Nicolò D'Arco numeri 100 - 199

Testo base di riferimento: Mariano Welber, Edizioni UCT, Trento, 1995

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè

Altre sezioni


100. ad Trophinum

Qvaeris versiculos meos, Trophine,

Petisque a misero beata dona.

Quod tu ne amplius haec petas neganti,

Atque aegro hoc animo et feras moleste,

5

Insanum accipe tu meum dolorem;

Quod si non ego te bonum et fidelem

Cognossem et mihi mutuum sodalem,

Neque hoc versiculos tibi dedissem

Invita mihi conditos Minerva.

10

Nam liqui Ticini meam Neaeram,

Meas delitias, meos amores,

Quae quodcumque mihi fuit beati -

Si quicquam mihi contigit beati -

Servans secum habet, et meae Cam<a>enae

15

Sunt mutae sine candida Neaera.

 

101. oda ad seipsum

Quo te caecus amor rapit

Ludi et sollicitae cura pecuniae,

Vt perdas, miser ah miser,

Tempus, nonne vides, irrevocabile,

5

Quod ventis fugit ocyus

Et velotius est fulminis impetu?

Quin tu quin pocius petis

Florentem studio ignobilis ocii

Ticinum, et solita lyra

10

Olim incaepta paras condere carmina?

Quin vulgus fugis insolens,

Ne famae venias immemor inclytae

Quae post fata renascitur?

[***]

 

102.

Natus parvulus est meae sorori

Et matri similis suae et parenti:

Cognovitque piam repente matrem,

Porrexit teneras manus parenti.

5

<Iam> patrem ore refert suo pudico.

Explevisse nequit pater tuendo

Depascitque avidos suos ocellos:

Hunc miratur et elevat stupetque

Atque hic progeniem suam salutat.

10

Nos ergo huic puero bene ominemur:

Huic annos triplices canant sorores

Cani Nestoris et dies Sibyllae;

Forma Nirea vincat atque Adonim;

Succrescat puer hic bonus poeta,

15

Orator bonus, et suos parentes

Sospites videat diu et beatos.

Sic Parcae cecinere, sic futurum est

Dextrisque omnia nutibus probarunt.

 

103. votum Athis ad Benacum

Particulam hanc tibi de fracta, Benace, carina

      Dedicat ille tuo litore natus Athis

Velaque suspendit discerpta furentibus Austris

      Et quae naufragii est palmula facta comes.

5

Addit et ultima vota: "Insanis obrue in undis,

      Obrue Athin, postac si sua vela vides".

 

104.

Si non est amor hic, ergo quid sentio? Sed si

      Est amor hic, quae res est nova noster amor?

Si bona, me miserum cur sic male perdit amantem?

      Si mala, cur dulci miscet amara ioco?

5

Ardeo si invitus, nihil haec suspiria prosunt:

      Sed si sponte uror, unde mihi hae lachrymae?

Dulcis amaricies animis versatur amantum:

      Illud idem nobis displicet atque placet.

105.

Hospes, si Helenam nosses antea,

Fato immaturo coniugi praereptam,

Flendo diceres:

"Vic probitati et pudicitiae parentatum".

 

106. ad mortem; de Helena Madrutia distichon

Erras si credis solvisse a coniuge caro,

      Mors, Helenam: illa sui pectore viva viri est.

 

107. ad pictorem ex graeco

Ne mihi Pleiades pingas neque pinge Bootem:

      Quid cum syderibus Pleiadibusque mihi?

Formosam Venerem et natos per inane volantes

      Pinge mihi: portet hunc fluvialis anas,

5

Hic sedeat picto pavone, hunc Fasidis ales

      Portet, Strimoniam sed regat ille gruem.

Pinge Acidalias Charites laetumque Hymenaeum,

      Laetitiaeque patrem pinge mihi Bromium.

 

108. tumulus Helenae Matrutiae

Virtutem ardentem propter moresque pudicos

      Credidit annosam mors Helenam, et rapuit.

O immaturam messem et vindemiam acerbam!

      Attamen haec fructum post fera fata dabit.

109. doleat qui inviderit

Si virtutes occuparent locum,

Hospes, dic, quaeso,

Quis Helenae Matrutiae tumulus esset satis.

 

110. ad Antonium Quettam tridentinum

Recte Quietta diceris

Cum des quietem litibus.

 

111. Helenes Madrutiae tumulus

Pulchram Helene<m> quondam celebravit Graetia: at istam

Et pulchram et castam Italia et Germania laudat.

 

112.

Non Helene haec Spartana: Helene est Madrutia; formas

      Vicerat illa omneis, ista pudititias.

