Teofilo Folengo agiomachia 10
Other sections


Passio Beati Caesarii

 

Aphrica ab immodicis exusta caloribus arva

Liquit hic aetheriis flammis calefactus, ut urbem

Viseret. occidui iam legerat aequora ponti:

Effervensque fretum siculi ac discrimina tractus

5

Transierat sospes: et spreta puppe pedester

Ausoniae ingressus fuerat confinia terrae.

Dehinc Volcos penetrans, pervenit ad Anxuris arces,

Cautibus extantes aspris, ubi Iuppiter aram

Imberbis tenuit miseros fallentia signa.

10

Forte virum studiis aequalem nactus eisdem,

Ac cultu, primum latuit, pressitque calorem.

At cum erumpendi cognovit tempus adesse,

Ignava exclusit generosis ocia dictis.

Quippe forum quondam in latum progressus, euntem

15

Intuitus iuvenem, reddent cui tempora sertis;

Mollia marmoreo spirant opobalsama collo:

Intextusque auro sarranus fulget amictus.

Munera nec digitis desunt sua grata smaragdi.

Viderat in tota nihil hoc lascivius urbe.

20

Tum percontanti quanam sit corpore in uno

Tanta haec mollities, luxusque, et tanta voluptas,

Respondit quidam: "Egregia quem fronte iuvencus

Aspicis hic hospes, dapibus se pascit opimis,

Delitiis fruitur, quascumque humana cupido

25

Appetit, atque solent mortalia quaerere corda.

Nam postquam Iani lux prima effulserit almi

Sese praecipitem dabit ultro vertice ab alto.

Immortale parant decus illi haec fata, salutem

Aeternam patriae, pro qua laudanda subibit

30

Funera; magnanimus servatur pulvis in aevum.

Hoc cives voluere, iubet quin maximus ipse

Interpres Clarii scitatus numina sacris."

Palluit auditis animoque exhorruit alto

Grande nefas, et flens repetivit lumina tecti.

35

Interea fluxere dies primordia mensis

Impia venere, exoritur per moenia murmur,

Et resonant voces, plaususque ad Apollinis omnis

Dum populus delubra fluit. tunc concipit ignem

Pectore Caesarius, iustisque impulsus ab oestris

40

Currit et ipse scelus, clademque avertere tristem.

Cum venit, infelix diris altaribus astans

Mactabat iuvenis porcam mox ipse futurus

Hostia vana: gradu simulac stetit arduus, ore

Exclamat pleno: "Quae tanta insania cives?

45

Quis furor hic? animas insontum perditis ultro.

Quis feritate Dacas, Thraces, Partosque, Scytasque

Iam carpat? largis aluistis ad horrida mensis

Fata virum: patriique oblectamenta cruoris

Sumitis, o mentes caecas, nigrioraque nocte

50

Pectora cimmeria, dabitis pro sanguine poenas.

Tu quoque qui captus vulgaribus occidis auris

Stulte, Erebi sedes ubi Curtius angitur, ibis,

Ille tamen miseris in rebus fata subivit."

Non tulit haec animo Phoebi patiente sacerdos

55

Firminus, saevus totius criminis author.

Protinus insurgit, turbaque iuvante ministrum

Talia clamantem vinclis coniecit ahenis:

Rupeque sub tetra conclusit percitus ira:

Interea miser ingenti plaudente caterva

60

Vectus equo ardenti, tyrioque effulgidus ostro

Vertice praecipitat montis se sponte marini:

Corpora plebs legit valles lacerata per imas:

Lectaque fert laeto modulamine, praeque paratae

Iniicit ipsa pyrae, cineres in pyxide condit.

65

Quarta dies aderat rigidae cum rupis ad ima

Turbine descendit Firminus, et extrahit umbris

Impavidum testem, ac praeses tibi clare Leonti

Tradit plectendum, culpasque exaggerat atrox.

Vocibus arguitur tetricis: "Vanissime nescis

70

Caesaris edicta ut servet sacra quisque deorum?

Exin cur audes pietatis carpere lingua

Officia, acquirat si quis per fata salutem

Principibus, patriaeque? probat vel magnus Apollo:

Cuius te fas est venerari numina supplex."

75

Haec ubi dicta dedit praeses, phaebeia versus

Templa movet currus celer, in speciemque triumphi

Aurea fraena iubet nudum praecedere testem.

Ventum erat ad fani iam limina, substitit ipse

Ante fores martyr, et lumina tollit ad astra:

80

Mussavit, vivasque preces transmisit ad axem.

