Teofilo Folengo agiomachia 8
Other sections


Passio sancti Barnabae apostoli

 

Hunc quondam Cypri genuit mollissima tellus

Vndique septa mari foedaeque sacrata Dionae.

Settamen haud luxus patriique obsistere mores,

Delitiae, haud pellax animum irretire voluptas

5

Extitit ulla potis quin traderet omnia vaenum

Praedia et angustis epulis assuesceret ultro

Ac blandam Venerem rigidis postponeret aris

Virginei regis, sua qui vexilla sequenteis

Se castrare iubet, fugere et convivia lauta

10

Et mala quaeque pati nec fata horrere cruenta.

Sed facile illecebras et dulcia sensibus omnia

Aspernamur ubi caeli nos gratia pascit;

Herculeas (esto non Graecia finxerit illas)

Vincimus aerumnas, vegetans modo spiritus adsit;

15

Non Scyllae rabies, non impacata Charybdis

Territat ira ratem, dum caelica flamina nostris

Cursibus aspirant; mors denique temnitur ipsa.

Illa habitus patriae in castos vertere petulcos,

Illa animos tribuere novos ac nomina digna,

20

Aequus Iosephus, miserum et solator egentum.

Illa viri maculis terserunt pectora cunctis,

Tersa futurarum fecerunt praescia rerum.

Illa adytis tandem superis delapsa repente

Hunc Saulumque vias iam doctum odisse priores

25

Ad caelestis opus fidei divinitus omni

Selegere manu. Sonitu tremuere sacrato

Atria dum liquidas vox ignea lata per auras.

Caelitus ille quidem tanto dignatus honore

Iunctus iter socio, divini ut iussa furoris

30

Expleat, aggreditur: Epiphanis moenia linquunt

Authorisque petunt de nomine dicta Seleuci.

Post haec ex Syria, medius quam temperat axis,

Pamphylas, ducente deo, verguntur in oras.

Per mare Carpathium, pascebat grandia monstra

35

Quo Proteus olim (vera est si fabula), laxant

Fraena rati; flatus extendunt vela secundi.

Iam latet au sanctus Carmelus; iam nive candens

Se condit Libanus nautis Casiusque sepulchro

Pompei clarus. Puppis natat aequor in altum.

40

Se procul immenso celebris Rhodos orbe colosso

Fluctibus ostentat mediis; Amathusaque dives

Parte alia apparet, Salamin, Paphus atque Cithera.

Numina ad haec proram verterunt. Protinus alto

Parent imperio: subeunt addicta nefandis

45

Moenia delictis. Non visa agnoscit alumnus

Tecta diu; tacitus gaudet patriaeque profundos

Miscet honos animos; lachrymas vix arcet obortas.

Panditur interea lex veri et gesta Tonantis,

Daemonis et fraudes dictis reteguntur apertis.

50

Aetheriis hinc apta animi medicamina morbis

Traduntur populo; parco sub iure coercent

Luxuriam et vitae statuunt moderamine fines

Castaque lascivis tribuunt praecepta colonis.

Ipsa meretricii in primisCytherea repertrix

55

Nempe datur vitio totoque exploditur ore;

Atque illam referunt fuerint quicumque secuti

Quot quantisque specu poenis plectantur Averno,

Contra aversatos maneant quae praemia caelo.

Sic, ubi tellurem sparsissent semina totam

60

Sancta per aequoream, vitalis semina frugis,

Diversas lustrare plagas ex aethere iussi,

Vela dedere Notis. Linquunt Amathuntia regna

Pamphylumque sinum mensi per Persidis agros

Gemmiferae late caelestia dicta serebant.

65

Illa quidem patulo permulti hausere virosque

Officiis habuere; alii, Iudaea propago

Ferrea praecipue, monitus sprevere salubreis

Atque illos rabidi saxis pepulere probrisque.

Olli, utriusque pedis discusso pulvere in illos,

70

Regna peragrabant nova laeti, sedibus atque

Nomina mox aliis divina inferre sacrosque

Cultus, verba novis firmantibus aedita monstris.

Cappadocum Iconium lustrant, Lystrensis et urbis

Moenia caelsa, quibus patrantes mira, popellus

75

Ingenti clamore deos testatus Olympo

Visere delapsos mortalibus infima membris.

