Nicolò D'Arco numeri 300 - 412

Reference basis text: Mariano Welber, Edizioni UCT, Trento, 1995

Editing of the digital edition: Linda Spinazzè

Other sections


300. aliud ad Chiperionem

Est tibi Chiperion, tumulus regina volucrum:

      Morte alia, haud alio dignus eras tumulo.

 

301. aliud

Iam caelo canis caelo timete

Aestatem, agricolae, siticulosam.

 

302.

Intacta virgo virginum, decus, iubar

Quotquot fuere virginum,

Salve, decora, florida ut nitens rosa

Vix tacta sole primulo:

5

Formosa virgo, maximi parens Iovis!

***

<T>ibi renidet inclytus canit chorus,

Omnesque serviunt poli:

Vt ipsa sospites quaeso genus meum

10

Beesque cuncta prospere

***

 

303. ad Velsium

Velsi maxime, quae tacebit aetas,

Quae nostro regio remota ab orbe

In regem officia, optimum patronum,

In bonos benefacta tot relata?

5

Quis tot parta trophaea, totque opima

Narrabit spolia effero tiranno

Errepta, et decorata templa divum?

Quis tot prospera bella praeliata

Pro re et religione Christiana?

10

Haec si saecula nostra conticerent,

Essent saecula dira et infaceta.

 

304. epithalamion illustrissimi
ducis Federici Primi Mantuae

Surge iam croceo e thoro,

Aurato thalamo exiens:

Musco interlita prata

Et ripas Aganippes

5

Linque, o frater Amoris.

O Hymen, Hymenaee, Hymen!

Iamiam purpureum caput

Aurora exerit, et polo

Tam pulchrum revehit diem

10

Quam mortalibus usquam

Laeto illuxerit orbe.

O Hymen, Hymenaee, Hymen!

Te procedere palla

Aurata decet, et rosis

15

Frontem condecorarier:

Luthea viola ***

Texunt serta puellae.

O Hymen, Hymenaee, Hymen!

Sparge candida lecta

20

Suave olentibus herbulis

*** .

 

305. de Sarchio pastore

Sarchae ad littora fluminis canebat

Pastor Sarchius, adpetente vere,

Dum pascit niveas suas capellas

Et texit salice e levi quasillum:

5

"O pulcherrima Phylli, quid moraris?

Cur non huc ades, o decora Phylli?

Viden buxifer ut vocat Brionus

Lymphanusque caput nitens oliva;

Te pomaria, te vocant salicta

10

Et nostri sine te greges miselli.

O pulcherrima Phylli, quid moraris?

Iam florent sylvae, nemus virescit:

Hic carpes violam et rosas rubenteis

Et texes capiti tuo corollam.

15

Hic inter corylos et esculeta

Captabis placidum, petulca, somnum;

Hic unda vitrea pedes lavabis".

O pulcherrima Phylli, quid moraris?

 

306. in ducem Vrbinii defunctum. 1538

Francisco superi errepto invidere triumphum

      Parthorum: superos, heu, movet invidia!

 

307.

Indoluit Mars quod terris Mars alter adesset

Quique pari secum armorum certaret honore.

 

308.

Illa eadem quae Franciscum mors abstulit orbe,

      Illa eadem miseram perdidit Italiam.

 

309. tumulum puellae Lygdae

Puella Lygda, nesciens prius virum,

Telo confossa amantis horrido nimis,

In medio amarae dulcedinis languida,

Animam cogor anhellantem relinquere

5

In labris inscientis homicidae.

Ille cadentem sustinere adnititur,

Verum, ut delapsam conspicit, illico

Peccantem gladio penem innocens secat

Illumque mecum mandat hoc sub tumulo,

10

Quasi animal illud pro noxa efferum dedat.

Hunc tu, puella nubilis, praecave casum,

Exemplo et sorte facta cautior mea.

 

310.

Coge pecus, formose Mycon, dum Syrius ardet,

      Arenti sitiens dum Cane fervet humus.

Illicis hic nigrae sacrum nemus: hic teget umbra

      Vna duos; eadem proteget umbra pecus.

 

311. de Pasiphae

Pasiphae ad matrem saepe est conquesta mariti

      Quod tam adeo magni mentula parva foret.

Sic mater, precibus natae compulsa, priapum

      Exertum generi vix manu utraque capit.

5

Subridens roseoque genas suffusa pudore

      Exclamat: "Falso, filia, conquereris"!

Illachrymans contra excepit sic filia: "Penem

      Maiorem hoc asinus nonne bimestris habet"?

313. ad Alphonsum Avalum Marchionem Piscariae et Vasti

I, decus Italiae atque Aval<i> domus inclyta proles,

Caesaris auspiciis felix: i sydere dextro.

Macte animo, macte ingenio et praestantibus ausis,

Alphonse, et pro tutandis communibus aris,

5

Pro laribusque focisque, aeternos victor honores

Tecum age et aeterna devinctus tempora quercu

Parthenope optatos referas de more triumphos.

Laeta tibi niveis sese victoria pennis

Ostentat late et signis insidi<t> I<beriis>,

10

Circum castra volans: certo tibi carmine Phoebus

Et faustum pr<a>edicit iter divosque secundos.

Sic orsus, cadet ipse tua sub cuspide Parthus,

Parthus atrox confisus equis et milite multo,

Bisque colorabit scelerato sanguine flavum

15

Danubium: nec vittiferam vidisse Viennam,

Pannoniae aut vellet fines transisse superbus.

Pannoniique iterum madefient sanguine campi

Atque orbata suos plorabit Thessala tellus.

Quali te amplexu excipiet tunc Caesar, et ille

20

Caesaris egregius frater! Tibi qualia Clemens,

Dona feret! Quo te plausu Romana iuventus,

Quo t<e .. .et> laurus innexa vire<ntes>.

 

314.

Quo te dira fames auri inamabilis,

Quo te saeva rapit sitis

Tantum argenti avidum tamque pecuniae,

Virtutum immemorem et boni,

5

Quod solum cupiunt qui sapientiae

Insudant animis viri

Qui sese superis efficiunt pares?

Ah, ah, nonne vides uti

Fratres clara duos Parthenope tegat?

10

Horum praedia possides.

[***]

 

315. ad aurigam Serr...m

Auriga, cordis dulce regimen mei,

Pudica quantum nollem, pulchra plusquam faemina

Quam aut haec aut alia aut alia viderit aetas,

Quid montes colis horridos

5

Vbi Gratiae nullae, nulli lepores

Lustra perambulant <diruta>?

Amaenas Sarchiae vise iocosa ripas

Et tecum duce Veneres et Cupidines

Et quantum Cypri lenium cachinulorum

10

Alunt amaenis Gratiae myrthetis.

Si id negas, quantum aprici hic vident colles

Fiet tenebra<e>, <fi>et lachrymarum vallis.

 

316. ad virginem Laureti

Lauretum ut colis et caelum, pulcherrima Virgo,

      Lauretum et caelum te, pia Virgo, colit.

 

317. votum Cornelii Salundiani

Candidulum hunc dentem, primo sub flore iuventae

      Tonsoris vulsit quem modo dira manus,

Benaci saliente unda Cornelius ortus

      Dedicat, o noctis Cynthia diva potens:

5

Et rogat ut reliquos propiori numine serves,

      Ne saevas iterum sentiat ille manus.

 

321. ad eamdem

Thaeia Venus, tibi sic dilectae ad moenia Mantus

      Alludat patriis garrula Nympha modis;

Sic tibi curvatis niteant mala aurea ramis,

      Surgat et intonsa myrtea silva coma.

5

Quem modo Margarite dias in luminis oras

      Sydere felici, Marte parente, dedit,

Ridentem puerum dulce ad patris oscula serves

      Et tenero foveas molliter in gremio

Paulatim, imperii donec maturus habenis

10

      Et caput et fines temperet Eridani.

 

322. ad Martiam venetam

Tutiani permitte manu te, Martia, pingi:

      Tam doctas facies postulat ista manus.

Vendicat ille tui simileis a morte secunda:

      Subtrahit a rapidi temporis arbitrio.

5

In tabula viridem servabis pulchra colorem,

      Turpabit roseas nec tibi ruga genas.

Deinde tuo vultu ventura iuventa calebit,

      Conspiciet nullam cum tibi canitiem.

 

323. epitaphium Marci Antonii Turrii

Turrius hic situs est. Illum hic posuere Camoenae,

      Et medicina sacro iusta dedit tumulo:

Ille quidem nondum sex lustra peregerat, et iam

      Arte senem medica vicerat Hippocratem.

5

Ante annos scivisse nocet: nam praecoqua virtus

      Persuasit morti ut crederet esse senem.

 

324. de eodem mortuo

Pacatum pelagus, caelum sperate serenum,

      Agricolae et nautae: nam periit Boreas.