Continuo ecce ingens fragor intonat, alta nefandi

Culmina delubri fractis cecidere columnis.

Ipsum insultantem haec informidata ruina

Firminum sepelit, nec Apollinis infula texit.

85

Obriguere animi tanti formidine casus:

Solus ibi penitus nostris alienus ab aris,

Sanguinis innocui multum qui fuderat olim,

Divitiis, titulisque tumens, cui prodiga lingua,

Luxorius torvum clamat: "Praeclare Leonti

90

Quae mora, quae causa est ut adhuc patiaris rebellem?

Cernis ut hic Divorum, ac Caesaris aspernator

Perdiderit mystam, et delubra veneficus alta

Diruerit? quid adhuc vitaleis hauriat auras?"

Haec ait, his dictis accendit iudicis iram

95

Insuper et plebem sermonibus incitat aspris.

Contra illam testis placat rationibus aequis.

"Quod scelus, o," inquit, "populi, aut insania maior

Purgari humanis quam vestram caedibus urbem

Credere posse? immo graviora piacula surgunt:

100

Illa oculis delete, manus fera pectora plangat.

Castigate iocos, vindex videt omnia Christus:

Quem colite, infandas contemnite daemonis aras.

Numina sunt illi tantum, ille immania templa

Diruit haec nutu, paret cui machina triplex."

105

Haec dum prosequitur vox consona fertur ad auras:

"Nil nisi recta monet vir servantissimus aequi."

Luxorius frendit qui talia percipit aure.

Raptatus furiis, rapit instigatus in atra

Carceris insontem, crebrisque impulsibus urget.

110

Nec vult saevitiem subitis extinguere poenis,

Bissenos macerat menses horrentibus umbris.

Luctus inest illic, et plurima mortis imago,

Quae longum afflictent, portent et taedia vitae,

Athletam foveat regis nisi cura supremi.

115

Caudipetae rursum chelas inviserat aureus

Delius, is mensis, qui ponitur ordine nonus,

Tunc demum sistit trux praesidis ante tribunal

Luxorius testem, ac tolli vehementius instat.

Venerat ille forum ad medium, vinctumque trahebat.

120

Olli divinum tendentis ad aethera palmas

(Quando relaxarat manicas et vincula lictor)

Irradiare iubar nudatos conspicit artus.

Obstupuit, riguere comae, chlamidemque vomentem

Purpureos radios nudo iniicit, ipse per auras

125

Numina vera ferens, orat vestigia supplex.

Caesarius gaudet lucris, et laetior infit:

"Maiorem hac lucem cernes, maioraque dona

Accipies omni detersus sorde Leonti."

Nec mora, purificat cupientem fonte sacrato.

130

Deinde dapes sacras libat, purumque cruorem.

Sic iam compositis (voluere id numina) rebus

Admisit letum placide, extremumque soporem.

Felix qui requiem sudore et sanguine partam

Ex aliis migrans tranquillo fine subivit.

135

Luxorius furit interea, qui ad vota potitus

Iudicii loris, mergendum gurgite dixit

Aequoreo pugilem, gelidisque extinguier undis.

Ille haud expavit censurae pondus iniquae:

Tantum Luxorio constanti pectora fatur:

140

"Ipse quidem subeo tua quae sententia profert

Fata libens aditum caeli, calcemque laborum.

Nunc ego mergar aquis, mihi contigit unde renasci:

Te vero coluber carpet dignissima poena,

Qui tot ferali iustorum membra veneno

145

Afflasti, atque pium gaudes fudisse cruorem."

Exitus et rerum vatem minus inde fefellit.

Nam cum vectus equo peteret magalia solus,

En ex vicina delabitur arbore serpens,

Lubricus et penetrat patuit qua semita colli

150

Occultos artus, et pinguem pascitur alvum,

Donec cor ipsum vitalia viscera morsu

Fatifero populat, spargitque per intima virus.

Corruit infelix, iacuitque supinus arena

Toxica nigra vomens, tollensque ad sidera voces.

155

Quam vellet linguam nunc abstinuisse ferentem

Supplicia immerito, iniustaeque poenitet irae.

Illum ruricolae misero clamore vocati

Clamantem audivere: "Vices nunc perfero dignas

Caesari, olympiaca cerno quem luce decorum,

160

Et sacros modulantem hymnos petere atria caeli."

Post haec versantem liventia lumina, et atra

Perfusum macie miserandis questibus iisdem

Videre exhalare animam per funera dura.

Interea ad littus dignum tulit unda cadaver

165

Martyris, Eusebius tumulo pius addit honoro.