 

113.

Pone modum lachrymis, Madruti, et comprime luctum:

Coniugis ereptae fato intabescis acerbo,

Oblitusque tui et studiorum atque immemor oci<i>

Lustra petis montesque colis [***]

5

Ah nimium tibi corde dolor gravis urit et, alte

Infixum vulnus, tibi cara recursat [***]

Progenies anim<o> et rapt<ae> <torquet> genetricis imago

Tempore quo [***]

 

114.

Ergo non potuit tam scaevum perdere corpus,

      Non scelerum potuit obruere unda caput?

Parcite, dii, loquor iratus: non estis Olympo,

      Aut hominum vobis impia facta placent.

5

Aiacem potuit Pallas summergere ponto

      Et dea tunc Furias illius ulta viri est;

Mutavit Bacchus nautas egitque profundo:

      Impune hic potuit praeteriisse salum?

Nunc vexat fratres incenditque ignibus urbes;

10

      Illius multo sanguine dextra madet

Depopulatque aedes, spoliatque altaria donis:

      Per populos pr<a>edas ille cruentus agit.

At postquam huic superi, postquam rapida unda pepercit,

      Hunc inimicus aquis torreat ignis edax.

 

115. Eugenii tumulus

Eugenii e medio vitam crudelibus armis

      Sustulit ante suum mors truculenta diem;

Quod voluit fatum, iussit natura, probavit

      Mens mala: sic miser, ah, sed sine labe perit.

 

116.

O nox candida semper et serena,

Foelix somnule et o quies benigna

Qui desyderium meum attulistis!

Quod falsum fuerit licet, voluptas

5

Iocunda haec tamen est misello amanti,

Dum solatiolo fruens inani

Pascit mentem avidam et suos amores

Absentes videt ***

Nox albo mihi calculo est notanda:

10

Nam visus sum ego candidae puellae

Quam quondam Ticini miser reliqui

Teneri in gremio et sinu foveri,

Illiusque manum mea videbar

Manu comprimere et suos ocellos

15

Mellitos sine fine suaviari,

Formosisque genis meas videbar

Formas imprimere, humidamque linguam

Lingua includere, suggere et salivam;

Maiorem fieri ipse sentiebam

20

Me ipso, nec potui hoc diu silere.

Iccirco hoc subito poema feci

Quod misi tibi, Iane, teque amici

Volo participem esse gaudiorum.

 

117.

Hippolyten flet Alexis, Amor flet, flet dea Amorum:

      Solus Alexis, Amor solus et ipsa Venus.

His aequus dolor est: ac quisnam fecerit horum

      Maiorem iacturam hoc obitu, ambiguum est.

 

118. ad Mantuam

Sustulerit dederitne tibi plus, Mantua, caelum

      Incertum est, dici sed sine fraude potest:

"Ornasti caelum duplici tu sidere, et ipsum

      Concessit geminis ut fruerere deis".

119. tumulus Mellioli

Non est interitus mors, est mutatio vitae:

      Mors in Melliolo es<t> vita alia atque alia.

Hic inter n(...) vixit n<ot>issimus (...)

      Nunc foelix superum <de>litiis f<ru>itur.

5

<... fa>to doleat neque gaudeat <ullus>,

      <R>egibus aut doleat gaudeat aut <su>peris.

 

120. de die iudicii

Qui mortis gelida sedetis umbra

Iam iam surgite: rector ille Olympi

Omneis evocat ad diem tremend<i>

Certum iudicii; tuba intona<t iam>:

5

<E>xit <nubibus> ***

 

121. de Hannibale Gonsaga

Hannibalem ne fle, frater: ne flete, sorores,

      Ante diem quod mors hunc violenta rapit.

Ille diu vixit pulchra qui morte beatur,

      Est cuius tumulo gloria iuncta comes.

5

Dum pro rege suo, dum pro Italia occidit armis,

      Haec illi aeternum fata decus pariunt;

Hannibal aethereas iterum si surgat in oras,

      Non aliam mortem strenuus oppeteret.

 

122. in dectractorem Nicolai comitis Archi
auctoris huius libelli

Dulces lachrymulas nostras ascribere Cottae

      Dum ausus es obliquo, Zoile, iuditio,

Non solum tibi non irasci debeo: verum

      D<ol>eo, quod vati conferor egregio.

5

At contra e tumulo indignatus Cotta: "Quis istas

      Lachrymulas nostris versibus inseruit"?

 

123. in eundem

Non possum non tristari quod crimine furti

      Argueris nostras, Zoile, lachrymulas.