 

325. de Parma Caesari donata

Munere Federici, gestamine Caesaris, arte

      Artificis triplex stat tibi, parma, decus.

 

326. Conternii tumulus

Conterni Verona ortu, Manto ipsa sepulcro,

      Manibus est felix regia caelicolum.

 

327. de eodem

Conterni, aeternum dormis. Te luget ademptum

      Mintius atque Athesis: hic patria, hic tumulus.

 

328. de eodem

Hernando nullum invenies de more sepulchrum

      Nec sculpta in duro marmore verba leges.

Hic ubi tot gestorum ingens consurgit acervus,

      Ipse ipso ornavit carmine se et tumulo.

 

329. Canopo dedicat lyram Arionis

Magne Canope, lyram pelago qua vectus Arion

      Tergore delphini est - numina salsa ferunt -

Quam pater ipse tuos olim servarat in usus,

      Deberique tibi noverat Oceanus:

5

Hac resonante, choros ducent placido aequore Nymphae,

      Et delphin veteris conscius officii;

Adferet assurgens famosa coralia Nereus,

      Neptunusque salax ostrea mille feret:

Hanc igitur tibi habe; tali tu munere dignus,

10

      Nam caelo fixam fabula fingit anus.

Felix nauta, sono sistes vaga flumina dulci

      Et cantu iratas pacificabis aquas.

Sic tibi Pactolus gemmas innectat et aurum,

      Vt possint meritas circumiisse comas.

 

330. ad Aloysium Calinum

Caline optime, candide et diserte,

Hoc te unum rogo per deos deasque,

Per sodalitium diu inchoatum,

Extrema nisi morte finiendum:

5

Persuade genero meo, mi amato

Aeque ac filioli meique ocelli,

Si quicquam miseret mei suique,

Si caram ille habet utriusque vitam,

Romana abstineat profectione

10

Neve urbem petat his malis diebus,

Iniquo aere, saeviente bruma.

Mutet propositum: tibi acquiescat.

Dic incommoda quae pati viator

Suevit, dum patrios lares relinquit.

15

Dic foeda hospitia atque araneosa,

Exhalantia putidam mephytim,

Lectos vermiculis scaturienteis,

Lychena meretriculas peresas,

Latronum insidias periculosas.

20

Flexus commemora, simul reflexus

Ascensusque viarum ab imo in altum

Descensusque viarum ab alto in imum,

Imbreis assiduos, Notos furenteis;

Durata glatie, nive ac pruina

25

Quam sit Alpium iter laboriosum.

Proponas penetrabile et scelestum

Frigus, quod pote plurimum nocere

Corpori ingenuo atque delicato

Et pedi et manui excitare morbos

30

Ni quisquam deus advocatus adsit.

Proponas lachrymas piae parentis,

Vxoris tenerae graveis querelas,

Voces denique liberorum acutas.

Nec suspira Brixiae gementis

35

Nec desyderium tuum tacebis.

Sed quid connumerando tot fatigor?

Nunquid Pallada sus potest docere?

Omnium tu animos moves et idem

Frenas, ut lubet, eloquente lingua.

 

331. ad Nicolaum Francum

Dum te, France, iuvat Thusca formare papyro

      Quicquid in humano pectore versat Amor,

Vives ipse diu Latiis tam clarus in oris

      Quamdiu in humano pectore vivet Amor.

 

332. Raphaelis Vrbinatis pictoris epitaphium

Pictor eram; nomen Raphael mi, patria cultum

      Vrbinum, alma parens Roma fuit tumulus.

 

333. de eodem

Naturam potui solus qui vincere pictor,

      Naturae fati cedere cogor ope.

 

334. de duobus amantibus interfectis

Vna manus vos, una dies, eadem abstulit hora;

      Vnus item tumulus corpora iuncta tegit.

At non saeva manus potuit neque perdere Parca,

      Concordes stabili iunctae in amore animae:

5

Nam vos implicitos et nexos brachia collo

      Erranteis tacita cernere nocte datur.

Inditium immortale animis praebetis, amantes,

      Quodque etiam verus morte perennat amor.

 

335. ad Stephanum Laureum Amarsfordiensem
ut auferat Martianum Capellam

Hanc tu ni procul auferas capellam,

Ni, Laurens, abigas febriculosam,

Insulsam, illepidam atque fascinatam,

Omnem tu inficies gregem Latinum

5

Et pastor Sadoletus oderit te.

Nam nec turgidulas refert papillas

Nec mulctralia lacte caseove

Fiscellas replet. Odit hanc Menalcas;

Hanc pastor fugit optimus Britannus

10

Peritique boni gregum magistri

Bembus Flaminiusque Romulusque

Frastorusque suis repellit hortis.

Quae frugi neque bella nec venusta est;

Nec carpit cythisum aut thymum virentem,

15

Sed pascit lolium et malam cicutam,

Decerpens aconita stymphalimque

Et dumos veteres et obsoletos;

Vastat morsibus herbulas petulcis,

Dissipans violaria et roseta;

20

Insultat quoque floribus tenellis

Et rorem pede proterit marinum;

Vineta, arbuta rodit atque olivas.

Infelix loca saltuosa quaerit:

Montium avia lustra pervagatur;

25

Speluncas petit, horridos recessus,

Ignotasque domos ferarum agrestum

Cursu saepe fatigat incitato;

Nunquam non agitur furente asilo,

Dum pendet scopulis periculosis.

30

Spernit flumina limpidosque fontes:

Limo sordidulas bibit paludes

Olenteisque gravem lacus mephytim.

Infecta est scabie, atque pestilentes

Abscessus papulaeque hiant edaces:

35

Huic artus populatur ignis ardens.

Illam in Quintiani aut Bononiensis

Agas pascua et Impii recessus.

Non haec sacrificanda belua Baccho:

Orco est victima foeda dedicanda,

40

Infoelicibus enecanda cultris,

Ne morbos referant oves Latinae

Aut contagia Romuli capellae.

 

336. de eodem

Federico hinc abeunte, in terris optimus est rex

      Et certum caelo Mantua numen habet.

 

337. de eodem

Quid reliquum esse potest spei Italiae

Percipiendae messis, si immatura

Mors omnem segetem gloriae suae

Rapto Federico duce Mantuae resecavit?

 

338. de eodem

Viator, ne sis nescius nephas esse

Federici ducis Mantuae optimi mortem non lachrymari,

In quo populi Mantuani vita salusque

Et spes Italiae erat nixa.

 

339. ad Hannibalem Carum Romanum

Diserte Care, Romuli nepos digne,

Amate Care, carior mihi vita

Aut si quid esse carius potest vita,

Te fama quamvis sola fecerit notum,

5

Vt debeo, semper te amore sectabor.

Semper te honore debito colam, Care,

Donec nitente sole perfruar vivus,

Post fata vel si mortuis inest sensus,

Tuasque basiabo epistolas laetus;

10

Sinu fovebo litteras tuas dulces

Doctasve chartas saecla longa victuras.

Nam sive Ethruscum carmen ad modos ducis

Plectri Latini, seu levem induis soccum,

Sive ambulas passu gravi cothurnatus,

15

Dum te iuvat referre heri optimi laudes

Farnesii inclyti, sago ac toga clari,

Tibi ad fluenta Tybridis favent Nymphae,

Tibi ad paternas afferunt domos flores

Queis Roma cingat aureos tuos crines.

20

Hinc otiosus nobili otio gaudes;

Hinc te canora fama ad ardua attollit

Convexa caeli, et ingeni tui foetus

Thulen ad usque et ultimas petunt oras

Maris Britanni: in ora confluunt docta

25

Manusque cultas, nec superbia turges -

Vt fit - proterva. Vt arrogas parum scriptis

Tuis, modestus! Vt nihil tibi arrides!

O me beatum, qua beatior nemo;

Ter me beatum, si tua frui possim

30

Consuetudine et videre praesentem

Et alloqui! Tunc ipse regios cultus

Miro nec optem maximi Iovis nectar.

 

340. ad divum Antonium de Padua hymnus

Splendor, Antoni, Paduae atque Hiberi

Nominis, quantum tibi debeo uni,

Qui pias voces gemitusque puro

Corde profectos

5

Ad Deum defers, miserumque tantis

Fluctibus, me tot miserum procellis

Sublevas, qui me mihi restitutum

Et bona partim

Reddis! Haec olim - horribile, insuetum! -

10

Surpuit fracta malus hostis arca,

Nititur dum me patria atque avito

Expellere regno

Fraudibus fictis. Ego te perenni

Laude, te castis celebrabo votis

15

Et tuas supplex venerabor aras,

Templaque visam

Quae tibi urbs olim Patavi locavit,

Sis quod erranti populo advocatus,

Quod Dei iustum amoveas furorem et

20

Fulmina tollas.

Ipse non posthac metuam latenteis

Hostium fraudes nec operta bella;

Ipse non posthac, duce te, timebo

Astra nefanda

25

Nec trucem linguae rabiem dolosae:

Mortis at supra caput imminentis

Horridam falcem et minitantis Orci

Taela refringam.

