Teofilo Folengo agiomachia 5
Other sections


Passio sancti Apageti pueri

 

Nescio an hunc puerum iuvenemve senemve vocare

Rite queam: sensu canentia tempora agebat:

Impavida iuvenis poterat virtute videri,

Ast aetate puer: quem nec turbata tyranni

5

Terruit Augusti facies, nec verbera in artus

Nervea per teneros mentem flexere virilem.

Voce licet blanda nomen scrutatus, et ipsam

Progeniem primo, iussis parere moneret,

Infandoque Iovi, cui tunc latialia curae

10

Moenia censebant, suaderet thura cremare.

Ille: "O qui late pertractas orbis habenas,

Quem decet exemplis populos docuisse subactos,

Non tua mirari nequeo praecepta, nefandos

Et monitus, ut pene rear te ab mente remotum.

15

Sed quaenam ratio tam stulta, ut numina adores

Vilius urget opus te ipso, artificumque labores?

Ac alios hortere? placet cur cultio dura?

Quod si saxa iuvant, non desunt saxa Laconum:

Aut sustentandis accomoda hymettia tectis

20

Marmora, et Ionio quas dat Paros insula cautes:

Seu vicina magis quas ora ligustica mittit:

Purpureusque lapis maculis leucosticos albis,

Ferrea cui dedit et cum nomine massa colorem

Basaltes aderunt; ipsive simillimus ungui

25

Gentis onyx arabis poterit persolvere votis,

Quamvis et lateres, surgunt quibus ardua caelo

Pergama compositis, cursuque agitata molaris

Flumineo, Idolis praestent; si gratia maior,

Maior et ex illis cunctis mortalibus usus.

30

Hinc tibi, quo possit tuus excusarier error

Nil satis est firmum, nisi consuetudine duci

Te fateare, boni transit quem notio summi,

Principiique tui, verique scientia cultus.

Prima mali radix fuit ignorantia tanti.

35

Tristius hoc monstro nullum natura creavit:

Pestifera haec cunctis sparsit contagia terris:

Obtinet, et caeca miseros caligine mersos.

Haec (quando divinae hominum sine numine mentes

Stare aliquo nequeunt) turbas commenta deorum est:

40

Ac rerum artifici per plurima saecla reposto

Haec quaecumque patent deceptis sponte colenda

Obtulit ex nihilo fabricata insanior ipsi

Subdita praeponi Domino, terramque polumque

Iussit, et iis tribui sacros instruxit honores.

45

His studiis tamen implendis, stultosque docenti

Turpe rudimentum sese ili affectio iunxit

Natorum nec non nimis immoderata parentum.

Namque orbata domus lenimen dulce doloris

Insculpsit charos referentia marmora vultus

50

His quos e medio mors impacata tulisset;

Praecipitque coli servis insculpta subactis.

Non aliam ob causam Cariae regina marito

Mausolo pompam olim, luxuriamque sepulchri

Illa supervacuam mundi miracula fecit.

55

At tu, saeve Nine, assyriis dominatur in oris,

Primus qui Beli statuam, effigiemque parentis

Erigis, horribili modo stas inglorius Orco

Insoliti aeternum solvens primordia ritus.

Quamquam non minus haec nunc vos sententia taxat,

60

Qui quatitis fera scepta manu, dum mittitis orbem

Signa in longinquum vestros testantia vultus

Horrorem populis, quos non praesentia terret,

Aut certe expandes gratis sermonibus aures

Sydera adulantum turbae super ipsa ferentis

65

Caelestes tulit ambitiosa superbia honores.

Hunc usum porro fecit rude vulgus abusum

Tempore labenti: vitiumque immota subivit

Decreta ut nostrum innumerum putet esse Deorum

Turba rudis, nostrosque, nihil qua purius extat,

70

Naturae fragileis divinae vendicet artus.

Atque utrumque leve est: est utraque opinio falsa.

Illa etenim unde aliae pendent substantia cunctae

Sit glutino aeternum cum distantissima ab omni,

Nullifida est: nunquam compagem pertulit ullam.

75

Nimirum fiat numen si pluribus unum

Commune, extemplo surgant discrimina in illos,

Cum minor aut maior variata potentia regnet.

Quod si concedas, tute ipse fatebere eosdem

Esse imperfectos queis non perfecta potestas

80

Sit cum velle, ideo nec fas dixisse beatos.