Non possum quoque non laetari adscripseris idem

      Quod nostras Cottae, Zoile, lachrymulas.

5

Nam mea dum confers docto mala carmina vati -

      Iuppiter - ut nullo es, Zoile, iuditio!

 

124. in eundem

Nescio utrum te Cotta magis vel debeam ego ipse

      Odisse, ambos qui crimine consceleras.

Furta mihi obiectas, puerilia carmina Cottae:

      O hominem vesano ingenio atque malo!

 

125. de Iunipero. Nicolai comitis Archii

Iuniper<i> caperet somnum quum forte sub umbra,

      Fessus Amor, caelo lapsus ab aerio,

Alma Venus <d>oluit myrti quod sperneret umbram

      Atque inquit: "Poenas, perfide nate, dabis".

5

Nec mora: iuniperi folio confixit Amore<s>

      Et <liquit> tenero spicula fixa pedi.

<Olim hanc> sensit Amor: "Mater, nil proficis - inquit-

      Tu tibi habe myrthum: sit mea iuniperus".

126. epitaphium Toti Mutinensis

Hospes, inauditam et miram rem percipe: Amor me

      Aeternum ut vivam perdidit, et domina

Ore mihi proprio laqueum mandavit, ut ambos

      Nomine perpetuo saecla futura canant;

5

Scilicet extremum de me fecisse periclum

      Et nostram voluit morte probasse fidem.

Adde quod est nostros tandem miserata labores:

      Nam letho gratum quid magis est miseris?

Sic tali aeternum reddit me funere, seque

10

      Ostendit sola saevitia esse piam.

 

127. coronato tauri

Quum solitas linquit sylvas, mea cura, Lycoris

      Et sol purpureum vergit ad Occeanum,

Verno flore mei precingit cornua tauri

      Atque illi e viola mollia serta facit.

5

Ille superba ferens elata cornua fronte

      Respicit et blando murmure mugit herae.

Inde greges alios supereminet: ipsa Lycoris

      Tergore taurino laeta supervehitur.

 

128. ad Vargnanum

Vargnane optime, cuius ore manat

Sermo dulcior Attico liquore

Et semper faciles fluunt Cam<a>enae,

Ten' Lomasia rura detinere

5

Possunt immemorem tui atque nostri,

Mehercle, rura odiosa et infaceta?

Num tanti decet <a>estimare rura?

Sic nobis licet invidere ruri

Qui dudum miseri atque destituti

10

Intabescimus ob tuum recessum?

O factum male! Namque tu solebas

Dulci carmine detinere Sarcam

Et cantu lepido movere montes

Quassans buxiferi caput Brioni.

15

Quare ad nos redeas rogamus omnes.

Causarum tonitru rogat Brunellus,

Et fluens Latiae eloquentiae fons

Prandinus bonus ille Iulianus

Et Lepus pater omnium leporom;

20

Idem Didymus et Catullianus

Aliprandus agit, caputque calvum

Vt cucurbita Devius Folentus.

Quod si nec preculae tabellionum

Nec flectunt lachrymae piae parentis,

25

Te saltem moveat iocosa turba

Et Musarum amor, ipse diis amicus:

Arquensis patriae colens recessus

Nobiscum bibe, lude, scribe, canta.

 

129. Marii Equicolae epitaphium

Extinxi et traxi moriens vitia omnia mecum,

      Equicola: heu saeclum iam sine labe, vale.

 

130. ad Satynum

Satyne, iam tibi caput canet:

      Natus ubi fueras te quoque terra tegat.

 

131.

Venimus e sylva lauri felicis ad umbram:

Nam laurus longe Musarum iactat odorem

Vatibus et late ramos diffundit apertos.

Foelicem hanc sylvam, sylvam si laurus amabit!

 

132.

Dum sequitur r<abid>am frondosis montibus ursam

      Venanti Alcippo, casta Diana, fave.

Effice ne toties la<teb>rosis abdita silvis

      Eludat celeres per nemora alta canes

5

Neu toties iuvenem iaculo cursuve fatiget.

      Tu, dea, fac votis pondus inesse meis:

Tunc tibi longaevi pendebunt cornua cervi,

      Stabit et ante tuos bellua capta pedes.

 

133. de lachrimys amantum

<Foelices> lachrymae, <suspiria> mutua amant<um>

      <Et...> ex omni parte probata fides!

Vidi ego vos arctis pariter <pendere> lacertis

      Et trahere in longas verba proterva moras.

5

Oscula quis numeret toties iterata labellis?

      Quanta fuit vestris laetitia in lachrymis?

