Teofilo Folengo agiomachia 2
Other sections


Passio sancti Apollinaris pontificis

 

Venerat a claris dominantem rebus ad urbem

Moenibus Antiochi cui claudere limen Olympi,

Et reserare datum (nova vis) divinitus, heros.

Hic, ubi tartareis ad veras cultibus aras

5

Dimovit multos, et puris abluit undis,

Lucra inhians maiora, pium compellat alumnum,

Finibus a patriis vestigia cara secutum,

Si galilaeus erat. "quid spectas pergama celsa

Haec (ait) et latiis frustra teris otia terris?

10

Vade, salutiferae felix digressus obito

Credulitatis opus, magni incrementa tonantis

Perquirens late, nostrae sub imagine formae,

Atque palaestinis errantem humanitus arvis

Ipsemet hausisti quem quondam, et mira patrantem.

15

Prima paludosae tibi sunt lustranda Ravennae

Moenia, primus ibi palans per devia pastor

Coge pecus, laesum stygiorum fraude luporurum."

Haec ubi dicta dedit, patrium suspexit Olympum,

Ac venerata tenens sublata tempora dextra,

20

Sedulus afflatus divini devocat ignes,

Et superos orat, nutantia coepta secundent.

His simul aetherias concepit pectore flammas,

Fertur ovans in iussa, velut cum spiritus urget

Laxos pone sinus, volat acta carina per aequor.

25

Ergo iter aggreditur laetus, licet imber ocellis

Profluat invitis; dominos post terga penates,

Arvaque barbaricis linquit celebrata triumphis;

Iamque aliud sentit clima, dum tendit in oram

Litoris adriaci mollem, tractusque benignos.

30

Aureus occiduas sol declinabat ad undas

Cum procul exstantes licuit vix cernere muros,

Thessalica fundata manu vix humida tecta.

Consedit liquidi fessus Bedesis ad amnem,

Atque Irenei novus hospes militis aedes

35

Non humiles contemnit; ibi nova gloria fulsit,

Primitiaeque operum divinorum, prece lucem

Reddidit optatam puero, stupidosque parentes

Lustravit simul, et sacra circumtulit unda.

At mox fama patrem mirandi conscia facti

40

Moenia ad ipsa vocat, curataque Tecla tribuni est.

Et iam bis senos solers exegerat annos,

Caelestem pastor numerum quibus auxit, et aras,

Cum, duce Saturno, increpitus, duxitque dialis

Mysta sub aerium picta testudine templum.

45

Ille hominis numen cretaei despicit, atque

"Dicite pontifices hoc (inquit) quid facit aurum

Daemonis ante oculos? melius potirentur egeni."

Illi indignantes, magno cum turbine ad undas

Seminecem aequoreas linquunt; ceu funus alumnis

50

Tollitur; herois, lacrimis pia curat obortis.

Vt pugil invictus primas ad proelia vires

Sensit, rursus adit pugnam, gens impia rursus

Hunc male multatum iussis a moenibus arcet.

Haud satis illius vegetat prudentia pectus,

55

Insano quisquis nescit quandoque furori

Cedere, et irarum praesens exaggerat ignes.

Ergo per Aemiliae praeco sanctissimus urbes,

Sponte exul, rediturus, iter divertit, et altas

Ignaris reserabat opes, melioraque sacra.

60

Consona queis tribuit quondam sua nomina ferrum

Moenia perlustrat, pandens nova dogmata et aras.

Gentis et etruscae te quondam Felsina princeps

Nec tua contempsit, Caesena, invisere tecta.

Inde lares, liquidi quos aspicit amnis Aprusae,

65

Commonet, et late semen caeleste per arva

Pinguia, caesarei Rubico qua conscius ausi

Labitur Italiae limes, spargebat anhelus.

Vt satis externis visus est sumpsisse laboris

In studiis (illum neque enim mage abesse ferebat

70

Cura prior) notam redit opportunus ad urbem.

Rufus bis senis praesignis fascibus, altos

Forte dabat gemitus, et sidera dura vocabat,

Quod dulcem natam praestanti corpore et ore,

Ignaram thalami videat properare sub orcum,

75

Nec valeant docti succurrere scripta Galeni.

Praesulis adventus simul ac perceptus, ad aedes,

Ducitur oratus servis comitantibus altas.

Vestibula emenso, nigrantiaque atria passu

Ingresso celeri, sonuerunt atria luctu:

80

Tantus et auditus gemitus, tantaeque querelae,

Quanto te ad tumulum mactanda Polyssena mater

Luxit achilleum, effigiem subitura caninam.

Offert se pater; atque oculis humentibus infit:

"O nostri numquam tetigisses limina tecti,

85

Infauste, infelixque senex, ingresse sinistris

Auspiciis: irata tuo pede numina sensi.

