noctis amictu.

Paruit et mensas comitum est dignatus egenas.

Vt primum fruges tostas cerealia liba

555

Attigit et solito fregit de more, repente

Nox abiit, tandemque oculis lux addita nostris.

Agnosco, et supplex manifestum numen adoro.

Sed subito volucres abiens ceu fumus in auras

Respuit humanos visus sensusque refugit."

560

Talia narrabat Cleophas, quae, credita cunctis,

Vera negat Thomas et coeptis perstat in isdem.

"Haec mihi (dicam iterum) nemo persuaserit umquam,

Illum ipsum his oculis clara nisi luce videndum

Hausero et his manibus nisi vulnera contrectaro."

565

Sic fatur. Simul ecce deus cum lumine largo

Improvisus adest iterum sociosque revisit.

Et clausae mansere fores, mansere fenestrae.

Non aliter vitri, quod tectis summovet auras,

Iumine sol penetrat splendentes aureus orbes,

570

Insertim radios iaciens in opaca domorum,

Nec tamen ulla viae apparent vestigia adacta

Luce, sed illaeso saepe itque reditque metallo.

Sternunt sese omnes terrae genibusque salutant.

Vt vero Didymus manifesto in lumine vidit

575

Vulnera monstrantem et se nomine compellantem,

Horruit et prono confestim corruit ore

Multaque se incusans animo sic denique fatur.

"Vera mihi facies, verus deus, omnia novi.

Haud equidem (fateor) vivum te credere quibam

580

Post obitus coeli hoc iterum spirabile lumen,

Has auras haurire. Animo tua dicta labanti

Exciderant penitus, modo quae suprema dedisti.

Demens, qui te obita non posse huc morte reverti

Crediderim, cum quarta alios iam luce sepultos

585

Ad superas coeli nuper revocaveris oras,

Et memini atque aderam. Sed me mens laeva tenebat.

Forsan at haec tamen haud vestro sine numine tanta

(Credo equidem) venit dementia. Forsitan olim

Proderit hic seris haesisse nepotibus unum,

590

Et manibus voluisse prius contingere corpus,

Ne facies aut vana oculos eluderet umbra."

Talibus orantem deus et lux ipsa reliquit

Nunc hos, nunc adiens alios et pectora firmans.

Nec prius evasit mundi mortalibus oris

595

Quam quater exoriens dena sol luce rediret.

Forte igitur Petrus et socii vada salsa secabant

Remigiis lembum subigentes, dum sibi victum

Arte parant solita piscesque in gurgite captant.

Et iam per totam vano quam longa labore

600

Defessi noctem frustra madefacta legebant

Retia, cum iuvenem egregium videre liquentis

Fluctifrago tractus e littore prospectantem.

Nec primo agnovere deum divinaque membra,

Quandoquidem se mortali celaverat ore.

605

Ipse dehinc tali compellans voce natantes

"Dextram"- ait- "affectate, viri. Huc appellite puppim.

Hac dabitur vanum non effudisse laborem."

Nec mora, praeceptis parent dextraque per undas

Detorquent alacres cursum nodosaque lina

610

Proiciunt; moti sonuit plaga coerula ponti.

Iamque senex tacito sociis Petrus innuit ore

Auxilioque vocat nutuque manuque silentes,

Significans praedam innumeram. Vix retia cuncti

Plena trahunt; capti saliunt per vincula pisces.

615

Sensit Ioannes hic numen et "Heus" prior inquit,

"O socii, non fallor, adest deus, ille magister,

Ille quidem! Agnosco divinos oris honores.

Laetitiam ut iactat vultuque oculisque decoris!"

Quod simul accepit Petrus, haud cunctatus, ab ipsa

620

Desiliit rate et aequoreas se iecit in undas,

Quo regem salsos per fluctus primus adiret,

Quamvis multa timens gliscentibus aequore ventis.

Caetera deinde manus terrae advertuntur, et omnes

Remivaga siccum cupidi tenuere carina.

