Teofilo Folengo agiomachia 7
Other sections


Passio sancti Bartholomei apostoli

 

Carmine subsequitur celebrandus regius heros:

Axe sub eoo quem quamvis India dives

Ediderit, blandeque potens nutriverit aula,

Fama tamen potuit solimaeam ducere in urbem

5

Divinorum operum, quorum exin testis obivit

Regna Lychaoniae non circumdante caterva;

Non patriis gemmis, seu flavo splendidus auro,

Mollia sed trita contectus membra lacerna,

Incomitatus iter peragit; mortalia quaeque

10

Despicit, usque animis alto suspensus Olympo.

Nec minus interea obductas caligine mentes

Lustrabat, certamque viam reserabat ad astra:

Ad patrios monitus donec divinitus Indos

Convertit gressus; et amomo laeta minoris

15

Armeniae premit arva, tribus celebrata fluentis,

Tigride, et Eufrate aspernanteque pontis Araxe.

Albani nutu subit ardua moenia caeli:

Ignotus subit ille quidem mortalibus aegris,

At rerum patri, ac toti notissimus axi.

20

Ipsa nec adventus latuerunt monstra profundi

Regni, sub statuis miserum ludentia vulgus.

Continuo tacuere: sonant oracula nulla:

Nec solito de more (hominum malus error) inaneis

Ausa per ambages cultores ducere caecos.

25

Plebs gemere; ambiguis exurere pectora curis;

Solicitisque modis tantas disquirere causas,

Cur responsa negent: dissueta silentia servent

Cur sic, et tacitis quaenam indignatio divis.

Plus solito cumulatur honor feralibus aris;

30

Vota, precesque, quibus placentur numina dira.

Illa sed ignitis se denique fassa teneri

Vinclis, vimque omnem ablatam consueta loquendi

Vt promulgator caelestis moenia legis

Vir foret ingressus; invisaque nomina promunt,

35

Corporeos habitus, ignoti insignia vultus.

Quaeritur extemplo per totam exactius urbem

Quis fari vetitet, pressetve idola cathenis.

Consumptae geminae rimando ex ordine luces:

Ille nec inventus, divina absconderat arte

40

Namque bonus Genius, donec perfrenduit alto

Larvatus clamore; latens patefecit in auras

Nomen, et officium; sed scilicet artubus olli

Larva sub humanis querulas dedit horrida voces,

Laesa viri precibus tanti, aspectuque verendo.

45

At subito exigitur multos dominata per annos

E membris miseri, ac stygiis absconditur undis

Praecipiente viro, quem Tartara nigra paverent.

Haec ubi (gestabat qui scaeptra) Polennius hausit,

Vt subeat sua tecta rogat, radiantia cultu

50

Atria regali, ut dulcem numine natam

Eruat oppressam nocuo furiisque frementem,

Quantis bacchata est (dum Penthea traxit) Agave.

Ipse parens horret: domus omnis verba, ferosque

Contremit intuitus; vix aenea vincla coercent

55

Insanam, nec vinctae audet se credere quisquam,

Quando Hecubae similis morsu ferit illa canino.

Verum perplacidam dius mox reddidit heros

Doemone summoto. Exultavit regia, cives

Plebsque simul gaudent, creber ferit aera plausus.

60

Hic aurum, gemmaeque et dona decentia regem

Officiis tantis ad praemia digna parantur:

Ille sed ex oculis lapsus non paruit usquam

Albano tota licet indagatus, et extra.

Cum vero fuscis cursum nox humida bigis

65

Ipsa peregisset solitum, auroraeque nitenti

Cederet, ecce, Poli famulis ducentibus, aulam

Introit atque thoris regalibus affuit hospes:

Atque haec iam vigili increpitans en ore locutus:

"Anxius ingenti quid me sic quaerere gaza?

70

Quid mihi praenitidas baccas, ac tanta, parare

Munera? labilium volo nil mercede rependi.

Haud cupio terrena, satis cui tegmen, et esca.

Caetera sunt hominum, qui tantum terrea curant;

Me contemnere opes, et quicquid in orbe refulget

75

Edocuit Deus ipse, polo (dignatio mira)

Qui tacito nuper spiramine lapsus in alvum

Virginis, effigiem mortalesque induit artus;

Totque hominum patiens incommoda, dives in aula

Et licet aetheria, mundi cui machina paret,

80

Optavit tamen exilem ducere vitam,

Luxuriamque animi frugali scindere ferro.

Non dubiis mensas epulis onerare, nitenteis

Pascere equos, non sub flammante tumescere lena,

Non strepitu ingenti, fastuque incedere turmae,

85

Aut erecta novo ostentare palatia luxu.

At magis exemplis genus ut mortale doceret

Talibus, est illi placitum perferre calores,

Ac perferre hyemem, esuriem fessosque labores:

Vnde tenebrarum cultor, saevissimus hostis

90

Humanae sobolis, cuius iuga fertis anheli

Infandis aris, prius argumenta nocendi

Sumpsit adhuc anceps, foret an divina propago.

Experturus adit ieiunia longa sub antro

Ducentem: inde super sublimia culmina gessit,

95

Ter vafro nixus tentamine; scilicet oris

Illecebra ut caperet, fastuve tumente, vel ipsa

Ambitione: quibus primos deluserat olim

Fraudibus authores hominum, primosque parentes;

Quod, rex, forte tuas quondam pervenit ad aures.