Tu vitam, unde amens potui sperare salutem,

Subtrahis ante diem, iucundaque lumina natae.

Tu mihi cuncta brevi solamina, tempore demis:

90

Funereoque domum totam moerore replesti.

Quae nunc aequipares tantis quae praemia damnis?

Aut quo iacturam compenses munere, flendam

Aeternis mihi lamentis, fletuque perenni?

Heu pereat vox illa, nimis vox improba, labris

95

Exitio prolata meo, qua arcessere iussi

Tardantem mortem, necdum laesisse volentem.

Tristia lenibat viridis spes corda, supremis

Spes adsueta malis meliorem credere sortem,

Cum tenuem spirantem animam, taciteque tuerer

100

Nutantes oculos: nec adhuc exhausta calore

Membra. thoro tamen nunc funus inutile torpet."

Talia conqueritur Rufus: cui consonat omnis

Tum domus: ante alios tamen afflictissima mater

Conduplicat questus, lacrimas, suspiria, planctus;

105

At brevibus praesul dictis solatur anhelos:

"Parcite (ait) lacrimis: nec funebris ora fatiget

Iam clamor, sit certa fides, defuncta puella

Nunc stabit rediviva: Dei, periisse iubentis

Credite consilio, pietas quo caelica fiat

110

Clarior infidis: virgo potiore subinde

Sorte reviviscet, melioris munere vitae.

Tartareis, inquam, dubio procul, excita ab oris

Nunc aderit sospes, iuris modo nulla paterni

Vis obstet praenosse Deum, amplectique volenti,

115

Per quem de stygiis superis revocata sit oris."

Adnuitur: petitur lugubris morte recessus,

Funereique thori, quibus exanimata iacebat

Virgo: manus olli tendit veneratus ad astra

Ipse pater duplices divina precamina mussans.

120

Exin marmoreos contingens molliter artus:

"Surge, ait, e tumulo Stygis: auctoremque fatere,

Virgo, tuum: nec veru sinu formidine condas."

Res mira; accessu mentis penetravit ad aures

Praesulis imperium: stetit et defleta rubenti

125

Ore: nec ulla manent veteris vestigia morbi.

Haud secus ac colubri cum fervida tossica vincit

Vis nivis asperior, pigro iacet ille veneno,

Sibila non mittit, nec promicat ore trisulco;

Quem si quis foveat miseratus forte sub aestu,

130

Protinus admittit vires, reparatque vigorem.

Vertuntur subito tristes in iubila luctus:

Et modo quae planctu, reboant nunc atria plausu.

Exclamat pleno sed laetior ore iuvenca:

"Hinc vani migrate dei: numerosaque divum

135

Nomina, terrigenum toto indignissima cultu.

Vnicus ardentis Deus est dominator Olympi,

Fundatorque orbis debent cui vivida quaeque;

Intrepidi quem lingua senis canit inscia fraudis.

Hunc boreale solum colat: hunc Garamantes et Indi,

140

Occiduae Gades, Morini extremaque Thulae.

Te vero venerande pater quo parcius aequem

Nil equidem satis esse reor mercedis, habeto

Munera (nec spernas) meme, quam fauce recepisti

Cerberea: haud prohibent (causa est si iusta) parentes."

145

Cui praesul contra: "averser cur regia dona?

Proemia tanta? tamen cuius te plasma fateris

Addico virgo Deo: illi animam, vitamque, decusque

Virgineum serva; dabitur super astra corona."

Virgine sacrata ritus temnuntur inanes:

150

Multaque diluitur caelesti aspergine turba.

Caesaris at simul haec ab delatoribus aures

Lividulis didicere, virum iubet extera pelli

Ilicet ad regna ausoniis o finibus ille,

Si, perstans, renuat, tarpeia sacra tenere.

155

Messalinus atrox data iussa facessit: et addit

Imperiis auctor plagas sudanti ministro:

Verberaque ardenti perfundit fonte cruenta:

Sancta super duris allidit cautibus ora,

Dum facienda monet contrariaque improbat ultro.

160

Tetra catenatum post haec in carceris antra

Trudit, ut attenuet dimota longius esca.

Quarta dies aderat, cum pabula caelica pastus

(Quem tamen exurie defectum prorsus iniquus

Crediderit iudex) ventosa per aequora fertur

165

Illyrico exilio: quem tres, pia turba, ministri

Consecuere: truces etiam custodia certi

Aethnica: naufragium quos partim liquit in undis

Iratis, partim servatos fluctibus atris

Ipse corinthiaci pater illustravit arena

170

Litoris in fulva, trita quam apprenderat alno.