625

Tum victu ut vires revocent, cerealia mensis

Dona onerant iussi, vivosque in littore pisces

Vna omnes torrere parant, succensaque pruna

Suggeritur circum. Teter petit aethera nidor.

Vt compressa. fames, surgit rex optimus ipse,

630

Confessusque deum, sociis ita denique fatur:

"Pacem optate, viri; pacem Iaudate quieti.

Salvete aeternum, socii, aeternumque valete.

Este mei memores; ego claro poscor Olympo.

Iamque adeo duris animos aptate ferendo

635

Omnia, nec propius saevos adiisse tyrannos

Sit timor atque duces affari et vera monere.

Non vos maiestas soliorum aut sceptra superba

Terrificent regum, lucis nil huius egentes.

Haud longe tum quaerendum, quae tempora fandi,

640

Quis modus aptus. Ego praesens adero omnibus, ora

Vestra regens. Dabitur verborum copia cuique,

Nec coelo vires vos et solamen ab alto

Deficient. Cum sol decimo iubar aureus ortu

Extulerit, pater afflabit coelestibus auris,

645

Diffusumque animis numen divinitus addet,

Praeside quo freti, reges rerumque potentes

Nil veriti, nostrum vulgabitis undique nomen.

Tum sanctum sese genus aurea tollet ad astra,

Densus agens veluti laxis se palmes habenis

650

Luxuriat, foliisque simul foetuque gravescit.

Denique, cum suprema dies illuxerit orbi,

Omniaque eliciam patefactis ossa sepulcris,

Atque iterum in lucem emergent, quos terra tegebat,

Hanc vallem, densa hos implebunt agmina colles,

655

Matres atque viri, vixque hausta luce perempti;

Ipse ego iura dabo mediaque in valle sedebo

Quaesitor, vitas populorum et crimina pendens.

Vos etiam mecum, bis senis sedibus ipsi

Sublimes, mortale genus censebitis una,

660

Bis senaeque tribus gentis tum vestra subibunt

Arbitria, et vestros mirabitur orbis honores.

"Interea, Petre, te (nulli pietate secundum

Novi etenim) his rerum summam clavumque tenentem

Praeficimus cunctis, ultro qui nostra sequuti

665

Imperia, Hoc te praecipuo insignimus honore.

Tu regere et populis parcens dare iura memento.

Summa tibi in gentes iam nunc concessa potestas.

Iamque pios tege pace; voca sub signa rebelles.

Quemcumque in terris scelus exitiale perosus

670

Admonitum frustra iusta devoveris ira,

Colloquio absterrens hominum coetuque piorum,

Idem erit invisus coelo. Non ille beatis

Sedibus aspiret, nisi tu placabilis idem

Dignatus venia meliorem in pristina reddas.

675

Iamque adeo tibi concessum mortalibus aegris

Claudere siderei portas ac pandere coeli."

Talia mandabat, terras hominesque relinquens.

Sic natis moriturus oves et ovilia pastor

Commendans caris, furta insidiasque Iuporum

680

Edocet et pecori contraria pascua monstrat.

Sic sociis aevo iam fessus nauta biremem

Credit inexpertosque docet varias maris oras

Et brevia et syrtes et navifragas sirenas.

His animadversis totius lucida circum

685

Palmiferi nubes collis capita ardua texit,

Et curva aethereis fulserunt littora flammis.

Interea totum exercent nova gaudia coelum,

Alituum coelestum acies sanctique volucres

Dant manibus plausus et multicoloribus alis,

690

Instaurantque choros; fremitu aetheris atria fervent.

Pars pendent speculis et propugnacula laeti

Coeli summa tenent et moenia celsa coronant.

Obvia pars portis parat ire patentibus, et se

Quisque auris credunt ac pennis aethera obumbrant.

695

Hi plectro indulgent fidibusque; his tibia cantus

Dat bifores; alii cava cornua flatibus implent,

Raucisonasque tubas et ahenea cymbala iactant.

