Teofilo Folengo agiomachia 1
Other sections


Passio Andreae Apostoli

 

Sat gerras, satis et nugas: nunc arma, furores,

Eumenidumque luem; diras Phlegethontis et iras

Musa canes; tu gesta, canes queis, fulget Olympus,

Quasque Redemptoris pugiles meruere, coronas

5

Expones orbi; lacrymis tu gaudia miscens,

Infandas caedes, sparsosque cruore triumphos

Innocuo releges. nunc Phoebi carpere flamen,

Castalidumque sacras labiis attingere lymphas

Musa tibi est opus. at quid ego? hinc procul ite sorores,

10

Hinc et Apollo procul, vestrum mea fistula plectrum

Respuit. ipsa dolos Orci stygiumque Acheronta

Dum canet, astricolum dum grandia facta (pavescunt

Queis dirae) pandet, vos tantum caelica tecta

Quae colitis, plantisque polum calcatis eburnum,

15

Vos inquam, angelicae mentes, modo deprecor ingens

Quod citharae robur praestetis, ut effera possim

Bella recensere, et caeli contexere palmas.

Vix in Christicolas almi descenderat aura

Spiritus, et casto firmarat pectora amore

20

Spes, Fidesque, Trias toto cum lucet in orbe

Sacra; Redemptorem pleno depredicat ore

Coetus apostolicus, prognatum Virginis alvo;

Lethales mundo de protoparentibus ortas

Expungunt sortes, nostras et sanguine Christi

25

Ablutas aiunt animas, initamque fuisse

Quam quisque optabat trino cum Numine pacem.

Vtque fides robur teneat, miracula fiunt

Plurima, natura tristante, mirante sophia.

Ore uno at variis numerant magnalia linguis

30

Caelica, stelliferi et penetrant arcana senatus.

Hos Persae Assirii Parthi Cretes Rhodiique

Sarmatus Ausonius Gallus cum Teutone Graius

Indus Iberus Arabs Getullus Scyha Britannus

Fronte stupent gelida, arrecta mirantur et aure.

35

Iam claudi currunt, caecique vident et amicum

Defuncti ad solem tetris revocantur ab umbris.

Iamque magi occumbunt, moestus pallescit aruspex

Vatesque obscuris timidi occultantur in antris.

Sic Deus in cruce suffixus fulgescit in orbe,

40

Sic de Cocyto propria virtute triumphans,

Ad se convertit gentes populosque feroces.

Sic Christo sacra thura ferunt, sic Numen adorant

A quo, per quod, et in quo terra creantur et aether.

Tu prostrata solo delubra profana videres;

45

Tu magnum Phoebi tripodem, flammasque perennes

Calcari pedibus; divos contemnit inanes

Vxor cum sponso: pueri innuptaeque puellae

Infames Venerem, Iunonem, Pallada, Martem

Indignumque Iovem vocitant, cum sydera adusque

50

Virginis extollant sobolem, cui certa salutis

Spes referebatur. quid plura? altaria vino

Et vivo redolere Deo: mendacia ubique

Etnica, et ire magis pessum. vetus error abibat

Sensim pectoribus, cum Iuppiter aethere pulsus,

55

Gens ubi prisca olim misere decepta locarat,

Indoluit, graviterque animos accensus ob iram est,

Iura amissa fremens, et tot venerata per annos

Numina contemni e sceptro violenter abacti.

Nec mora; dispersum vario ciet orbe Deorum

60

Vulgus in excelsam Tarpeiae virginis arcem,

Arcem terrorem, populis, collemque superbum

Barbaricis spoliis, auroque, potentia quondam

Quo romana alto deiectos culmine Reges

Ante triumphales palmae spectacula currus

65

Saepius invexit, tumidum victore sedente.

Turbidus ora ferens tunc sic Saturnius infit:

Crebre equidem, Divi, iussi, res si qua poposcit,

Acciri laetos, nec nostra edicta querentes.

Haud tamen ulla, pater simul est in Tartara missus,

70

Orbibus annorum tot iam volventibus, unquam

Incidit hac causa gravior, nec dignior omni

Concilio. neque enim curanda aliena feruntur,

In Veneris natum vel quam sit coniugis aequa

Ira meae, aut Paphiae questus, muliebria bella.

75

Quin mea res agitur, nec fas dispendia nostra

Vos, mea progenies, nostri pars maxima, posse

Nescire. in commune nocet vis, impetit omneis.

Quam laetum regnare fuit, quam grata potestas

Dum licuit, tam moesta dolor nunc asperat ingens

80

Pectora, sollicitam rapit indignatio mentem.

Vix potis effari sum, vix promere lapsus

Indignos superum. quid enim infelicius usquam est,

Aut gravius? Norunt Darius Cyrusque tyranni,

Clarus et immodicis opibus regnoque superbus

85

Craesus, et invasor siculae Dionysius aulae.

Tum Iugurtha, Siphax ac Perses denique quotquot

Culmina in haec, nobis praesentibus, intulit olim

Martia gens rigidis insignes terga catenis.

Ergo etiam fortuna hominum nos casibus ausa

90

Aequare, et Divos simili convolvere sorte?

Nam quis iam solitos altaribus addat honores?

Nostra quis accersat iam votis Numina posthac,

Pallidus aut iuret? cumuletque intacta per aras

Munera? fulmineos quis palleat aetheris ignes?

95

Siccine nos tandem mortali urgemur ab hoste?

At neque centimanus Briareus, non Coeus, et ingens

Enceladus, quem motantem latus Aetna subinde

Deprimit, imposita aut quem lata mole coercens,

Vix domat Inarimis quassantem terga, Typheus;

100

Non Othus insequitur placidos, ferus aut Ephialtes,

Anguipedes fratres, torvique, et in astra minantes

Vertice, et infensae proles temeraria Terrae,

Ter tribus ausa gradum sibi fingere montibus, Ossae

Pelion imponens, atque Ossan rursus Olympo,

105

In superas sedes, defensas fulimine iusto.

Nunc obscura cohors, et inops, alta obsita sorde

Vexat, et audaci traducit Numina lingua.

Iamque adeo Ledaeus olor, niveusque Iuvencus

Obiicitur vulgo, repetuntur et aureus imber,

110

Praedaque dardania, ac triplices sine lumine noctes.

