Teofilo Folengo agiomachia 6
Other sections


Achatius animo martyr

 

Quis neget hunc inter censendum martyras almos,

Ipse licet tortor non fuderit ense cruorem?

Astitit intrepidus testis, nec defuit ardens

Ad tormenta animus, mercedeque digna voluntas.

5

Hanc Deus humani scrutans penetralia cordis

Comprobat: huic sua vel nullo dat praemia facto.

Ergo nec indignum censemus carmine nostro,

Aut sacro admitti numero, quem caelicus ordo

Connumeret, nec sera primum monumenta repellant.

10

Dum quateret Decius rerum violentus habenas,

Et praeclara pio foedaret sceptra cruore,

Praesulis hic sancta decoratus tempora mitra

Compulsis ovibus, rabiemque paventibus acrem,

Profugium ac solamen erat gratumque levamen;

15

Quale sub expansas matris se colligit alas

Pullorum tremefacta cohors, avis anstrepit atrox

Martis ubi, vel nota rapax dat sibila milvus.

Haec ubi Martianus iuris subsellia complens

Audiit, infanda de relligione deorum

20

Solicitus, doluit; statoribus imperat illum

Acciri armatis, praesenti hinc talia fatur:

"Te, qui romana degis veneratus in urbe,

Subderis et legi romanae, cultibus uti.

Iisdem fas etenim, ac communia sacra tenere,

25

Observare pio, cui obtemperat orbis, amore

Inprimis Decium: adversi nil tendere tanto

Fas audere viro, nec spernere iusta iubentis

Imperia; ipse etenim dura cervice reniti

Haud dubitas iussis: et numina vana colentum

30

Te fingis caput, oderunt quod maxima sceptra,

Et latium decus, ac rei communis honorem."

Haec iudex: contra praesul sic rettulit olli:

"Haud me quippe negem venerari thure supremum

Artificem rerum, ac vestros contemnere divos.

35

Sed neque eo inficias afflictis porgere dextram,

Quos, velut indomitus lupus urget ovilia, vestra

Insequitur rabies, nec iam tutus patet aether,

Non mare, nec tellus: illos mihi copulat idem

Ritus et una fides; eiusdem corporis artus

40

Esse scias, nec non in eodem flumine lotos.

In quemquam vero moliri, aut texere fraudes,

Id pia relligio, quam animis atque ore fatemur,

Et vetat, atque ipsos complecti praecipit hostes.

Hinc et pro Decio, quamvis austerius aequo

45

Sensimus infestum, dum nostra precamina caelo

Mittimus, oramus pylium ut feliciter aevum

Exsuperet nullo turbatum turbine belli,

Ac recta populos moderatus lance gubernet."

Tum ille: "His laetam quae narras pandimus aurem:

50

Nec si percipiat modo Caesar respuet ipse.

At quo vestra operis clarescat digna voluntas,

Illi mecum una meriti tibi dentur honores."

"Quis demens homini persolvat sacra caduco?"

Intulit hinc testis. "mortalemque incolat ara?

55

Anne Deo nescis odiosa superbia quantum

Sit summo? et quanta turgentes deprimat ira?

Comprobat aetheria olim primus in arce minister,

Quem Deus ob fastus Erebi deiecit in umbras,

Dum parat aequalem Domini conscendere sedem.

60

Nec si quis libret graviori mythica sensu,

Quicque aliud signet, Phaetontis casus ab alto,

Casus et icarius, quos gloria iussit inanis

Culmen inascensum cuique, illicitumque cacumen

Mortali, curru petere, atque audacibus alis.

65

Vestri etenim memorant fulmen, tonitrusque fragores

(Vt Iovis in terris raperet vim numinis) arte

Iactantem, veris plexum Salmonea flammis.

Talibus exemplis monitus libamina ferre

Me moneas homini, qui caelica sacra procuro?"

70

"Si caeli es cultor (iudex ait) alma sabaeo

Numina thure colas, venerare et Apollinis aras,

Qui nos pervaluit servare luisque famisque

Praeses ab exitio, per quem mortalia vivunt.

Ille fugat tenebras, radiisque salubribus orbem

75

Perlustrat, fovet, ac tristis contagia pestis

Dimovet: aetherium cui sit medicina reperta

Munus, et herbarum praecelsa potentia debet."

"Scilicet alma sacro venerabor numina cultu,

Et lectos caedam tauros altaria supplex

80

Illius ante Dei, rerum qui dicitur omnium

Interpres vobis, oraclaque delphica profert,"

Praesul ait: "sed quem quondam peneia virgo

Corda cupidineo succensum turpiter igne,

Voceque sectantem querula, mutata fefellit.

