Teofilo Folengo agiomachia 3
Other sections


Passio Abundii sociorumque Proculi praesulis
et Carpophori

 

Hos Syriae quondam tradunt natalibus oris

Egressos, Romaeque lares tetigisse superbae:

Pectore tantus amor caelesteis pandere cultus.

Terruit haud furor infrendens, rabiesque cruenta,

5

Omnigenae poenae, sanguisve innoxius etsi

Fusus ubique, tamen multo sub moenibus urbis

Vberius saevis, ipso spectante tyranno.

O felix aetas, o corda accensa supernis

Ignibus, et vitae temptrix generosa cupido.

10

Quam tamen aetherius si quis quaesisse latebris

Miles sive fuga arguitur, non ille profecto

Vivendi studio quaesivit, caelica verum

Iussa propagandi: hac causa suadente vel isti,

De quibus hic agitur, taciti fugere, salinas

15

Quom male cautus aquas lictor duxisset adusque

Obtruncaturus: tenebris fautricibus ergo

Elapsi, rapidis latiala rura relinquunt

Gressibus, et penetrant illaesos imbribus Vmbros

Antiquis, quibus et supereminet Apenninus.

20

His fidei inter iter manifestant lumina trinae,

Sacrilegisque pias proponunt mentibus aras.

Tu tamen, o patriae quondam Procule inclute praesul.

Nunc praeses, spoliis se Felsina iactet, in antra

Divulsus sociis divertis proxima, qua Nar

25

Spumeus impellit resonantia saxa rotatu.

Nutus id ad tempus iussit divinus: at illi

Spoleti versus convertunt moenia gressus

Fructifer in donis alter caelectibus, alter

Vber in edendis, nitidi virtutibus ambo,

30

Ac avidi pariter veros extendere cultus.

Fana profana cremant, urunt simulacra nefanda,

Daemonas explodunt magno stridore sub umbras:

Frigida nec prohibet formido vera profani

Vrbe vel in media; circumstat pendula turba,

35

Atque salutareis monitus non auribus haurit

Tantum, verum animis etiam: iam credula abhorret

Antiquos ritus, placet accepisse recentes,

Lustralique iuvat caput intinxisse lavacro.

Turgius ut didicit ferus haec molimina vulgi,

40

Qui e tribus unus erat iuris potioris in umbros,

Iuridica incensus iubet ad subsellia nexos

Fune trahi insonteis, quibus exin talia fatur:

"Vos ne illi, facibus, qui templa verenda deorum

Diruitis? precor, unde haec tanta licentia flammis?

45

Quin pellexistis vafro sermone caternam

Innumeram: asseritis (quo non insanius ullum)

Huic decus esse ingens, hominem si numen adoret,

Hebraicae quem iure manus fixere patiblo."

Sic inquit: latio tu contra idiomate Abundi:

50

"Nos neque fraude iuvat, neque verbis fallere quemquam;

Deceptis potius suademus spernere avernae

Culturae fera sacra: Dei tum numina veri

Trina docemus et una rudeis, qui robore quamvis

Fixus, ut obiectas, fuerit, tamen ultro subivit

55

Insons fata crucis: mox pressa morte revixit.

Divorum vero, quorum donaria vileis

Vertimus in cineres, expertia numinis esse

Quis prudens simulacra neget? stant aspera saxa

Cassa Deo, Arfificis scalpsit quae dextera caeli,

60

Indiga sed sensu: pes, aures, ora, manusque,

Caeteraque officii nil servant prorsus in illis."

Responsa haud placidis ingrata haec auribus hausit

(Quandoquidem nimium sententia vera remordet)

Aethnica saevities: crudeli hinc verbere multat,

65

Ac vetita astringit claustris nigrantibus esca.

Quattuor elapsis censebat solibus illos

Robore defectos vitali: lusit Olympi

Verum cura; plagis effulgens Nuntius altis

Delapsus nigra contempto subit obice tecta.

70

Innocuos fovet, ap maerentibus extrahit umbris

Integraturos coepta intermissa, tenebris

Educti peragunt, constanti pectore munus.

Consurgunt fidei magis incremanta verendae,

Augenturque pii coetus, quos utilis inde

75

(Mens licet immanis) mucro sub moenibus urbis

Verticibus demptis caelo donavit ad unum.

Nam simul effugium trucis ad proconsulis aures

Pervenit, fremuit: custodes saevit in ipsos,

Ignaros tamen, exstiterit quae occasio clausis:

80

Pacat at ardenteis paucis post lucibus iras

Abdere semotum testes ubi percipit antrum.

Nocte satellitibus media fulgentibus armis

Illo transmissis, gemino duce fida caterva

Parta Deo extrahitur: mox caeditur hostia servet

85

Quod pia sacra tenax, altariaque impia temnat.

Ast illois iudex extrema perendinat atrox

Subvertant stabiles diuturna ut taedia mentes.

Luna suos vario quater orbe peregerat annos,

Phoebus et interea calidi post terga Leonis,

90

Viserat Astraeam, Libramque ac Scorpion acrem,

Et Chirona senem linquens, tua corniger Hirce

Limina pulsabat conscendens alta polorum,

Ex quo dura viros tenuere ergastula claros.

Denique in ingratas, oculis fugientibus, auras

95

Iudicis educti iussis, qui triste tribunal

Fixerat ante Iovis delubra, foroque patenti.

Hic sibi quos domitos vinclisque malisque putarat

Repperit infractos animis: quin pectore firmo

Dicta retundebant, tumido licet ore, loquentis.