Vt fons prosilit muscoso limpidus antro,

      Irrigat herbosi gramina laeta soli

Paulatim, et labens tremulas furtivus in herbas

10

      Vicino ubertim flumine miscet aquam:

Sic lachrymae mistaeque genis oculisque fluebant

      Amborum atque sinus alter in alterius

Plorabat. Tunc laeta Venus miscebat amores

      Sub tunica exercens dulcius offitium.

15

Foelices lachrymae, dulci quas tinxit amaro

      Moesta Venus laetae conscia tristitiae!

Carmine vos semper nostro ventura loquentur

      Haec atque illa aetas atque alia atque alia.

134.

Matris in amplexu recubat dum Lygdus amatae,

      Dum vetitas vellet nollet inire vias,

Mater ait: "Nostri si quondam, nate, doloris,

      Nunc solatioli sis quoque caussa mei!

5

Ingredere, o bone nate et matris certa voluptas,

      Vnde olim existi, teque utero abde tuo".

Quam contra arridens moribundis natus ocellis:

      "Lac quod suxi olim nunc, pia mater, habe".

135. ad Aurelium et Maximum Ripenses

Perbelle facitis, boni sodales;

Mutuo facitis bene ac prudenter:

Laudas Aurelium tuum diserto

Versu, Maxime, teque laudat ille

5

Et te tollit ad astra sublevatque.

 

136. ad Aretinum

Aretine, legis nec erubescis

Franci carmina Thusca?

 

137. ode ad Paulum Candidum

Me non myrrhina pocula,

Non argentea, Candide,

Oblectant avidum, Paule, pecuniae,

Non quaesita maris gemma periculo.

5

Ad fontes gelidos iuvat

Lymphae et murmura garrulae

Frondosa sotios excipere illice

Mensa graminea et populeo toro

Factis fictilibus lutho.

10

Illic fagineo scypho

De more agricolae pauperis <e>bibens

Aut Flacci numeros difficiles sequi

Conor vel gravis alitem

[***]

 

138. de Alitprando Arquensi

Nolli admirari cur Prabia iugera vendat

      Noster Aliprandus: caussa parata sibi est.

Imprimis damnosa nimis vicinia Sarchae;

      Iccirco dixit: "Sarchias unda, vale".

5

Praeterea horribilis flabat per pascua ventus:

      Vir bonus haud poterat tot mala ferre diu.

Illum cura domi, illum prati cura gravabat:

      Distabat nimium villula ab oppidulo.

Nunc penitus totas dimisit pectore curas

10

      Atque idem vacuus est foris atque domi.

 

139. de versibus Hieronymi Avantii in Ausonium poetam

Qui Avanti modulos et hos et illos,

Qui deinde Ausonii poema cernet,

Avanti aut modulos putabit esse

Vtrosque, Ausonii vel esse utrosque.

140. in mortem Caesaris Maximiliani

Non nostro, ut solitum est, extincto Caesare, caelum

      Condoluit, nec sol tristia signa dedit,

Sed fuit hyberno clementia tempore veris,

      Fulsit et ex omni parte serena dies.

5

Laetatum est veniente suo iam Caesare caelum:

      At terris luctum liquit et invidiam.

 

141. aliud

Credunt mortales. Iuppiter, te desipere

Postquam Caesarem vocas in socium regni tui.

 

142. aliud

Esse Ioves geminos coelo dum credimus, etiam

      Divisum coeli credimus imperium.

 

143. aliud

Invidit terris caeli te regia, Caesar;

      Nimirum imperium noverat illa tuum.

 

144. eiusdem auctoris Nicolai comitis in iuniperum

Hanc ego iuniperum sertis et fronde corono;

      Haec mihi iuniperus maxima semper erit.

Nec laurus mihi malim aut coniferas cyparissos:

      Despitio myrtos, o Cytharaea, tuas.

5

Dum me iuniperus molli circumtegat umbra,

      Hanc ego sylvestri pastor honore colam:

Vere novo innectam violis pro tempore ramos

      Et feram odoratis lilia mista rosis;

Autumno stabunt pendentia roscida mala,

10

      Mala excerpta suis nuper ab arboribus.

Illi ego dona feram; non hanc violare securi

      Audeat aut illam rusticus igne petat,

Vt servata suos longo det tempore fructus

      Aeternumque virens tollat in astra caput.

15

Non hanc prosternant animosi flamina venti;

      Illam non aestas, non rigida urat hyems:

Iuniperum foveat puri claementia caeli,

      Proferat ut fructus semper odora novos.

Ergo vos, Dryades, cum torrida venerit aestas

20

      Radicem egelidi spargite fontis aqua

Densaque baciferis praetendite tegmina ramis,

      Saeviet horrendo cum mala bruma gelu,

Vt faciles agitare sub hac convivia Nymphae,

      Et solitas possit ducere Amor choreas.