 

341. de Victoria Marchionissa Piscariae

Haec Victoria, nostra qua superbit

Quaque huic longe alia invidebit aetas.

 

342. ad Albinum ode

Candide, nec nostris, Albine, tacebere chartis:

Si quidquam poterit mea Musa,

Ipse tuum Latias diffundam nomen in oras,

Qua saltem Eridanus secat arva

5

Quaque fluit resonans per saxa immania Sarca

Benaci exonerandus in aequor,

Quamvis te tua non nequeat celebrare papyrus,

Alterius non indiga laudis:

Nam sive historiam Graia Latiave Minerva

10

Aut numeris pedibusve solutis

Texere amas, meritos haeroas tempore nullo

Laudibus aeternas morituris

Et tua perpetuae commendas nomina famae,

Dum bene vertis et urbe Latina

15

Auctores donas Graecos iussu Herculis almi,

Qui totum meritis replet orbem:

Quodque viro proprium magis est, vitae integer omni

Parte, animum virtutibus ornas.

Vt scelus omne fugas, sensum ut ratione coherces;

20

Vt probitas tibi fronte renidet!

Principis hinc animum efformas florentibus annis

Ante oculos proponis honestum;

Ostendis callem virtutis et aspera planas;

Nil intentatum arte relinquis,

25

Deiiciat ne animum et luxu languescat inerti

Aut tantis desistat ab orsis,

Instituisque sequi vestigia prisca parentum

Qui coelo aequavere triumphos.

Vltores scelerum esse deos et Tartara narras,

30

Immortalem animam asseris esse:

Iustitiae ut mista populos pietate gubernet,

Cum firmata advenerit aetas;

Esse doces pulchrum caput obiectare periclis,

Cum tempus ratiove requirit.

35

Non secus instituit sapiens centaurus Achillem

Quem toties fugiens timuit Phryx;

Atque ita Alexandrum sophiae perduxit in hortos,

Dum naturae arcana resolvit,

Magnus Aristoteles, quo praeceptore superbus

40

Invictum nihil orbe reliquit.

Olim debebit tibi Mantua, clarus honores

Quum referet Franciscus avitos,

Et laudis patriae et virtutum accensus amore

Se factis attollet Olympo:

45

Hac etiam Italiae tellus spe erecta futuros

Sperat laeta videre triumphos,

Quum spolia ampla feret templisque affixa trophaea

Gonsagidum domus alta videbit,

Aut erepta Asiae Maumethica signa tyranno,

50

Obruet Oceanoque carinas.

Tunc tu, laetitia perfusus pectora, quantum

Te magno iactabis alumno!

 

343. ad Stephanum Amarsfordiensem Medicum

Dum febres varias gravesque morbos

Et suspiria luctuosa solvis,

Et queis venter aqua tumet nitenti:

Dum dira ulcera Syphili coherces,

5

Prima semina pestium recidens,

Virus serpere nec sinis malignum,

Praesentemque tueris et salutem

Tuto restituis diu cubanti,

Nonne inter medicos probe eruditos

10

Et debes, Stephane, et potes referri?

Nonne hoc nomine dignus et corona es?

 

344. de amplissimo Hercule Gonsaga
Cardinali Mantuano ode

"Herculem" dicat chorus omnis; omnis

Laudet Alciden chorus, et iuventus

Integra applaudat puerique cantent

Ordine longo,

5

Pulchra quos Manto mediis ab undis

Vrbe praecincta fovet educatque:

Consonet plausu nemus et resultent

Littora Minti.

Tuque - nam divum atque hominum recenses

10

Barbito aeternans monumenta - Clio,

Linque Parnasi nemus et superbi

Verticis antrum.

Collibus paulum, dea, Caprianae

Siste, ubi aestivum recreat calorem

15

Ventus, et leni crepitans susurro

Sibilat alnis.

Maximi Alcidae cane tam beatas

Ingeni vires animique dotes;

Dic ut ornarit simulachra, quondam

20

Pulvere tetra.

Macte virtute, invidiaeque victor:

Surgit, attollens caput inter astra,

Arbor ut propter fluvium educata

Divum in honore,

25

Dum nihil ducis propius tibi esse

Quam decus priscum renovare templis,

Quam laboranti auxilium referre

Relligioni!

Herculis nomen veneratus, alto

30

Vertice assurgat Padus amnium rex,

Populo albenti salicisque glauca

Fronde revinctus.

Ille diis accaeptus, honore sacro

Dignus adscribi numero deorum,

35

Aureis saeclum et roseum galerum

Moribus ornat.

Herculis magni auspitiis videre est

Omne queis fas atque nephas licebat,

Nunc refrenatos, vitio interempto,

40

Incumbere honesto.

Nunc pium sanctumque suopte regno

Imperat; caelum, hoc dominante, terris

Invidet: nam Astraea vocante caelum

Hercule liquit.

45

Nunc reflorescunt facie decenti

Gratiae et iam plus solito renidet

Aether; Ocnaea spatiatur urbe

Candida virtus.

Vt Canis campos sitiens hiulcat

50

Quum nemus raucae resonant cicadae,

Haerba languescit pluvio Iovique

Supplicat arbos:

Forte si caelo placidus cadat ros,

Frigeransve aura aut Zephyri salubres

55

Halitus perflent, redit humor, omnis

Terra virescit.

 

345. ad eundem

Invictus quondam Alcides, Tirynthius heros,

      Monstra pererrato sustulit orbe fera:

Vnde illi grata et supplex post fata vetustas

      Templa, aras, statuas constituere deo.

5

Macte animo, Alcide, Gonsagae clara propago!

      Herculis invicti nomen et acta refers,

Et maiora facis: nam iustae verbere clavae

      Monstra necas vitiumque et scelus omne fugas;

Tu renovas faciem et lacrimas detergis, amatae

10

      Tu libertatem restituis patriae;

Tu vastatores urbis sub Tartara trudis,

      Praedonem gaudes perdomuisse bovem.

Quid tibi, quid tali pro munere Mantua reddet?

      Praesens et vivus numinis instar eris.

 

346. in Gallum

Galle, vides ut te circumstet Martius horror:

      Quo volites tutus non locus ullus adest.

Si terris fugies, sunt hostis signa Britanni;

      Si pelago, Hispanus nauta secat maria;

5

Aera si carpes, volucrum regina fugabit;

      Anguis hiat, Stygios si cupis ire lacus;

Si caelum, ingressum caeli Petrus ipse negabit:

      Nam veteris cantus stat memor usque tui.

Galle, igitur te subde Aquilae, que parcere prompta est:

10

      Tunc tibi parta salus, tunc tibi tuta quies.

 

347. ad Vargnanum

Non possum non mirari, Vargnane, quod inter

Tot fluctus curasque animi quae pectora versant,

Quaeque solent studiis distractam avertere mentem,

Continue quicquam mediteris quod tibi famam

5

Augescat magis atque magis caeloque reponat,

Quodque alios vita functos, ne saecla futura

Obscurent, mandes illustri vivere charta,

Dum revocas tumulo et revocatos mittis ad astra:

Nam immo Reginae quales - ego testis - honores

10

Ore tonas pleno et, funebrem indutus amictum,

Germanos inter proceres ad templa deorum

Illam non pateris morti parere secundae!

Madruti interea nomen resonare Lomassi

Et sylvas saltusque doces rupesque sonoras,

15

Mysonisque iubes summas ediscere quercus.

Icta repercussis Madruti nomina sylvis

Antra sonant nemorumque iocosa resultat imago:

Responsant valles nec non Flaveia rura

Et Lunthi iuga nymbosi, qua voce Cayanus

20

Excitus vates patrio fert carmina colle.

Quid referam ut nexus naturae, ut denique motus

Scruteris varios solers: informis ut ipsa

Materies miro formae gravidetur amore,

Vt nonnulla etiam discordia semina rerum

25

Dissideant, nonnulla aeterno foedere nexa,

Vtque movens dare sit quod non moveatur ab ullo?

Non ideo cessas duros exscalpere sensus

Divinorum operum: nam Dalli litora propter,

Ilicis antiquae tremula deiectus in umbra,

30

Cum solis fervet radiis ardentibus aestas,

Dum ludunt aliive pila cyathosve frequentant

Discincti, aut celebrant convivia lauta nepotes,

Ludum ludentes ingratum ignobilis oti,

Tu studio allectus, priscorum scripta parentum

35

Evolvis quos religio primaeva sacravit:

Origenem magnum et divi monumenta Cyrilli.

Quin etiam medicamque artem atque oracula calles

Hippocratis: quod, ni patrum praecepta vetarent,

Congrua sufficeres aegre medicamina genti.