Nussiacos muros subeunt hinc passibus aequis.

Et pietas ducebat eo, pandendaque lippis

Vivida lux fidei; sed ridet graeca voluptas

Sobria iussa: capit solum perlustrior humus;

175

Quem castigarat longis elephantia lustris

Sana lues animo, nullis medicabilis herbis

Vlceribus scabies foedis mox cessit, adacto

Pontificis digito: nituerunt membra repente

Horrida nunc; qualis syrus olim restitit unda

180

Dux, cum septena Iordanis lotus hebraei est.

Flumina Danubii magno certantia Nilo

Inde petunt: seseque plagis frigentibus addunt,

Aethereis facibus per Olimbae regna feruntur,

Sauromatasque vagos, quos succus pascit equinus,

185

Medorum sobolem. Thamyracae hinc moenia lustrant:

Ex quibus elapsi (nam barbara, turba furebat)

Threicios peragrant fines, loca proxima iusso

Exilio: ac urbem taciti subiere Perinthi:

Seminaque ignoti spargebant caelica vulgo.

190

Attamen effigies mugitu pandit Osiris.

Nam responsa diu consueta petentibus (etsi

Plurima, prae solito, mactatur victima, et aras

Largior infandas veneratur dextera thure)

Continet: inconsultam plebem ad tecta remittit.

195

Vix tandem daemon statua sic hiscit ab aurea:

"Ignoratis: agros vestros petreius alumnus

Ingressus, prohibet solitas effundere voces.

Quod nisi bistonia fuerit regione fugatus,

Actum erit, o populi vestro de numine fidi:

200

Nec fantem (ut quondam) vobis mo audire licebit."

Ingentes strepitus attenta silentia rumpunt:

Et clamor quantus miscent dum proelia campis

Agmina sanguineis catafracta, resultat in auras.

Plebs indocta furit: mora nulla, inquiritur urbe

205

Mox pater: offensum (visu miserabile) raptant

Impete barbarico, vix percontata morarum

Tempora, vel causas, aut quem contendat in orbem.

Neve viro sileant consulti oracla Serapis,

Stirps diomedea edomitos hastilibus illos

210

Saevius Ausoniam tendenti carbasa versus

Nauarcho mandat patriis abducere terris.

Est data sic illis redeundi occasio, et oras

Cernere sic italas, ac scindere stagna paludis

Lenta ravennatis: subiisse et thessala tecta.

215

Officio pater ipse piis exceptus honoro est:

Turba inimica Deo contra indignata, tumultus

Excitat insanos verbis, odiumque refundit:

Praestantemque virum idolis pervertere duris

Tentat ab integro ductum Titanis ad aras

220

Non sine verberibus, verbisque tumentibus ira.

Ille sed (effusa prece) templa profana fragore

Diruit horribili: Phoebi simulacra ruina

Trita gravi cecidere, chaos discussa profundum

Larva petit maerens: nec paucos lapsa repente

225

Collidunt delubra: iacent occulti sub altis

Corpora ruderibus magno educenda labore.

His excita magis plebes trahit improba Tauri

Iudicis ad sedes plectendum morte severa.

Is proceres cogit palatia ad alta liburni

230

Clamosi sub voce, patri dehinc talia fatur:

"Nunc, age, cane senex hiscas formidine dempta:

Sed neque nobilium mendacem lecta virorum

Audiat ista cohors: edissere vera petenti

Vnde tibi vis tanta subest ut mira potenter

235

Ostentes populis? quae formidanda deorum

Sacra tamen renuis: quorum subvertere verbis

Fana queas: casu veneranda infringere signa.

Pectore numen inest? seu vis divinior illis?

Semideis saltem, vel de terrestribus unus

240

Qui caelo indignus medium sortiris honorem

In terris: humana tamen consortia sectas?

Talem ego censuerim, nisi mox sententia mentem

Verteret opposita, humanis te posse flagellis

Quod laedi intuear, subdi mortalibus ausis."

245

Cui praesul contra: "Illustris vir et optime iudex,

Absit ut ipse Deum tumido me pectore fari

Ausim, meque supra mortalem tollere sortem.

Hos fastus, tamquam nefas mihi credere dictis

Contingat blandis numquam. quos conspicis artus

250

Numinis inserti nihil in se condere credas.

Solus olympiaca Christus qui regnat in arce,

Cuius gesta cano, quem spretis esse sequendum

Assero numinibus, pleno de flumine guttam,

Lumine de immenso radium super arida fudit

255

Corda, olim vestrae simili caligine operta.

Ille patrat quaecumque stupes: ille enthea mira

Me medio: nam sola satis fit mentio fidis.

