Teofilo Folengo agiomachia 9
Other sections


Cyrus ac Ioannes Contestes

 

Iunxit orestaeis istorum pectora vinclis

Quondam amor aetherius, similisque in numina cultus

Viva, nec exortus dispar locus obstitit, unum

Patria erat caelum: mores aequavit Olympus.

5

Cyron alexandraea tulit clarissima tellus:

Alter in Arabiae generatus climate fertur.

Huc prior immitis fugiens tormenta tyranni

Migrarat. Neque quippe fugam fas carpere cuiquam

Hanc dare vel vitio, quam inter mortalia degens

10

Innuit exemplis Deus ipse, atque inquit alumnis:

Si qua cruentorum vis insurrexerit, inde

Effugite urgentes vicina per oppida fusi.

Ergo hic dum nullis terroribus ocia ducunt

Ambo, nec exturbat vis importuna quietos,

15

Lustrabat Syrianus atrox memphitica regna,

Ceu lupus acer oves inquirens, numina si qui

Christi sancta colant, et divum rideat aras.

Iamque satelles atrox ternas cum matre puellas

Praenderat et vinctas adduxerat ante tyrannum

20

Incusans vetiti ritus: iubet ille sub umbra

Carceris includi poenas mortemque minatus.

Hoc ubi Cyre tibi, qua non rimosius ullum

Fama tulit, magno accensus pietatis amore

Perculsusque metu gelido, concederet aspris

25

Suppliciis ne molle genus, neu coepta remittat,

Aggrederis, nec solus, iter, solatia ferre

Congrua virginibus armareque pectora dictis.

Arva Arabum linquunt felicia, odoraque thura,

Ostiaque clari subiere canopia Nili.

30

Nec pavor immanis pulsat iam corda tyranni.

Carcereas adiere domos, atque aerea claustra,

Horridulasque ultro solidant hac voce iuvencas:

"Salvete humani quas non fex inquinat ignis,

Gaudia inexpertae sordentia: magnus honestis

35

Vos arsit facibus tantum dominator Olympi.

Iudicis haec terror non vincula conterat, urat

Flamma nec ulla, thoros non dividat aethnicus ensis.

Propositum, mentemque piam ad letum usque tenete:

Has poenas tolerate breveis, certissima vobis

40

Stat merces, et proemium inenarrabile caelo."

Auribus arrectis, vafer haec ergastulus omnia

Audierat: bullit multum sub pectore bilis,

Immussatque fremens secum, mox omne veternum

Frangit, heroque refert tacitis percepta latebris.

45

"Huc vinctos (Syrianus ait) fidissime custos

Perduc audaces, nostrisque aspectibus offer."

Complentur data iussa, viri mox ante tribunal

Intrepidi sistuntur; ait tunc talia praeses:

"Te olim credideram insanis desistere coeptis,

50

Ac potasse graves (purgant qui pectora) succos:

Te, Cyre, alloquimur, medica qui callidus arte

Dogmata praetexens ventosa, evertere gentem

Niliacam conatus eras, numenque Deorum

Frangere: sed vafro elabens tibi consulis astu.

55

Nunc iterum tentas, iterum temerarie nostris

Fascibus insultas: nec mirum, audacia crescit

Criminis indultu: securus gannis ad aures

Hinc mihi virgineas dictis nutantia firmans

Corda veneniferis, spernatur ut ara Deorum.

60

Nec soli sat erat scelus hoc audere, sodalem

Adiungis sceleri; verum ceu fervida flamma

Nostra quot inveniet pariter populaverit ira.

At prius est animus placida perquirere mente

Quaedam pro re, ne quam vos vim obtendere fas sit.

65

Haec nova Relligio, hi cultus, quos omnibus ultro

Praefertis, quid pondus habet? rationis in illa

Quod demum esse potest, parili quam reprobat orbis

Machina consensu? In primis sprevere potentes

Ipsi orbis domini: et merito, si Iuppiter axem,

70

Atque regit terras summo moderamine et aequor."

"Haec portenta (aiunt testes) libare nec ipsis

Fas labiis: hominemve Deum dixisse, creatum

Semine mortali, genuitque ex semine natos.

Denique naturae communia debita solvit."

75

Olli subridens praeses Syrianus, "Iesum

Nonne inquit vestrum genuit quoque foemina et inter

Versatum asseritis plebem? mortem illi patibli

Perpessus tandem, qua non indignius ullum."