25

Vivat, et hanc Satyri multo venerentur honore

      Sitque tibi curae, Delia sylvipotens:

Saepe sub hac captes venatu fessa soporem

      Intactam et serves dextera iuniperum.

 

145. scazon

Amoena sylva, vosque amabiles umbrae

Et flexuosi spissae arundines Minci,

Aestus levare quae soletis et somnum

Vento incitare sibilante perculsae,

5

Salvete, amoris unicae mei testes.

Vestros recessus et reconditas sedes

Semper revisam; vestri ero memor semper,

Seu Capriana me tenebit aut vasti

Vexata fluctu Ripa amoena Benaci.

10

Florente vere contigit mihi nuper

Legisse amoris primum, amoris optati:

Tu, sylva, testis, ipse conscius lucus

Et quae dedistis, herbulae, torum dulcem.

Nec vos amabo nec vestras colam sedes,

15

Reposta sylva vosque amabiles umbrae

Et flexuosi densae arundines Minci?

 

146. ad Confalum Veronensem enigma

O Veronensium iuvenum flos, Confale, dum te

      Sylvarum iactas coniugem habere deam,

Ah, cave ne in faciem cervi muteris et ora,

      Et velut Actaeon cornua fronte geras.

5

Non vult ad superos castae deperdere nomen,

      Sit licet inferno nupta Diana deo.

 

147. ad Hieronymum And... Mantuanum

Coniugis usque tuae lateri tibi conscius haeres

      Nec potis es, pedibus aeger, abesse domo:

Nil mirum est igitur si dicitur urbe: "Magis te

      Nemo sua fruitur coniuge, nemo domo".

 

148.

Dum vixi, tecum optavi, mea, vivere, vita;

      Dum sine te vixi, vita molesta fuit.

Nunc tibi me aeternum iungunt communia fata:

      Mors ha<e>c quam vita carior et melior!

 

149. ad Carinum

Nimirum es sapiens, Carine: namque

Qui sapit sapiens potest vocari.

 

150. aliud

Carmina tam graviter sapiunt tua, docte Carine,

      Quam graviter foedi spiritus oris olet.

151. epitaphium Antonii Cribelli

Claude nares et nates. Viator;

Hoc sat est. Vale.

 

152. ad divum Rocchum

Rocche pater, nam te pestes et pellere morbos

Aereumque tua certum est frenare furorem

Virtute, idque tibi superum dedit atque hominum rex

Pro meritis vitae sceleris sine labe peractae:

5

Seu nos ira deum Stygias detrudere ad undas

Iusta parat pro criminibus, pro numine laeso,

Sive necem infesto coeuntia sydera vultu

Portendunt aegris mortalibus, ocyus alto

Aspirans nobis praesens illabere caelo.

10

Si te dura unquam tetigit mortalium egestas,

Adsis errantesque tuo nos numine firmes;

Si te languentum quondam flexere querelae,

Cum te Romani passim obstupuere Quirites

Taetra salutifera lambentem vulnera lingua.

15

In te firma fides, in te spes certa reposta est.

Vndique circumstat nos atrae mortis imago:

Hic atque hic dirae facies - miserabile visu!-

Apparent terrentque suis cum civibus urbes,

Oppidaque et villas subitis horroribus implent.

20

Ipse vides veluti misera<e> procumbat humi vir

Correptus tabe, optati sine honore sepulchri,

Vtque cavas superent cumulata cadavera fossas.

Ipse vides ut agat rabidus furor: ille fenestris

Praecipiti sese iecit per inania saltu,

25

Exosus lucem, et fatum superavit iniquum;

Hic fluvio insanum mersat caput, ille volutus

Benaco miseram immenso dat piscibus escam,

Infelix! Alius ferro se obtruncat, et annos

Intempestivos cupit et finire dolores.

30

Obscaenos igitur morbos age, queis bona mater

Et natos fugit infectos et filia patrem,

Consortemque tori languentem deserit uxor

Pallida tundentem ora et lumine torva tuentem.

Dira lues, nigro et rabies armata veneno,

35

Foeda ungues, impexa comas, petat horrida regna

Sauromatasque Thracasque et Parthos caede madenteis:

Nos, per te dulcis servati in lumine vitae,

Servatae non ingrati memoresque salutis,

Annua vota feramus et annua tura sacello,

40

Dive, tuo, meritosque aris reddamus honores,

Votivis tua testantes opera alma tabellis.

