Tommaso Chaula bellum Parthicum 2
Other sections


Delius Eoo veniens crinitus ab ortu,

Quem vaga purpureum, gelidum spernata maritum,

Dulciter astringens avidis Aurora lacertis

A tepidis removebat aquis, super ethera plaustrum

5

Flexerat horrendi per spumea tergora Tauri.

Intentus Geminis et tendere brachia Cancro,

Sidereum sulcabat iter, cum Fama, volatu

Ethere se volucri credens, senioris ad aures

Venerit Arsacide, sceptro qui insignis avito

10

Parthica iura dabat. Verum Titania virgo,

Fraudibus involvens plus quam sibi visa, ferebat,

Si licet, Ausonios Latia de gente profectos

Ingenti comitante manu per rura per urbes

Adventare feros et bella horrenda minari,

15

Bella quidem, secumque deos in castra venire.

Hic, ubi continuo tantas superesse catervas

Antoniumque ducem sevam iurasse ruinam

Audit, et Italie totum descendere mundum,

Expavit gelida quatiens formidine pectus,

20

Et mentem tulit ipse pavor sursumque comasque

Dirigit et veteris senium miserabile regis

Compulit infando demum terrore gelari;

Nec minus astringunt Superum portenta deorum

Horrenti trepidare metu casumque futurum

25

Expavisse senem. Claro cum Phebus Olimpo

Pergeret Hesperias flamis generosus ad undas,

In geminas subito visus secernere partes

Est polus et divum patulis ostendere valvis

Tecta sacri cum luce globi; magnique fragore

30

Etheris ingenti Boreali flama sub Artho

Flagrantem traxisse trabem caudamque draconis

Accipitur, rigidas pro nimbis fundere cautes

Nubila; terribili monstro gens territa divum

Adventare chaos et pactam solvere pacem

35

Credidit, et bellum deducere semina mundi.

Vna sub Arthois, calidis stetit altera Mauris

Cinthia purpureo noctu prelucida celo.

In medio cecinere die telluris hiatum

Infernas monstrasse domos, sedesque silentum

40

Admissum Phebi Stigiis cecoque baratro

Expavere iubar, rutilum mersisse cruorem

Pocula cornigeri prohibent convivia Bachi.

Vt primo prospexit humum, conterritus infans

Mergere se effete reptavit viscera matris:

45

His quoque portentis Superum longevus Herodon

Languidus humanis pacare cruoribus aras

Costituit magicosque deos orare, nefasque

Carminibus purgare sacrum, veniamque precari

Si quos forte suis lesit Fortuna triumphis

50

Celorum divos, et digna piacula ferre.

Hinc vero alternis pulsantem cladibus heros

Assiriam Pacorum statuit revocare potentem,

Arma tui, Labiene, simul, Latiosque ruentes

His penitus validis auctor pugnare catervis.

55

Nuntius interea Parthi mandata tiranni

Impiger apportans in devia queque peragrat.

Linquitur hinc Tanais, Tanaique admixtus Eburon.

Medica linquebat celerans spineta marinis

Qua Churius se mergit aquis, qua suscipit amnem

60

Saurominitanum Ceramim, qua spumat Araxes

Terminus Armenie. Tandem stetit ante tirannum

Forsitan incursu bellorum nempe superbum.

Qui simul audito tanti discrimine casus

Et tanta Ausonios contra descendere mole

65

Et iurasse simul Parthum convolvere mundum,

Haud se degeneri tenuit terrore paventem,

Nec sursum riguere come, sed cecus oberrans

Pectora bellorum fervor calefecit, et ipsa

Effera sanguinei Mavortis imago calores

70

Addidit ardentes. Belli sic quippe furores

Amphitrioniades sevo sub pectore carpsit,

Victor ad Ogigios referens vestigia campos,

Viderit ut sociam Nesum temerare parantem

Herculis et nomen clamantem sepius ore.

75

Trans amnem festinat iter, pellemque leonis

Post humeros iactans, arcum resonante sagitta

Curvat, et horrendum superavit clade bimembrem.

Post indignanti rabiem sic ore resolvit:

"Iam michi Gradivus sontes per summa nefastos,

80

Iam Bellona soror stricto pervertere ferro

Concedet; videoque deos Superosque fatigans,

Impia perstringor certamina sumere contra

Bellantes Italos. Nostris en quippe ruentes

Finibus occurrunt scelerato pectora morti,

85

Horrenti se Marte putant nos strage cruenta

Sternere et e nobis letos revocare triumphos.