Haud minus interea carpuntur vestra per orbem,

Facta, nec aetherii reverentia nominis usquam est.

Indecores sugillat anus, puerisque petulcis

Fabula iactamur humilis per compita plebis.

115

Quid, quod et addictae, ac multo cum thure litantes

Descivere urbes ingratis ausibus ultro?

Ipsa mei, infandum, vagitus conscia primi,

Multo septa mari, centenisque urbibus ampla,

Creta, animos vertit. mediis Nasamones arenis

120

Hirsutum sprevere pecus. iam deficit Elis,

Terrarum et medium Delphi, Lacedaemon, Athenae,

Argivique lares, Aegyptus Anubidis ara.

Cyrrha, Rhodus, Samus, et Cypri mollissima tecta

In cruce suppliciter suffixi numen adorant.

125

En studia in populos, en nostrae praemia curae.

Indignas has ergo vices, ludibria Divi

Tanta feremus adhuc? et dissimulabimus aequo

Hanc iacturam animo? nec tandem ignava doloris

In iustam exacuet stimulus praecordia bilem?

130

Excussus caelo, terraque, horrenda movebo

Tartara, et offensis poenarum perfidus orbis

Sat dabit, ac nostras multatus sentiet iras.

Haec dicens, Maia genitum vocat ore tonanti:

Vade, ait, et fratri moderanti tertia Regna,

135

Regna tenebrarum, tristi resonantia planctu,

Sedibus eiectos superos, irrisaque Terris

Numina ab ingratis refer, et communia damna,

Quo mihi in aetherias ultrices protinus auras

Excitet Eumenides, horrentes colla colubris.

140

Adsit ab extremo discordia diva recessu

Vna, Erebi, propriis carpens sua viscera palmis.

Illae principibus stillent furiale venenum.

Corda agitent odiis pro maiestate Deorum,

Sectantum ut variis passim nova sacra, trucident

145

Corpora suppliciis, Vrbisque severa per orbem

Iussa tonent dominae, cogantque redire rebelles.

Haec, Natura pios animis quos sedula motus

Inseruit, demat, pietatis nomina nusquam.

Inter mortales serat aspera crimina tantum

150

Dissidii, studiisque animos irritet acerbis.

Sanguinis arcta secet vincla, affectuque parentes

Exuat, ausa sequi galilaei dogma Magistri

Pignora commonstrent. contra trahat ante tribunal

Natus deprensos, nec prodere voce sororem

155

Addubitet frater, fratres arcessat et illa.

Coniugii stet nulla fides, sit coniugis index

Coniux. iam valeat iucundum, et dulce recedat

Foedus amicitiae, Pyladen manifestet Orestes,

Nec ius hospitii maneat pro numine nostro.

160

Paret Atlantiades iussu genitoris, et alas

Annectit plantis, et in aethera surgit apertum.

Despicit, alta secans, montes, terrasque iacentes,

Et liquidos campos, et plenis flumina ripis.

Est locus ad Sparten, alta caligine mersus,

165

Pallentes nautas qua territat unda Maleae,

Taenarus horrificae fauces, ac ianua Ditis.

Amphitrioniadem perhibent hac Cerberum olim

Colla adamanteis constrictum trina catenis

Multa reluctantem, fugientem et lumina Phoebi,

170

Invisas tandem superas traxisse sub auras,

Atque ideo rictu, horrendum latrasse trifauci

Dicitur, et rabidas sparsisse in gramina spumas

Cotibus in duris surgentia, nomen adepta

Inde aconita ferunt tetricis accepta novercis.

175

Dirigit huc cursum Cyllenius ales ab alto

Sidens, amphractusque cavos, imosque recessus

Cernuus ingreditur, penetratque in limina prima.

Vix ibi remigium tollit, pressante volatum

Aere, perque Stygem sublustri lumine fertur.

180

Ast ubi sulphurei venit Phlegethontis ad amnem,

Aspicit errantem nullo rectore per undas

Forte fatiscentem lembum, qui ex orbe catervas

Littus in ulterius magnas transferre solebat.

Incomposta iacent vela, abiectique rudentes,

185

Effractus temo, fluitant in gurgite remi.

Ipse gubernator manibus post terga revinctis

Haerebat fixus scopulo, cui plurima vestit

Canicies impexa caput, longo obsita sordent

Ora situ, tristi manabant lumina rore.

190

Tunc his Mercurius compellat vocibus ultro:

Nam quae causa Charon, quae culpa nefanda merentem

Impulit in fraudem, et nodis coniecit ahenis?

Cur squalent vultus, ac moestus defluit imber?

Ac velut alta pater suspiria carpit ab imo,

195

Cui pridem extinctae succurrit prolis imago;

Haud aliter senior demissa fronte praefatur:

Atlantis facunde nepos cur rumpere vocem

Cogis, et indignos duplicas scitando dolores?

Non scelus admissum, verum inclementia sortis

200

Evertit miserum, atque immani perculit ictu.

Vsque adeo Dea saeva loco dominatur in omni

Omnia, iure suo late Rhamnusia miscens.

Illa diu postquam genus irrequieta volucri

Versavit, lusitque rota mortale, potentes

205

Est aggressa Deos, et in invia regna malignum

Improba rupit iter, nostrumque hortata Tyrannum

Implicat immeritum vinclis, ea crimina fingens,

Quae quondam, cum magnum Alciden, et Thesea fidum,

Pirothoumque tuli tranare haec nigra fluenta.

210

Fortior iis etenim, ac longe praestantior umbra

In caligantes ausa est descendere lucos

Nuper ab orbe. Iubar, multumque et numen in illa.

Extimui, fateor, nec sat sibi constitit alta

Mens specie superata, manus cecidere, nec ulla

215

Tendenti ratione moras obtendere quivi,

Quam nec terrifici amphractus, nec torva sub ipso

Vestibulo variis vetuissent monstra figuris.

Cerberus horrendo defendens Regna latratu

Concidit aspectu, et cauda blanditus eunti est.

220

Quin etiam ipse aulae Pluton regnator avernae

Palluit adventus inopinos, terruit illum

Fama procul tantum, at tunc consternatus ab alta

Sede ruit, tardas ubi vox est lata per auras:

"Pandite, quo subeat Rex inclytus, ostia Manes

225

Continuo haec duri." sed enim cunctantibus illis,

Regia concrepuit mox pulsibus aerea quinis,

Ferratique ruunt postes, et robora vectis

Victa labant. tum immania protinus antra,

Et chaos aeternum, atque alti patuere recessus.

