Teofilo Folengo agiomachia 12
Other sections


Passio sancti Clementis Pontificis Maximi

 

Tempestate pari geminus moderamina princeps

Olim habuit, similesque fere sub pectore mores.

Alter Traianus conservantissimus aequi:

Alter hic antistes, quo non clementior ullus,

5

Sed fidei pietate fuit praestantior illo.

Gesserit et quamvis terrarum fronte coronam,

Pluris erat capiti divinitus addita mitra.

Illa nec horrificis concessit territa sceptris:

Palluit heroum vel degener arma minantum.

10

Caesaris hinc neptis calvi Domitilla Neronis

Praesule virgineo vovit suadente tonanti

Virgineum decus: hanc mox praepollentis in aula

Plurima regali Theodora imitata Sisinni est.

Divos et fragile indignata cubile mariti.

15

Tithoni gelidis quum primum candida bigis

Prodierat coniux, paucis comitata subibat

Templa, ubi terrigenis libatur ut hostia, terrae

Structor, et undisoni maris, atque volubilis axis.

Vir matutinas cur illic pertrahat uxor

20

Chara moras se fert exploraturus ad aedem.

Observabat uti distentis auribus olim

Ad Coryci portus multus commercia raptor.

Non sua lustrantem ast audacius ultio caeli

Digna ferit, geminam infligens pro carmine poenam:

25

Sensu qui duplici fuerat temerarius ausus.

Fit simul absque acie: obtususque ad murmura captus.

Ille ubi naturae, sensit virtute relictum,

Praecipit, exclamans misere, ad tecta reduci

Imperiis vero parere volentibus, ulla

30

Non datur exitui, licet affectata, facultas.

Caelitus obstricti menteis, et pectora servi

Fana per incassum caecum spatiosa rotabant.

Et ni iusta piis flexisset numina coniunx

Fletibus, errores, causamque ut denique novit,

35

Suspicor, iret adhuc circum miserabilis aedem.

Mystica sumpserunt sanctum simul orgia finem,

Regreditur Theodora domum: aerumnasque benigno

Fida maritaleis roseo patri ore retexit.

Collecta mittens qui mente precamina caelo,

40

Amissas reparavit opes: et lumina et aures

Restituit: physisque piis sibi reddita verbis.

Ac veluti nimiae languentem tempore brumae

Sole salutari siquis confoverit anguem,

In hunc trux meritum mox ora trilinguia vibrat: Haud secus aeger adhuc animis, et mentis egenus

45

Diram in pontificem citat ipse Sisinnius iram:

Atque cupidinei commotus pectora furti

Insimulat castum: quin illi lumine charo,

Audituque furens orbatum se asserit arte

Circaea, ut Veneris sic aptius iret ad usus.

50

Vindicet utque adeo se ex laesis, cogere vinclis

Omnis inops animi insontem trahere ample per atria

Hortatur famulos: primusque accingitur ipse

Igneus his armis. qualis furialibus actus

Alcides stimulis Iunone volente cruorem

55

Natorum fudit. supero sed numine lusi

Praesule pro sancto, spectacula digna cachinnis

Insana nectunt, et verrunt mole columnas.

Tunc ait antistes: "Merito quam iure Sisinni

Saxee saxa rotas, fers qui libamina saxis."

60

Dixit, et amentem miserans sacra templa petivit.

Interea misero dum pro Theodora marito

Immodicis precibus superos, superumque fatigat

Rectorem, pietas allecta est denique fletu

Caelica foemineo. canis veneratus ab alto

65

Veridicis senior testis descendit, et infit:

"Ride, parce oculis, per te si foemina fida

Expers vir fidei caelo dignabitur addi."

Sic ait, et pernix redit ad sua munera regni

Ianitor is fuerat sublimis: retibus olim

70

Qui sibi semirutis pariebat in aequore victum

Iam male corporeo qui lumine viderat, intus

Aetheria melius lustratus cernere coepit

Luce, algens quantum fraternis Cynthia distat

Ab radiis. pudet irrisi meminisse laboris:

75

Et sparsisse minas in saxa rigentia cassas.

Quin genua acciti lachrymans Antistitis ambit:

Puniceoque canit pictus deerrata pudore,

Thessalico velut helleboro curatus in unguem.