Heu, nimis extollens animos Romane, quid istud?

In nos quid totiens funesta parabitis arma?

Quid demigrantes Latio properatis ab orbe

90

Arripere imperium? Nostram cur, dicite, tabo

Liventi fedatis humum totumque moventes

Concutitis rerum mundum? Sed vana profecto

Spes vocat in Parthos bellum tentare Quirites.

An quia Crassorum rapidus dispumat Orontes

95

Sanguine et infandi Manes per queque vagantes

Poscant exiguas miseris dare mortibus urnas

Lugubremque rogum movet, o vesana potestas,

Vos modo crudeles omni impietate scelestos

Caldeos penetrare situs? Iam perfida penas

100

Gens dabis ingentes. Regni proh feda voluntas!

Sed, si pendentem nunc libertate furorem

Ducitis armorum, Cesar, quis sanctius unquam

Quam Labienus" ait "movit sua castra per hostes?

Et tamen hic, mecum cuntis iuratus ab annis,

105

In Sirium penetrare situm non horruit ingens

Ductor et hostiles invadere Marte catervas,

Qua cadit in pelagus vasto se gurgite tollens

Tigridis unda rapax, Asie vastare nefaste

Haud trepidavit agros, tantas populatus et urbes

110

Insignis fulgore suo de gente triumphat".

Dixit et inde fremens, non ultra rumpere verba

Dux patiens Latii, ardentem sic voce secutus:

"Testor adhuc Superos, pallentis et ora baratri

Inferna et Stigiumque nefas et, Roma, tuorum

115

Vmbras, non unquam melius licuisse faventes

Posse deos sperare quidem, quam seva nefandum

Arripere in arma ducem, qui cede cruenta

Emathie sceleratus adest. Iam, maxime, contra

Haud te castra movet, nec regni infanda cupido

120

Horrentem movet ipsa ducem properare sub Arthon.

Sed, cum Pharsalie rubefacit sanguine campos

Gentili et totam stravit sevissimus ecce

Hesperiam, incessit furor impius esse nocentem

In iugulo, preclare, meo; non sufficit. Imo

125

Evellas altis Romam de postibus Vrbem,

Et Iovis astriferi flagrantribus insere flamis

Delubrum, Vestamque cremes licet, improbe, sacram;

Numina queque suis bonus o penetralibus arce!

Denique Tartareum mundum tua vasta ruina

130

Funestet; nam digna geres; metuendus ab hoste

Sic eris, o demens. At tu, fortissime regum,

Imperium natale tuum neu, deprecor, horre

Ausonia firmare manu michi; nempe iuventus

Quevis conspicui subitura pericula Martis

135

Seu mare seu terras vis tempestate profana

Tollere et humanas orbis tibi reddere partes;

Est pater Arsacides. Ferrum celeremus ad ipsum

Et doleat venisse trucem regione nivali".

Apulus haud aliter sonipes fremebundus et ardens

140

Impatiensque sui gelidas hinnitibus auras

Verberat et rigido confrangit gramina cornu,

Vt fera terribili moverunt classica cantu

Vndique bellantes, simul et clangoribus agri

Exultant, quam nempe calens discurrit aperto

145

Equore et audaci flagrat certamine Martis.

"Non opus est ultra verbis, o nobilis auctor

Bactrorumque decus; sed que modo vinximus una

Federa per Latium michi confirmata Tonantem,

Et Caldea tibi colitis que numina, sunto

150

Inviolata; pari nunc, optime, milite bellum

Invadamus" ait. Sedes o maxima divum

Roma, quid a Superis tibi letius affuit unquam

Quam tibi quod populus, frigens Borealibus auris,

Bella libens gestet pugnetque ferocibus armis

155

Libertate tua? Proh quam felicius istud

Ausonie certamen erit, quam nobilis hec sors!

Ista placent mundo; sic arbiter ille deorum

Siderea de sede iubet; sic volvitur ordo.

At simul alterno fedus sermone resumunt,

160

Rursus et hostiles iurarunt volvere turmas.