Atque ubi ter patris ad solium pernice chorea

Indulsere choris, ter ludo lucida regna

700

Lustravere polique e vertice decurrere.

Non aliter sunt ingressi volucri agmine contra,

Concentu vario et multisono modulatu,

Quam, prolapsa Remi cum nondum urbs alta iaceret,

Tarpeiaeque arces starent, lateque subactis

705

Iura daret populis rerum pulcherrima Roma,

Consul victor, ovans pugnatis undique bellis,

Intrabat rediens Capitoliaque alta subibat.

Talis nubivago tendebat ad aethera gressu

Vera dei soboles. Vt vero flectere quiret,

710

Iratus quoties genitor mortale pararet

Exercere genus meritis ob crimina poenis,

Omnia fert secum caedis monimenta nefandae,

In primis duplicemque trabem infandamque columnam,

Brachia cui vinctus tulit aspera verbera, et acres

715

Virgarum fasces infectaque sanguine lora

Hastamque et calamo pendentia pocula levi.

Tris deinde ingentes et acuta cuspide vectes

Cernere erat, quibus effossus palmasque pedesque,

Sertaque nexilibus vepribus conserta rigebant.

720

Illic et longo Romani signa senatus

Hastili suspensa cavoque Iatentia cornu

Lumina, quod superas abies tollebat ad auras,

Quamque manu rex pro sceptro gestavit arundo,

Omnia quae pueri coelestes ante gerebant,

725

Singula quisque, polique arcem per inane petebant.

Suspexere viri attoniti acieque sequentes

Alituum nubem ac regem videre per auras

Tollentemque manus coelique serena secantem,

Cum subito rutila haec venit vox reddita ab aethra:

730

"Ne trepidate. Quid haeretis supera alta tuentes?

Cum genitore deus regnandum accepit Olympum."

Nec mora, carminibus coeli domus ardua longe

Auditur resonate modisque per astra canoris.

Contra etiam plausere atque haec alterna canebant

735

Iaeta viri, coelumque oculis animisque petebant.

"Omnes o plausu gentes linguisque favete

Atque deum canite ascensu supera alta tenentem!

Quadrupedum volucrumque genus mutaeque natantes

Exultent, tractus terrarum ubicumque patentes!

740

Ipsi dent montes, ipsa et dent flumina vocem

Laeta suam et scatebris volventes flumina fontes,

Quodque ambit longis terras anfractibus aequor.

Cuncta suum agnoscant auctorem et carmina dicant,

Semper ut idem ingens regnarit, originis expers,

745

Cum genitore deo deus, omnia numine complens;

Vt nullis mox principiis aut semine nullo

Omnia condiderit, coelum terrasque fretumque

Quaeque vago passim subsunt animantia coelo;

Vt terras ponto disduserit, aethera terris;

750

Iuciferis coeli lustraverit atria flammis,

Tellurisque sinum variis appinxerit herbis,

Sufficiatque satis fruges et vitibus almum

Humorem. Tu cuncta moves; tibi maximus aether,

Quique super latices concrescunt aethere, parent.

755

Nubila te ventique timent; te vesper et ortus

Observant obeuntque tuo sua munera nutu,

Et tibi monstriferi obsequitur plaga coerula ponti.

Tu manibus validis terrarum pondera libras,

Atque gravem vacuo suspendis in aere molem,

760

Rerum elementa locans aeterno foedere, ut omnia

Concordi in medium tendant nitentia motu.

Tu liquidas per inane vias is nubibus actus,

Aurarumque sedens veheris pernicibus alis,

Non tibi tempus equis fugit irrevocabile adactis;

765

Semper idem ante tuos oculos praesensque moratur,

Quodque est quodque fuit, simul et quod deinde sequetur.

Ipse etiam parens tibi coeli in vertice fixus

Sol stetit. Ipsa etiam surgens in cornua luna

Atque suos penitus requierunt sidera cursus.