Ingemuere viri; furor aequus pectora turbat.

80

"O Deus (ingeminant) pietasque atque unica caeli

Numina stelligeri quae vox hoc, linguaque tantum

Effutire chaos potuit? miscere tenebras

Lumine, tartareas axi componere rupes?

Nempe quid attinuit simul haec confundere iudex?

85

Vivo aequare Deo foedatum crimine ab omni?

Scilicet est vester venerandus Iuppiter aris;

Cui nec tuta soror fuerit, non congruus usus.

Foemina concepit, genuitque fatemur Iesum,

Sed sine virgo viro, ac talis iam foeta remansit

90

Hanc opifex rerum, terrae fabricator et axis

Ipse sibi genuit genitricem, cuius ab alvo

Prodiret deitas mortalibus abdita membris.

Maternisque licet fultus foret ille lacertis,

Luderet et collo, tamen alta tenebat Olympi.

95

Demum (quod obiectas) opprobria pertulit ultro

Roboris: usque adeo valuere incendia amoris

In genus humanum, cuius fera substulit ergo

Supplicia: adde tamen superarit ut omnia, et aspra

Tartara confringens iustos ad sydera duxit.

100

Idem etiam terras repetet sua cuique daturus

Proemia terrificis purgans saecla impia flammis.

Denique, si nescis, colimus tria numina in uno,

Patrem, ac Natum, et manantia flamina ab illis.

Mente Dei, de qua Natus, Natique Patrisque

105

Spiritus inspirat inspiraturque fluendo:

Non tamen inspirat, Natoque, Patrique, sed inde

Inspiratur: et in nobis terno ordine manat.

Hinc Deus est ternus, Pater unus, filius unus,

Spiritus idem unus: tribus hinc Deus unus ab unis

110

Est Deus ipsum unum, quo nil perfectius usquam est."

"Quid (iudex ait) humanum excedentia captum

Inculcatis adhuc? non haec rationibus ullis

Suggerere, at magica tantum contenditis arte.

Iam sat distulimus, nimiumque indulsimus, adsit

115

Supplicium omne genus." Clamanti tortor obedit,

Lamina portatur, fustes, equus, ungula, nervi,

Quicquid et in poenas feritas meditata piorum est.

Hinc iubet athletas caedi spectantibus ipsis

Virginibus: quarum donisque, minisque movere

120

Pectora praetentat, mentemque evertere rectam

Insuper, et variis teneras cruciatibus urget.

Vt vero didicit se spargere semina arenae,

"Imbellis sexus properata est morte piandus,

Duris dura viris melius tormenta reservo,"

125

Dixit: iussitque praecidi candida colla.

Postquam sole novo tepuerunt rosida rura,

Advocat intrepidos testes ac talia fatur:

"Vesanos retinetis adhuc sub pectore sensus?

Aut prima melior subiit sententia mentem?"

130

Ii contra: "O praeses, resipiscat numen adoret

Quisquis inane Iovis, vel coetera monstra Deorum

Nos certas aras, et vivida sacra tenemus."

Multari gravius iubet ille accensus, et alto

Increpitat clamore: "Deos ita discite demum

135

Excolere: Augusti non temnere iussa potentis."

Ast illi nullam querulo dant pectore vocem:

Membra etiam iudex licet excoquat ignibus atrox,

Ac pice perfundat furiis agitatus et ira:

Quem carpunt sancti: "Vel nunc mirare tyranne,

140

Si quicquam rationis inest, humana facultas

Vincere non posset dura haec sine numinis alti

Auxilio: ipse suo Authori en obtemperat ignis."

Laedunt dicta trucem, tacitoque in pectore mordent;

Atque infans aperire pudor vetat ora: fateri

145

Est grave se victum, aut vinci potuisse videri.

Hinc tandem promit simulatam hanc gutture vocem,

Alloquiturque suos: "Quoniam nec promissa, nec asprae

Hos movere minae, ratio non viva, nec ipsa

Tormina, saevitiae superent qui adamanta, necemque

150

Malint, consiliis quin subdere pectora iustis,

Nil superesse ratus truculentae adiudico morti."

Percute cervices lictor fidissime duras.

Risere athletae ut metam, finemque laborum

Accepere, simul grates egere Tonanti:

155

Mox pronis subeunt gratis cervicibus ictus.

Piscibus auratis haerebat pulcher Apollo,

Mense, repurgabant quo prisci moenia Romae.