Sacra deis de more parant. Veniamque parantur

Poscere. Romanus tollens altaria magno

Exta Iovi libabat ovans summeque Monete

Gradivoque patri. Pacoro sed barbara ritu

165

Numina germano visum est pacare vicissim

Et magicos orare deos. Ergo ipse sacerdos

Non cererem fundens inter cava cornua tauri,

Pocula cornigero nec consacrata Lieo,

Nec latices puri latos de gurgite fontis,

170

Tempora victatus crepitantibus ignibus affert

Augur, et extensis rogitat vaga sidera palmis.

Silva vetus picea paulumque ambita cupressu

Cominus amborum stabat contermina castris,

Cuius ab extremo tenui cum murmure labens

175

Rivus adibat aque lucisque arbusta rigabat,

Inde per anfractum valles tendebat in imas,

Ilice que multa velantes ethera purum

Servabant simulacra deis lapidosa nefandis.

Huc ubi numinibus fatturus sacra vetustis

180

Terrificus vates venit, sua protinus ornat

Tempora funereo lectis de stipite ramis

Horridus, obscuro dudum vestitus amictu,

Sulfureumque rogum Stigio stridente vapore

Suscitat; infandis post se conterminat aris.

185

Ecce miser Mamphus, veniens ab origine gentis

Spartane, luco trahitur moribundus opaco,

Cui, vix exactis Ecathes quater orbibus alme,

Nupserat infelix facie prestante Marisma.

Vittima mox, iugulo tristi mucrone recepto,

190

Procubuit tremebundus humo, pavidosque retorquens

Morte oculos totas - heu Fata! - cruoribus aras

Fedat, et ingenti lapsu tellure recumbit,

Ora supina tenens. Tanto cecidisse iuvencum

Vidimus indomitum motu, simul impiger auras

195

Mactator librans manibus sublime bipennem

Elevat, et sevo frontem predividit ictu;

Tum gemitum magno mugitu prebet et, atros

Aspergens ceneres, socios clamore requirit.

Post sacer antistes, fossis a sedibus orbes

200

Illicet avellens et linguam gucture ab imo

Attractans, calidi truncat spiramina cordis,

Cum quis, admiscens confracta fronte cerebrum,

Dulce merum fundens flamis flagrantibus, inde

Eicit omne nefas, et talia porrigit oras

205

Versus ad Arthoas: "Vos o, quis ista profanis

Viscera carminibus tristes portamus in aras,

Numina, liventi que siditis orbe baratri,

Fulgentem fugisse diem contenta cavernis

Tartareis, et tu, latratu seve trifauci

210

Qui terres animas, o Cerbere, ianitor Orci,

Cum cupiant tranare vadum Flegetontis et undam

Torpentem, Cocite, tui, date prospera belli

Fata, voco; pugnam vos sustentate scelestam.

Ambigui adventant casus; vos omnia celo

215

Sidera, si rabies veniat, torquebitis isto

Atque alias transire plagas cogetis, et illum,

Illum de astrifera pelletis sede Tonantem.

Maius posse datur, vobis stat summa potestas".

Talibus orantem leto non omine quisquam

220

Exaudit Superum, nec cui sua castra Baratrum

Attulerat; tantum miser irrita vota movebat.

Nam neque de ritu tremuerunt ignibus are,

Flama nec erecto liquidum conamine versus

Ethera surrexit, sed circum fumida circum

225

Liventes testata faces altaria, totum

Obnubit funesta locum, fatumque profano

Nuntiat augurio. Tabescunt omnia campi

Gramina purpurei; visu palletque rigetque

Luridus antistes, pavidoque in corde gelatur.

230

Taliter audita nati pia mater Achillis

Morte, subequoreis quondam comitata puellis,

Expavit lugubre malum; tum diva, solutis

Crinibus et feriens candentia pectora palmis,

Terruit immani pelagus plangore profundum.

235

Ceruleos spernatur equos, sed mesta sorores

Ad luctus miseranda vocat tantumque dolorem;

Qualiter aspiciens tristis libamina sacri

Horruit Arsacides. Sed mox, formidine adempta,

Sic indignanti divos affatur aruspex

240

Efferus ore sonans et fasque nefasque sacratur:

"Livida nunc quando, Superi, providimus exta,

Seu vestrum funebre malum fibrasque putrentes

Gentibus Hesperie, positis en eminus armis,

Indecores cedamus," ait, "pacemque levatis

245

Illicet antiquam palmis poscamus, et ipsum

Imperium Latio demus sublime superbo

Prostrati. Nunquam tu o, qui stare sub astris

Crederis et vano conterres fulmine mundum,

Hoc dabis huic Pacoro; sed sevius ire per hostes

250

Est animus michi nempe ratus. Quid sacra timemus?