770

Te mandante suam vim saepe innoxius ignis

Dedidicit; pueri in mediis fornacibus astant

Illaesi, iactantque tuas ad sidera laudes.

Tu mare navigerum concreta dividis unda

Et populis medios das ire impune per aestus.

775

Tu rapidos flectis ripis mirantibus amnes.

Tu largam tactis e cautibus elicis undam,

Idem largifluos fontis et flumina sistens.

Ipsa tuo tremit aspectu conterrita tellus,

Quosque procul tangis fumant ad sidera montes.

780

Assurgunt reges pavidi, tibi sceptra, tibi arma

Deponunt longeque tremunt et numen adorant.

Tu surdis aures, oculos tu lumine captis,

Et vocem mutis et vires sufficis aegris.

Tu revocas in vitam obita iam morte sepultos

785

Et rursum potes amissos accendere sensus.

Non te vis crudi perterruit horrida leti;

Non Erebi confusa domus, Ioca foeta timoris.

Te manes tremuere. Plagae regnator opacae

Vmbrarum passim populantem immitia regna

790

Non tulit atque imis trepidus se condidit antris,

Prostrataeque metu procul Eumenides latitarunt,

Dum superas praeda ingenti vehereris ad arces,

Nunc ubi iam victor regnas superumque beato

Concilio imperitas, provisaque tempora longe

795

Disponens, reparas fugientia secula mundo,

Nec requiesse sinis solis volventia lustra.

Salve opifex rerum vastique salutifer orbis!

Aspice nos propius, propius genus aspice nostrum!

Morte tua patet aetherei cui ianua Olympi,

800

Et veteres tandem pater obliviscitur iras."

Talia Iittorea laeti sub rupe canebant

Vndeni proceres omnisque effusa iuventus.

Non ramen exuerant vanum inter tanta timorem

Gaudia, nondum animos firmati numinis aura

805

Aetherea, sed adhuc latebras cavaque antra petebant

Sicut ubi accipiter celsa de sede columbam

Sustulit apprensam, quam rostro evisceret unco,

Diffugiunt aliae huc illuc; mox turribus imis

Condunt se celeres et inania murmura miscent.

810

Haud illi secus attoniti post funera regis

Inclusi tecto stabant, promissa magistri

Coelo expectantes, venturum numen ab alto.

Iamque aderat promissa dies, deciesque tenebras

Flammifera sol exoriens face ab orbe fugarat,

815

Cum pater omnipotens coeli regione serena,

Sidera purpureo reficit qua purior aether

Lumine, coelicolum in medio media arce sederet,

Tempora dispensans secretaque foedera mundo.

Cui se tum exutus moribundos filius artus,

820

Diffulgens radiis ac mira luce coruscus,

Obtulit et magno genitorem affatus amore est.

"O pater et sociis tandem succurrere nostris

Tempus- ait- "quos amisso duce protinus omnes

Acer agit timor huc illuc atque omnia terrent

825

Imbelles, quoniam mortali corpore creti.

Discute terrorem hunc animis et pectora firma,

Ne casus nequeant alacres procurrere in omnes.

Illis me propter Solyme Iudaeaque passim

Insidias infensa odiis molitur iniquis;

830

Tu tamen hos olim fore, qui praestantibus ausis

Per gentes canerent nostrum indelebile nomen,

Quacumque Oceano terrarum clauditur orbis,

Et populos nova conversos ad sacra vocarent,

Pollicitus, genitor, tibi nec sententia nutat.

835

Hos (quando coeli demum non abnuis arcem)

Ipse ego saepe tua fretus pietate labantes

Hrmavi implevique animis, siquidem affore Olympi

Promisi auxilium subito et tutamen ab arce,

Quo freti reges regumque minacia iussa

840

Contemnant alacresque ruant in funera leti

Sponte sua. verae pro relligionis amore."