 

153. ad Carinum

Quod sis pestiferi halitus, Carine,

Quod merdam et sapias malos odores

Non sentit Lepus olfacitve naso.

Pestilentius ipse nescio quid

5

In te noscere iurat, et fatetur

Quod milvo similis sapis rapinam.

 

154. epitaphium Maximi Ripensis

Maximus hic habito: nummorum plenus, amicis

      Orbus. Vix vixi vivere dum cupio.

 

155. aliud

Factis Maximus et nomine Maximus,

Maturos senio, consilio impiger,

Infoelix sobole, sorte beatior,

Quaerendaeque pecuniae

5

Nulli impar studio, hic cubat.

 

156. ad filios adoptivus Cantelmae epistola

Dicite, adoptivi quondam, nunc fabula, nati,

      Quid iuvat in mutum iurgia ferre caput?

Quid iuvat iniustis manes urgere querelis

      Nec sinere optata me requie usque frui?

5

Quod vos fraudarim votis et divite censu

      Tartareos fertur rumor ad usque lacus;

Ausus et est vestrum quidam exprobrare labores

      Longaque frustrati tempora servitii.

Quod vos spe falsa dicar lactasse fidemque

10

      Promissam toties non tenuisse grave est:

Sed potius Stygiis remorata cohercear undis

      Et vaga ab Elysiis exulet umbra locis

Tysiphoneque adsit tortos innexa colubros,

      Ardenti veniens in mea colla face,

15

Quam peccasse putem, quam vos lusisse pudori

      Sit mihi vel facti poenituisse velim.

Audite haec, liquidi colitis qui littora Minci,

      Quos Manto terra divite mater alit:

Ne me forte aliquis delapsam errore putaret,

20

      Evictam tantis aut titubasse malis.

Quid? Si iterum superas fatis revocemur ad oras,

      Mens eadem nobis quae fuit ante foret.

Certum erat - ingenue ut fatear - dare verba protervis

      Atque pari vestros excipere arte dolos:

25

Aurea com vobis tantum Cantelma niterem

      Quantum ulli arrisit foemina blanda viro,

Ecquis me vestrum haud ficto dilexit amore?

      Quid nisi captandi spesque animusque fuit?

Ecquis sermones expressit corde fideles?

30

      Ex animo dixit quis mihi blanditias?

Saepe subit cum quis viventi munera misit

      Dixit et: "Haec animi sunt monumenta mei";

Munera subrisi simulataque verba notavi:

      Hac quoque me finxi credulitate capi.

35

Saepe ego sum causata malum et deffessa iacebam

      Componens querulis tristia verba modis:

Rumor ut arrectas placidus demulserat aures,

      Quisque meam accelerat corde micante domum

Atque aliquis forsan, ridens, ut tristior esset,

40

      Arrida clam fusis lumina tinxit aquis;

Dumque avidus gemmas partiri gestit et aurum,

      Parcarum longas increpat usque moras:

Quid referam ut nigros etiam promiserit agnos,

      Truncassent celeri si mea fila manu?

45

Vana tamen Zephyri iactarunt vota per auras

      Et flerunt nostros longius ire dies.

Vidi ego qui nuper moriturae adstabat et aegrae

      Attulit invita pharmaca sera manu,

Miscuit utque ferunt liquidum, male conscius, aurum

50

      Inque suum vitam distulit ille malum:

Vidi ego quam tristi celaret gaudia vultu.

      Mens hominum tantis aestuat insidiis,

Ingenium quod ni cognossem callida vestrum -

      Vt facile in fraudes est genus omne virum-

55

His capta illecebris potui Cantelma teneri:

      Credenti insidias composuisse leve est.

Vobis natura praescriptum est fallere et arte:

      Fallere semper anus gloria rara fuit.

Testis erit Circe fallacis crimen Vlyxei,

60

      Quam liquit fugiens per maria alta rate:

Illum non potuit currenti sistere rhombo,

      Illum non magicis flectere carminibus;

Ingratum hospicio ut fuerat dignata superbo,

      Debuit argutis perdere littoribus,

65

Aut illum in torvas facies mutare animantum

      Vt poterat solito diva ministerio.

Non tamen aucupio licuit me illudere vestro

      Vt caderem in tensas, praeda petita, plagas.

Scilicet est aliquid Gallos penetrasse comatos,

70

      Vidisse Hispani regna superba soli

Et Rhenum Rhenique urbes tranasse bicornis,

      Tot terras, populos, totque adiisse freta;

Naturae est aliquid novisse arcana latentis,

      Percurrisse animo tot rapidi astra poli,

75

Tot versasse manu victura volumina vatum,

      Fallere Cantelmam non potuisse tamen.