Quid michi cum divis?, Nusquam sunt numina, nusquam;

Vana pavent populi; dicunt iam sontibus esse

Nescio quas penas angustaque Tartara vates.

Livida nulla manet Stix, nec fontesque lacusque

255

Tartarei; nullique dei spatiantur Olimpo;

Nec ferus ipse Charon, Furiis nullique colubri

Pectora suppliciis agitant stridentia sontum".

Hic ubi funereas Parthus contempserat aras,

Neu qua cuntanti tardetur sorte superbus

260

Atque mora segni, raptim sua castra iubebat

In gelidos nudare Nothos, legione vaganti

Armiferos implere nemus, collesque viasque

Arripere, ingentes et cuntibus esse renarrans

Exuvias Latii, pugne primordia iungit

265

Inflamatque truces bello. Iam prata catervis

Innumeris confracta sonant, Iam stridulus extat

Ether et ardescunt radiis solaribus arma.

Ergo precipiti dumeta per invia motu,

Per saltus et plana ruunt; animosa iuventus

270

Estuat absentem revocans in pectora pugnam,

Exoptat ferro dextram temerare cruento,

Et demum sevo concurrere Marte per agros.

Quidni? Cornipedes gelidas hinnitibus auras,

Vt quoque castrorum tonuerunt classica cantu

275

Horrenti, replere truces, frenosque relambunt.

Effera spumanti cunti sudore madescunt

Terga quidem, strident sevum, stant fronte iubata

Visu terribiles, oculos terrore protervos

Intorquent; et prata terunt, et gramina frangunt

280

Florea, et exultant sonitus audire iugales.

Nunc michi (bellipotens quoniam sevissimus ardens

In trabe fraxinea per summa pericula rumpens

- itque soror Bellona ferox - ferventibus addit

Signa cruentati discriminis) oro, superne

285

Pyerides, vestro latices haurite poete

Aonios, maiore tuba prestate referre

Inclita gesta ducum, fumantia prata cruore,

Vulnera consertis et iactibus ire profunda.

Interea Romana manus super omnia pergens

290

Lustraque silvarum celerans et saltibus errans,

Vndique querit iter; lucem noctemque nivalem

Contentum duxisse polo meat agmen in hostes,

Marathon intendens primos inferre furores;

Longa acies densata ruit fulgentibus armis.

295

Sic ubi frigoribus spoliata novissima sevis

Bruma retro cessit, niveo candore volantum

Cignorum stipata cohors per inane vagatu

It gavisa quidem Siculis sacrata Paliscis

Stagna relinquentum, gelidi cum Strimonis undam

300

Turba petit de more canens plausuque sereno.

Ast ferus Euthespon, simul adventare tumultu

Concipit immani, nec non et tanta minantes

Prelia per Parthos et regna rigentia sevo

Frigore in hostili fisus concurrere Marte,

305

Agmina lecta ferens, silvis se condit opacis,

Qua via prona duci duplicis confinia vallis

Occupat; ingentes prima sub fronte cohortes

Firmat in anfrattu silvestri et calle ferarum.

Nescius infandi discriminis heros operti

310

Nec ratus in medio componi tramite bellum,

Cunta sed inversans animo gentemque profanam,

Bellantes iubet ire viros, qui lustra viarum

Explorent aditusque notent, forsanque latentem

Insertent pugnam primi, certentque tremendum.

315

Vix nemus in medium superaverat ecce Quiritum

Turba vagans, tenuemque lacum sed quippe tenebat

Concretum torpente vado, cum splendor obardens

Conorum insidias prodit turmasque latentes.

Illicet Ausonii, sevo stridore frementes,

320

Arma vocant: "En arma, viri, date bella". Quid? Ecce

Vertice declivi montis velut ira trahebat

In mortem scelerata manus per saxa, per ipsas

Procurrit cautes; gemitum dant prata vieque;

Fit fragor horrendus; resonat clangoribus ether.