Illo per vestros, circumferor auspice fines:

Cuius et accessi iussis, ut averna fugarem

260

Ex his sacra plagis, structis caelestibus aris."

"Huius si virtus, si tanta potentia certa est,

Lumina finge meo, testato nomine tantum

Nato (Taurus ait) quem olim materna perfudit

Alvus in has gratas frustratis usibus auras:

265

Iamque novos cultus didici, iam cetera tempsi,

Indubiumque Deum fateor: sin irrita verba,

Cassa fide blateres, merito plectaris in igne."

Annuit issaeus pater: accitoque potenti

Nomine, dat puero mox lincea lumina, quondam

270

Mater in has gratas quem nullis usibus auras

Aediderat, stupuere patres, et mobile vulgus.

Laetitia ipse nova misce miracula Taurus,

Ac domita addit colla iugo: verumque fatetur

Sponte Deum: patremque suo veneratur honore.

275

Bis geminos placida sub pace peregerat annos

Pastor honoratus: caulas et fecerat amplas,

Ereptis ovibus stygiorum fauce luporum,

Sopitos cineres subito cum suscitat irae

Pontificum furiis Erebi stimulata caterva:

280

Inque virum senio curvum, capuloque propinquum,

Acrius invehitur: regique est questa latino

Insontis fera fata ardens, qui sceptra Neronis

Impia adeptus erat, postquam iustissimus in se

Extitit ultor, atrox aliis, iubet ille repelli

285

Illaesum mitis: "non est ulciscier, infit,

Numina fas homini: si qua est iniuria, poenas

Sument ipsa suas." agitur Demosthene causa

Iudice at interea, quo non immanior alter,

Aut execrandis divum coniunctior aris.

290

Is semel astanti sic intonat ore superbo:

"Delirans quid adhuc, senior, per inania ferris,

Nescio quos ritus memorans, nova somnia, et orbi

Dogmata inaudita: atque altaria sancta deorum

Postergare monens, hanc totam fraudibus urbem

295

Decipis ipse tuis? iam iam resipisce, deosque

Placato primum laesos: plebemque subinde

Artibus illusam olim, sanior ordine verso

Dedoceas vanos monitus, mala iussa recanta."

Olli rariloquus dedit haec responsa locuto:

300

"Istinc fastus eat (si teste profamur Olympo),

Censura nihil hic gessi, dignumque pudore.

Quae monui, monuisse velim, neque poenitet: ulla

Sancta retractabo quanam formidine dicta?

Quod si tanta tuo versatur pectore divum

305

Dure superstitio, condignas crimine poenas,

Ipsa sine ut capiant: nostro sin sanguine gaudes,

En effeta truci tormento membra secentur:

Si facias, iteri tribuis compendia nostro,

Ac optata diu festinas proemia coeli.

310

At tibi (ne plaudas: nec linqui tristia ducas

Facta impune Deo), Phlegetontis flamma paratur,

Debita sacrilegis cultoribus, inscia claudi."

His malis accensus iudex, male Caesaris implens

Magnanimi mandata, virum sub rupe recondi

315

Carcerea imperitat: centarcho cura reclusi

Traditur: ille deos iamdudum exosus inanes,

Alta mente fidem servans, ait: "inclute praesul,

Cur iuvet innocuum crudeli occumbere fato?

Et iucunda patris tolli solamina nobis?

320

Consule tot votis: venerandae parce senectae:

Vive: hinc liber abi, nec te cupientibus aufer."

Vix egressus erat, urbis cum limine in ipso

(Senserat effugium siquidem, noratque per umbras)

Fulminea rapitur tanto clamore caterva,

325

Quanto non rapuit pubes troiana Sinonem.

Haud secus ac urbis mittentem incendia tectis,

Hostibus aut patriae prodentem moenia si quem

Deprendisset; atrox lacerat, trahit, urget anhelum,

Poplite debuerat quem suspexisse recurvo.

330

Ictus ingeminat: caeditque senilia membra

Fustibus insolitis stygio repleta furore.

Iam cruor extillat: fracto patet osse cerebrum.

O pietas, o certa fides, quam tramite duro

Ducitis et iustos caelo, quantoque labore!

335

Exanimis praesul collisi corporis impos

Fertur alumnorum lacrimis manantibus ulnis:

Pro quibus hic potuit septem superesse diebus

Ertremo patris functurus munere: porro

Lumine apollineo radiantior advolat astra

340

Spiritus: at tritos longis impulsibus artus

Visceribus terrae gelidus timor occulit atris

Classis in oppidulo, quos saxea continet arca.

Terga Cleonaei pressabas, Phoebe, Leonis,

Mense, dedit sua cui quondam pronomina Caesar,

345

Antistes subiit coeli cum lucida tecta.