Ergo haec faemineo succrescet gloria honori:

      Haec mihi post cineres fama superstes erit.

Hoc etiam facto lethum illaetabile risit

80

      Et fuit infernae mollior ira deae:

Me fortunatis posuit Proserpina campis,

      Ver ubi perpetuo gramine vestit humum.

Illic extollunt me laudibus heroinae

      Et quaecu<n>que aliquo foemina laesa viro est.

85

Turba mihi assurgit matrum et comitatur euntem.

      Dum spatior felix per nemus Elysium,

Meque aliquis digito ostendens miratur et inquit:

      "Haec potuit doctos fallere cauta viros".

Audiat imprimis nostrae haec solatia mortis,

90

      Sentiat has voces diva Isabella meas,

Heredem extremis libuit quam scribere chartis, .

      Vt famae accedat laus geminata meae.

Illa mihi iam iam moriturae lumina clausit

      Et flens extremum dixit: "Ave atque vale".

95

Haec mihi non solita est viventi innectere fraudes:

      Novi illam a parva virgine habere fidem.

Quam bene honorato componens membra sepulchro

      Tura dabit cineri non inodora meo!

Placabit superos votis, purgetur ut omne

100

      Contractae reliquum quod mihi labis erit,

Templaque constituet nostris mandata tabellis

      Et sacra virgineo tecta habitanda choro.

Vive igitur, mea dulcis hera, et felicibus annis:

      Subrepat capiti tarda senecta tuo.

157. ad illustrissimum Federicum Primum ducem Mantuae

Mantua iam tibi, dux, plus se debere fatetur

      Quam qui ipsam captis condidit auspiciis.

Nam multo est, ut scis, claram praestantius urbem

      Cingere quam muro, moribus excolere.

5

Quid, quod eam vallas muro et virtutibus ornas?

      Hoc scutum est belli: pacis et esse ducem.

 

158. ad Alconem

Philosophum Plato te negat hac ratione quod, Alcon,

      Communem nulli rem sinis esse tuam.

Vxorem quod communem sinis omnibus esse,

      Hac Plato philosophum te ratione probat.

 

159. lachrymae in Paridem Caesareum Mantuanum

Dum Paridem raperet vulgantem arcana deorum

      Mors, Iovis imperio, Iuppiter intonuit:

"Mortales, audite - inquit - caeli abdita posthac

      Qui sciat, adiuro per Styga, nullus erit".

 

160. ad Flaviam

Quem refugis fugio; quem odisti, Flavia, et odi:

      Cuique potes possum, vita, adhibere fidem.

Sic postquam odisti me, Flavia, semper et odi

      Me miserum, potui nec bene velle mihi.

161. in Herculem Girlandam

Non dolet Alcides fato quod raptus acerbo

      Aut quod servili concidit ense miser;

Dilecti haud pueri suspirat funera, quando

      Non poterat tumulo gratior ire comes:

5

Hoc unum gemit aeternumque gemet, quod amatas

      Dira canis pueri est ausa notare nates.

 

162. ad Camillum Lupum

Ergo, Camille, patrii decus soli,

Tuos relinquis ipse sic amiculos?

Praeponis ipse rura sic sodalibus?

Ergo antefertur albulis puellulis

5

Calore solis usta Thestilis genas?

Rura infaceta praeferuntur urbibus

Praeque amne sacro Mincii Olius placet

Et qui palude Tartar exerit caput?

Iam iam expeditae adeste, adeste, sarcinae:

10

Libelli, adeste, quotquot estis, aurei,

Curas levare qui soletis anxias.

Nil me hic iuvat morari: abire me iuvat,

Camillo eunte. Vos valete, candidi,

Syncere amati amore perditissimo,

15

Gonsaga, Prette, Strozza, L<a>eli, amabiles;

Vale, mi amate Minci, amata Mantua,

Meisque dicta versibus Venus Theia;

Tu, Capriana, salve, amena collibus

Sylvisque pratisque hospita arborum comis.

20

Salve, pater Benace: ut ipse gestio

Amoena lyntre pervolare littora

Odora citri germinantis halitu!

Fors et salutans te, Brione buxifer,

Inter superba montium cacumina,

25

Colam relicta sponte tecta patriae,

Donec hyems nivosa me coegerit

Cohorsque docta Mantuam revisere.

 

163. ad Fiaeram

O naturae opus absolutum utrinque,

<Fiaera...> pater eruditionum

Et spes unica iam labantis aevi,

Num te non miseret pudetque saecli,

5

Saecli ranciduli atque pestilentis,

Cum tot conspitias malos poetas

Inflatos, rigidos, licentiosos,

Tot malos medicos superbienteis

Passim incedere per fora et theatra

10

Et versu obstrepere ut protervus anser,

Miscere et populo malum venenum?