40

Iccirco me cura tui premit et dolor angit,

Accipio quod te nostris discedere terris

Decrevisse animo. Heu facient quid flumina Dalli

Expiscata tibi toties: quid templa Lomassi

Aere novata tuo et cumulata altaria sacris

45

Muneribus, nunc tersa, olim squallentia fumo?

Quid simulacra refecta, olim obsita pulvere tetro?

Desine: per Musas, per Phoebi sacra precamur,

Quarum signa geris magno inflammatus amore,

Desine tantum animo scelus evolvisse nephandum.

50

Quin tu quin potius, Madruti, clara propago

Musarum, tu siste illum, et miseratus egenos

Orbatos sine Vargnano, ut sine floribus arva,

Vt sine sole dies, ut sunt sine sydere noctes,

Ne permitte alios absentem quaerere soles

55

Vargnanum, longe aut alios penetrare recessus.

Sic tua perpetuis succrescat honoribus aetas;

Sic virtute tua emerito post munera tanta

Functa tibi, post tot curas animique labores,

Purpureo tandem felix potiare galero.

 

348. epithaphium Oderici patris

Si mors saeva nequit probitatem extinguere, quis te

      Victurum aeterno tempore, Odrice, neget?

 

349. ad Phyllidem

Secluso, mea Phylli, haerbas dum seligis horto

      Lacteaque aspicio brachia, dispereo.

Dum choreas ducis tremulas succussa papillas,

      Exclamo: "Morior: Phylli, reconde sinum"!

5

Sive pedes video fontis dum te abluis unda,

      Ne videam avertor, sed prius excrutior.

Si tibi inauratos spargit levis aura capillos,

      Sive hoc fit casu sive fit arte, cado.

In me si torques geminos, vaga sydera, ocellos,

10

      Per labefacta fluit frigidus ossa tremor.

Quidquid agis, mea mors: tamen - hoc quis credere posset? -

      Mors haec vitalis vitaque lethifera est.

 

350. ad tres magos reges preces

Fortunati olim reges, praesentia nobis

Numina, defunctos quos magna Colonia vita,

Externo pelago advectos atque orbe remoto

Aethiopum, tenet et templis veneratur et aris

5

Et votis vocat et meritos inducit honores:

Salvete, heroes ducti felicibus astris,

Delecti heroes, ad munera tanta vocati,

Queis licuit regem venerari hominemque deumque

Nascentem, positum stabulis et paupere tecto!

10

Munera vos auri et thesauris thura reclusis,

Et myrrhae lachrymas proli fudistis olenteis,

Ditem Arabum messem et patriae felicis honores,

Praecedente astro, nec non ducentibus et diis.

Moxque, ubi vos monuere trucis fugere ora tyranni

15

Somnia, digressi patrias remeastis ad oras.

Dum Rheni ignotas urbes Rhenumque bicornem

Cogor et errando diversas quaerere genteis,

Iniustis odiis impulsus et arte malorum,

Frigora per solesque breveis hyememque nivosam -

20

Longum iter! - ut potiar praesenti Caesaris aure,

Vos praestate vias faciles facilesque recursus,

Optatam ut patriam sospes natosque revisam

Post longum errorem atque incommoda tanta viarum.

Sic vobis semper referat bene olentia serta

25

Incendatque novos antiqua Colonia odores.

 

351. in laudem Laurus ode soluta
d Laureum Amarsfordiensem

Diceris quoque tu meis,

Laurus, fidibus et chely

Suavisonante, si Phoebus ipse

Tantum inspirat enthei

5

Spiritus mihi, ut in honorem ferar

Olim optatae virginis.

Namque ille exarsit inti-

Mis praecordiis, dum sinus

Candidos nudata ludensque

10

Inter aequalium choros

Cothurnoque exerta levi

Marmoreos pedes lavares

Ad ripam patrii fluminis sonoram,

Perfundens sotias amabiles

15

Vrnula argentea lymphis.

Tunc ut ille vidit amens te,

Oblitus arcum sagittiferamque pharetram,

Queis victor formidolosus

De serpente triumpharat horrifico,

20

Optavit te ardens, irruit ardens

Tuum in amplexum. At tu reflectis caput

Exterrita, ut viso mollis agna lupo.

"Quamprimum sotia eris mihi - dixit -

Currus caelivagi

25

Tu luciferos reges equos,

Et advehes terris diem;

Tu roscidum Orientem mecum

Lustrabis, et aureum

Perambulabis Signiferum.

30

Tu mecum resonantia magni

Oceani antra subibis,

Faciesque mecum regna

Infera nocte splendida.

Tibi invidebit Aurora rubens,

35

Dum surget croceo e toro

Tithoni tremuli senis,

Si me tuo digneris amore".

Sed spresti ingratam vocem, freti

Surdior Ionii procellis,

40

Deliberata prius mori

Quam quis tibi vel deorum impudens

Vel mortalium arrogans

Zonam solveret virgineam.

Tandem pudica profers comas

45

Odoras, praemium pudoris,

Praemium casti pectoris: his baccas

Aegrorum in usum mortalium educas.

Tu serta contexis vatum in

Regumque victorum caput,

50

Duplici honore decora.

Tu redimita frontem honestam

Semper viridi cortice, intacta,

Nec gelu aut hyemis timens,

Nullis demorsa pruinis,

55

Neque saevis Aquilonibus

Aethere frigido deproeliantibus,

Hiulca admittis caelifluos imbreis,

Iovisque irati fulmina

Contemnis, solum amanti tuo obnoxia,

60

Quod te firmat, calore

Quod te vivifico fovet: tuas

Misertus vices neque suos

Oblitus veteres ignes,

Te prospectat ab alto

65

Aethere omnividens. O quis me tua

Locet sub umbra, ut expers

Curarum excipiam placidum soporem?

O qui meum caput tua

Innectat fronde decorum?

70

Tunc ipse nec curem coronas

Regum nec sylvas Hesperidum beatas.

 

352. de illustrissimis princioibus Gonsagis

Ni super Alcides nobis Gonsaga fuisset

      Post matris divi fratris et interitum,

Et ni Federici soboles tam clara niteret,

      Quaeque omni digna est Margarite imperio,

5

Dixissem: "Deserta vale iam, Mantua, postquam

      Femineum atque virile omne decus periit".

 

353. de sobole serenissimi romanorum regis

Fernandi sobolem divam dum conspicit Oenus:

      "Invideas - dixit - Tybri superbe, mihi.

Hic septem foveo Charites, tu Cyprida solam;

      Hic tibi quod quondam floruit Imperium est".

 

354. ad Ioannem Fruticenum

Invitant, Fruticene, Caprianae

Te colles humiles, superbientes

Baccho et Pallade; te morantur inter

Frondosum faciles nemus Napeae,

5

Ornatae teneris caput corymbis,

Propter fontes originem Hydroelli,

Quem grata tegit alta quercus umbra

Et ludens Dryadum chorus frequentat;

Te querceta vocant et esculeta.

10

Hic late aspicies agros patenteis;

Suppostam in specula videbis alta

Veronam; modo Brixiae superbam

Turrim atque irriguae Pado Cremonae;

Hinc se Mantua pulchra dat videndam.

15

Vt laetus generosa vina sugges,

Nectare ambrosiaque dulciora!

Hic postquam fueris diu moratus,

Benacum, Oceano aemulum, petemus,

Surgentem fremitu lacum marino.

20

Nos Pischeria, nos Disentianum

Phasello celeri vehet per undas,

Puppi cedere nescio phasello,

Seu remis opus aut volare velis.

Mox cernes patriam Catullianam,

25

Piscosae prope Syrmionis arcem,

Speluncasque cavas scaturienteis

Centum fontibus undecunque sparsis,

Sculpta et marmora litteris vetustis

Secundi monumenta clara Plyni.

30

Hinc Gardam approperabimus, virente

Lauro conspicuam et comante myrto,

Et Turrim celebrem Domitii ortu.

Occurret Trimilo fugax, oliva

Pallenti caput horridum revinctus,

35

Nec custos aberit superba montis

Saxo prodita Melsine feraci.

Vt ripa ulteriore pervagantes

Admirabimur aetheri propinqua

Castella atque habitata saxa mergis,

40

Quae nomen veteris tenent Minervae,

Et saxa assiduo peraesa fluctu!

Insula in scopulo sedens amoeno

Quam nos excipiet labore fessos

Ardentique calore dissipatos!

45

Saloi in medias feremur undas,

Corneli patriam mei diserti.

Iam culta oppida Thusculana priscis

Materni et loca aprica erit videre

Trettique aequora culta carpioni:

50

Aurum carpere fertur ille piscis,

Quem nec stagna liquentia aut uterque

Neptunus gremio tenet profundo.

Tandem Bolliacum, meo Bosello

Clarum, optataque litora appetemus

55

Optato quoque lectulo fruemur.

Hic pomaria se offerent et horti,

Culti horti, Hesperidum beatiores,

Phaeaces quibus invidere possint.