Divinas lites, quas hinc meditata vetustas,

Praetereo, variosque animos, diversaque linquo

Consilia: immensi modo nunc moderatio mundi

In re versetur nostra: quae ut sola gubernat,

85

Si comes ad regimen veniat, haud singula in uno

Ordine tama facile, ac nullo certamine fraenet.

Ipse quidem nosti male credi regna duobus.

Quid parvum referam magnum tamen argumentum,

Agmen apum? exemplumve gruum prope Strimonis undam

90

Quae tam rite ducem semper rediguntur ad unum?

Vna igitur substat divina essentia, caeli

Ignea mens, nam id nomen habet, nec carne gravatur,

Ni quam virginea nuper Deus induit alvo

Divino humanas loturus sanguine labes.

95

Quod si membra Deo (quo non absurdius ullum)

Dentur ab aeterno, rerum iam desinat esse

Immotus Motor: neque sit purissimus actus,

Vtpote compositus, nec perfectissimus idem:

Causaque causarum vel prima nequibit origo

100

Dici iure, alio qui pendeat, omnibus author

Nequaquam vere poterit praestare, gravanti

Pondere sis it par, formaeve obnoxius ulli.

Quo neque perpetuas agitaret liber habenas

Per se, materiae maiestas subdita crassae.

105

Ergo quid aera Deum, quid robora saxave credis?

Spiritus ille est in caeli penetralibus ardens;

Lumina quem nequeant spectare, haurireque nares,

Aure nec accipitur patula, nec tangere dextra

Vlla potest, haec quae colitis simulachra, figuras

110

Vnde et nomen habent, similes sunt scalpta referre.

Postmodo plebs rudis ingenium mirata, manumque

Artificis, coepit pro numine sponte vereri.

Sive memor meritorum virtutumque novarum,

Quos homines vidit, dignus post censuit aris."

115

Obstupuit Caesar cum talia promeret ille

Ac tantum rogitat sophiae unde effluxerit, unde

Esset adhuc puero, vel quo erudiente bibisset.

Cui contra: "Vsque adeo me quid mirare, tyranne?

Mecum Christus, (ait) Patris sapientia vera,

120

Per se cuncta sciens, tetrici quem nulla magistri

Doctrina erudiit, nocturnave charta: nec illi

Applausere sophos palpanti murmure Athenae;

Non Pallas favit; non garrula turba sororum

Doctificum bifido porrexit vertice potum.

125

Absque duce, et nullo cognovit quaeque labore.

Illum littoreae numerus non transit arenae,

Nec multiplicitas stellarum fallit, opacas

Dum lustrant terras, ac guttas callet aquarum.

Vltro cuncta patent, sint ardua et abdita nodis

130

Intricata licet, dubiisque immersa profundis.

Omnia plana Deo effecta, efficiendaque summo."

Post haec inclamat, servis dum caeditur aere:

"Impie verberibus rex, nunc tam laedor ab istis,

Quam si qua a notis ludens aequalibus amplo

135

Pro campo paterer certamine sponte iocoso."

Traditur astanti poena graviore domandus

Antiocho tandem, quo non crudelior ullus,

Quemque superstitio et levium cultura Deorum

Plus aequo exercet, nimiumque afflictat anhelum.

140

Imperat hic subito tenebroso carcere claudi;

At Cererem laticemque negat iuvenilibus annis,

Esurie ut pereat, veluti Dryopeius heros.

Interea clamat flammato pectore cuncta

Numina: "quid facitis? quis vestras distinet iras?

145

Huic, qui vix liquit cunabula, fertis ephaebo

Rideri, et vestri contemni altaria sacri:

Ipse nec Augusto paret, nec verbera curat.

Cur quisque solitos torpentibus addat honores?

Hos tamen insanos ego dira morte rebelleis."

150

Sic indignantem, ac turbato corde furentem

Attalius tubicen, verborum larga supellex,

Et cui frontis inest audacia, originis aphrae

Aetherios cultus pridem inficiatus ob escam,

Confessusque novos ritus, malefidus utrisque,

155

Talibus alloquitur: "quid te, clarissime praeses,

Discrucias? tantas quid tollis ad aethera voces?

Plus aequo curis stridentibus angeris, atque hunc

Per tormenta paras frustra domuisse puellum.

Flectit equum rigidum fraenum, plagaeque sonantes:

160

Materiam Calybum superat vulcanus ignis:

Sanguine mollitur fumanti adamantina gemma:

At vigor humanus blandis, animusque superbus

Mulcetur verbis: vertunt his sese flumina retro;

Illa valent alto lunam deducere ab axe.