85

Nec divinus erat, qui non praeviderat omneis

Praescius adventus; nec quid caelestis in illo,

Aut numen fuit, imposuit cui casta puella.

Illum etenim referunt summe catamithon amatum

Ignarum sortis disco extinxisse futurae.

90

Quid, qui non potuit patuisse Coromidis error

Cum iuvene haemonio absenti, nisi in indice corvi?

Hunc igitur vesane colam, qui armenta gregesque

Paverit Admeti Amphrisi prope flumina regis?

Seu mavis natum combustum fulmine adorem?

95

Sive nothum patris cretum sub foemine Bacchum

Mercuriumve levem venerer? maecumque Gradivum

Horrida sanguineo miscentem praelia ferro?

An vanam Nemesim rogitem, Veneremque nefandam?

Lascivos ne magis Satyros, Faunosque bimembres

100

Observem sacris? vel cetera monstra deorum?

Istis aequa deis caeli vos subdidit ira,

Poenaque pro meritis datur ut portenta colatis

Haec ridenda pios indigni sumere cultus,

Qui iubari tenebras, caenum praeponitis auro,

105

Iidem inopes mentis, Thamyra et plus lumine cassi.

Nam quo punitis deprensos crimine sonteis,

Hoc ipsum vestris (quaenam dementia maior?)

In divis colitis: quae lex rectissima censet

Esse nefas aliis, illis peccata probatis.

110

Quorum ergo non facta placent, vitamque probrosam

Odi, quos contemno, colam? quos execror, ultro

Hos sequar? et nebula panchei thuris honorem?

Iis irritatus dictis, et morsibus aspris

Martianus tali disturbat voce loquentem:

115

"Olim mos proprius vobis fuit iste profanis,

Et servatis adhuc, veneranda lacessere lingua

Numina virosa, et cultus lacerare deorum,

Multaque romuleis verbis maledicta caninis

Accumulare, Rhodi si quis velut immolet aris

120

Herculeis ratioque animum non ulla coercet.

Quod nisi colla Iovi flectas, et nubipotenti

Iunoni, quibus est superorum summa duobus,

Emoriere: necem aut subeas, aut thura cremato."

Cui martyr: "Dum dalmatici sub fraude latrones

125

Obsedere vias, subito grassantur euntes

Lege minis posita, vel gaza evadere rapta,

Vel dubiis rebus crudeli occumbere fato:

Talem praesefert tua nunc sententia frontem,

Qua periisse iubes, aut thus adolere nefandis

130

Iunonique Iovique. mihi veneretur adulter,

Cuius adhuc retinet (qua natus) Creta sepulchrum?

Iunonenve orem fratri quam dicitis ipsi

Iunctam, quae sacro, me iudice, dignior igne est?

Verum ego nequicquam mortem subiisse eruentam

135

Horreo, nec vereor, quem non dolus aut scelus ullum

Addixere neci: tanta ridenda potestas

Iudicis irati, fuerint mihi sydera testes:

Sponte meum fatear firmo qui pectore numen,

Aeternumque Dei natum cecidisse sub ense.

140

Tum iudex: "Ergo et genitum de semine vestro

Asseris esse Deum, quem tu fatearis alumnum."

Cui contra: "Est illi natus, neque dicta retracto.

Vbere prae saeclis numerosis corde profusus;

Non velut Alcides, Perseus, Bromiusque, Venusque,

145

Arcas, Mercurius, Clarius, quos Iuppiter omnes

Vester adulteriis genuit, raptisque puellis,

Quippe Deo humanos coitus tribuisse nefandum."

Ille his sanguineo suffusior ora rubore,

"Iam, inquit, dimissis terimus queis tempora, nugis

150

Ne male dispereas, simulachra verenda deorum,

Vt decet, observa, atque offer libamina supplex,

Complicibusque tuis eadem facienda suade;

Nomina vel pande, ut tecum (si denique perstes)

Praemia dignia ferant, commissa piacla luentes."

155

"Non ego delator fuero: cur nomina chartis

Aeteriis signata viro memorabo profano?

Testis ait, "nostros crucia, saevissime, saevis

Tormentis artus: insontia rumpe saeveris

Corpora suppliciis, numquam divellere dignum

160

Quibis cultum animo, aut erectam pervertere mentem."

Truditur ista loquens irato carceris antra

Iudice fulmineis in caligantia servis.

Tu vero interea lecto certamine, Caesar,

Miraris, taciteque Deo tibi ab axe iubente,

165

Praecipis insontem solvi de carceris umbris,

Et niveum donas arridens sponte lapillum,

Ac primos reddis nullo discrimine fasces,

Tempora adaequanti redolentis Apolline veris.