Teofilo Folengo Ianus

Temporis imperium gentemque et facta tyranni

Dum canimus, nec non quis Ianitor ostia servet

Vrbis Apollineae, atque idem servaverit undis

Omnivagis mortale genus, quo tempore primum

5

Subdidit Oceanus pater alto in gurgite montes

Paule, fatigamur violento examine vatum,

Quandoquidem deus ille biceps, deus ille biformis

Ianus, ut e monstro vir prodeat, ilicet una

Huc tibi fronte aderit, quem nulla in parte viriles

10

Defraudantem habitus gressumque et membra videbis.

Hinc torvos latrare canes et carpere Ianum

Morsibus hunc nostrum videas, sed tu, Vrse, recurvos

Cum primum exacuas ungues, aut frendere in illos

Incipias villosque furens attollere, livor

15

Sopitus cadet; at vigilant in pectore curae.

Virgo parens, qua non aliud mihi certius optem

Numen adesse, quod ipsi homines didicere precando,

Si tibi conspicuis molimur templa colossis,

Si flore instruimus, si thure incendimus aras

20

Oramus: ne conde iubar, ne subtrahe nostro

Lumen ab intuitu cui sol assurgit et axem

Ipse tenens medium lapsis caligat habenis.

Nuper ego aggressus longum per inhospita cursum

Quo me cunque vocaret iter mortale terebam,

25

Cum via dividuo tandem seiuncta recessu,

Hinc atque hinc abiit varians geminoque sub ipsis

Cunctantem foribus me aditu in vestigia fixit.

Haerenti procul ecce mihi dux obvius ibat

Gonziacus, quo non alius praestantior armis:

30

Cui trepidae ad numerum laetas movere choreas

Pierides simul et Charites terque ore quaterque

Ingemuere suum Federici ad gesta Maronem.

Sol, qui forte agiles tunc per compendia currus

Alpinum fugiens Boream declivis agebat,

35

Et Nox, quae oceano distentam moverat urnam,

Quam Puer Idaeus ventoque et turbine verset

Infensamque Aquilam summo deturbet Olympo,

Increpitans memoretque Idam memoretque rapinam;

Arrisere simul venienti ad compita Marti.

40

Ipsa etiam regina avium, prius acta theatro

Quam sit ab aethereo et Sertum Minoidos una

Praecipitet, miscere parat vento omnia circum;

Vt vero iuvenem procul adventare superbum

Insignemque aquila nigranti tergore vidit,

45

Extemplo simul indignantes decutit iras

Pectore, lapsa simul coelo pernicibus alis

Findit humum penitusque cavo se littore condit.

Ergo uno volucrum e coelis abeunte tyranno,

Cui caput et toto candescunt corpore pennae,

50

Tum surgente allo Federici vertice summo,

Cui caput et toto nigrescunt corpore pennae,

Syderei patuit subito decor omnis Olympi.

Hic ego tum magnae perculsus imagine lucis

Dissimulo tectusque virum contemplor ab umbra.

55

Vt vero inspectum latebris, ad seque vocatum

Me tenuit, sic sic interpellabat: "An hic te,

Hic te etiam demulcet amor post funera dici?

Aut magis est visum non longius ire sepulchro?

Quo furor ingenium tibi nunc rapit improbus ille,

60

Ille inquam furor, insulso qui carmine Baldum,

Nescio quem Baldum simulans, tenet omnia risu?

Ecquid ubi eiectum est illud rude carmen ineptum

Ac deforme, iubet fama hic labefacta novari?

An te poenituit forsan tam ignaviter usum

65

Tempore, quo nihil hac rerum sub mole terendum

Parcius, usque adeo rapidis se surripit horis?

Ergo erit ut semper vulgo plaudente iocosum

Musa ferat Baldum? Musa amens? Musa choreis

Aonidum seclusa? decus prodegerit omne,

70

Futile dum rauca disperdit arundine carmen?"

His ego non minus obrigui formidine demens

Quam si terribilem obiectasset Gorgona Perseus.

Vix tandem accessi trepidans, ita voce locutus:

"Talia cum memores dux praestantissime, nulla

75

Causa te ab officio revocet studioque favendi:

Iamque fave atque huic ingenio, quodcumque, profundum

Vadenti per iter da tandem sistere posse.