325

Non acies cuneo densato montis ab alto

Venerat in planum, sed iam sine lege ruentes

Adsunt precipites, quorum fuit unus Abaurus,

Contra qui Latias ausus prorumpere gentes,

Fraxineum truncum prelato pondere tollens,

330

Vadit in Hesperios. Qui cum iam viribus hastam

Confregit validis, clavam suscepit et audax

In medios parat ire viros, et vellet apertis

In campis certare ferox et posse vagari

Vndique magnanimus; rupes silvasque virentes

335

Preterit, et fuso roratur sanguine totus.

Tandem progressus veluti Fortuna vocabat

In primas acies, robur sublime trinode

Elevat incandens ira bellique fragore.

Fulmineum iactum miseranda sorte Paliscus

340

Accipit, astringit qua se cava semita frontis

Orbibus, et, postquam nervos cum luce diremit,

Florea confractum sparsit super arva cerebrum;

Labitur inde miser resupino corpore campis.

Hunc quoque letantem successu Martis ab imo

345

Aggere prospexit clari Miramantis Epaurus

Progenies: "Que tanta tibi, temerarie, pugne

Copia seva datur? Iam iam vicinia mortis

Te intempesta vocat "fatur girumque sub artum

Spumantem deflectit equum, clipeoque potentem

350

Acclinans ornum, revoluto pectore, longe

Proicit audentem tanta cum strage venire;

Inde cruentatum telum convellit, et ista

Insuper eiactat: "Vadas sic victor Averno,

Et refer ista tibi, pugnax, solatia Fame".

355

Mox in precipites properans se mergere turmas,

Impavidus vultuque ferox et cladis ovansque

Provolat astricto densata per agmina ferro.

Sed fuit infelix certantem primus Odorus,

Robore qui fretus ridensque virentibus annis,

360

Rumpit adire virum; validum tum prebuit ictum

Frustra; nam repulit veniens hastile retrorsum

Vmbo, septeno tegitur qui tergore tauri;

Plumbea non aliter celeres excussa per auras

Massa retro resilit, postquam fera cornua nullo

365

Verbere dirupit, sed tactum iacta fragore

Attonuit frontem sonitu ventosque diremit.

Tum Miramantiades valido se cominus ense

Precipitat, bellique trucis bachatus amore

Pectora non tantum confractis illicet armis

370

Dividit, ast etiam miserandi vulnus Odori

Vltra terga patet; cecidit moribundus; at ille

Post Saurum, Baliumque levem, Lardumque ferocem

Excutit; ingentem clara de stirpe Pianum,

Qui modo, saxosis habitans in rupibus, ausus

375

Obvius ire, sui gestabat tergus inane

Vrsinum, prosternit equo; Pharnumque superbum

Non nunquam damnare deos numenque Tonantis

Amputat ipse ferox; omnesque vagatur in hostes.

Inde ruens preceps per castra per arma cruentum

380

Gradivum restaurat ovans, ictusve tremendos

Verberat in Gethas; toto stat fervidus ore.

Sed neque successum belli Fortuna parabat,

Nec totum spectare diem; nam barbarus Isbo,

Vt quoque sanguinea providit cede furentem:

385

"Non impune feres nostri discrimina Martis"

Dixit, et intendit nervo stridente sagictam,

Vincula que postquam lorice rupit, in imis

Visceribus feralis adit miserabile letum.

Tum peritura manus, leto clamore profundum

390

Omne nemus quatiens, tollunt ad sidera plausum;

Et cautes resonare putes, resonare ferarum

Lustra; gemunt colles Getheaque saxa tonabant.

Providet infelix fratrem cecidisse Galorus

Hostibus obtruncum; calida succensus ab ira,

395

It preceps in bella, ferum diffulminat ensem,

Per strictos cuneos et barbarta castra suberrans.

Hunc ferit, hunc sternit, dextra levaque repellens;

Terribilis discurrit agros campumque madentem

Cedibus infandis, cursum sibi pandit eunti

400

Sanguineus bello; germani semper in ore

Nomen habens, forti restaurat prelia dextra.

Sic quoque Spartanis Mavors vagabundus in oris

Sevit in arma ruens, seu cum gens ardua Lemni,

Numine ab Idalio compulsa per equora ponti,

405

Bistoniis sua castra vadis confixit, et ingens

Certamen de more parat Bellona virago.