230

Lumine et immisso patefactae ex fraude rapinae

Antiqua coram. violenti denique rapta

Sceptra manu. sese Rhadamantus et Aeacus abdunt

Qua magis in praeceps vallis contendit averna.

Aspera tum fora cessarunt, ac triste Tribunal

235

Iustitio indicto. tunc intermissa parumper

Supplicia a miseris, et verbera dura quierunt,

Certatim caeleste iubar vitantibus umbris.

At Victor spolia ampla ferens, et amica tenebris

Tristibus eripiens prius agmina, in aethera purum

240

Hinc abiit, superis postquam, lux tertia fulsit.

Talia dicta senem memorantem, et plura volentem

Addere, Mercurius media inter verba reliquit,

Vt iussit dolor, et patrui ad fumantia pergit

Tendere tecta trucis, ferat ut mandata parentis.

245

Illum instaurantem labefacta offendit avernae

Limina forte domus, revocantemque agmina fusa,

Atque recensentem proprias in proelia vires.

Explicat Interpres data iussa, aversaque Divis

Saecula, nec solitas colier mortalibus aras.

250

Hic magis exarsit victi violentia Regis,

Quem sua germanique duplex iniuria adurit,

Hortaturque paris molimina iungere belli.

Ergo impacatas magis efferat ante sorores,

Cerbeream elapsam quibus adiicit ore cruento

255

Spumamque, rabiemque trucem, torvosque latratus,

Perque comas, et colla nigras cumulavit Echidnas,

Atque malum virus serpentibus addidit atris.

E mediis sed rapta rogis hastilia dextris

Ferre dat, hinc dictis feralibus instruit aures.

260

Tum sua sanguineis lacerantem pectora palmis

Discordem ciet ille Deam, quam plurima munit

Lorica. humani pestis sitibunda cruoris

Egreditur quam dira cohors vestigia calcans

Consequitur, laterique haeret, asperrima primum

265

Saevities, stillans ostentans sanguine ferrum.

Inde Tumor subit, ereptaque Superbia fronte,

Ambitiosus Honor iuxta, mox improba gressus

Tendit Avaritia. at pariter vestigia figunt

Discolor insignit quam tegmen Opinio lyncis,

270

Atque Superstitio rugosa, et vertice cano.

Vltima vix comites aequat, vix membra movebat

Anxia Formido, riphaeo frigore pallens.

Tale, per amphractos stygios Atlanticus heros

Agmen, iter properans, ductabat ad aetheris auras.

275

Postquam taenareos aditos superavit, et Orci

Ostia, Romulidum sese vergebat ad urbem.

Olli sanguineam pallam succincta Megera

Maxima dirarum, medio stetit aggere, et infit:

Hic mihi tartarei fas est complere Tyranni

280

Iussa palestinas cogentia visere sedes,

Sedes cognatas, ac dudum foedere certo

Adiunctas. illic incendia volvere prima,

Illic prima novi conamina ponere belli.

Dixit, et igniferas super aera substulit alas,

285

Immensosque maris tractus terraeque volatu.

Fulmineo legit, ac Syriae contendit in oras.

Continuo adversa properabat parte per altum

Aethera Livor edax, quem quondam ardentibus illa

Ditis protulerat thalamis, gelidoque sub antro

290

Sanguine vipereo, simul artubus horrida partum

Paverat humanis infandum, nec tamen unquam

Impia par corpus dederant alimenta voraci.

Semper in ore sedet macies, et pallida semper

Exurit facies, quam tempore luridus omni

295

Contristat color. interius se torva recondunt

Lumina, utrique quidem monstrum conforme parenti.

Terraram is cunctum nuper lustraverat orbem,

Ignificis passim studiis mortalia miscens.

Praecipue ille tamen regalia tecta pererrans,

300

Sparserat incautas virus furiale per aures.

At tunc e dominae remeabat moenibus urbis

Forte sua, matri cum se tulit obvius aiens:

Tanta ne te genitrix tenuere oblivia nati,

Stirpis, ut hebraicae regnum, solimosque penates

305

Me sine, dura, petas? illic mihi cognita sedes,

Antiquique lares, proprias ibi fiximus aedes.

Sic ait, et lateri materno filias haesit.

Tum simul intendunt, pariterque per aethera currunt.

Et iam rura procul victricibus insita palmis,

310

Fertilis arva plagae, et sudantes balsama silvas

Thuriferumque vident nemus, atque ubi maximus olim.

Rex hominum divumque pater, qui temperat omnia

Ac regit imperiis late, sublime pependit.

Moxque propinquarunt colli, qui proximus urbi

315

Instabat Solimis, divino funere claris.

Moenia ut ingressi, medias Dea saeva per umbras

Ostentant qua celsa minas solomonia crebras

Templa, orbis septena inter spectacula quondam,

Advolat, inseditque locum, quo callidus, arte

320

Confisus stygia, humana sub veste, Tonantem

Subvehere est ausus tentator, pectore volvens

Ambiguos aestus, et sceptrum perdere raptum.

Extemplo Mystas crudelis miscet Erinnys,

Desuper, inspirans rabiem, insanumque furorem

325

Contra Christicolas, quanto phoebea sacerdos

Daemone agebatur, casus consulta futuros.

Postiferos eadem mediam iaculatur in urbem

Arce sedens, placidis serpentes lapsibus angues.

Parte alia Livor nigris circumvolat alis,

330

Et matrem superans, mentes magis asperat aegras.

Deinde venenatis rude vulgus hiatibus afflat,

Vt iam sopitos in cordibus excitet ignes.

Nec studia, ut solet, in partes discordia findit,

Consilia unanimes iungunt, pariterque repente

335

In furias, odiumque ruunt, quos una Libido

Concitat, indomitum tamquam per cornua taurum.

Nec vero indigenum furialis pectora morbus

Tantum agitat, peregrina etiam male perculit idem,

Civibus admiscens, ceu cum vis ignea campos

340

Missa per albentes, spatiis dominatur apertis.