Sic fatus, palmas ferro ostentabat acuto

Traiectosque pedes et hians in pectore vulnus

Sertaque et hamatos vepres quos hostia gessit.

845

Annuit oranti, delibansque oscula nato

Reddidit haec pater aeterno devinctus amore:

"Iam concessa petis. Dabitur tibi nate quod optas.

Promissa (ne tende manus) afflabimus aura

Quos vis, atque viros nostro flammabimus igni,

850

Vt pro te blandae proiecto lucis amore

Non ferrum aut flammas metuant morsusve ferarum

Aut crinita rotis circum laniantibus haustra.

Quique reformidant nunc omnes aeris auras,

Obicient certis alacres se sponte periclis

855

Pugnando et claras animas de corpore reddent

Contemptu necis et vera virtute superbi.

Non illos aestus, non illos frigora sistent,

Letiferum aut campos cum sidus findit hiulcos,

Coerulea aut glacie cum nectit flumina bruma,

860

Verum ultra Gangem auditi, Bactra ultima supra,

Ismara Bistoniasque plagas Seresque remotos

Gadibus et virides penetrabunt voce Britannos.

Implebunt terras monitis et cuncta novantes

Templa, pererrato statuent tibi maxima mundo;

865

Ad tua mutatae properabunt nomina gentes,

Divisae penitus toto orbe per aequora gentes,

Seclaque conversis procedent aurea rebus.

Quae tibi saepe ego pollicitus, scisque omnia mecum.

Nec tantum tua, nate, piis haec vulnera Olympum

870

Nunc pandi meruere, nigra quos nocte premebat

Insontes primi scelus exitiale parentis,

Verum alios mox atque alios per secula coelo

Efficient dignos, sua quos commissa piacla

Sidereis procul arcebant a sedibus olim.

875

Tanta tuae merces, ea vis, ea gratia mortis.

Atque adeo, quodcumque homines ab origine rerum

Admisere, aliis quidquid peccabitur annis,

Huc coeat; satis illa tui pars parva superque

Omnia diluere prorsusque abolere cruoris.

880

Quin etiam mox tempus erit, cum scilicet olim

Ter centum prope lustra peregerit aethereus sol,

Tum veri, Graium obliti mendacia, vates

Funera per gentes referent tua carmine verso,

Atque tuis omnes resonabunt laudibus urbes,

885

Praesertim laetam Italiae felicis ad oram,

Addua ubi vagus et muscoso Serius amne,

Purior electro tortoque simillimus angui,

Qua rex fluviorum, Eridanus, se turbidus infert,

Moenia turrigerae stringens male tuta Cremonae,

890

Vt sibi iam tectis vix temperet unda caducis.

Illic tum, nivei velut inter nubila cygni,

Omnibus in ripis pueri innuptaeque puellae

Carmina casta canent mixtique in gramine molli

Laudibus incipient certatim assuescere nostris,

895

Et teneri prima coetus te voce sonabunt.

Haec tibi certa manent, haec vis movet ordine nulla."

Sic fatus, dulcem nato inspiravit amorem.

Interea scelus infandum pellacis Iudae

Multa execrantes, socii se ad iussa parabant

900

Munera, diversas sortiti protinus oras

Quas peterent moresque novos, nova sacra docerent.

Quove autem patribus bis senis caetera, ut ante,

Pareret pubes, numerum sanctumque senatum

Quocl superest supplent, sociisque ex omnibus unus

905

Sortitu gaudes tanto praelatus honore,

Matthia, obscurum genus et sine luce propago.

Tum cuncti inter se moesti sic ore precari:

"Si nunc, si nobis aurai coelitus almae

Halitus omnipotens patefacto aspiret Olympo,

910

Quandoquidem toties nobis deus omnibus illum

Auxilio fore pollicitus! Sane omnia vera

Praedixit; defit veris hoc hactenus unum."

Talia suspensi secum aegra mente serebant.