Venerat interea stridor clamorque virorum,

Tum per inane means et per convexa sonora,

Vsque ad plaustra ducis; famamque cladis ut audit,

410

Haud segnis cupere arma iubet, sed fortis oberrans

Flagrantes acies, Romana insignia raptim

Explicat et pugnam glomerato pulvere sevam

Invadit prior ipse palam, quem tota sequuntur

Turba ducem. Postquam densi compendia luci

415

Excessit, breviore via patulisque potitus

Equoribus, qua silva cadit, de gente Gabina

Bella manus que prima gerant premittit in hostes.

Ergo ubi terribilis stauratur copia Martis,

Cremophontiades Latiales ecce catervas

420

Forte adventantes, veluti sublimis in alto

Stabat equo, mucrone parat propellere, cuius

Saucius a iactu Patharus procumbit in herbas.

Hinc vagus excursans levum per prata lacertum

Amputat Ismirno, labens qui sanguine multo

425

Spectat in adverso truncum pendere relictum.

Mors tempesta subit; moriens sua lumina torquet.

Viderat ingenti pugnantem turbine Mauron

Rumpentemque acies et volvere terga Latinos

Ventidius, Latialis honos: "Quo pergitis" inquit

430

"Indecores? Quo fertis iter? Perstringite ferrum

Et pectus donate, viri; truncate nefastum

Barbareum per bella genus, properetis ovantes".

Dixit, et intorsit validis cum viribus ornum.

Itur precipiti vesana per agmina cursu,

435

Itur in undantes crassato sanguine campos;

Hic quoque sunguineum geminatis ictibus hesit

Omne nefas; ferrum nam concertantibus addit

Bellorum stimulos; tollens Bellona iubatas

Seva comas, agmen cecis discursibus ambit.

440

Provolat hinc ensis; ferit hunc, et discutit illum

Lancea torta manu, per viscera transit operta;

Saxa rotant multi, collidunt cautibus arma;

Arma sonant; fremitus transevolat astra Tonantis;

Fit sonus exingens et stridulus assonat ether,

445

Murmurat omne nemus, respondet vallibus Echo

Condita. Convexis sicut premugit Olimpus

Cum redeunt sua sacra Iovi, cum Thesalus Otrix

Cogitur in plausu totis stridere cavernis,

Seu cum pampineo tirso redimita sacerdos

450

Evocat Hismenides triaterica noctua Bacho

Ducere cornigero, sacrum protollere numen,

Assonat ingenti veluti plangore Citheron;

Tum quoque Lapdacides ornant victata corimbis

Tempora tirsigere, Bromio cava cimbala pulsant.

455

Corpora multorum ceduntur strage cruenta,

Brachia trunca cadunt, tota cervice recumbit

Hinc caput abscissum; credas pendere lacertos,

Atque labare solo; collidit pectora pectus,

Ilia pulsantur; crebris umbonibus una

460

Vulnera seva vetant, agmen ferale resultat.

Barbarus unus erat mira virtute, Triambo,

Qui postquam, prostratus equo bachante per arva

Atque carens iaculo, nulla formidine pulsus,

Sed retigens leva, qua stant confinia ventris,

465

Vulnus adimpressum, torsit sua lumina retro

Et prospectat humi longevo robore quercum,

Hanc quoque conatus convellere, sustulit unum

Ingentem ramum; mox se qua fervor abundat

Impulit iratum. Qui, per discrimina Martis

470

Omnia discurrens, vastos glomeratur in hostes

Immitis feritate truci; velut ardor amorque

Martius incaluit, faciens portenta, profecto

Terribili stridore tonat. Non ullus agentem

Certat adire virum, socia de gente Triphonus

475

Donec forte ruens contra cum turbine Gallum

Heu pedibus prostravit equi. Post tota iacentem

Ausonie fera turba premit sociique nefandi.

Vt miser infausto retraxit vulnere levam,

Exta patent et rupta fluunt super equora campi;

480

Nec valet infelix viridi de cespite collum

Tollere, sed mortis subito venere tenebre.

Tum moriens calcavit humum gramenque cruore

Fedat, et astricti durescunt frigore nervi.

Nec minus exarsit Torquate gloria gentis,

485

Lucius, in Scithicos, tiro qui nuper ad arma

Venerat. Vt vidit forsan cessare catervas

Hesperias paulum: "Quo vos timor" inquit "inanis

Abgregat, o comites? Pudet heu pudet esse subactos.