Quos tulit Aegyptus sitiens, quos torrida misit

Cyrene, Cilicumque solum,, et celebrata poetis

Terra Phrigum, frendunt una, baccatur et ipsa

Libertina cohors, promiscua corpora bello

345

Diverso servata, iugoque exercita longo.

Id genus ante alios avide argumenta furendi

Praeludens oblata rapit. pietate flagrantem

Clara sub accito iuvenem, miracula Christo

Dum patrat, aggreditur, primumque avertere telis

350

Verborum levibus conatur, at ille refellit

Mox confidentes animos, iisdemque retundit.

Nam neque ab ore viri solito do moro loquelae

Humanae fluxere, magis sonus entheus illi.

Flumina enim sophiae manarunt larga loquenti.

355

At furor in fraudum, superatus, vertitur arma.

Vanos effingit testes, furtimque subornat,

Insontemque reum furiato turbine raptat

In ius iniustum. insano clamore vocata

Protinus ad saevum Mystarum caeca tribunal

360

Turba, senumque ruunt, pharisaeumque agmen, in altum

Grande supercilium tollens, ut plurimus hostis

Incurset portis, miserum magalia vastans.

Ille sed intrepide rabido stetit agmine cinctus

Ora per, ac oculos divino afflatus honore.

365

Nocturnus quantum carbunculus ardet in umbris,

Lumina spectantum tam caligantia reddit.

Atque adeo prima repetens ab origine gentis,

Prisca patrum memorat facta et monimenta priorum,

Duritiem obiiciens, ingrataque pectora semper

370

In merita alta Dei. paulatim in tempora currit

Proxima per seriem, quibus affixere patiblo

Demum ipsum Auctorem rerum furialibus acti

In facinus stimulis, communi sorte luendum.

Tum veris turbati animi, et male conscia corda

375

Saevire, infremere, horrendumque infrendere tristi

Dente palam in iustum, clamantem "limina caeli

En video patefacta quidem, decimoque parenti

Dexter ad auxilium sumpto stat fulmine Christus."

His magis ac magis ardescunt, auresque malignas

380

Obtundunt ultro, unanimi mox agmine facto

Moenibus eiiciunt, et sydera suspectantem,

Placantemque Deum sceleri, precibusque levantem,

Saxorum mersant, durum genus, imbre sonanti.

Is velut indignis foedatus morsibus agnus

385

Candidus, innixus genibus, precibusque peractis

Deserit exuvias laceras, victorque triumpho

Aetherio primus potitur pugilum, inconsuetaque serta

Primus adit, quorum sub nomine gesserat omen.

Nec tamen hoc uno rabies vesana quievit

390

Crimine, et innocuo fuerat contenta cruore;

Tartarei in reliquos dispergit turba furoris

Turbida relliquias, necat hos, a finibus illos

Exturbat patriis, non paucos raptat ad undas

Spumantis pelagi, spoliataque eiicit armis,

395

Et docto rectore rate, ac rerum omnium egenos.

Sed neque nobilior fuit illa, aut tutior Argo,

Quae tulit heroas, rapturos vellera flava.

Ipse Deus Palinurus erat, Tiphisque per undas

Arma dedit, placidas efflavit spiritus auras.

400

Gallica terra adeo felix, littusque, quod ultro

Excepit profugos, verique exordia cultus.

Haec ibi fundendi praeludia prima cruoris

Sunt data, materies velut acris in Aulide belli.

Dira sed a celsa dexpexerat arce Megaera

405

Lymphati populi molimina, splene soluto.

Et quamvis illi caedes, odia aspera semper,

Iraque sit cordi, tamen "irritavimus, inquit,

Pectora dura satis, sat semina, fraudis abundo est."

At reliquae inferna generatae nocte sorores

410

Patre Acheronte, lares urbis tetigere Superbos

Vt duce Mercurio, se se accinxere profundi

Reddere iussa Iovis, quin addere multa parabant.

Tum Nero Caesarea extremus de stirpe, cruentum

Exitium, pestisque hominum, invadebat honores,

415

Et decus immeritus sceptri sub sydere leno.

Primum se facilem cunctis, et principis aequa

Corda vafer simulat, frontem, mentemque benignam.

Caecus in arenti stipula velut ignis operta

Vi serpit, patulas mox prorupturus in auras;

420

Haud secus ille ferox incendia magna daturus

Vrbis, et antiquam Troiae dicturus halosin,

Tempora temporibus servans, accommodat actus,

Carnificemque lupum vulpina pelle premebat.

Nondum epulas etenim protraxerat ille diurnas

425

In multam noctem, scortorum accumbente corona.

Quadraginta nopos nondum sextertia iactu

Luserat, aurato nec Tybridis icerat undas

Verriculo, tyriis adnexo funibus idem.

Nondum argentatis per compita calcibus altos

430

Ostentarat equos, nec prodigiosa pararat

Tecta, peregrinis passim splendentia baccis,

Immodicoque auro, ac niveo suffulta elephanto,

Vrbis opus simile, atque imitatrix machina mundi

Versilis, hybernae pluviae labentibus instar

435

Floribus a picta testudine, et unguine opimo.

Denique (nec propriae miseratus viscera matris)

Non truculentus adhuc replerat caedibus urbem.

Talem igitur regem per amica silentia noctis

Prandia ructantem cruda, indomitumque falernum,

440

Volventemque novas caedes, certo agmine pestes

Invadunt geminae. tenui accendere favilla

Fel, iecur, ac animos, odiisque immanibus opplent

Ad mala materiam, et cui nutrimenta dedisset

Natura. aestiferis veluti Diomedis in agris

445

Horrisono quondam taurus vexatur asylo,

Insita quem feritas facit et saevire iuventus.

Continuo heroes geminos, duo lumina, primos

Agminis aetherei ductores, ense malignus

Sustulit, et cruce; concordat plebs stulta tyranno:

450

Hinc tamen externas virus furiale per oras

Funditur, et late serpunt contagia dira:

Regis enim postquam patuere edicta furentis

Impia, de medio pietas sublata fidesque.

Tum prius (infandum) Naturae dulcia vincla

455

Divulsa, affectus, moresque oblita priores

Pectora, cognatum passim spectare cruorem,

Et tristes potuere vices, atque aspera fata.

Arguere ipsa pios, et prodere voce parentes

Proles ausa, pater saevae dare pignora morti.