Tunc quae grandia poma, liberalis,

60

Quot limonia mala, quot Bosellus

Det citros modo capsulis repostas!

Quod si olim in patriam feras, colendae

Arbori studiosus inserasque,

Inscribas volo carmen hoc aperte

65

Fragranti folioque trunculoque,

Vt, quum crescet et arbor, et Boselli

Crescat nomen in altiore ramo,

Crescens in monumenta posterorum:

"Haec sunt citria, sunt Boselliana"!

 

355. de Hyale

Alba genas Hyale tota aspectabilis urbe est:

      Illa eadem roseo picta colore nitet.

Quid, quod et aureolos ostentat fronte capillos,

      Cum sit anus multaque obsita canitie?

5

Nil mirum: est coiunx Hyale pictoris, et omneis,

      Quum vult, illa domi pixidas evacuat.

Non tamen huic facile est rugam occultare senilem,

      Pictoris quoniam non facit ista color.

 

356. ad Stephanu, Amarsfordiensem medicum

Amantissime quot fuere, quot sunt,

Quot Germania protulit beata

Altrix, terra eadem ferax virorum,

Non possum te ego non amare, amice,

5

Non bene excupere et bene ominari,

Amplecti simul et deosculari:

Nam vitam tibi debeo secundam,

Quod faves nimium meis Camoenis,

Adiutor studiorum, amorum, honorum,

10

Curarum quoque particeps mearum.

Quod si quando petes tuos penates -

Vt speras - patriam et tuam revises,

Emdae si dabitur videre flumen,

Tu me pectore conditum tenebis,

15

Emdae ad littora saepe me vocabis,

Dum paulum a medica vacabis arte;

Inter pocula, dum calebit aestas,

Dum Rheni generosa vina sugges,

Me lususque meos sinu fovebis

20

Absentemque videberis videre,

Curasque alloquiis tuis levare,

Archii memor et pii poetae,

Si tantum licet arrogare nomen.

 

357. in paedagogos ad Camillam Capilupum

Paedagoguli, abite: abite, pestes,

Istinc ferte pedem, invenusti, inepti,

Invisi pueris bonis malisque;

Abite in miseram crucem, execrati,

5

Saecli pernitiesque litterarum:

Lymprandi Metriique Fusiique,

Prandini, Ochinari atque Iuliani,

Scopae et Boreaeque et Rutiliani!

Quid vos, quid iuvat hinc et inde nomen

10

Heroum lacerare, blatterones?

Qui vos vel minimo asse venditarent,

Immo nec minimo asse venditarent:

Venales neque enim estis, impudici,

Digni nec minima aestimatione,

15

Viles, queis neque campus est neque hortus!

Iam per compita, per fora et theatra,

Scisso palliolo togaque trita,

Pexi candidulam comam irretortam -

Vt vester solet esse mos - per urbes

20

Grave inceditis, ore gannientes

Foedo nescio quid rude atque ineptum.

Bembum Flaminiumque Romulumque

Frastorumque meum, undequaque doctos,

Fucos dicitis esse litterarum;

25

Solum Quintianum atque Martianum

Capellam omnibus esse praeferendos?

Pape, o iuditium omnibus probatum!

Pape, o iudicium acre et estimandum!

Quid, quod dicitis esse rhetores vos,

30

Solos dicitis esse vos poetas?

Et nunc audio quod meum Catullum

Ausi incessere morsibus caninis

Estis vos, temerarii cynedi.

Quod sint carmina inusitata doctis,

35

Quod fragosa ruant, cadant, ferantur

Instar praecipitis ruentis unde

Altis montibus atque saltuosis:

Illa incomposita esse iudicatis,

Vestris auribus illa dissonare?

40

Non haec dentibus esca digna vestris;

Non has olfaciunt rosas aselli.

Proh dii, progenies male ominata!

Fertis toxica quanta mostruosi,

Implentes pueros malis venenis!

45

Fertis quanta aconita, quanta nec fert

Tellus Tessala Bosphorive pontus!

Quis tandem manet exitus scelestos?

Vos Ixionas esse, Sisyphosque

Omnes crediderim, et magis nephandos;

50

Poena Ixionis esse Sisyphique

Dignos crediderim, atque saeviore.

Ergo insurge tuis, Camille, iambis,

Doctum qui numeris refers Catullum;

Insurge hendecasyllabis trecentis:

55

Illos exagita ad necem crucemque,

Labe omni scelerum omnium inquinatos;

Quam non Eridani unda Mintiive,

Nec quanta est queat abluisse Thetys.

 

358. ad ruinas romanas

Excelsi colles Vrbis sacraeque ruinae,

      Queis Romae nomen vix tenuisse datum est,

Heu quas relliquias, quae corpora clara parentum

      Clauditis et veterum quae monumenta virum!

5

Vosque triumphales, procerum decora alta, columnae,

      Iam vestra in cineres gloria versa iacet;

Vester honos vili iamdudum fabula vulgo est

      Et densa antiquum contegit umbra decus.

Iccirco, si tempus edax opera omnia solvit,

10

      Aetas si rabido singula dente rapit,

Hos etiam nostros spero finire dolores:

      Hisque dabunt curis tempora longa modum.

 

359. epithaphium Boselli senis

Attenuat curva dum citros falce Bosellus

      Et resecat patriis luxuriem arboribus,

Invidit mors saeva: "Senex bone, falx mea - dixit-

      Promptior", atque probum sustulit orbe senem.

5

Nunc citri arescunt, pereunt limonia poma:

      Benacus lachrymis hoc obitu auget aquas.

 

360. de Arone musico

Vivat Aron: saeclo sua virga refloreat omni,

      Per quem, obscura olim, musica nunc rutilat.

Ergo digna feret tantorum dona laborum:

      Praemia quis tanto digna neget capiti?

5

Vos vivum, vates, statua et decorate corona;

      Post obitum sydus, dii, facite esse novum.

 

361. ad Posthumum Collatinum epistola

Posthume, forte tibi nec Phaebo ingrata dedissem

Munera: sollicitum sed me Pons detinet Aeni,

Mobilis autumni atque hyemis sub tempus aquosae.

Atque ita sors studiis me deturbavit honestis

5

Musarum ut nequeam dulces decerpere fructus,

Invidiae stimulis odiisque impulsa malignis.

Quod te ne erumnae lateant quibus angor, et illae

Quae mentem afflictant curae penitusque refringunt,

Accipe sortem animo indignam miseratus amici.

10

Ludere et assueti mecum discumbere mensa -

Commodius possent ut opertas nectere fraudes -

Multa mihi rapuit bona Vilius atque sequaces

Sanguine coniuncti, infidum genus. Et, superum rex,

Talia ferre potes; nec, sol, tua lumina condis?

15

Quisnam parietibusve suis laribusve domove

Tutus erit, scelus hoc ultrix nisi poena sequatur?

Torquibus, argento, gemmis auroque potiti,

Instar praedonum qui alienis rebus anhelant,

Quaeque satis fuerat rara et pretiosa supellex

20

Contrectare ausi et proprios convertere in usus,

Humanas contra leges divinaque iussa;

Quin improvisos nec quicquam tale timentes -

Dum ficto igne ferunt mendatia regis ad aures-

Vnius ob dictum periuri et forte coacti,

25

Archensi ex arce et nido eiiecere paterno,

Qui fuit in quovis semper discrimine belli

Et rerum et nostrae statio tutissima vitae,

In deploratis semper spes maxima rebus.

Quodque magis torquet, gravius quod vulnus acerbat -

30

Nos nisi quis superum innocuos tutatus ab alto

Adforet - ah, miseris nox illa extrema fuisset

Fratribus; ah, natos eadem impia fata tulissent:

Essent orbati iucunda luce nepotes!

Quid Scytha, quid potuere Thraces crudelius unquam

35

Moliri, aut nostro foedati sanguine Parthi?

Angulus Italiae non est qui nesciat atrox

Id facinus: iam iam Germania norit et Hister,

Norit vitifero pulcherrima colle Vienna,

Noricaque et Rhoetis regio subiecta nivosis.

40

Audiet id Caesar, pelagi qui classe parata

Sulcat iter Lygurum et portu iam solvit Hibero.

Denique notescet Bactris, notescet et Indis,

Scripta mihi ut dudum tanto evigilata labore

In praedam data sint nebulonibus et sycophantis,

45

Quae forsam poterant plus uni tradere saeclo

Gonsagidum heroes, propiusque attollere caelo

Federicum, Alciden Ferdinandumque, pares diis

Virtute atque animo: mihi si promittere tantum,

Phoebe, licet, teneris colui quem semper ab annis.

50

Quod nisi Romani probitas genuinaque regis

Iustitia, in quo omnis residet spes nostra, foveret,

Quo nihil orbis habet melius neque sanctius usquam,

Me miserum tristi defectum membra senecta,

Vxorem et natos iam cerneret ultima Thule:

55

Iam desolati extremum erraremus ad axem.