165

Amphionaeo vel saxa rigentia cantu

Sunt cita: sponte sua dederunt et moenia Thaebae.

Haec eadem verbis, plectro resonante, ferasque

Et sylvas commovit Calliopeius Orpheus,

Ac dulci immanes flexit modulamine manes;

170

Quanto dicta magis puerum nunc mollia vincent?

Ibo (ni renuas), durumque subire docebo

Nectareo affatu iussus Divosque vereri."

Horrificum penetrat postquam data praeside tectum

Copia, et aggreditur tenentem his fata loquelis:

175

"Salve regali adolescens digne corona,

Atque sophoclaeo aeternum celebrande cothurno.

Canam miratus iuvenili in corpore mentem,

Invictum robur, sophiaeque immensa pofundae

Flumina, non potui te non invisere, quamvis

180

Haud qualem cuperem, clausumque in carcere tetro.

Indoleo, puer, ipse tuos casusque vicesque,

Quos tibi nulla quidem scelera, insidiaeve latentes

Attulerint: nec facta premunt te furta tenebris.

Tantum fixa nocet sententia: fixa medullis

185

In teneris orbi contraria opinio toti.

Illam vesani tibi transfudere parentes,

Coepisses vix firma loqui cum verba, cibisque

Invitus solidis postponere pabula lactis.

Nec latet usque adeo suadendis nuda patescat

190

Mens, et quam servet captu suggesta tenaci.

Hanc pestem imbibitam, quae hominem coluisse patiblo

Edocet affixum, ac iussis parere novellis,

Quaeque Panomphaeum flexo quem poplite adoret

Roma Iovem, Caesarque, iubet sprevisse superbe,

195

Evome, puniceis distincta per ora corallis

Candida; perque tuos flagranti lumine ocellos

Obtestor, linquas ut haec ergastula liber.

Horrida sanguineo homicidas claustra, nigrosque

Ipsa decent fures; carcer ferratus atroces

200

Concludat beluas; caveae domus apta canoris

Conveniunt avibus: puerum quem nulla scelestum

Noxa facit, lentis libertas mittat habenis

Aurea. castigent fugitivos verbera servos:

Ingenuum foveant seclusis ocia curis.

205

Cur tibi inexpertae perduntur furta Diones

Dulcia? quid tantum tam grata exordia differs?

Carcereo torpes hic qui pedore, lupatis

Deberes insignis equum versare furentem:

Troianoque inter socios discurrere ludo.

210

Aut si forte magis pedis oblectamina tuti

Sunt cordi, nunc membra Pythi certamine grato

Exercere pila, nunc exercere palestra.

Quem mage delectet tenebris horrentibus angi

Et mala multa pati, nisi prorsus mentis egentem?

215

Quam patuli caeli vescendo salubribus auris

Exhylarare animum Baccho, geniumque fovere?

Ac cithara urgentes, vel carmine pellere curas?

Quamque feras canibus nemorum per opaca latentes

Quaerere odoris equis? sequierque per arva volantes

220

Cornibus elatis cervos, leporesque fugaceis?

Cui potius volucres, pedica viscove tenaci

Fallere non libeat? seu condere piscibus hamum?

Durior ista tamen spernis, puer, omnia, tempus

Fulmineo interea pede labitur, effugit aetas.

225

O, quoties moerens dices: quae gaudia tempsi:

Quotque mihi periere dies: quot dona iuventae.

Ceu patriis ergo monitis, puer optime, nostris

Morigerare: animum melior sententia vertat,

Vt venerere Deos (iusta haec sunt iussa) potentes.

230

Quod si quae perdis, nec te reverentia Divum

Vlla movet, saltem extremum mors dira malorum

Terreat; et metuunt sine sensu fata ferinae.

Heu quot ego hoc ipso seductos dogmate, eadem

Stultitia captos membratim fulmine ferri

235

Discerptos: quot vidi absumptos igne furenti,

Quotque (perhorresco referens) post plurima ponto

(Quando brevem mortem munus dixere tyranni)

Supplicia immergi, quot pabula grata ferarum

Effectos quondam aspexi, mirabile visu.

240

Si sapis, his miseris te nunc, puer, excipe: fas sit

Teque meo exemplo meliorem sumere mentem.