Dic, rogo, Virginibus, quibus arx Parnassia curae,

Tendentique manus crimenque insigne fatenti

80

Dent veniam conversae animos vatemque reforment.

Sed mihi tu dextram? dextram tu porrigis? an qui

Dudum serpsit humi duce te caput exeret alte?

Ecce ades o tandem, huic io io applaudite, Nymphae,

Mintiades Nymphae, Federico applaudite vestro.

85

Is magnum Gonzaga sonans patet arduus orbi

Eque Bianorea populos circumspicit urbe,

Cui latus adglomerant, macti virtute decora,

Germani insignes: alter flammante galero

Atque ostro, sacris dictus, qui nomen honorat

90

Herculeum; alter equo alipede et calcaribus aureis

Fernandus, non ipsi impar ducis arte Gradivo.

Quam prae se ore ferunt magnos, quod robur in armis,

Quis neget esse Deum sobolem? mens excute tandem,

Excute segnitiem atque aliquod tibi surrige nomen."

95

Dixeram, et accedens propius scitabar, ut ipse

Monstraret quo se duplex vehit orbita; nanque

Prae foribus varii discriminis haesitat anceps

Quisque viator, an huc gradiens an se ferat illuc.

"Mobile si vulgus - dixit - plaebemque caducam,

100

Quae vix nata mori digna est indignaque nasci,

Forte sequi mavis, si pulchri nominis auram

Negligis, ad levum torque huc vestigia cornu.

Haec via se fini citius rapit inque palustres

Descendit calamos, ubi caeno involvit euntes.

105

Si vero extolli cupias atque inter haberi

Egregios animos, age, fretus numine divum,

Dexter abi ut venias aeterni ad nominis auram.

Hic Virtus habitat studiosae debita curae,

Quae longe melius quam sors malefida beatum

110

Efficit ac longe melius te insignis honorat.

Haec nos certa manet sed amat speciosa requiri,

Quam labor assiduus reperit potiturque reperta.

Interea, quanta est, currenti occurrit, et amplos

Obnitenti animo tandem largitur honores.

115

Hinc ergo adproperans pete Temporis ostia, quo te

Non procul angusto ducit via dextra meatu,

Dum sat lucis iter per opaca silentia sumit

Dumque suas revehit Phoebe iam proxima bigas.

Dixit, et aversum labens nitidissima nubes

120

Improvisa illum tollit, qui visere forsan

Interdum evehitur patrios heroas Olympo.

Atque ego iam tanti laetatus origine facti,

Progredior quo dextra viam mihi semita pandit.

Non procul adverso lunae patuere sub aura

125

Moenia, turrito quae vertice sydera pulsant.

Temporis hic regnum magnique palatia Phoebi.

Protinus accurro: mirum quamque ardua quamque

Lata tremunt totamque obeunt fastigia terram.

Quis tamen id tantum credat, si singula fari

130

Incipiam quae his vidi oculis,ut ad astra ferantur

Murorumque minae utque urbem vastissima cingant

Moenia Phoebeam? nec (si componere magnis

Parva datur) pudeat mundum dixisse theatrum

Quo sua quaeque dies aedit spectacula genti.

135

Illa sed artificum miranda peritia motis

Cardinibus conflarat opus versatile, ut ingens

Circumducta rotae similis structura vehatur.

Alterat haec nunquam certa vertigine cursum,

Donec Apollineos ad metam circinet orbes.

140

Continuo summis exundant turribus atra

Nubila, quae pluvio (prout mobile iusserit Aevum)

Plena sinus humore cavos rutiloque vapore,

Nunc bibulos placida mulcent aspergine campos,

Nunc rescissa tonant, torquentia fulmen ut ictu

145

Grandineo adducti modo spem populentur aratri

Et modo Hyperboreae lento nivis imbre liquescant;

Saepe tamen vacuum purgantur in aera nec se

Obiiciunt solemque inter camposque iacentes.

Ventorum hic etiam domus est, et quae omnia certe

150

Sub ductore fluunt motuque ac fine laborant;

Praeruptas nec enim sine iussu Temporis undas

Eructare fretum videas, aut ponere fessas:

Flant Euri, altisonum praetexunt nubila coelum;

Flant Zephiri, collecta fugae sese undique dedunt;

155

Flumina threiciis Aquilonibus arcta stupescunt,

Mox tumida expugnant ripas urgentibus Austris.