100

Sed (licet invitus) victori ter dedit herbam

Impostor; maestaeque Stygis nigra regna petivit

Vt prius, ambiguus, penetrantem Tartara donec,

Atque reducentem conspexit ad aethera praedas.

Ille ubi pro! priscis letum tulit ausibus acre,

105

Sole nitens magis aspernatus fata revixit,

Postque quater decies conscendit sydera luces

Clara triumphator spoliis spectandus opimis

Principis inferni; nunc sceptra perennia gestat.

Dimisit vero fidos diversa per orbis

110

Regna viros, victi qui insignia cuncta tyranni,

Ac titulos prorsus liniant, nomenque superbum.

Hinc praeclare tuos tetigi rex ipse penates,

Non auri cupidus, iugi qui mente volutem

Divitias caeli veras, ubi gaudia casta,

115

Delitiae aeternae, procul est inhonesta voluptas,

Mors procul, aerumnae, angentes et corpora morbi.

Numina sed vobis adeo exitialia nostros

Sensere adventus; mendacia protinus ora,

(Nam devincta mihi caelesti iure tenentur)

120

Clausere; ignaros nec fallere sortibus audent,

Optatae causa qui confluxere salutis.

Illos vafra prius, diras rex accipe fraudes,

Vt detur laedunt cultus occasio faedi.

Namque ubi saxa deum infoelices ore vocarint,

125

Continuo (horrendum) domino subiguntur atroci.

Et mentis regnat lemur in penetralibus altae

Noxius, atque trahit captos post fata sub Orcum.

Asseret haec (dubites ne forte abducier) ipse

Me cogente, edet radios ubi caelica lampas."

130

Audiit attonito rex talia pectore, qualis

Lusus imaginibus somno expergitur alto.

Vt sol auroram repulit diffusus in orbe,

Verba fidem cepere: palam namque omnia daemon

Iussus apostolicis reseravit consona dictis.

135

Ipse dolos aperit stygios: Chrystumque colendum

Praedicat, ex nihilo qui cuncta creaverit unus.

Nondum finierat, cum vox infanda replevit

Fana ingens populi cultum execrantis et aras

Primas; verbigenae conclamant numina regis.

140

Rex prior aeterno lavit se fonte; caterva

Caetera subsequitur, pueri, iuvenesque, senesque.

Languentes etiam prece fusa protinus artus

Instaurat caelestis homo; aethiopisque sub atra

Pandidit effigie larvam, et male credita pridem

145

Numina: tartareis oculus micat ignibus; ora

Cerberea spumant rabie, lucentque favillis.

Exiliunt et nare faces; demissa retortos

Lambit barba pedes: monstrum non tristius ullum

In terris visum, foret ut spectantibus horror

150

Ludibriumque simul. "En cui tot lustra per artes

Decepti servistis," ait: "cui thura dedistis."

In spelaea migret vinclis iubet inde solutis,

Qua nec arator aret, nec servet ovilia pastor,

Nec secet aerios pinnis avis avia tractus.

155

Mox ingrata ferox ingenti iussa ruina

Implet: in abscessu iussus sua tecta repente

Comminuit simulachra; labant erecta metalla.

Contremuere omnes; aedes tonat alta fragore.

Non tulit hanc speciem divum, sortemque suorum

160

Mystarum furiosa cohors, deletaque sacra.

Illicet Astyagem fratrem tibi, clare Polenni,

Conveniunt, acrem: referunt atque ordine toto

Confractos cecidisse deos, cultusque repulsos,

Ac ritus sumpsisse novos, legemque recentem

165

Hospitis elusum germanum fraude maligni.

Palluit auditis primum; hinc tremor ingruit artus

Frigidus, atque coit per membra stupentia sanguis.

Mox phlegetontaea paulatim incanduit ira;

Ora fremunt, robuere genae, dant lumina flammas.

170

Haud secus ac ursus, quem circuiere molossi

Dentibus accensi, primis insultibus haeret,

Et velut obtorpet; sed cum penetrantia sentit

Vulnera, terribili devastat cuncta furore.

Nec mora, mille viros munimine mittit aheno,

175

Authorem ut rapiant scelerum, causamque malorum.

Imperio parent celeres, et iam sua fata morantem

Ante impacatum vinctum traxere tirannum:

Cui breviter praefatus atrox nonnulla, flagellis

Praecipit affligi: suspenso deinde rovelli

180

E plantis spolium: roseus cruor undique manat;

Quando totus erat vulnus. Nudata videntur

Viscera; direpto parent et tergore costae;

Distinctaeque patent venae nervique per artus.

Intima perspicuo cernuntur pectore quaeque.

185

Haec insons tormenta tulit virtutis amore,

Ac fidei pietate sacrae, intuituque salutis:

Marsya non veluti quondam turgentibus ausis

Fraetus apollineas devincere arundine laudes.

Non illum fluvium nunc fabula narrat inanis,

190

Ast immortalis toga vestit in arce suprema,

Quam sub virgineo conscendit laetior aestu.

Haud tamen Astyages atrox impune cruorem

Effudit iustum; neque tanta piacula caeli

Vltio praeteriit, aequas nec distulit iras.

195

Vix obliqua suum Phaebe compleverat annum,

Quando satellitibus regum rex maximus illum,

Atque sacerdotum turbam permisit avernis.

Tunc demum miseri testantur vera locutum

Dignum cuncta virum amplexati sancta sepulchri

200

Marmora: tartareos sed mox rapiuntur ad ignes.