460

Non usquam fraternus amor, blandusque sororum

Nexus erat, neque sat connubia fida manebant,

Communesque faces. non sancta infracta stetere

Iura sodalitii, non hospes ab hospite tutus.

At delecta cohors, gens enthea, fida supremi

465

Numinis interpres, caelestibus ignea flammis,

Atque instructa humeros non iam mortalibus armis,

Laeta fatebatur Christum tela inter et ignes.

Non illam potuere minae, meditataque duram

Supplicia ante necem, non maxima vertere coeptis

470

Munera magnanimis, quin contra audentior ibat.

Non secus, ac si quis lymphis aetneia tentet

Exiguis demens superare incendia, vel ceu

Indomitae cautes mediis in fluctibus haerent.

Corpora, saeva quidem poterat lacerare tyrannis,

475

Sed mentes domuisse nequit rationibus ullis.

Atque ut lernaeae feriente sub Hercule Echidnes

Caesa resurgebat auptu septemplici cervix;

Sic quoque sublatis aliis sub indice tristi,

Mox alii sanctum capiebant pectora numen.

480

Quam numerosa seges bisseno ex semine quondam

Se tulit, aeternos latura in sydera fructus!

Post duodenus enim redivivi fata senatus.

Principis, inque polos reditus, linguasque facesque,

Iussa pererrato divina implere parabant

485

Orbe, per aetheriam partiti climata sortem.

Lumina more aquilae qui fixit in aethera summum,

Partem Asiae, steterant Triviae qua mira per orbem.

Templa, adit. occiduas iubar affert frater ad undas.

Ast europaeae flammantia dicta Philippus

490

Fert Scythiae. Alphites patriis versatus in oris.

Thaddaeus, fraterque Simon aegyptia regna

Lustrarunt, rapidis et persica laeta sagittis.

Ambiguus Thomas ustos transmissus ad Indos;

Pelle Lychaoniam ferro spoliandus acuto.

495

Suscipit Aethiopes quondam mensarius atros.

Cui reserare datum superas et claudere portas,

Obtigit aetherio renovanda Seleucia cultu,

Atque veneniferum Pontum, Galatasque nivales

Visere, sed patriis tamen usque in finibus haesit.

500

Germanus sed enim nostri qui carminis orsa

Excitat ante omnes, per Achaica sedulus arva

Caeleste aggressus verborum fundere semen.

Difficiles glebas scindebat vomere linguae,

Irrigat aetheriis et fontibus arida corda.

505

Namque illi interea non admidanda loquenti

Prodigia abfuerant; aspirat conscius aether.

At Iovis inferni olim deturbata supremo

Caelo acies, generique infensa ac invida nostro,

His fremit inceptis, et cogitat effera fraudes,

510

Crudeles fraudes, nimirum sanguine gaudens:

Forte heros placidas memorabat ad aequoris undas

Antiquos lapsus morsusque nepotibus acres,

Atque hominem tandem miseratus ut induit alvo.

Virginea Deus, ac mortali apparuit ore.

515

Munera quae tulerint acti duce sydere reges.

Mira deinde canit patrias vulgata per oras.

Vtque illum ingrati, scelus execrabile, cives

Respuerint, diris acuentes iurgia linguis.

Denique perfossasque manus, populataque duris

520

Sentibus, et largo manantia tempora rivo,

Rite renarrabat, traiectaque pectora ferro.

Mox iubar e clauso redivivum marmore, dextrae et

Luce quaterdena reditus ad tecta paternae,

Inde hominum iudex rediturus, et ignibus orbis

525

Machina terrificis foret ut casura supremum,

Sontibus in barathro, iustis sed in aree locatis.

Haec cum dissereret suspensa tenentibus ora,

Ecce volutatum mediis de fluctibus haesit

Littori arenoso, turba spectante, cadaver.

530

Infelix iuvenis, sed mitibus editus astris.

Vt Pater, aspexit, sortem miseratus acerbam est,

Atque astructurus rebus hortantia dicta,

"Ergo, ait, hunc opus est reddam vitalibus auris,

Quo liceat rescire dolos, quasve improbus hostis

535

Struxerit insidias, miserum dum pertrahit Orcum."

Dixit et exanimi lucem reparavit adeptam.

Tum iubet effari, quisnam, quo sanguine cretus.

Ille oculis lustrans, somno velut excitus alto,

Constitit, atque stupens longe nova dona, profatur:

540

O quem te memorem, vel queis tua laudibus aequem

Munera tanta, pater? lumenque dulce tueri

Das iterum caeli, et rursus das carpere vitam

Post maris assultus Phlegethontis ab igne recepto?

Sostratus est macedo genitor mihi, inutilis annis

545

Iam gravibus, cuius per te nunc cernere vultus

Fas erit, adveniens quem vix complexus; ab oris

Nuper enim Ausoniae remearam cursibus aequis.

Ac postquam patriae conspexi limina amatae,

Hic novus ignaras venit mihi rumor ad aures,

550

Egregium esse virum, magnique Tonantis alunnum,

Dogmata qui tradat, nulli manifesta priorum,

Insolitamque viam monstret, qua sydera adiri

Pulchra queant, patrioque animi revocentur Olympo.

Tum vero ignotum quamprimum quaerere mirus

555

Pectora fervor agit, nec segnior urget eadem

Puppe simul vectos, studiis quin talibus ardent.

Ergo iter arripimus dum carbasa provocat auster,

Et paribus laeti remis proscindimus undas.

Iam sensim prolaxa rates erat aequor in altum;

560

Continuo adursi commiscent praelia venti.

Densatur caelo nubes, inopinaque surgit

Tempestas pelago, tonat aether, desuper ignes

Crebrescunt rutili; deprensis nulla salutis

Spes reliqua, attonitos, visu miserabile, vortex

565

Protinus absorbet, rabieque extinguimur una.

Nunc utinam socios, disiectaque corpora ponto

Aspicere, atque pium lacrymis contingat honorem

Supremis praestare, iuvat vel sera querela.

Sic ait, et fusis moestus rigat imbribus ora.