Sarmathicis an terga damus? Latialis origo

490

Vnde, viri? Quo forte fugit? Sic pellimur isto

Vltores campo, heu segnes? "Simul ista locutus,

Illico cuntantes revocavit pectore vires.

Mox, ferus et claris siquidem vallatus ab armis,

Se quoque conspicuum mediis certantibus infert.

495

Eminus effudit Criceum, qui sanguine cretum

Se vocat esse Iovis, Talai, pariente Napea

Marginibus, Pathole, tuis, magnoque secundum

Turbine corripuit; miseranda tertius Affla

Sorte cadit, misere linquens connubia Baule.

500

Dux autem Italie glomerato pectine pugnam

Letiferam preclarus adit, comitante Quiritum

Agmine. Tum terris sonitus clangorque tubeque

Sevius exardent, Mavorsque per omne vagatur

Crimen, et alipedes iubet insanire iugales.

505

Tunc equidem, sevum curvans hastile per auras,

Cornipedem cursu stimulis ardentibus urget,

Cuius ab insultu transmisso corpore ferro

Occidit Assarius, qui iam vitalia perdens

Ora supina tenet. Stetit impiger ipse, subinde

510

Auratum rapuit funesti vulneris ensem,

Quo quoque fulmineo miserandi tempora Brontis

Attonat immitis; sed iactus ad ima protervus

Lumina transcurrens, a sedibus expulit orbes.

Viderat Adriades veniens e fronte sinistra

515

Bellantem cecidisse virum sociumque potentem

Ingemuit, fremitusque dedit, mortisque furore

Totus obumbratus venientis, spicula contra

Auctorem Latii furioso Marte resolvit;

Qua iugulo armamenta patent fera lancea rumpens,

520

Ingenti contorta manu, quasi pondere sevo

Antonium prostravit humo. Sed robur ad omne

Discrimen sublime ducis direxit in altum

Qui, propere Adriadem furiali cede vagantem

Vt procul aspexit: "Non, si te Iupiter" inquit

525

"Arripiat, securus eris, moriture, dabisque

Suppliciis tormenta feris; spectabis Averni

Flagrantes, o seve, plagas; i, perfide, ad umbras".

Inde Pharatronium tollens per inania truncum

Viribus excussit validis, mortemque minatur.

530

Ictus in armatum Latialis principis armum

Rumpitur immensus; qui postquam vincla catene

Propulit astridens nec ferrea lamina contra

Vlla stetit, truncata suo procumbit in herbas

- heu mortis crudele genus! - iam dextra lacerto.

535

Lumen ad astriferum moriens tunc ille Tonantem

Elevat et dulcem liquit cum sidere Solem.

Effera barbaries, non plus certamina tanti

Ferre valens Martis nec turmas cede calentes,

Sed, mada purpureo prospectans arva cruore,

540

Triste nefas, errans, insignibus hoste relittis,

Ad montes intorquet iter. Compendia carpens

Silvarum pudibunda phalanx per ceca ferarum

Lustraque, per cautes, fugit impacabilis heros,

Hesperiosque retro fugientum terga ferire

545

Nempe pudet, dextram vili temerare cruore.

Mauria non aliter trepidi liquere iuvenci

Pascua, cum fulvos cernunt ventare leones

Impastos stimulante fame rebieque cruenta;

Hi fugiunt camposque terunt, antrumque magistri

550

Immani terrore petunt; nec cornua, quanquam

Fortia sustentent, ausi prorumpere in hostes;

Ast illi horrendi, vestigia queque sequentes,

Incursant, rabiemque feram de faucibus afflant,

Quos stimulat furiosa fames ventrisque vorago.

555

Hesperus interea gelide confinia noctis

Axe sub extremo reserans, undantia tabo

Agmina liventi scelerato absistere ferro

Provocat et paulum dare languida membra quieti.

Spumeus aeria veniens de rupe Matoni

560

Montis Amolonius vasta prolabitur unda;

Post se populeo deducens margine, plana

Multa rigat, tepido sed tum respersa cruore.

Turba vadum contra, forsan cui stagna rubebant,

Ausonis, a casu pugne revocata nefande,

565

Volvit equos, superatque viam rorantibus armis

Sanguine barbareo, pronus qua defluit amnis.