Ipse etiam colui pendentem robore Christum:

Bissenum tenui duodenae dogma catervae,

Vt mihi getuli praemonstravere parentes:

245

Et trina (ut perhibent) sectabar numina in uno

Numine; mosaicae servabam et scripta tabellae:

Ast aliam legem prima sumpsisse relicta,

Atque impune Deum venerari altaria fumo

Longe equidem melius duxi, quam morte cruenta

250

Tormentis dilata acris amittere vitam,

Qua nil dulce magis; nihil est prudentibus, inquam,

Charius; hanc ego tam tenui servare labore

Et valui et volui; sine nunc formidine laetus

Servatam duco, tutumque per atria versor

255

Regia; quando simul venit mihi gloria, honorque,

Famaque, fortunae necnon et dona faventis."

Addere plura etiam dictis Agapetus hiantem

Interrupit, agens aequo pia corda furore,

Ac vultum mutatus ait: "tantum, improbe, verbis

260

Fisus es ipse tuis, ut me speraveris almae

Denique adulando fidei divellere nodis?

Sic facile investi te imponere posse putasti

Molliculis dictis? sed te fallacia lusit.

Nec tua nec pietas crocodili fletibus aequa

265

Seducet; postpono auro radiantia multo

Carceris his umbris palatia; gaudeo et omni

Aerunna, ac si inter regum convivia pascar.

Rursus sum plagas, quesi ipsum ferre paratus

Nomen ob aethereum, letum sortemque supremam.

270

Delitias quondam quin te fecere negantem,

Et male fida Deo ultro vertere terga potenti

Commemores aliis, hominum turpissime, non me

Pellicies, at tu caeli quibus alta tueri

Aures luminibus? mortaleis inter oberras,

275

Dignus ad stygios quem tellus sorbeat ignes;

At non effugies quem te effugisse rebellis

Censes; namque aderit quondam iustissimus ille

Index de te condignas assumere poenas:

Nec tua garrulitas poterit mutare severum

280

Vt me nunc tentas fundens lethalia verba.

In latebras confusus abi, in spelaea ferarum

Migrato inconstans, exlex, scelerate, bilinguis."

Attalus contra: "O pulcherrime adulescentum,

Ne saevi usque adeo: et candentia pectora mulce.

285

Haud illata tamen facio convitia tanti:

Quin pluris (puero nam succensere nefandum est)

Nunc pendam tua damna: manent crudelia quae te

Supplicia, atque necem fuge, quaeso: consule et aevo

Florenti, et vitae, ac divino parce colori."

290

Plura etiam dicturus erat, sed dicere plura

Impatiens praeses nequaquam passus, et ipsas

Voce moras rumpit, postquam immutabile pectus

Firmatumque animum didicit: tunc saevior ante

Effectus, testem tenebroso praecipit antro

295

Educi, educti cumulari in vertice prunam

Candentem: aurati sed nec periere capilli:

Igne illaesa cutis nullo nidore remansit.

Qualis flamma caput stertenti innoxia cunis

Monstrifico tetigit quondam tibi lumine, servi.

300

Miratur iudex, et durus in aera plantas

Suspendi, atque solo cervicis pondera verti,

Supponique iubet male sicca robora sylvae

Vulcano humore, et multo adversantia fumo.

Castigatque flagris molles crepitantibus artus

305

Bigeminus lictor, sed clamat laetior ille:

"Fomivomi Caci cognate, o praeses inanis

Verbera nec vincent, nec fumida poena domabit

Accintum graviora pati: mens fortior aevo est:

Desuper auxilium cui virtus dia ministrat."

310

Talibus insultans fieret quo viva ferarum

Pabula, carnivoris avibus daret artubus escam.

Deseritur, nodis arcent dum vincula talos.

Orbe quater nostro dimoverat aurea Phoebus

Lumina, et antipodas lustrarat; luna quadrigis

315

Frigida noctivagis toties percusserat undas,

Quum quem crediderant ventres represse luporum,

Corvorumque famem, incolumis superesse refertur,

Vesteque sub nivea liber cantare tonanti

Gratificas laudes, fumosa incendia ridens.

320

Obstupuit iudex, et clamat spumeus ore:

"O Dii, immortalesque Deae, et tu maxime Divum

Iuppiter, hunc hostem contemptoremque superbum

Numinis et cultus vestri solvistis, atroci

Quorum erat insultus ulcisci morte profanos."