Prae foribus stabulant alternae semper et ipso

Vestibulo positis nent fila cubilibus Horae,

Horae Parcarum vigiles motusque ministrae.

160

Ferrea mobilium stat machina fixa rotarum,

Quas inter sese varias refluasque vicissim

Pendula detorquent intento fune metalla.

Sex quater haec etiam datur Horis cura, minutos

Quae obliquant passus numerosoque ordine sese

165

Ad metam impellunt, ubi quaelibet aere canoro

Nunciat erumpens quidve umbrae, quidve coruscae

Lucis agat Tempus, quo ipsi succedere Menses

Admoniti possint tectis ad iura Tyranni;

Post illos Annus senior, cui plurima pectus

170

Barba tegit, redeat cunctasque recenseat omnium

Expensas rerum aetatesque ac singula Lustro,

Temporis actor id est, qui praecipitante sororis

Fretus Olympiadis calamo, terque omne quaterque

Supputat in numeros coelum summamque potenti

175

Ac procerum primo dat pleno examine Seclo,

Seclo, cui magnos impendit semper honores

Rex ipse atque suo lateri consistere mandat.

Hic ubi me oblatum celsa despexit ab arce

Hora quae in excubias successit tertia primas,

180

Quis veniam subito proclamat, et unde profectus,

Quidve feram noctu, nec euntibus esse futurum

Omnibus accessum, nisi quos aut plena sciendi

Vis agat, ut rerum causas ritusve capescant,

Aut quibus ingenium longe praestantius ardet,

185

Mobile hoc imperium regni ulterioris amore

Tranandi, atque viam coelo bipatente secandi

Causarum ad causam, domitrix quae temporis omnia

Aut movet, ut placitum, fini, aut immota perennat.

Talia quaerenti tum sic ego: "Diva potentum

190

Heroum genitrix Gonzaga huc visere Tempus

Me movet, excitum vitae melioris ad usum,

Atque adeo instabili subductum examine vulgi.

Da facilem (quando hic Aevi sunt ostia) tanto

Successum voto neque me quid fingere crede

195

Non ea vis inopi, non haec fiducia soli.

Te rogo, te per eas quas iunctas ore supino

Nunc tibi tendo manus, te per si cognita nostris

Horarum officio veniunt obtutibus astra,

Oro, pande fores". Tunc ardens illa repente

200

Ac dictis lenita meis sua puncta cucurrit,

Trisque adiit numerosa notas terque aere locuta est.

Tum primum rauco gemuerunt cardine postes,

Iamque patent iamque ipse animo feror intus ovanti.

Qua subito mihi porta data est vir limine primo

205

En fuit, aspectuque gravi firmaque senecta,

Corpore procero, canos qui ad menta comantes

Demulcens leva dextram mihi porrigit ultro

Quae coniuncta meae sanctum de more feriret

Hospitii foedus socioque in iure teneret.

210

Incipit ille simul: "Quisquis novus hospes ad aulam

Temporis accesti, longum perferre laborem

Disce prius verumque scias excerpere falsis.

Ambagum domus haec et inobservabilis error,

Centum intermiscens aditus, quibus unica tantum

215

Semita permixta est ad recti pervia lucem.

Huc pauci ire legunt, arcto nanque illa recessu

Visa quidem spreta est; sed iter, quod tramite largo

Expatiatur, amant plures frustraque vagantur

Quaerentes Phoebum tenebris; dumque aurea lustrant

220

Sydera, plus noctem subeunt coeloque recedunt.

Hic non ductores desunt ad compita verae

Fallentisque viae, studia in contraria qui te

Nutantem reddant; sed quam nulla orbita signat,

Aut saltem tenuis visa est, hanc irrue certam,

225

Impiger hanc tendas fidosque huc dirige gressus.

Disquirant alii zonas licet aetheris, atque

Non contenti oculis, animosa indagine summum

Invadant mundi artificem positisque figuris

Illius evolvant speciem: totusne coheret

230

Ipse sibi, spectatne unquam mortalia quae iam

Temporis arbitrio curaeque obeunda reliquit,

Quottidiane aliquod statuit novitatis, an ipso

Principio ad varium simul omnia tempus habenda

Composuit: si fata queunt summota referri,

235

Vel magis ipsa semel sententia fixa manebit.

Haec eadem nescire hominum est, quae summa recedunt

Tot spatiis, visuque negant se opponere nostro.