Mox veniae compos mutat caelestibus aris

80

Tartareos ritus: puroque est gurgite lotus:

Ac domus omnis ab hinc parvo post tempore clari

Nobilitas exempla viri permulta secuta est

Numen fassa unum: numerosa aversa deorum

Numina. Tarquinus, populus cui obtemperat uni

85

Mystarum, tantam tulit aegro pectore inanis

Iacturam cultus. rabido fremit ore, tumetque.

Par regi, dederunt cui quondam agnomina fastus.

Non tamen illustri concurrere degener audet

Virtuti, et generi, vel aperta arcessere fronte.

90

Sed magis in furias ignobile vulgus avernas

Seditiosus agit: tacitumque per inclyta virus

Moenia diffundit: praefecturamque gerentem

Mamertem celebrem in primis malus incitat, omnem

Congeriem cumulans odiorum praesulis insons

95

In caput. exoritur studia in diversa tumultus:

Et varius pro mente sonus ferit aera latum.

Hic merita enumerans Clementem ad sidera patrem

Tollit, et ingratos pius arguit, ille loquentem

Vix fert: ac multo contraria subiicit ardens:

100

Asserit et dignum dura qui morte pietur,

Quod stupratorem mordaci nuncupet ipsum

Ore Iovem: Veneremque Paphi meruisse: Lyaeum

Saepe mero madidum: natorum viva vorasse

Viscera falciferum: Mavortem caede cruentum

105

Praedicet: ac carpat reliquorum sancta deorum

Numina: et insolitis mutilet sacra prisca repertis.

Ergo has ut rabies sedet: vulgique frementis

Dissona vota, ciet praefectus tecta verendum

Ad sua pontificem: cui sic sine teste profatur:

110

"Non latet egregiis quam sis natalibus ortus:

Novimus et celebreis titulos, laudesque tuorum:

Quaque nites sophia: linguaeque fluenta disertae:

Aeternis quae te studiis ut prosequar urgent.

Tantum degeneras, aliis qui flecteris aris

115

A nostris: hoc omne decus, generisque nitorem

Denigrat: et patriis reddit te civibus hostem.

Percita nonne vides quanto hinc furat impete plebes?

Quotque furens turbas, quot turbida misceat iras?

Hortor ab incoeptis igitur iam desine vanis:

120

Vt patriae, et nostro solito amplectaris amore."

Dixerat: his contra placidus pater ora resolvit:

"Quod nostros tollas a nobilitate penates,

Nil me plus miror: neque pascor sanguine: laudat

Namque aliena, genus quicumque ad sidera priscum

125

Effert, si tristo vestigia tramite vertat.

Verum si quid inest charis, aut virtutis, id omne

Rivulus immenso manavit ab aequore Christo:

Christo matre sato casta: mortalia quaeque

Cui debent: ob quem verear nec mortis obire

130

Dura, cruentato tam tristia stipite passum

Fata, hominum causa: licet inde subiverit astra.

Sed tamen haec alias, cum plus admiseris ocii.

Pro re, proque loco nunc sat dixisse, superque

Me nil discordis sparsisse: furoribus ansam

135

Nec tribuisse ullam: temere inconsulta caterva

Saevit: quodque solet facit id: nam patris in omnes

Officium gessi, mare terra, atque aethera testor."

His ille acceptis graviter succensuit ipsi

Tarquinio ignifico, strepitus, liteisque serenti.

140

Rem tamen ad solium regis, sceptrumque superbum

Rettulit: in poenas patriis is praecipit oris

Cedere: barbaricis latios mutare colonos:

Vertere et arva plagis ignotis cognita, Naso

In quibus extorris vigilavit tristia: at ille

145

Candenti patriam suspirans pectore veram

Exilium putat omne solum: hinc non mussat adire

Regna Mithridatis, Medeae infamia caecae

Saevitia in fratrem: atque ipsam cum Phaside acerba

Dictam ab caede Tomim: laeta tum fronte petenti

150

Mythica sub ferula succurrunt lecta minanti

Olim semideum labor aurea vellera: tauri

Ignivomi: et semper vigili draco lumine custos.

Ad loca dehinc venit tumidis decreta tyranni

Vocibus: excelsis steterant, qua pergama muris

155

Clara Capha quondam. populis olim illa trecentis

Polluerat: sed quid non aemula destruat aetas?

Diruta damnatis Christi pro nomine tantum

Tunc erat, ac servis operosa ergastula: et illic

Iuge cathenati fodiebat fulva metalla:

160

Saxaque caesareos exornatura penates.