325

Cui potens martyr: "non me, stultissime, Divi

Marmorei solvere tui, non numina ahena,

Vivus at omnipotens Pater, per quem omnia vivunt

Iugiter, eripuit: tua trux vota irrita fecit."

His magis accensus calidos in viscera fundi

330

Imperitat latices, atque ora nitentia laedi

Ast ipsum obliqua censentem lance, furoremque

Admiscentem aequo caeli mox arbiter acer

Corripuit: cecidit de sede miserrimus alta.

Delapsum excipiunt famuli, niveoque reponunt

335

In stratu, subitique mali lenimina quaerunt.

Infelix rauca succlamat voce: "ministri

Antexpectatum Domino succurrite vestro,

Pectore si tacito saevum distorqueor igne.

Igne voror tanto, quantis furit aestibus Aetna.

340

Nunc pro suppliciis, puerum quibus impius anxi,

Do meritas (fateor) poenas; nec turba Deorum est

Eripuisse potis; neque enim sunt numina; solus,

Indubiusque Deus, quem digne Agapetus adorat."

Effari nec plura datur: exhalatus in Orcum

345

Spiritus ingreditur: corpus nova nomina sumit.

Contremuere omnes casu de praesidis atro.

Nec mora, caesareas percussit nuntius aures

Funera dira ferens, ac martyris insuperatum

Pectus tormentis, et vincere plura paratum.

350

Ast anthropophagis Caesar crudelior ipsis

Imperitat corpus lacerari molle leonum

Insontis pueri rabie, quis corda tyranni

Impia trhreiecii iam demiretur; atroces

Cornipedes soliti membris satiare virorum?

355

Non magis obsurdum, aut inconvenientius ullum,

Quam quae saevities pollentia sceptra cruentet,

Magnificumque decus, maiestatemque serenam

Contaminet, quam summa decet clementia semper.

Ducitur egregius miles Praenestis ad alta

360

Moenia, mulciberi genitus quae Caeculus olim

Exiguis oculis primum fundasse refertur.

Vndique concursat plebes spectacula visum

Sacra; tamen flerunt pueri innuptaeque puellae

Annosaeque socrus, dum cominus ora tuentur

365

Lenia, magnanimum gressum, frontemque virilem;

Aetatis, formae, ac sortis miserentur acerbae.

Interea excipitur caveam pugnator in amplam:

Mox duo Massila missi regione leones

Adversus puerum verbis acuuntur inermem.

370

Intrepidum primo grandi invasere furore.

Horrifico tremuere domus, iuga quassa mugitu,

Et nemus Illicium ac Fortunae maxima templa.

Femineum hic hululare genus, trepidare iuventus

Mollia ne rabidis discerpi membra viderent.

375

Verum principio rerum qui condidit illos,

Monticolas ursos, rapidarumque agmina tigrum,

Atque lupos avidos, nec non genus omne ferarum,

Quique illis tristem rabiem permisit et iras,

Is potuit subitos subito mutare furores,

380

Saevitiamque trucem miteis invertere sensus.

Innocui mansere: pedes mulcentibus ultro

Collambunt linguis, caudis alliditur aer.

Obtundunt animos miracula tanta, novusque

Exoritur clamor: nec pauci numina linquunt

385

Irrita Fortunae, portentaque cuncta Deorum.

Marmorei vero quos talia mira ministri

Nequicquam tetigere, tulit quos Delia quanta,

Cerbereusque canis, rapiunt in turbine testem,

Et Praenestina non longius urbe, columnae

390

Binae ubi surgebant, extrema praecamina caelo

Fundenti, gladiis (visu miserabile) acutis

Ilia transfodiunt, atque exta latentia pandunt.

Mox corpus puerile ruit, ceu lilia crebra

Contrectata manu cadentia colla reflectunt.

395

Attamen ipse sinu tacito, puer unice, gaude

Qui fidei pietate cadis sine crimine: non te

Fabula narrabit Iove raptum vana per orbem.

Nec te, sicut Hylan, Nymphae traxere fallaces,

Luderis aut proprio veluti Narcissus amore.

400

Non gravis attrivit delapsus ab aere discus,

Ficta nec in fragilem mutabunt carmina florem.

Tu fidei pietate mori ac virtutis amore

Optasti, aeternis vives puer inclyte saeclis.

Aequabat noctem spatio tunc Libra diurno

405

Dilectus nimium superis Agapetus Olympum

Quum petiit: spolias rosea tellure reliquit,

Quas pia cura virum busto donavit honoro.