Tu contra obnixe studiis incumbe dierum

Ne frustra volitent raptimque ferantur inanes,

240

Quin melior vitae morumque evaseris atque

Contuleris quid quaeque dies, quid vita reposcit."

Talibus admonuit senior. Tunc ipse rogabam

Illius an curam nomenque audire liceret,

Quid servet, primi custos an liminis esset.

245

Tunc ille ad coelum sublato lumine dixit:

"Est mihi cum reliquis a summo iniuncta Tonante

Cura satellitibus deducere Mensibus Annum,

Ac parere Deo moderanti cuncta polorumque

Imperitanti animis: quippe huc venientibus ipse

250

Pando fores rapidisque Horis aperire potestas

Per me certa datur, quae alternae limina servant.

Ast obtusa adeo duplici me fronte vetustas

Nescio quem mentita deum est arisque locavit,

Cui primum, ante illos quos prisci habuere deorum

255

Officio, positis flammis libare solebant

Tanquam principio rerum omnium: et indice pacis

Me templo quod lex claudebat et indice belli

Quod recludebat celebrem fecere Quirites;

Ac dixere Deum geminum Ianumque bifrontem,

260

Qui qua se removet qui qua se reddit Apollo

Cervice poteram immota diversa tueri.

Quid memorem vel quo Salii me nomine vel qua

Me Tirii fama tulerint? quorum altera plenis

Turba madens cyathis et saltibus acta solutis

265

Me Chaos assuerat cantare Deumque deorum;

Altera sed longum curvaverat orbe draconem

Extremam sibimet caudam post terga vorantem.

Sed quid ego his dudum moror hac te algente sub Arcto?

Immo age, iam nostris succede penatibus, hospes,

270

Et nos Gonzagae forsan poterimus alumnum

Suscipere haud animo ignavo gracilique paratu:

Quis genus heroum, quis Mantus nesciat urbem?"

Dixit, et accitos vocat in diversa ministros.

Illi se genio expediunt epulisque struendis,

275

Dumque penu instaurant alii crepitantibus augent

Iuniperis flammam, tecto quae plurima surgit

Immissoque levat frigentia membra calore;

Fulcra dehinc albis mantilibus ordine sistunt

Nec deest argenti mensis onerosa supellex.

280

Hic senior postquam vitro spumare phalernum

Appositumque videt, simul et cerealia dona,

Haud mora, poscit aquam surgens, unaque lavamur

Inde oculos palmasque; simul sic voce tetendit:

"Adsis, omnipotens rerum dator; haec tua laeto

285

Munera da sumi auspicio nosque eripe culpa,

Quos tandem aethereis dignere accumbere mensis.

Haec ait, et simul oblatas consumimus escas

Totaque prima fames per muta silentia transit.

Sed mox ille alacri sic pectore iam satur infit:

290

"Haec tibi divino patuerunt ostia nutu,

Quo plura ediscas animo credenda tenaci.

Proxima nanque dies et nox haec ultima signis

Transactis coeunt, nec non vetus interit annus

Ac novus in foribus sumit primordia nostris.

295

Has ego constitui latio de more calendas,

Itala quum primum rex pauper sceptra tenerem.

Sed proh ridendae quantae hoc in tempore leges!

Vsus erat iam tum (nec adhuc bene perditus ipse

A populo excessit cui lux syncera coorta est)

300

Omnibus ut tectis hac prima in nocte vetustum

Atque habilem flammae sinuoso stipite truncum

Quaereret ipse domus pater inventumque levaret

Vi multa atque suis humeris imponeret ultro;

Mox altum sudans vasto sub pondere tectum

305

Scanderet, ex illo primos ubi suscitet ignes

Arboreumque focis det ramum, hac lege cremandum,

Audeat ut nemo flammae subducere prunas;

Nam si relligio tanta haec violata fuisset,

Nimirum gravis infesto succederet annus

310

Daemone, qui segeti pubenti, qui humida duris

Vlcera defigit tauris et aratra moratur,

Tum scabie immunda teneras interficit agnas.

Praeterea observant epulas ducuntque necesse,

Nec nisi dispositum fato, quod certa parentur

315

Fercula, quae partim sibi consumenda repente,

Arbitrio partim divum linquenda Penatum.