 

362. ad Hannibalem Lytholpum

Odas Lampridii tibi remitto,

Bona reddere quas fide recaepi,

Factas Pindari ad aemulationem:

Mehercle rarum opus atque inusitatum!

5

Verum debeo tam tibi, Lytolphe,

Quam dici queat aut imaginari,

Illas quod dederis mihi legendas,

Quibus saecula nostra gloriari

Possunt nec veterum invidere chartis.

 

363. ad Stephanum Laureum Amarsfordiensem

Vrsam si videas Bononiensem,

Non ursam, sed amabilem Camillam,

Vrbis Felsineae decusque saecli,

Quam laetabere gratiasque divis

5

Ages, Lauree, quod tuis ocellis

Tantum dii dederint licere, tantum

Conspexisse boni! Videbis Arcton

Quae caeli reliquas faces minutas

Obscurans proprio nitore inumbrat,

10

Et flammam ciet intimis medullis.

Gemmas aspities, rosas rubenteis;

Admirabere candidas pruinas,

Verba et purpureo exeuntia ostro.

Cui postquam dederis meam papyrum,

15

Dic: "Te - dic - cupit Archius perenne

Commendare suis, Camilla, chartis.

At si non licet, obsecrat quod alti

Saltem affectum animi probes benigne

Et parcas calamo suo arroganti".

 

364. ad Volcadium ode

Volcadi, tibi quis scelus hoc persuasit, amici

Vt scripta amata perderes;

Scripta mei nunquam satis admirata Triphonis,

Labore lecta maximo,

5

Fulvo auro pretiosa magis viridique smaragdo,

Qualem aequor Indicum tulit?

Scilicet ut scombris tunicas garoque parares

Daresque caseo togam?

Haec promissa fides: haec sunt mandata tibi quae

10

Dedi rogans et obsecrans,

Vt gemmas inter servares, digna perenni

Cedro vel arca eburnea?

Gratia nil fortunati gravitasve Triphonis

His, impudice, profuit?

15

Infelix, quis te manet exitus? Irruet in te

Atrox iambus, irruet;

Invisusque bonis laqueo vitam, improbe, claudes,

Vel igne dilues notam:

Aut si non homines curant tua facta nephanda,

20

Dii non inulta liquerint.

 

365. ad Fruticenum

Qvam me munere, quam tuo beasti

Qui misti Althameri sacrum libellum

Excultum, Fruticene, et eruditum!

Dii boni! Vt loca dissidentia almae

5

Scripturae facili negotio aptat!

Quantum conveniunt bene ac cohaerent

Qui prima facie tenus videntur

Inter se male convenire sensus!

Nec malim mihi fulgidos pyropos,

10

Auri aut pondus ab India tulisses.

Hunc desyderio nitentiore

Ardentique animo diu cupivi,

Multo commodo et usui futurum.

Est testis Stephanus tuus meusque

15

Amars- Laureus ille Fordiensis,

Vt communis amoris est sequester.

Hinc ago tibi gratias perennes,

Non ut debeo, verum ut ipse possum,

Et te constitui remunerare

20

Digno munere et elegante amicum,

Cum per Pieridum otium licebit.

Interim te ego candidum probumque

Imo pectore conditum tenebo:

Nec te oblivio vellet ullave aetas.

 

366. in hyemem

Tristis hyems, caeli rabies et dedecus anni,

Quam te conspicio invitus nive tempora cana

Horrida conspersam! Quam te, foedissima rerum,

Odi consputam squallentibus ora pruinis

5

Innexamque comam glacie impexosque capillos!

Vt mallem coleres Scythiam Moeoticaque arva

Regnaque Riphaeo supposta nivosa tyranno,

Aut peteres Tanaim aut glacialis litora ponti!

Optarem nostrum nunquam te invisere caelum:

10

Namque ego te matrem Eumenidum mortisque sororem

Crediderim, emersam diris de faucibus Orci,

Tempore quo Iapetum tellus saevumque Thyphoaea

Progenuit, vel cum pestes immisit acerbas

Iuppiter, ulciscens audacis furta Promethaei.

15

Tu Phoebo invisa es: fugiens te vix videt et se

Oceano condit magno; tunc ima pererrat

Signa, brevesque dies et lucem apportat iniquam.

Tunc circurmfusis contristas nubibus orbem,

Nec per te apparent duratis gramina pratis.

20

Tunc foedae rerum facies et mortis imago:

Expoliata suis viduatur honoribus arbos

Atque, olim celeres, cursus frenantur aquarum.

Te duce concursant impacato aere venti:

Prosternunt sylvas animosi et proelia miscent.

25

Heu male quam teneras defendunt lignea citros

Tecta: suis arent morientia citria ramis!

Agricolae ignavi ducunt longa ocia tectis

Ante focum, nec se pastor magalibus effert,

Nec maria exercet suspensis navita velis;

30

Strymoniaeque grues fugiunt et tranat hirundo

Aequora, nec nostris audet se credere terris.

Quid dicam qualeis etiam contraria vitae

Humanae inducas diversos frigore morbos?

Nam menteis hominum cogis torpere veterno

35

Et patulas resonis imples tinnitibus aures,

Naribus et per te salsus liquor effluit ore.

Ipsa gravi quassas mortalia pectora tussi

Articulosque secas contractis noxia nervis.

Es mihi nunc etiam nodosam excire podagram

40

Ausa - scelus! - quae me assiduis cruciatibus angit

Nec patitur dulceis Musarum carpere fructus

Aut tectis efferre pedes. Huic arida febris

It comes et misero nativum perbibit humorem

Exhauritque suo vitalem fonte calorem;

45

Vsque adeo insinuat sese et pede labitur imo

Humor agens morbum et tendit gravis usque deorsum:

Vt torrens auctus nivibus de monte solutis

Aut pluvia aut vernae liquefactis flatibus aurae,

Aggeribus ruptis, claustra indignatur et omne

50

Indupedimentum tollit, secum omnia volvens,

Et pecus et dominos et raptas cum lare sylvas.

Non herbae aut fomenta queunt lenire dolorem:

Ora cibi, placidi sunt nescia lumina somni,

Praeque dolore sitis fauces exiccat anhelas

55

Et semper querulae volitant ad sydera voces.

Fortunatae, hyemem quae nescivere malignam,

Fortunatae iterum gentes quas aspicit aequis

Sol oculis spectatque nitenti Iuppiter astro

Arridens! Illis non sunt obnoxia morbo

60

Corpora, sed longa solvuntur fessa senecta.

Tantum foecundi demittit Iuppiter imbris

Atque homines caelique bibunt violaria rorem,

Vnde etiam gens illa extentum durat in aevum.

Illis perpetuum ridet ver: mense decembri

65

Exultat laetus volucrum concentus in agris;

Formosa aeternis vestitur floribus arbor

Et rosa semper hiat vernans, clementia caeli

Quam fovet et tepidis demulcent flatibus aurae.

 

367. in funere Leonardi Velsii viri clarissimi ode

At tibi nil probitas, nil bello cognita virtus

Profuit, aut grave rebus agendis

Consilium: nec te Romani gratia regis

Et spectata fides in utraque

5

Fortuna potuit crudeli absolvere Parca,

Aut adamantina flectere fata.

Ipse iaces, Velsi; Velsi, te moesta Vienna

Compositum tenet ossa sepulchro

Exiguo. Brevis urna capit quem saepe phalanges

10

Lunigerae tremuere sequentem:

Quem nulli ingenio, nulla tentata prius vi

Expugnantem moenia Poesti,

Et sita captantem praeruptis oppida saxis

Pannonii obstupuere feroces,

15

Atque manu toties fundentem ingentia parva

Agmina Danubius prope littus

Sanguine purpureum vidit, taboque fluenti

Corpora equum fluitare per undas,

Illusasque auro vestes ensesque retortos

20

Spumoso versarier alveo:

Quum virtutem animi invicti praestantiaque ausa

Totque emiraretur honores

Herois, referens extremae Tethios undis

Neptuno Oceanoque parenti.

25

Nil morti intactum est: aequa metit omnia falce;

De victricibus orbe triumphat

Exuviis nec scuta timet galeasque nitenteis,

Nec foribus suffixa trophaea.

Sic neque pugnacem clypeus loricave texit

30

Hectora, cum corpus laniatum

Ipse ferus circum Troiae raptaret Achilles

Moenia, Laomedontis honorem.

Quod ni selectis animis dii praemia caelo

Virtuti et proposuissent,

35

Quam coetus inter mortaleis degere, quam tot

Fortunae mala perpeti iniquae:

Quam tot amicorum mortes, tot furta videre,

Tot fallacum hominum impia facta,

Esse maris malim scopulus quem verberet unda,

40

Alpibus aut posita ornus in altis,

Conflictata Notis, hyems sub tempus aquosae

Nubila cum dissolvit Orion.