570

Fraude propagator fidei perculsus averna,

Ingemit, et supplex sustollit ad aethera palmas,

Ore pio fundens conceptos pectore questus:

O qui terrarum, quantumlibet abdita, lustras,

Nec quotus oceani consurgat in aequore fluctus,

575

Te latet, aut libycas zephyrus quot proflet arenas;

Non cahos abstrusum fugit, insidiaeve profundi,

Aspice, summe pater cui sunt mortalia curae,

Aspice, turba nocens, Erebi turba accola nigri

Quas dederit strages, quam atrox averterit undas

580

Sub stygias praedam, manuum monumenta tuarum,

Ad tua dum laetis percurrerit incita votis

Iussa, profanatos ardens extrudere cultus.

Collige disiectos, et frigida membra calescant

Igne iterum, vescique iterum communibus auris

585

Annue, ut unum animis venerentur numen et aram.

Audiit Omnipotens orantem talibus illum,

Vixque ea fatus erat, cum propelluntur ad actam

Funera sepositam, toto palantia ponto,

Mox et tabentes salsis humoribus artus

590

Pristina vis fovet, ac toto se fundere flammam

Corpore vitalem videas, roburque redire,

Sanguine vivifico gelidasque tepescere venas,

Luce vigere nova nuper torpentia somno

Lumina lethifero, demum persolvere linguis

595

Grates, lustrali postquam maduere lavacro.

At quoque divinae prorsus rationis egentes

Expertesque ferae, modo quae praesentia norunt,

Virtutem sensere viri, nec inania iussa.

Maximus anguis erat, qualem non perdidit olim

600

Pythius, unde tenet partum per saecula nomen.

Sive manu qualem superavit vindice Cadmus,

Cadmus agenoreus forma spectandus eadem.

Vel qui, post natos, spiris ingentibus ipsum

Laocoonta patrem implicuit, fuditque veneno.

605

Hic ubi perspexit venientem, horrentia lingua

Sibila dat triplici, atque incestat hiatibus auras.

Diffugiunt alii pavefacti, et littora partim

Tuta petunt, superant alii formidine montes.

"Deiice triste caput iamdudum callide serpens,

610

Ille iubet, quod principio, cum maximus orbem

Conflaret pater, erexsti, nigrumque venenum

Fudisti generi, ac lethalia vulnera nostro.

Pone minas iussus, feralemque exue vitam."

Dixerat, immanis mox colla tumentia ponit

615

Bellua, detumuere, iubae, siluitque repente

Dirus ab ore sonus, lumenque elanguit ardens.

Continuo ingentem complexa volumine quercum,

Illisit sese, et gemitu nemus omne replevit.

Ast ego si pergam complecti singula versu,

620

Aut dictis opera alta viri comprendere tentem,

Et septemgemini stagnantia flumina Nili

Exhaurire cadis ausim, et concludere paucis.

Quid referam (nam summa sequar fastigia rerum)

Nicaeae ut claris sub moenibus urbis, adesa

625

Inter busta virum disiecerit agmen avernum

Luce, nefas, media solitum discerpere euntes?

Vtque prece horrifico concusserit abdita motu

Viscera telluris tetrico sub carcere clausus?

Cum potuit vesana parens arcessere natum,

630

Vt quondam Hyppolitum caeco acta Ariadna furore,

Dum fugit illicitam venerem inconcessosque hymenaeos?

Ast illam trusit Stygis aequum fulmen ad umbras.

Multa igitur post gesta, pios post ille labores,

(Summam namque diem monitis instare docetur

635

Numine iam tacitis, et tempus adesse triumphi)

Denique apollineo deceptas Daemone Patras

Laetus adit, seseque animis in praelia munit.

Aversos, iterum infandas dare thura per aras

Infestus proconsul agit, multumque cruoris

640

Fuderat insontum, plus fundere deinde parabat.

Cultus assertor veri, pietatis et auctor,

Haud veritus, tali compellat voce furentem:

Par erat Aegea, siquidem prudentia pectus

Sera tenet, cui non Caesar, non turgida Roma,

645

Solus at arce Deus summa, qui temperat orbem,

Et mulcere dedit populos, et plectere sontes,

Auctorem te scire tuum, teque usque videntem,

Ac venturas iudicis implacabilis iras

Iam nunc exhorrere animis, ipsumque, repulsis

650

Cultibus insanis, venerari sensibus imis.

Quis furor, addictos veris, ad inania iniquis

Cogere suppliciis, et perdere thura per aras

Daemonis? error erat soli satis impius uni,

Sat iactura tui, miseros cur addere pergis?

655

Ardenti velut adiicias si Palladis imbrem

Vulcano, saevit magis irritatior aestus:

Haud secus, increpitus praeses, magis aggerat ignes

Irarum rabidos, torvoque haec ore locutus:

Tu ne ille Andreas, recutito patre creatus,

660

Orbe vagus toto, tellus quem reiicit omnis,

Vana per incautum prodentem insomnia vulgus,

Et genus insuetum vitae, sectamque nefandam?

Respuit hanc orbis, mores odere priores,

Maxima Roma horret, spreverunt sceptra, iubentque

665

Protinus abradi tantae contagia pestis.

Insuper (indignum scelus, aspra morte luendum)

Et violare audes summorum templa deorum

Sancta profanatis Herostratus alter in ausis.

Te monuisse quidem potuere exempla furentis

670

(Si sapis) Aiacis, rapido quem iusta Minerva

Turbine sub scopulis semiustum afflixit acutis.

Adiecturus erat convicia plura, minasque,

Ni furor exundans, ut cum praeruptus it amnis,

Guttura rauca vetet, media inter verba relinquens.

675

At pater huic contra placido sic pectore fatur:

Non equidem syria genitum me gente negabo,

Labilium contemptor opum, ac rerum omnium egenus.

Nam nec ulixeo feror ultro errore per orbem

Praedam aversurus, si spes effulserit auri.

680

Aut alios mores, vitaeque aversa priori

Dogmata dum pando pleno vafer ore popellum

Nunc id ago ut ludam arte, nec enim mihi fallere quemque,

Innocuos cultus, et sacra severa tenenti.

Ast humana salus (animis ea cura recursat)

685

Vrget iter, suadetque pericula adire laborum,

Scilicet ut vulgem mortalibus hactenus aegris

Abstrusas res, atque alta caligine mersas,

Quas non Roma potens, non doctae nomine Athenae

Perspexere, adytis caelestibus eruta pridem

690

Ipse sub humanis Deus attulit artubus, ipsos

Inter agens homines, dedit et manifesta sub auras

Haec arcana, deos, festas queis ponitis aras,

Daemonas esso nigros, mortalibus addita semper

Agmina, cultoresque modis ludentia miris.

