Teofilo Folengo agiomachia 11
Other sections


Cucufatus et Felix Contestes

 

Caesareamque sali fundatam littore curvo

Migrarunt ultro discendae ardore Minervae.

Horrifico interea miscentur cuncta tumultu:

Cuncta fremunt odiis furialibus, omnia fervent

5

Hos Sillytani quondam genuere penates;

Adversum pia corda; madet fera sanguine tellus

Insontum; strages cumulatur plurima passim.

Terruit haec animos feritas. Hinc littus heoum

Linquere constituunt ac fictis tendere in oras

10

Mercibus occiduas, careant si turbine tanto.

Gemmarum numerus fertur, preciosa suppellex;

Fertur odora arbos Arabum diversaque rerum

Copia; vela Notis dant laeta per alta; repostam

Hesperiam penetrant. Est nomen Barcinon urbi,

15

Olim haec terra potens opibus populisque superba;

Verum tempus edax tacito terit omnia morsu.

Hic nutu superum connexuit anchora puppes.

At veluti siquis Scyllae latrantia monstra

Evitare volens in laeva pericula currit,

20

Haud secus offendit maiori quaeque procella

Turbari, graviore pios ibi turbine plecti.

Tunc inter sese haec hortantia dicta serebant:

"Venit sera dies qua pulsa facessat inerti

Pectore segnities, fidei stet vividus ardor,

25

Quo nec fata animus cruciatibus horrida crebris

Contremat: amotis tepet hostibus inclyta virtus.

Spargat nostra manus nunc congrua semina terrae,

Quorum mox fruges radiante legamus Olympo.

Nunc fas exiguis agitare laboribus artus,

30

Vt requie sine fine frui super aethera detur.

Pro pietate alacres inimica in tela ruamus".

Talibus hortari simul atque animare vicissim;

Remque addunt verbis - ac primum maxima egenis

Gaza datur - gaudentque illam praemittere ad axem.

35

Iam sine praetextu veros extendere cultus

Audent; firma metus praetentat pectora nullus.

Progreditur Felix aliamque accensus in urbem

Ducitur afflatu supero, sanctisque perardens

Ignibus infenso tandem cadit ense libenter

40

Partaque conscendit felici sydera cursu.

Maiores socio restant per bella triumphi

Quaerendi; nec castra movet, exercet ibidem

Intrepidas vires fideique immobile robur.

Desuper aspirat Deus inspiratque potentem

45

Virtutem, per quam patrat enthea facta per urbem:

Languenteis curat tantum medicamine linguae,

Et minitans lemures miseris fugat artubus atros.

Id tibi cum patuit, Galeri, rumore ferente

Praecipis adduci statoribus ante tribunal,

50

Atque has eructas turgenti gutture voces:

"Quos sequeris ritus? quae servas sacra, rebellis?

Numina qui divum temnis metuendaque rides

Decreta imperii, invisas super adiicis aras?"

Cui testis contra nequicquam territus inquit:

55

"Stulte, ego cur venerer sacrata altaria larvis?

Tartareasve colam fraudes et marmora surda?"

Canduit ad plenum perceptis talibus ille,

Bissenosque ciet tortores, fustibus aiens:

"Tam multate diu, donec lacerata relinquat

60

Membra animus; nescite moram, cito plectite sontem".

Parent, ingeminant ex ordine verbera; corpus

Fit totum vulnus; pluit undique sanguis; ab imo

- proh dolor - excisa patuerunt viscera pelle.

Ollic collisos convertit ad aethera ocellos,

65

Atque hos, ut potuit, dedit inter tormina questus:

"Magne Pater, qui summa tenes, qui corrigis ima,

Et nutu nigra regna quatis pelagumque coerces,

Quid tua in infidos ostende potentia possit.

Hos, ni perspicias addendos cultibus olim

70

Esse tuis, qui me duris cruciatibus urgent,

Laede feros ipsumque iubet qui talia perde,

Si sit suppliciis iamdudum addictus Avernis".

Vix ea finierat: virtus divina ministros

Dum flagra incutiunt subito - mirabile dictu -

75

Orbat; in insolitam clauduntur lumina noctem;

Ipse suis Domini perit ictu fulminis author.

Qui pede pulsabat nuper tumidissimus astra

Nunc iacet exiguus pulvis. Cui prospera rident,

Is timeat: facili nutant mortalia motu.

80

Restitit incolumis miles divinitus; omnis

Acclamat populus: "Sunt huius numina vera".

Interea ad Stygias trusi subsellia flammas

Maximianus atrox recipit: qui, turbidus aestu

Insano, nodis vinctum praecepit ahenis

85

Martyra perduci et quem cultum, quemve deorum

Observet rogitat. "Quae tanta insania - clamat -

Haec quaesisse facit? numerum quid iungis inepte?

Vnum equidem novi, nec plures, numine dignum,

Cuius opus tellus, ignis, maris aequora et axis".

90

Post infert idem minitanti saeva tyranno

Tormenta: "Et poenas et te contemno, superbe,

Daemonicas supplex qui flecteris ante figuras".

Intumuit praeses; prunisque furentibus urit

Et Baccho plagas exasperat acer acuto.

95

Verum Iessai modulantem carmina vatis

Audiit et laetum vidit; populantur iniquos

Carnifices flammae; rursus tamen integrat ignes

Immitis iudex, qui mox tepuere sub auris.

Aspra cathenatum tunc demum trudit in antra.

100

Lampas in Hesperiam interea Phoebeia Calpen

Declinat, varios nox occupat atra colores.

At non ulla specu tum carceris horruit umbra;

Namque fugat caelo lux cunctas lapsa tenebras.

Monstra stupent rigidi servantes limina tecti;

105

Admittuntque ipsi lumen noctemque repellunt

Errorum et capiunt fidei candentia iura.

Iam terrae facies ridebat sole recenti;

Extrahitur martyr crypta iussisque tyranni

Vapulat, et vellit teneros dens ferreus artus.

110

Hic longum ingemit ac Dominum prece pulsat Olympi.

Annuit oranti liquidas vox lata per auras

Moxque quod optabat divina exercuit ira.

Nam dum luce nova vanis parat orgia divis

Evehiturque tumens carpento ad templa nitenti,

115

Decidit ex medio subita miser axe ruina.

Percussor latuit, iacuit modo inutile funus.

Ipsa etiam similem casum simulachra tulere:

Est cinis exiguus quod pridem fulserat aurum.

Miratur plebes, et formidabile Christi

120

Conclamat numen tollitque ad sydera voces.

Protinus insurgit furioso percitus oestro

Rufinus primas, titulis opibusque superbus:

"Improbe, - ait - vulgus vafra qui decipis arte,

Vivis adhuc? divina doces qui numina temni,

125

Nescioquae suades venerari nomina et aras?".

Talia vociferans ipsoque in turbine raptus,

Nec populi voces, nec martyra iussa loquentem

Audit; fulmineus divelli a corpore dignum

Imperat ense caput; servi fera iussa facessunt.

130

Terga Molorchei calcabas, Phoebe, leonis

Fervida; mensis erat tribuit cui nomina Iuno,

Cum miles victor mutavit terrea caelo.