Tunc passim videas longo torrere suilla

Terga veru nigrasque super defervere crates

Viscera, purpureo longe distenta cruore,

320

Quae vix rapta focis et adhuc calidissima laxos

In ventres abeunt: ut viscere viscera tendunt!

Ossa dehinc semota cadis, aut littore condunt,

Aut reddunt flammis cinerique arsura calenti.

Nam si tectivagi feles avidique catelli

325

Haec rodant et nulla homines formidine calcent,

Heu quondam speranda suis incendia tectis!

Sed qui sim tandem, ne tu quoque vana sequaris,

Incipiam fari somnumque arcescere dictis.

Haeserat aetherei patris alto in pectore cura

330

Perdendi genus humanum longoque parentis

Acta diu Terrae questu conceperat iram.

Degeneres nanque illa suos immergere natos

Clamat et ingenti supers clamore fatigat.

Infoelix mater, quam proles ipsa nefandis

335

Impeteret telis, cui rupto viscere fulvum,

Materiam scelerum tantorum, evelleret aurum,

Tum sua congereret sub nubes ossa, Tonantem

Invasura polique audax excindere portas.

His ego terribiles oculis vidi ire Gigantes,

340

Sanguine gaudentes, coelo capita alta moventes

Horrisonoque minas superis clamore ferentes,

Tandem sublimes humeris attollere montes

Et coniuratam coelo submittere turrim.

Hinc graviter commotus erat statuitque repente

345

Celsitonans secta navim contexere pinu,

Molirique domum trabibus quae, vecta per undas,

Meque meamque simul prolem semenque animantum

Aequoreis servaret aquis: fore ventus ut atras

Eliquet in pluvias coelum omne ruatque fragorem

350

Vndarum ingentem, ruptus quibus undique Nereus,

Fluminaque scatebraeque lacusque et inertia stagna

Vsque adeo insurgant ut iam maiora sub undas

Culmina descendat, atque ingens Caucasus, atque

Plurimus Atlas, Pyreneque atque omnium Olympus

355

Maximus. "Huc, ait, huc tendit sententia nostra:

Dudum poenituit me hominum genus istud, avarum

Crudele, exitiale, ferum, duxisse: luenda est

Tanta quidem labes quanto circum orbis et infra

Tingitur Oceano, quantis valet imbribus uda

360

Nimborum facies et aperti flumina coeli."

His perculsus ego atque mei fortissima pubes,

Tres nati sobolesque horum numerosa, subimus

Iussa dei primaeque manus advertimus arti.

Sternuntur nobis sylvae, gemit icta securi

365

Hic ilex illic abies piceaeque trahuntur

Axe trabes at durae immani pondere quercus.

Iamque comas passim fusas in littore tonsa

Robora longa iacent, ubi tela fabrilia nati

Expediunt, positoque levant tibicine truncos.

370

Ipsa patent cuneis firmissima corpora duris,

Inque trabes abeunt oblongas, inque recurva

Transtra suburgentur flammis: hic sectilis alnus

Hic longaeva larix proceraque fraxinus aere

Dentigero stridet serrae tabulasque ministrat

375

Ipse autem interea porrecto in ventre carinam

Littore signabam, ceu tunc fabricator Olympi

Effigiem normamque dabat quando improba necdum

Ambitio tumidis vitas commiserat undis.

Tercentum cubitos ilignam ducere spinam

380

Caepimus; huic textas amplo curvamine costas

Ordimur clavisque trabes firmamus ahenis:

Cernere erat ingentem cratem, seu quale cadaver

Immanis caeti ad littus proiecerit aequor.

Tum vero prorae laterique instamus utrique

385

Admotamque cutem duris aptamus acernam

Ossibus et querno velamus tergore nervos;

Non tamen interea pars deest intenta premendis

Compagum rimis stuppasque infigere venis;

Pars cava subiectis expumat dolia flammis

390

Bullantesque pices adolet tardosque liquores;

Tecta linunt alii, spondas fundumque tenaci

Glutine; iamque atro latus omne bitumine nigram

Accipit effigiem; iamque ingens denique moles

Iugera multa premens, exurgit plurima, et instar

395

Montis adit coelum puppimque ad nubila tendit.

Talibus exactis ardentes stuppea circum

Lora damus nodo, manibus commissa trahentum

Frenantumque rotas cupidas decurrere lapsu.