695

Ignibus addicent (fera praemia) denique Averni.

Haec mihi nequicquam cantatur fabula surdo,

Praeses ait, tamen ista tuis narrare memento

Frivola, nec sat digna, quibus tribuatur ab ullo

Vlla fides, carpant quae numina sancta deorum.

700

Quin male multatum cunctarum conscia rerum

Fama refert ipsum, caneret dum talia, Christum.

Namque manus patriae patriis in finibus illum

Stipite (triste genus leti) affixere sub alto.

Ille salutifera decerptos arbore fructus

705

Narrabat miros; veterem pensantia culpam

Robora; tum causas omnes repetebat ab ovo.

Equidem caho ausa refert patris infelicia primi,

Praevetiti rami malum exitiale nepotum

Faucibus, hortatus colubri, eiectosque parentes

710

Triste per exilium, mox indignantis Olympi,

Adiecti foribus diuturna repagalia vectis,

Aetheria donec proles sublimis ab ora

Edita matre viri ignara, et spiramine sancto

Virgine ut e terra fuerat mortalis origo,

715

Ferret opem tandem, miserata incommoda nostri.

Vtque recens plastus plus aequo uxorius, alti

Praecepti oblitus, palmam ad ramalia quondam.

Extulit audacem, et dapis oblectamine dirae

Perdidit onine genus, contra sic illa paternis

720

Parens imperiis, crucis ad venerabile lignum.

Tradidit ultro manus, ubi guttura tersit amaror

Felleus; ipsa etenim, fraudis viridaria reddens,

Captus et ipse dolis, ut nil non quadret ad unguem.

At velut hybernis pulsatur firma subinde

725

Fluctibus incassum cautes, mediumque recurrunt

In mare caeruleae spumant aspergine nubes;

Sic mens auditis perstabat saxea duri

Iudicis, utque anuum deliramenta repellit.

Quin ipsum stygias memorantem rursus ad aras,

730

Ac rursus vocat ille minis, atque acrius instat.

Ni faciat, poenas laudato, in stipite lentas

Cunctanti intentat, crucis et mysteria saevae.

Cui pater: Haud equidem tantis sacra robora demens

Laudibus efferrem, si me pavor ullus ab illis

735

Perculeret pendere; nefas horrere probata.

Sed quoniam magis ac magis in libamina Divum

Improbus impellis, quoties aurora tenebras

Pulchra aperit, facieque nova nox humida pulsa est,

Vnus inaccessam supremo vertice lucem

740

Qui tenet, (hos luteos neque enim colit ille penates)

Solus cuncta regens, cui sunt proclivia cuncta,

Is mihi placatur taciti sub pectoris ara

Vilibus haud epulis adeo, fumove sabaeo,

Sanguine nec taurorum, hircive obolentibus extis.

745

Nam matutino laetantur rore cicadae,

Flores replentur apes, rapta fera bellua praeda,

At Deus humano (mira o dignatio) corde

Pascitur, atque libens animorum in sede quiescit.

Huic ego sacra tamen niveum, et sine sordibus agnum

750

Grata fero, neque enim hac acceptior hostia ulla est.

Hic ubi plebe pia fuerit libatus, in alta

Pectora traiectus, perstat tamen integer idem

Vt prius, illaesusque polo per saecula vivens.

Obstupet Aegea gryphos, aenigmata tanta,

755

Qui semel absumptus plebeis dentibus agnus,

Integer extet adhuc, quanam ratione, vel arte

Id fiat, rogitat, subigitque minando fateri.

Verum Gordiacos renuenentem solvere nodos

Turbidus atque furens in carceris abdidit antra.

760

Huc populi vis magna ruit, magna undique turba,

Quam novus ardor agit fidei, nova pectoris urget

Lustrati pietas, quanto solet aigmine quondam

Surgere in invisum, post plurima lustra, tyrannum.

Cum paribus studiis furit, et clamoribus aequis.

765

Atque adeo caeso proconsule protinus ipso,

Comminuatque fores, claustrique horrenda bipenni

Limina perrumpat, gravibus ni concita dictis

Corda pater, mox et surgenteis mitiget aestus:

O genus electum, magni cui regia caeli

770

Debetur tandem quod sordibus abluit unda

Nuper ab antiquis, et lux decoravit ab alto,

Parcite tartarea placitam miscere quietem

Seditione, pias scelerare in sanguine dextras.

Non haec ipse quidem nobis exempla reliquit

775

Ille hominum sator olim, idemque redemptor ab Orco,

Dixit ubi infensis coram "quem quaeritis adsum."

Quin duris animos iam iam, si sors ferat, aptos

Fingite suppliciis, et vincite corpora mente.

Mortali tormenta manu quaecumque feruntur,

780

Ingeniosa licet excuderit illa tyrannis,

Praetereunt, nubes Boreae ceu turbine pulsae.

At quae sub stygio patiuntur carcere sontes,

Nescia finis ea, et semper renovanda ministris

Manibus, ac miseras regnat mors viva per umbras.

785

Has horrere licet poenas, quas fortibus ausis

Vitavisse, decens, necis et per vulnera pulchra.

Hac iter, haec, fas est nos per compendia adire

Victrices palmas, immortalesque triumphos.

His turbata pater lenibat pectora dictis.

790

Interea exactis prodit sol aureus umbris

Noctis, et humanos radiis cirscumpicit actus.

Evocat Aegeas ferus ad sublime tribunal

Temnentem mortis, verbisque affatur amicis:

Noctem adeo te, curarum quae maxima nutrix,

795

Commonuisse putem, ut melior sententia menti

Surgat, et insanis iubeat desistere caeptis,

Vana nec invisi replices praeconia Christi,

Quo tibi concilies Regis minitantia versus

Sceptra palatini, ac sancti decreta senatus.

800

Multa super nostri connexus foedere amoris

Dona feres, multo cumulatus abibis honore,

Dum tibi (sic fas) cantetur palinodia, et urbes

His revoces graias, quibus artibus advena callens

Iamdudum illudis, cultus iam redde priores.

805

Nam quae tanta animis tandem vecordia perstet,

Vt tormentorum medium moriturus in agmen

Sponte ruas, gaudens cunctantem accersere parcam?