Est Hermes alter facundi creditus oris;

Iuppiter alter, opem ferret qui caelitus aegris.

Iamque parat Panchaea manu dare thura verenti

80

Atque ut caelitibus divinos addere honores.

Ipse Iovis sectatur adest quem longa sacerdos

Turba camillorum portans praefulgida serta;

Caedat et eximios ad structa altaria tauros,

Ritibus et solitis spirantia porrigat exta,

85

Indignante statim renuant ni voce patrari

Ambo nefas, homines fassi nec Numinis arcem

Audere excelsam aut tantos admittere fastus.

Neglexit numerosa cohors suadentibus illis

Perdita sacra, pios laetata ediscere cultus.

90

Ast Herebi stimulis monitus pars cita verendos

Sprevit et illisos male cautibus urbe fugavit.

Verum cum terris peragrassent plurima pontoque

Oppida, barbaricas oras ac clyma Latinum,

Antiochena petunt demum pia moenia, primum

95

Vnde iter extiterant; fraternos cernere vultus

Gaudent atque viae dulces narrare labores.

Post aliquot vero soles sententia discors

Ac mentes variae, sed non sine lumine caeli,

Dissidio tribuere locum: Solymas petit alter,

100

Alter dulce solum patriae sedesque revisit

Ipse suas, illic mortem subiturus iniquam

Traxerat unde ortum. Sequitur vestigia Marcus,

Sanguine iunctus; adit, venturi haud inscius, urbem.

Vrbsque spumigenae Veneris devincta prophanis

105

Cultibus illius campo celebrabat aperto

Plebsque insulsa iocos: mistas ductare choreas

Nudatos iuvenes et nulla veste puellas

Absque pudore iuvat molleisque expromere cantus.

Haec ubi perspexit vates, avertit ocellos

110

Atque execratus mores lususque tenellos;

Acer in enerveis mussavit mente colonos

Ac tacite invectus. Ruit en (res mira) nefandi

Mox fani pars alta, iubar quo prodit Eoum.

Haec labes inopina ipsa inter gaudia laetos

115

Oppressit miseros ac tristibus addidit umbris.

Interea peragebat opus caeleste docendo

Numina vera, deos indigno nomine dictos

Confutans turpemque aram et Cythereia furta

Carpens; at mores tollebat ad astra pudicos.

120

Nec frustra: innumeros obscaenis abdicat aris,

Quos servare monet castae sacra sobria legis.

His operis instat, pius in mandata Tonantis;

Tum pius in patriam loca circuit agnita fervens,

Saeva magus quamvis Helimas obstacula ponat

125

Nixus ab hospitio patrio removere petentem;

Orbarat merito ad tempus quem lumine Paulus

Iamdudum, prohibere audet dum numina Christi.

Is velut asper aper, venator liquerit audax

Quem semel aggressus, redeuntem mox ubi cernit

130

Saevit ab integro intermissasque excitat iras;

Sic animis odium renovat rabiemque vetustam.

Nam simul ingressum Salaminae moenia vidit,

Moenia structa manu Graia ducis exulis olim,

Impia per varium diffudit toxica vulgus

135

Cordaque in exitium narrantis caelica iussa

Corrupta exacuit totamque immiscuit urbem:

Praecipue attraxit duram caeloque rebellem

Hebraicam stirpem, patriis quae sedibus acta

Illuc migrarat: facili irritata suasu

140

Haec est iustorum nunquam satiata cruore.

Saevitiem haud ergo solitosve oblita furores

Surgit in insontem pandentem qua itur ad astra

Pulchra viam: vexat, rapit, urget, denique vinctum

Cervicem bacchata trahit murisque sub ipsis

145

Aequo fata animo tolerantem tradidit igni.

Nec satiatus adhuc, livorperversus adusta

Ossa per aequoreos voluit disperdere fluctus,

Ni bonus haec Thimon Marcusque ac fidus Ariston

Quisque patrem miserans rapuissent nocte silenti.

150

Flammis ipsa quidem Stygiis devota propago

Vsserit immeritos facibus crudelibus artus,

Artus qui fuerunt tamen hostia grata Tonanti:

Mens illaesa polos subiit sedesque perennes.

Oebalios iuvenes linquebat et ostia cancri

155

Obliquo Titan gressu formosus adibat

Quum ver iam praeceps candenteis transit in aestus.