 

368. in eiusdum tumulum

Ne sis nescius, hospes, hoc sepulcrum est

Velsi, consilio manuque prompti,

Quem fert aethera ad usque fama vivax;

Cuius morte dolere Ferdinandum

5

An gaudere magis Thracem tyrannum

Incertum est: adeo hic fuit duobus

Formidabilis huic et illi amatus.

 

369. de eodem

Velsius est illo sublatus tempore, Parthos

      Cum posset regno trudere Pannonio.

Invida virtuti Velsi et fuit aspera regi

      Sors: in utrunque tamen nil modo iuris habet.

 

370. de eodem

Adscriptus numero est divum caeloque relatus

      Velsius: illius sic pia facta petunt.

Prosequi eum lachrymis abeuntem parcite, amici:

      Fiere illum magis est quam dolor invidia.

 

371. ad eundem

Quod te surpuerit nemo ausit dicere, Velsi,

      Fatum importunum: dicere namque nefas.

Cum tot enim facies vitiorum incumbere terris

      Cerneret et scelerum confluere omne genus:

5

"Nil tibi cum terris, Velsi - inquit - te tuus auctor

      Postulat, augescas caelicolum ut numerum".

 

372. ad eundem

Militia et probitas deflent tua funera, Velsi,

      Nec vidit siccis rex tua fata oculis.

His tribus est aequus dolor: at quis fecerit horum

      Maiorem iacturam hoc obitu, ambiguum.

 

373. de eodem

Heic probus et prudens; ultra si scire, viator,

      Quaeris, hic posuit Velsius exuvias.

 

374. de eodem

Non est interitus mors rectis: altera vita est;

      Mors Velsi vita est atque alia atque alia.

Romano hic regi vixit carissimus olim:

      Tam spectata fides, tam benefacta valent.

5

Nunc caelo fruitur; doleat neque gaudeat ullus:

      Aut regi doleat, gaudeat aut superis.

 

375. ad eundem

Optarim ipse tuos, Velsi, aeternare triumphos,

      Si desyderio par mea Musa foret.

Tu tamen ipse tuis vives, clarissime, factis:

      Si taceant alii, Thrax, Scytha, dicet Arabs.

 

376. de eodem

Parthorum terror, regis dolor et decus orbis,

      Quod mortale habuit Velsius heic posuit.

Ast animo illius qui non sua praemia caelum

      Iam tribuisse putat, nec pius esse potest.

 

377. ad eundem

Plus fuit Austriacis tibi quam fortuna molesta,

      Velsi: namque illis instar eras clypei.

Nunc habet ipsa nihil sors quo te laedere possit,

      Sed quam multorum est unius interitus!

 

378. ad eundem

Invida cum tibi nil, Velsi, potuisse nocere

      Mors videt, infrendens dentibus ista refert:

"Siccine profeci, Velsi, ut tua fama per orbem

      Notescat volitans et magis atque magis?

5

Vt te victuris longo post tempore chartis

      Norint atque una atque altera saecla diu?

Siccine defunctus victa de morte triumphas?

      Quam satius tantum non licuisse fuit"!

Dixit et ingemuit tanto confecta dolore:

10

      Non alio optavit tempore Parca mori.

 

379. de eodem

Romani regis dolor heic est Velsius heros,

      Quem prope Danubium moesta Vienna tegit.

Pannonius furor hunc norat; compresserat armis

      Saepe Thracas, Scythicas gesserat exuvias.

5

Vtque triumpharet de tot fera Parca triumphis,

      Huic uni proprias abstulit exuvias.

 

380. ad Frastorium Veronensem

Frastori, unice candor Italarum

Musarum et pater eruditionum,

Hoc a te rogo quam mage ipse possum,

Quam quisquam potis est rogari amicus -

5

Tibi ni sim oneri et nimis molestus-

Velsi ne pigeat tui ergo amici,

Seposto studio severiore,

Nomen factaque posteris referre.

Postquam Velsius, ille Velsius quem

10

Rex Romanus amabat et fovebat,

Omnis militiae sciens et amplis

Natus consiliis negotiisque,

Nuper Pannoniae iacet Viennae,

Cum desiderio sui relicto,

15

Illum faucibus e tenebricosae

Mortis subtrahe temporisque edacis:

Potes namque anui sacrare famae

Quicquid vel celebrare amas vel odis,

Vt compar patrio es tuo Catullo.

20

Ergo manibus illius parenta,

Docto carmine et elegante digni,

De cunctis meriti bene ac honeste;

Ingrato ut caput exerens sepulchro,

Longo tempore post, tua papyro,

25

Clarorum volitet virum per ora.

 

381. de eodem

Vienna, huic bona verba dic sepulchro:

Optate his, pueri, ossibus quietem.

Velsium hic tumulus tegit sepultum,

Cui vos tam benedicere haud potestis

5

Quam vobis benefecit omnibusque.

 

382. de Quercu in eius sepulcro posita

Hanc quercum in Velsi suspendit honore Vienna

      Servata et toties libera ab hoste truci.

 

383. de lauro

Laurum hanc quae tumulum virens inumbrat

Velsi perpetuam indicare famam

Quis neget? Viret et diu virebit

Insignis probitate, clarus armis,

5

Vt laurus foliis perenne vernat.

 

384. de populo

Populus aerias quantum consurgit in oras,

      Tantum actis clarus Velsius astra petit.

Iccirco tumulo illius quae populus adstat

      Excelsumque animum summaque facta refert.

 

385. ad eundem

Quod Velsi caelum rapuit, quod terra recondit,

      Sunt reditura iterum, sed potiora simul.

Sic fati imperio purgantur corpora; sic mens

      Inter sydereos fit mage pura choros.

5

Ergo, nisi invideat, quisquam non defleat illum,

      Splendidior cunctis qui rediturus abit.

 

386.

Leonardus Velsius

Quod mortem vita commuta verit,

Coetera laetus: hoc dempto,

Quod in romanorum regem optima officia,

5

In omneis bonos beneficia

Explere nequiverit.

 

387. auspicatur victoriam Caesari
Carolo Quinto ode

Inger ingenteis pateras, minister,

Et rosa undantem Bromium corona;

His dapes festas simul apparato,

Non sine cantu.

5

Affer argutam citharam chelymque

Huc, ubi ad fontis caput Hydroelli

Quercus atque ilex sociata densas

Explicat umbras.

Caesaris iam iam video triumphum;

10

Iam tubas audire licet sonanteis,

Iamque "Io" et voces resonare ovantum

Littus ad Histri,

Qui coloratis violenter undis

Sanguine involvit galeas virosque,

15

Vtque equum divae in gremium marinae

Corpora versat.

Barbarus sensit quid Hiberus audax,

Quidque equo possit metuendus hasta

Belga, quid testata patrum vigorem

20

Itala pubes.

En petit supplex veniam rebellis

Teuthonus; iam langravium inchoati

Poenitet belli, solida revinctum

Colla catena.

25

Ille - nam dii sic voluere laesi -

Quod sacras auro spoliavit aras,

Templa deiecit, simulacra diris

Ignibus arsit,

Sensit ultorem scelerum Tonantem:

30

Nam sui oblitus, rationis expers,

In deos vana temerarius vi

Arma paravit.

Militem nullo procul aere duxit:

Caesarem huic sese fore polliceri,

35

Dum coruscantis Iovis arma iactat

Nulla timere,

Nescius quantum pater ille divum

Fulminet telo horribili prophanos,

Aethere extollens humiles, superbos

40

Trudat ad Orcum.

Ergo quid lex religiove spreta

Sanctio aut possit temerata patrum;

Quid fides fraudata, quid ira iusta

Caesaris, ipse

45

Viderit. Tuto at mihi nunc licebit

Dronium siccare merum meique

Caesaris laudes resonare plectro

Vtcunque loquaci.

 

388. ad divam virginem

Candida virgo ,

Vt rosa vernans,

Lucida caeli

Porta sereni,

5

Sydus amicum

Errantis opaca

Per freta nocte:

Defer ad aures,

Diva, Tonantis

10

Haec pia vota

Corde profecta.

Ipse petita

Matris amatae

Audiet aequa

15

Aure benignus.

Fac, dea, iustam

Mitiget iram

Promptaque ponat

Fulmina clemens.

20

Inserat illam

Quam dedit olim,

Dum petit astra,

Pectore pacem,

Quam neque turbant

25

Proelia mundi

Nec ferus hostis

Insidiator

Eripit audax.

Sacra libido

30

Et sitis auri

Exsulet a me.

Sit mihi candor

Mentis, et omnis

Invidia absit, .

35

Et Venus in me

Frigeat ardens.

Nec meus error -

Plurimus error! -

Illius unquam

40

Provocet iram.

 

389. ad eundem

Sic me Phoebus amet, sic cingat tempora lauro,

      Sic quaecunque opto singula perficiam,

Vt syncero animo qua<e> dicam ex tempore de te

      Deque tuis numeris non simulata loquar.