Quod si durus adhuc pergas, nec flecteris ullo,

Si prorsus rigeas, et spreverit ardua cervix

810

Vtile consilium, nec places laesa deorum

Numina, quam laudas crucis aspera fata subibis.

Haec ait, ast acer contra sic rettulit heros:

Hactenus errorum tenebras, aeternaque flammae,

Supplicia, Aegea, miserans, clementius egi,

815

Si qua sub obscuris tandem scintilla tenebris

Vreret ingenium, quae nec rationis egenti

Mortales ridere deos, aes, sassaque monstret,

Vt monitus, veras aras, et saeva videres

Ludibria atque dolos lemurum, quaque ardua ducat

820

Semita ad aetherios felici sorte penates.

Nunc quoniam, miserande, tuae spes nulla salutis,

Quin medicam sine mente manum asperneris et artem,

Maternis veluti furiis vexatus Orestes,

Hostis apertus eris. Cruciatus sedula iam iam

825

Impietas acuat, siculoque excogitet astu.

Hae mihi delitiae, hi fasces, quos tu modo manes

Iactabas, superi ditet me gratia Regis.

Tum vero Aegean longum furor, iraque mentis

Deiecere gradu, et scindunt rationis habenas.

830

Saevit in insontem furiatus verbere multo,

Carnificumque vices exercet, equoque cruentum

Sublimi discerpit atrox, mox increpat ore

Lenior, expleta rabie, rursusque retentat

Vellere proposito pietatis imagine falsae.

835

Illum (mirus amor) gravius tortoris adurit

Venturum exitium, ac tormenta manentia Averni,

Quam quodcumque ferat. brevium sunt ista dierum.

(Inquit) quae patior, tuus ast interminus ignis.

Iam resipisce, miser, melioremque arripe mentem.

840

Tandem indignanti damnatur morte patibli;

Fune coercendus, quo mors productior iret.

Ibat ovans, velut ad convivia opima vocatus;

Vt plebs moesta vices doleat lacrimisque sequatur;

Ac ubi supplicium surreptum vidit in auras,

845

Laeticia ingemuit, rupitque hanc pectore vocem:

Aurea crux salve, lignum vitale peremptis.

Nobile robur, ave, quod non felicia adaequent

Ligna Arabum, aut aris sylvae sacra thura ferentes.

Quidquid odoriferum regio flammata Canopi

850

Nutrit humo, cedat, et quae flaventia rami

Poma tulere, unquam si quid dant carmina veri.

Tum nemora Alcinoi quondam celebrata per orbem.

Te divinus enim sanguis, velut indica gemma

Ornat, et a niveo decus ingens corpore adepta es.

855

Hinc radias, flagrasque, animos simul allicis altos,

Aegris usque adeo mortalibus horrida quondam.

Ad te laetus eo, praedulci tractus amore,

Tu quoque (sic par est) venientem suscipe laeta;

Casibus et cures hominum raptum addere alumno.

860

Hic velut alpheae quondam prope flumina Pisae

Corpora nudabant, grato exercenda labore,

Sic effatus ea, effoetos aevo exuit artus

Sponte sua, atque ardens in stipite brachia tendit.

Iam bis Phoebus equos eois solverat oris,

865

Et toties fessos unda irrorarat ibera.

Ille nec interea flagrantia cessat ab alto

Pandere dona viris, monitusque emittere castos.

Vt moribundus olor solito iucundius ora

Solvit, et ipse sibi praeluget funera cantu;

870

Sic quoque defecta senior iam voce profatur

Blandius, atque ipsi venienti comminus hosti

Quem fremitus, clamorque domo plebeius agebat,

"Ablue, proconsul, fera pectora fonte salubri,

Dum ratio, dum tempus adest, ait, atra, priusque

875

Mors petat incautum, seu vindicis ultio caeli

Opprimat, et tumido poenas de pectore sumat.

Nam tu corpus humo nunc vellere forte caducum

Incassum meditere, manet dum spiritus aeger.

Carpere cur optemn tristes has longius auras,

880

Qui iam mente polum lustrem? qui verser in aula

Aetheria? immensis ubi sol ardoribus iste

Vincitur. it sine nocte dies, nec menstrua, bigis

Luna nigris subvecta, vices et tempora mutat.

Stat tenor unus, idem fulget decus omnibus annis,

885

Hinc timor omnis abest, adsunt felicibus usque

Civibus absque ullo exundantia gaudia fine.

Delitiaeque; fluunt iuges et casta voluptas.

Iam laetis oculis videor numerare novena

Agmina, perpetuo supra spectare decoro

890

Regem ipsum, placido moderantem condita nutu."

Haec dum prosequitur, primumque aspirat ad axem,

Iudicis imperio, stimulisque impulsa piorum

Tortorum manus immeritum deponere duro

Stipite nixa diu, aut tellure refigere robur.

895

At nec id ulla datur vel tangere posse facultas.

Frigidus audentum subito tremor arripit artus,

Et valida attractis horrescunt brachia nervis.

Sic placitum superis, atque exorare supremum

Hoc potuit munus, ne sarcina rursus adiret

900

Corporis ima soli, nisi itura in viscera terrae,

Vnde oriunda fuit, tanti sunt taedia vitae.

Olli ingens summo delabitur aethere lampas,

Quam nec mortales oculi sufferre, nec ulla

Corda pati quibant, mortalibus oblita culpis.

905

His circumfusus radiis pater inclytus umbras

Terrarum exuperat, patrioque locatur Olympo.

Supplicio ex alto spolium exangue pependit.

Nobilis herois condit pietate decora.

Phoebus Achillei calcabat terga magistri,

910

Mense sub extremo, qui nonus in ordine currit.

At saevum Aegean, dum volveret effera caepta,

In quoscunque novum iuvisset sumere cultum,

Larva foro medio, mediaque in luce, ministris

In mediis, rapuit torsitque nigerrima, donec

915

Impius aeternos incurrit spiritus ignes.

Fraterno hic animi casu cecidere Stratochlis,

Sed tamen exemplum miseri sibi vertit in usum.

Cognatas exhorret opes, exhorret et ipsa

Facta viri, demum falsas procul abiicit aras,

920

Ac se se veris omni cum stirpe dicavit.