100

Idcirco primum laedentia labia teruntur

Cotibus in rigidis: exin vexantur equino

Tormine; depositi rudibus caeduntur amare

Fustibus: eliso manat de corpore sanguis.

Postremo invicti terris adiere triumphos

105

Empyrios trunci cervices. haud vorat artus

Improbus emeritos corvus: non turba luporum,

Quos pia condiderit, patriis reverenter in arvis

Fulginiae, Eustochie: namque illos plexerat illic

Mente leonina, rabieque Leontius, aequa

110

Vltio quem rapuit redeuntem: torvior ursus

Vnguibus insiluit, quem nec vitare furentem

Fas fuit, horribilis sed territus ore ferinae

Praecipiti dum fertur equus per devia gressu,

Abrupta dominum expirantem rupe reliquit.

115

Pro tumulo ventres habuerunt membra ferarum,

Impia mens stygiis est turbis tracta sub Orcum:

At testes petiere polum et sua praemia bello.

Hos et subsequitur Proculus non dispare leto,

Vt quos unus amor, cultusque, ad sanguinis item

120

Nexus, iusque, etiam finis coniungeret aequus.

Quippe ubi sub specubus degisset longius aspris,

Inde, ciente Deo, te, antiqua Bononia, adivit.

Hic Totilae iussis, quo non truculentior ullus,

Extractis geminis vivo de tergore loris

125

Corpore in averso, mutilatur vertice sacro.

Sed tamen exactae nonnulla intexere vitae

Gesta libet: tanti iubet hoc et splendor, honorque

Praesulis: et patriae pietas aeterna, per annos

Quam rexit multos clare sortitus habenas

130

Oblatas: neque enim pretiis venatus in aulis

Ambitus extorsit, fervente tyrannide in omnes

Tunc quicumque pios auderent promere cultus.

Verum tantam animis non degener algor ab alto

Igne calefactis, necis aut certissimus horror

135

Segnitiem incussit pleno quin, proderet ore

Numina vera, licet praefecto vapulet urbis

Nequinensis, erat Veneris quae perdita luxu.

Rupe catenatus licet et sit clausus in atra,

Dum secum iudex poenas molitur amaras;

140

Hac tamen aetherius, subtraxit Nuntius item,

Qui pridem sacrata Deo porrexerat olli

Pocla bibenda palam, multa spectante caterva,

Regia quique poli patefecerat ostia eidem:

Aut illum e terris superis admoverat oris,

145

Cantibus humana frueretur ut aura supernis.

Sed quid adhuc tacitus moror enthea mira per urbes

Italicas celebrata, quibus supplevit in unguem

Mancam, divitiis opus irreparabile Croesi,

Naturam? ac miserae mala contingentia vitae?

150

Lumina corporeae pars praeclarissima formae

Huius sunt precibus vacuis concessa lacunis:

Aut acies rediit coecis, amissa tenebris

Lyncea: inassuetos cecinit vibrabile plectrum

Lingua sonos: clausae sumpsere examen apertum

155

Ipsae aures: paria hoc claudus vestigia fixit.

Quid, quod pertremulos verbo solidaverit artus,

Reddideritque manus solita virtute valentes?

Seu mage curarit vitiosi incommoda partus?

Vtque etiam febris calor importunus abacta

160

Mox sit ad imperium: cui vel ratione ferina

Cassa quidem morem gessit, vaga cerva; timores,

Ac solitas oblita fugas ad verba cientis

Continet aerios hinnulo placidissima gressus,

Plena patri, sociis arentibus ubera praestans.

165

Belua torva quoque in lucis quae mansitat Orci

Caelica iura viri praesensit crebro: iubenti

Paruit et crebro, quum corpora tecta coacte

Non sua deseruit: remigravit et invia vivis

Regna tenebrarum aeterno resonantia luctu.

170

Casibus his adeo languentia membra levabat

Praesul honoratus; sed enim relevare iacenteis

Terrena de face animos, ignavaque corda

Instruxisse vias, patrio quibus itur Olympo,

Maior cura fuit: divinis aestibus ardens

175

Haec gelidum, effetumque senem, tot adire labores,

Aequa mente truces plagas, ac ferre catenas

Impulit, et colles superare alpesque nivosas.

Felsineum petit ipse solum, et pinguia rura.

Patria discendes flevit tua moenia longum,

180

Moenia iuncta iugis, fluviis et cincta gemellis.

Saepius arva, tribus felicia frugibus arva,

Respexit, Cereris, Bromiique et Palladis almae,

Irriguosque agros: ast, ipsos pectore natos

Suspirat pius, et curae commendat Olympi.

185

Inde pari iunctus socio petit incluta iussu

Moenia caelicolum indigno tunc iure subacta

Hausoniam gotico totam miscente furore.

Ergo ubi permultos supero scripsisset in albo,

Pluraque caelesti lustrasset lumine corda,

190

Barbarico imperio caesa cervice cruorem

Innocuum fudit: flava qua pixide lectus

Rore lenis varios repulit de corpore morbos.

Quin etiam membris puer attumulatus honoris

Extemplo rediit vitaleis sospes in auras.

195

Antistes vere aeternum memorandus in aevum,

Qui vita frugi, fuit et post fata salubris.

Tyndaridum nautis praesentia signa tenebat

Titan, mense, dedit iuvenum cui nomina turba,

Quom mens aerumnis, ac cunctis functa periclis,

200

Laeta petit caelos meritis ornanda coronis.

Lampade perfusum, cunctis mirantibus, alta

In terris iacuit divulso vertice corpus.

Est tamen illaesum fossa tellure repertum

Postmodo: marmorea cui nunc plebs aede reposto

205

Annua fert sacra turicremis lucentibus aris.