5

Iuditium est nostrum, sedet haec sententia menti:

      Aeternum si quod ceperis, efficies.

Amoniae arte fidis, versuque eris emulus Orphei:

      Post te his qui fuerint liqueris invidiam.

 

390. Nicolaus comes Arquensis Iacobo
Vargnano viro inter poetas celeberrimo

O decus vatum, venerande flamen

Qui meas tollis super astra Musas,

Qua pari grates referam Camaena

Ordine sacro?

5

Tu colis silvas, nemus et Lomasi,

Vrbibus dignus potius locari;

Tu sacra celebs Heliconis undas

Ducis ad antra.

Te pater Phoebus decorat corona

10

Laurea, crines simil ipse myrtho

Nectit intonsos, et amata fundit

Pocula late.

Omnis exultat per amaena rura:

Ad tuum nomen properant Napeae

15

Et legunt rubras violas canistris

In tua serta.

Ova, gallinas referunt puellae;

Tu canis Christi meritos triumphos:

Cum tuis psalmis, canticis et hymnis

20

Pulpita scandis.

Te Deus terris habitare dignum,

Aureum ut tandem videamus orbem;

Te duce optamus cherubim videre

Flammicomantem.

 

391. ad suos oculos

Quid tot, procaces, lacrimis sinus frustra

Rigatis, oculi? Quid cruore manatis?

Hoc est, quod inquiunt; sapere Phrygas sero.

Tum lacrimari, tum dolere oportebat,

5

Quum vos, scelesti, meque perditum iretis.

Quoties rogavi, dicite, quoties supplex

Per me obsecravi per measque fortunas,

Vt haec rosetis aequa labra Paestanis

Vultumque cerni lubricum caveretis!

10

Nil me, scelesti, miseret aut piget vestri;

Cordis dolet solius, quod modis miris

Poenas furoris innocuum luit vestri.

 

392. pedibus suis

Amabo, quo me, lassuli pedes, fertis,

Vix sustinentes semimortuum corpus?

An ad cruentum limen, ad fores illas

Vbi hanc miselli pene liquimus vitam?

5

Quid ah, quid ultro convolatis ad mortem?

Quid sponte in acres ponitis manum flammas?

Ni vos - sed olim viderit sator divum -

Tot eiulatus lacrimasque pertaesi,

Vtcumque tantis quaeritis malis finem.

 

393. de tribus Deciis

Tres Decii Romae nascuntur. Numina nasci

      Iure illos alio non voluere loco.

Sed dum se patriae sic devovere, videntur

      Nec melius nasci nec potuisse mori.

 

394. ad Christophorum Madrutium

Ornasti egregio me munere, optime princeps,

      Musarum et Latiae gloria certa togae,

Dum mihi das nummum, fateor, mi tale merenti,

      Qui mira vultus exprimit arte tuos.

5

Verum utinam tanto cum munere et illa dedisses

      Aurea dona tui pectoris atque animi:

His etenim regum superarem sceptra, beatis

      Parque forem, si fas dicere, coelitibus.

 

397. Daphne ad illustrem dominum
Ludovicum Lotronium comitem

In laurum volui, puella quondam,

Mutari, ut fierem corona victrix

Divo Lotronio, et caput sacratum

Cinxi pluribus: inclytum triumphum!

5

Quo rapto, supero volente fato,

In primam volo nunc redire formam.

Dignus munere nullus imperator

Isto est amplius: o, valete, lauri.

 

398. in Cupidum

Inventum reserat dum forte alveare Cupido,

      Surripit et dulces improbus inde favos,

Concita apis, saevasque acuens stridoribus iras,

      Infixit digitis spicula marmoreis.

5

At puer, ut stimulos virosi vulneris hausit,

      Errat, et alterno flens pede pulsat humum;

Cumque manum visae potuit praetendere matri,

      Altum ait: "Hoc vulnus parvula fecit apis"!

Olli subridens Venus aurea: "Tu quoque - dixit -

10

      Vulnera, sis quamquam parvulus, alte adigis".

 

399. in Donatum

Callidus ancillae pariendi tempus amatae

      Donatus numerat ille futuricius.

Post, ubi bis septem ad partum caruisse videbat,

      Ille dies faetus supputat alterius.

5

Substitit inde parum, facta et numerosa rependens

      Hos sibi maestificos edidit ore sonos:

"Heu nimiumque salax, dum posticum peto misit,

      Ante diem foetum iure pudica fuit".

 

400. in puerum disticon

Me pater extinsit: mihi dulcem tradere vitam

      Dum cupit, ante diem mentula causa fuit.

 

401a. in quendam aspicientem guttur filiae

Dum pater aspiceret nodum sub gutture neptis,

      Illico mentitum credidit esse virum.

Anxius ad natam se contulit; illa cubabat

      Cum nepte: has vidit et errubuit.

5

Demens! Si sua furta Venus vult prodere, casta

      Non erit ulla: modis fallere mille potest.

Certior ut fieret quid erat, vel foemina, vel vir,

      Debuit huic enses et posuisse colos.

 

401b. responsum ad instar

Si pater aspexit nodum sub gutture neptis,

      Dulces dum traheret semisupina moras,

Anxius hanc natae non credidit esse maritum:

      Sed videt ipse genas et iuvenile faemur.

5

Demens, si vellet tam m<ir>i munus Amoris

      Perdere! Namque modos mille ministrat, Amor.

Certior ut fieret, vel Achillis more Pelasgi,

      Imposuit pennem, misit et illa colum.

 

402. in Iulianum Scolasticum

Facundissime Iuliane, parque

Illi nomine quem refers magistro,

Causas linquere te decet forenses,

Furenses potius, malasque lites

5

Et ludum reserare tam molestum.

Nam te uxoria - ut audio - tenet res

Vacantem, puto, liberis creandis,

Ne quicquam sterile aut rude aut ineptum

Naturam peperisse cogitemus.

10

Aeternum hinc tibi comparare nomen

Natorum serie potes beata,

Propagans patriam et tuos penates.

"O factum bene" - te, improbet popellus,

Dum laudent sapientiae magistri.

 

403. votum puerorum ad divum Nicolaum

Praesidium et tutella chori cui credita docti est,

      Vnica nautarum spesque salusque, pater,

Buxiferi decus et sacri custodia montis,

      Aequora Benaci qui procul ampla vides,

5

Salve, et sulcantes ventis fallacibus undas

      Dignare in portum restituisse rates.

Effice nos dociles, dociles nos redde magistro:

      A ferulis teneras subtrahe, dive, manus.

Respice nos praesens, facilisque illabere caelo,

10

      Simplicis excipiens caerea dona gregis.

Prandinus precibus supplex exorat honestis:

      Orat Prandinae tota caterva scholae.

Sic semper meritos aris reddemus honores;

      Sic sacris sexta luce decembris erit.

 

404. insignia Vargnanorum

Clara vides, hospes, insignia, clara parentum

      Stemmata:Vargnananis nunc claret alta domus

Haec sibi purpurea quam gestet fronte corona

      Decerpsit liber, detulit atque libens.

5

Haec sibi servavit, nec te servasse pigebit:

      Vina coronati nos tibi sacra damus.

Et tua perpetuum servarunt munera nomen,

      Vargnanae genti, traxit et inde caput.

Quod ubi servata vidit insignia Caesar,

10

      Numinis hunc dono nec derogasse puta.

 

405. ad Aquilam

Vt superat cunctas tytulis avis ista volucres,

      Sic cunctis Caesar regibus orbe micat.

 

406. in Galorum regem

Superbe Galle, qui nivosa montium

Male auspicatus evolas cacumina

[***]

 

407. in flabellum chartacium

Haec ventos aestate, hieme haec quoque suscitat ignes,

      Charta duplex, duplici prompta ministerio.

 

408. in incomparabilem matronam dominam
reginam Arci comitissam

Castus amor terras habitat cum coniuge Paulo

      Reginae, et nunquam dissociata fides.

At caelum repetit benefactis spiritus ardens,

      Gaudia ubi aeternum cum Iove iunctus habet.

 

409. in illustrissimum ducem Vrbini

Quo magis, aut vita, Francisce, aut morte potita

      Laeteris, dubito: sed puto morte magis.

Mors etenim certos tibi nVlle largita triumphos,

      Quos facere incertos hec vaga vita solet.

 

410. in eandem

Matronae puerique pauperesque,

Nunquam tam benedicere huic potestis

Quam vobis benefecerit hoc cadaver.

411. in eandem

Flet probitas, dextra fides: Madrutius heros

      Ereptam fato plorat acerbo Helenem.

Par dolor est illis, at quisnam fecerit horum

      Maiorem iacturam hoc obitu, ambiguum est.

 

412. in eandem

Invisas Helene liquit Madrutia terras

      Tam cito cur? Terras numina non habitant.