Ecce autem coeli ruere ardua visa repente,

915

Et superum tonat ingenti domus alta fragore.

Suspiciunt: nova lux oculis diffulsit, et ingens

Visus ab aethereo descendere vertice nimbus

Iucis inardescens maculis, tectumque per omne

Diversi rumpunt radii. Tum innoxius ignis

920

Omnibus extemplo supra caput astitit ingens

Et circum rutilis incanduit aura favillis,

Stricturis veluti crebrae crepitantibus olim

Dissiliunt scintillae, acres dum incudibus ictus

Alternant chalybes, robustaque brachia tollunt

925

Candentem curva versantes forcipe massam.

Nam pater omnipotens superaque aequaevus ab arce

Filius aspirant una omnipotentibus auris

Infunduntque viris numen. "Deus ecce repente,

Ecce deus!" Cunctis divinitus algida corda

930

Incipiunt afflata calescere. Numine tacti

Implentur propiore viri, sacrumque furorem

Concepere, deumque imis hausere medullis.

Nec mora, nec requies. Ter scintillantibus igneis

Terrifico radiis fulgore, ter alitis aurae

935

Turbine correpti, blando flammantur amore,

Ignescuntque animis atque exultantia cunctis

Exercent acres stimulis praecordia motus.

Diffugiunt animis terrores. Mira loquuntur,

Mira canunt. Eadem variis (mirabile dictu)

940

Gentibus accipitur vox haud obscura, sibique

Quisque videbatur patrias haurire loquelas,

Multi ut tunc ierant variis huc partibus orbis

Sacrorum studio visendaeque urbis amore,

Solennem quae luce illa celebrabat honorem,

945

Quimquaginta actis post orgia prima diebus,

Orgia cum mensis epulandum apponimus agnum.

Hic sua verba audit tellure Libystide cretus,

Hic Galli sua, Romulidae Parthique Scythaeque,

Necnon subiecti glaciali sidere Thraces,

950

Afrique Cretesque Phrygumque e gente profecti,

Atque Indi atque Arabes et arenivagi Garamantes.

Mirantur cuncti circum, mirantur et ipsi.

Namque hominem velut exuti moribundaque membra,

Mente domos coeli peragrant arque aerhera apertum

955

Intenti et superum taciti sermone fruuntur,

Iamque canunr ventura. Animis deus expulit atram

Iustrans corda intus nubem, quae corpora circum

Caligatque heberatque humanas humida mentes,

Quosque modo durae mortis formidine turpi

960

Speluncis atris terrebant omnia clausos,

Liberius nunc luce palam atque licentius audenr,

Terrorum expertes. Nec iam mortalia curant.

Non ferrum aut flammas metuunt morsusve ferarum,

Sed regem vulgo testantur, morte peremptum

965

Immerita, genus aethereo deducere Olympo.

Iamque pudet metuisse omnes, animosaque Ieti

Spes magis atque magis viget acris numinis haustu.

Haud secus ac crebris cum rimis terra dehiscit,

Cum sitit omnis ager, tum quae morientia languent

970

Gramina, coeruleus si coelo venerit imber,

Continuo attollant rursus capita, arvaque ponam,

Squalorem, redeatque decor suus omnibus agris.

Ergo abeunt varias longe lateque per oras

Diversi, laudesque canunt atque inclyta vulgo

975

Facta ducis, iamque (ut vates cecinere futurum

Antiqui) illorum vox fines exit in omnes.

Audiit et si quem medio ardens aethere iniquo

Sidere desertis plaga dividit invia terris,

Quique orbem exgremo circunsonat aequore pontus.

980

Continuo ponunt leges moremque sacrorum

Vrbibus. Infectum genti lustralibus undis

Eluitur scelus er veteris contagia culpae,

Relligioque novas nova passim exsuscitat aras.

Protinus hinc populos Christi de nomine dicunt

985

Christiadas. Toto surgit gens aurea mundo,

Seclorumque oritur longe pulcherrimus ordo.