Phebus ut Hesperio mersit sua plaustra profundo

Nigrantemque polum Nox humida pretulit astris,

Cinthia nec tremulo silvis fulgore reluxit,

570

Erumpunt Scithico misere munimine matres,

Eminus hostili iam iam noctante caterva,

Pallida rapture pro morte cadavera campis

Latureque focos, quo funera tristia flamis

Tradere sustineant supremaque munera mandent.

575

Ergo per silvas cum caligantibus umbris

It conquesta cohors, gestansque misserima multas

Turba faces celerat per opaca silentia noctis.

Sanguineos postquam merens descendit in agros,

Implevit tacitas cetus conquestibus auras;

580

Et passim movere gradum, passimque vagantur

Corpora querentes campis detrunca suorum.

Hec, super incumbens peregrina cadavera, demens,

Credidit esse virum. Cupidis dum amplectitur ulnis,

Attulit hostili suprema piacula trunco;

585

Horruit inde nefas; miseri furiosa Marispi

Ecce marita subit. Postquam que coniugis ora

Squalida crassato prospexit sanguine feda,

Se madida prostravit humo, faciemque iacentis

Crinibus inde fovens, captat vitalia si qua

590

Forte viri maneant. Vt nullus anelitus extat,

Incipit, heu, mestis gemitum vulgare querelis:

"Blande michi coniunx, spes o suprema dolenti,

O afflicte predulcis amor, solamen in omni

Adverso, Fortuna, tuo, quis misit Averno

595

Hanc umbram Superum? Quis te crudelis ademit

Et nos, heu, tantum patitur portare dolorem?

Eumenidum scelerata cohors te movit ab annis

A me primitiis; noscis, miserande, vocantem?

Quis ferus unanimes heu nos divisit amantes

600

Et dulcem amplexum? Guis gaudia tanta negavit

Ambobus, generose nimis? Proh numina nostris

Adversata bonis! Si numina si qua manetis,

Vel si confuso regis, o Fortuna, vagatu

Omnia terrarum, fluvios pontumque sonorum,

605

Casus habet celum; nullum prestare Tonantem

Credimus humani; sed iam temerarius ipse

Mars tenet omne nefas, rapimur cum sorte vaganti".

Dixerat; et vultu lacrime cecidere remisso.

Inde, velut pietas misero libata marito

610

Impulit, infelix herbosi cespitis aras

Erexit cumulo; gelidi post membra Marispi

Ignibus admovit pariterque miserrima fatur:

"Si michi non aliud superest, mitissime coniunx,

Concessum Superis, seve si quando tenebre

615

Mortis oberrabant nullus tua lumina clausit,

Officio mandante pio, crinemque diremit,

Accipe nunc thalami miserabilis, accipe, coniunx,

Exequias, tecumque mei libamina porta;

Vel, tua si mecum cupiat michi dulcis imago

620

Ducere pepetuo vitam pallentibus umbris,

Neu sine me propera Stigium Flegetonta preire,

En tecum tranabo lacus, Manesque severi

Aspiciam gavisa poli". Postquam sic fata, parumper

Languida conticuit sevo surgente dolore;

625

Immemor extincti spectans pia membra mariti,

Extat inops mentis, donec rediere fugati,

Heu, gemitus plangore novo: "Nimis impia dixit,

"Vivo equidem, vivo; quid tempora funeris ultra

Perdimus? Ipsa vocor, veniam". Complexa iacentem

630

Inque piram properans flama stridente subire,

Talibus est dictis misere correpta sororis:

"Per modo te supplex que sidera cernimus oro,

Noctua purpureo toto lucentia celo,

Per genus infelix, miserum per funus amati

635

Coniugis, heu, tanto noli indulgere dolori;

Heu, germana, vide quis angimur undique Fatis;

Quo genus humanum flectat Fortuna, sequare;

Mitte, precor, questus; demus suprema sepulcro.

An lacrimis unquam posses revocare maritum?"

640

Ibant umbrifere per opaca silentia noctis,

Ibant cum tacitis ferientes fletibus auras,

Turba suis impexa comis et pulvere tetro

Inter anelantes suprema morte catervas,

Anxia queque suum forsan raptura parentem,

645

Et nati pia membra parens detrunca sub arvis,

Atque focis latura faces lucentibus aris

Ibat, et insano pulsat plangore lacertos.