Nutat opus sublime sonatque ingentibus aether

400

Vocibus urgentum curvo de littore navim,

Navim quae humane nisi non inventa saluti est.

Extremo tandem gemitu tremit ilia ruitque

Pondere ducta suo nec iam retinacula curat.

Vrbs natat avulsumque trahens a tergore sulcum

405

Findit aquas ripaeque gemunt salientibus undis.

Horruit insolitam molem, tantosque per ausus

Ire homines stupet Oceanus refugitque superbus

Istud ferre iugum atque cavo succumbere ligno.

Ast ubi divinum in causa non sensit abesse

410

Consilium, summittit aquas, et labile fluctus

Inter sternit iter, parendumque esse fatetur:

Ceu princeps una tantum regnator in urbe,

Qui prohibere parat sua per confinia turmas

Ducier instructas, et raptam avertere praedam,

415

Vt vero id regem moliri acceperit, utve

Maius id esse videt sceptrum, sibi consulit omnes

Expandens aditus seque armaque iungit amica.

Tum vero ad ripas iterum, conversa recurvo

Constitit illa sinu: mirum, coit undique nobis

420

Quadrupedumque aviumque genus, dehinc corpore tardo

Reptilia adglomerant et quidquid mobile vita est.

Tot numero cunctis ex his delecta tenemus

Corpora seiunctisque locis includimus alvo,

Quot Pater omnipotens servari iusserat ante.

425

Immanes cernas hic desaevire leones,

Inque suis tunc sponte pati praesepibus ursas

Vincula setososque sues taurosque minaces;

Ipsae etiam tygres, etiam longi crocodili

Dant colla, et manibus nectentibus oscula figunt.

430

Quid memorem haud nullis genus immedicabile succis

Aspidas, et tumidos cornuta fronte cerastes?

Vtve sitibundas nunc dypsadas, utve stupentes

Nunc ego praesteras tractavi molliter inque

Saepto quaeque suo tam noxia monstra locavi?

435

Quae ad victum illis sufficiant diversa repono

Pabula nosque una conscendimus aequora tandem,

Primus ego, hinc nati prolesque immensa nepotum,

Matres atque nurus, foetu pars viscera plenae

Parsque soporiferis gestantes pignora cunis.

440

Et iam Prima Fides terrarum e margine in altum

Advocat omnigenis instructam animalibus alnum.

Ducimur incerti quo nos adpellere mandet

Aura Dei caecoque occlusi robore nullam

Inspicimus mundi faciem rerumque colorem:

445

Vastam nanque domum foris ostia clausa nigrisque

Oblita glutinibus fuscant, tum parva fenestra

(Hanc solam fieri Deus alto in culmine iussit)

Ne tenues obstructa quidem dat cemere rimas.

Interea coelum fracto cum munnure circum

450

Ac supra mugire tremiscereque aequora fundo

Audimus: Deus ipse tonat, Deus ipse profundum

Extemplo horribili concussit turbine coelum

Eripiens cum sole diem, dumque aera densas

Contrahit in nebulas, subigit dumque aethera vastum

455

In mare, terribiles picea caligine vultus

Apparent, volitantque atra sub nube vapores.

Ecce Noti erumpunt, crebro polus igne sonantem

Dat tonitrum fractaeque ruunt ceu flumina nubes;

Magnus ac Oceanus tantarum pressus iniquis

460

Desuper agminibus pluviarum, deque tumenti

Ad latera excipiens torrentum gurgite spumas,

Tum altis de venis stygio bullantibus Orco

Incrementa trahens, miris exaestuat undis,

Littoreasque tumens paulatim occultat arenas.

465

Qualis ubi vires flammae conceperit humor

Aere cavo, sensim primo se murmure tollit,

Inde rapit subitos vulcano urgente tumores

Exiliens et labra cadi praeterfluit aestu,

Talis inundantis superat liquor undique ponti,

470

Dumque fremens nova se reddit per flumina terris

Vique vias aperit, late bacchatur et agros

Impete mersat aquisque petit iuga celsa levatis.

Iamque Mare et Coelum sese curvamine largo

Componunt atque unanimes sua foedera iungunt.

475

At scelerata parens Tellus unaque nepotes

Degeneres, una pecudum genus atque volucrum,

Haec ea non veniunt in iura, sed acta profundo

Apparent nusquam: coelum omnia et omnia pontus.