Hi simul hauserunt venientem, corda tepentes

Continuo in lachrymas solvunt, quibus ora rigantur

Pulverulenta: labor cedit: viresque resumunt

Brachia fessa. pater profert solatia contra.

165

"Eia," ait, "artifices superis sic condite vobis

Tecta aeterna plagis: hilari sudate labore:

Et fervescat opus: nec vos subtaedeat, olim

Proemia sufficiet cuius breve fertis honorem.

Nunc vero (grator) me ad vos dignatio vestrae

170

Caelica participem mercedis ab urbe futurum

Destinat: et socios, aequo quos iunxit amore."

Praeterea undarum nimia intervalla, diurnis

Aerumnis recreet, quibus ora arentia, supplex

Dum queritur pia turba, iubet perfidere caelo.

175

"Qui quondam e rigidis produxit cautibus amnem"

Inquit: "is et vestris poterit persolvere votis."

Vix ea finierat, niveus cum apparuit agnus

Ab tellure pedem suspensus in aera dextrum.

Tum pater arrepto doctus spiramine ferro

180

Sub planta levibus terram ferit ictibus, et fons

Mox prorupit aquis liquidis, quae mellea vincant

Munera, non aries Libyes per rura perusta

Cornutus talem valuit monstrare: nec ipse

Osor aquae Bromius calidis gustavit arenis.

185

Hoc ubi fama notos superans, et fulmina cursu

Mirum per populos Asiae diffudit in unum

Partibus ex variis coiere fidemque, novumque

Poscentes cultum aspernati numina vana.

Exultat praesul: gratesque rependit Olympo,

190

Quod pia tam facili succedant vota favore.

Gestit ut optatis si respondere secundo

Successu videat sortem mercator anhelus.

Cultor at imbre solum iam affectum sedulus alto

Acribus insequitur studiis. facit optima avaro

195

Terra sat agricolae: frugemque emittit abunde.

His, qui condiderant sternuntur vana repente

Tecta deum, vero fundant et templa tonanti.

Complerat pater extorris tritterida plenam,

Cum venit imperiis in colchica Caesaris arva,

200

Irati latiis trux Aufidianus ab oris:

Vindicet utque deos ut spretos impete primo,

Sanguinis effudit multum: multosque cruento

Supplicio affectos vitam transmisit ad illam,

Cuius amore viri certatim fata subibant

205

Horrida magnanimi: atque idem flagrat omnibus ardor.

Hic stragum cumulus, moriendi et tanta cupido

Praesidis in similem tetigit praecordia sortem:

Leniit et rabidam mollito in pectore bilem.

Ast hanc pontificis fuerit velut unicus author

210

Vertit in exitium: solum ad subsellia missis

Impulit hunc reliquis: dictisque incusat amaris.

Nec minus et blandis ferat ut libamina saxis

Illicit: at scopulum ceu ventos inter et undas

Perstantem iussit mordentis pondere pressum

215

Anchorae in aequoreo demergi gurgite tandem.

Impius id censit, ne fors tellure reposto

Postmodo selenneis pia turba dicaret honores:

Quin reverenda pecus squamosum membra voraret.

Verum frustrata est liventis opinio: namque

220

Funera prosequitur lachrimis dum fida caterva:

Proque ignorato precibus ferit aethera crebris

Corpore, summa fretum (dictu mirabile) virtus

Dissecat: et facta est longissima semita, ut olim

Agmina crythaeas fugeret memphytica in undas

225

Cum genus hebraicum, siccis stetit aequor arenis.

Tunc Neptune tuis timuisti, lumen in imo

Intuitus, regnis, fierent ne torrida tellus.

Ipsa vagans liquidos per campos turba animantum

Repperit ingratum medio sub marmore littus.

230

Tramite facto igitur divinitus, omnis ovando

Plausibus ingreditur populus, praeeuntibus ipsum

Phaebe, ac Corneli vobis fidissimi alumni.

Arida miranteis via per vestigia duxit

Ad pariam manibus structam caelestibus aedem:

235

Qua lapis emeritos servabat candidus artus:

Ferrea stat morsu plantas secus anchora curvo.

Letabunda cohors hymnos modulatur, honoras

Suspiciens patris exuvias, iisque oscula figens:

Quas movisse loco fas haud fuit axe vetante:

240

Sed cupidis itiner se per tranquilla quotannis

Aequora pandit idem redeunti luce, subivit

Qua caelos: illam reddit mortalibus aegris

Phillyride Titan evectus clune bimembris

Mense, dedit quondam numerus cui nomina nonus.