It pelago spatiata ratis, quae sola superstes

480

Rebus ab infractis animarum semina et arcto

Relliquias utero servat: iamque ardua subdit

Maiores Terrae cumulos contermina Lunae.

Hinc ierant quadraginta dies totidemque ruentes

In pluviam noctes, quando Patris alta quierunt

485

Pectora, qui excussos penitus levat aethere fumos

Et posito mandat placari Nerea fluctu.

Syderei steterunt fontes, mox omne resedit

Murmur aquae, nitidosque aperit coelum undique soles.

Ipse fragor pelagi non nostris auribus ultra

490

Percipitur, terque intus avis cristata canebat

Astra serenari, ventosque et nubila solvi.

Tum primum expando turba plaudente fenestram,

Vnde salutamus tollentes ora manusque

Redditam Apollinis effigiem laetosque nitores.

495

Sistimus hic aram servata ob pignora dumque

Mysticus effumat prunis candentibus agnus,

Inter aves corvum legimus: qui, missus ad auras,

Decrescentis aquae redeat mihi nuncius audax;

Sed quia consumpto iam felle cadavera pontus

500

Eructare solet summasque remittere ad undas,

Ille, avium quo non impurior altera, corpus

Sistit ad immundum, et rostro se pascit adunco.

Quod simulac sensi, volucrem dimitto columbam:

Illa secans Zephiros, transvecta per aera, nostro

505

Conditur aspectu fugiens; quae deinde reversa est

Oreque vivacis frondam gestabat olivae:

"Pacem - tunc- pacem" viso acclamavimus omnes.

Tum pecora et volucres pictae, quibus insita mens est

Ore ciere animos tristesque arcescere curas,

510

Certatim liquido deducunt gutture cantus:

Indice nam pacis prompsisse cacumina montes

Cognorant positoque simul cadere aequora vento.

Sed iam praeteritis septem cum sole diebus,

Affuit en sylva, alluvie quae inspersa recenti

515

Guttas distillat foliis limoque renident

Obductae frondes ac tristi humentia squalent

Prata situ retinentque putres in gramine conchas.

Huc se sponte freto convertit prora secundo

Dumque ibat summas ita vox audita per auras:

520

"Eya agite, o pueri, de tot mihi gentibus una,

Vna mihi de tot populis lectissima proles,

Solvite solicitas iamdudum pectore curas:

Non ego (sic nostri sententia numinis haeret)

Vltra hominum pecudumque simul, simul omne volucrum

525

Reptiliumque genus tot aquarum strage necabo.

Novi equidem humanos sensus, dum corpore degunt,

Pronos esse malo; posthac clementia culpas

Vincat nostra hominum ut coeli potiantur honore;

Idque erit immoto nos inter pignore foedus.

530

Et si quando gravem post imbrem caerula nubes

Fronte cava soli occursans simulaverit arcum,

Fingite tunc arcum nostro esse in foedere signum."

Talia finierat quum tandem substitit alnus.

Emicat eruptis iuvenum manus impigra valvis

535

Littus in italicum, proprio qua redditus amni

Tyrrhenum repetit sinuato littore Tybris,

Tybris romano qui dehinc mundi omnia sceptro

Subderet et regum tot signis templa gravaret.

Hic igitur dimissae animae, donatur et omne

540

Libertate pecus: sua quo sors quemque vocaret,

Illuc e tenebris et longo carcere tendunt,

Seu terrae insistant seu pennis aera pulsent.

Hic mihi prima stetit foliis et arundine sedes;

Hic primus post fata hominum septem per hetruscos

545

Haud procul a fluvio colles sua templa suasque

Aras constituo detextas fronde Tonanti;

Pinguia mox cannis armenta palustribus armo

Tuta feris, hortoque novas novus insero plantas,

Ipsa racemifero quas inter palmite vitis

550

Repsit, et expresso fluxerunt musta liquore.

Hinc ergo Assyrii longo post tempore Ianum

(Iam quippe vocant vinum) me dicere norunt,

Dulcia reppererim qui educere massica botris.

Demoror at forsan te somno pluribus, ipsa

555

Quandoquidem medio coelo dilapsa ruit nox."

Finierat senior: famuli tunc plumea iussi

Strata parant flammisque ferunt sese ante coruscis.

Vix mihi procubuit cervix, tener implicat alte

Membra sopor cursantque leves in pectore curae.