Hos Manto veneratur, hos salutat,

Eblanditur et elevat stupetque:

Illorum caput osculantur omnes.

15

At tu - quod male habet tuos amicos,

Quod me ipsum excruciat magis magisque -

Vna cum lepidis tuis libellis

Despectus populo et iaces sepultus,

Invisus quoque saeculo infaceto.

20

Cogeris vacuus domi latere

Et scombris tua scripta dant cucullos

Cum damno opprobrioque litterarum;

Commentaria mugiles <hal>escunt,

Damnum et pauperiem librariorum.

25

Haec cernes, Aretine, et oscitabis?

 

164. in eundem

Iactas te medicum, Fiaera, vatem:

Hoc est te medicum, Fiaera, fictum.

165. in eundem

Ipse sibi posuit tumulum titulumque Fiaera

      Mortuus an vivus sit dubitat populus

 

166. in eundem

Si vivo tumulum tibi parasti,

Quid cessas igitur mori, Fiaera?

 

167. de cupidine dormiente apud illustrissimam
Isabellam Estensem

Tu puerum vexare cave, Cytharea, protervum

      Dum carpit somnos lumine languidulo.

At vos securi interea requiescite, amantes,

      Deposita fessus dum face dormit Amor.

 

168. in fontem Hydroellum Caprianae

Et quercum fons hic et fontem quercus amabit,

      Et bibet et ludet semper Hamadryas hic.

 

169. in eumdem fontem

Invitat vitreo Dryas hic <et> Nais ab antro:

      Arboris haec genius, fontis et illa dea est.

Haec volucrum ramis con<c>e<n>tus praestat opacis

      Atque umbram medio sufficit alta die;

5

Illa sitim saliens restinguit margine vivo

      Garrula dum rauco perstrepit unda sono.

 

170.

Laudasti Pyrrhum vitam dum viveret, amens,

      Deffunctum decuit quem mage laude sequi.

Tunc lauda cum philosophum regemque videbis

      Aut raptum curru sydera ad alta deum.

 

171. aliud

Philosophum, P<yrrhe>, profiteris: nec nego certe

      Quin barbam et linguam non habeas cynici.

 

172. ecloga undecima

Benaci ad liquidas undas Sicinia propter

Litora deiectus viridis sub robore myrti

Cantabat Lycidas insano accensus amore

[***]

 

173.

Haec nemora, hii colles atque haec levis aura susurro

      Quae nemorum densis sibilat in foliis

Invitant dulces aestivo sidere somnos,

      Dum tremulo obloquitur garrula lympha sono.

5

Integrat hic veteres tristis Philomena querelas

      Et querulo argutos concinit ore modos;

Purpureos nectunt in serta nitentia flores

      Naiades, hic semper sufficit herba torum;

Explicat hic densos quercu labrusca racemos

10

      Atque tenax hedera hinc implicat, implicat hinc

Illicis antiquae ramos et brachia nectit.

      Huc ades et mecum, pulchra Lycori, cane.

 

174. inscriptio fontis Cayci in
secessu Caprianae. MDXXXIX

Dum quercum fons hic, duro fontem haec quercus amabit,

      Et bibet et ludet semper Hamadryas hic.

 

175. ad amicum

Fers aegre obliquoque etiam me lumine spectas

      Quod vitae optavi fila severa tuae.

Desine; mutata est sententia, amice: recanto

      Optoque sint vitae mollia fila tuae.

 

176. ad Maximum Ripensem

Maxime, te retinent ventosae littora Ripae

Quam pater insanis Benacus percutit undis.

Illic - ut phama est - doctorum more virorum

Exerces Musas victuraque carmina cudis,

5

Aut studio incumbens immensa volumina legum

Volvis, sollicitans nunquam fora litibus orba;

Neve ingrata fluant tibi tempora, saepius hortum

Excolis, attenuans citros et falce comanteis

Dites Hesperidum sylvas atque aurea poma.

10

At nos, saxosae Caprianae in collibus altis,

Ne nos forte putes pigro torpere veterno,

Mane novo ad primi radios surgentis Eoi

Sectamur lepores canibus per devia fidis.

177. ad illustrissimum Aloysium Gonsagam marchionem

Et merito es dignus laudari carmine magno,

Magnanime o Gonsaga: mihi sed tenuia Musae

Carmina sufficiunt, tua queis <ego dicere> facta

Si coner, medio in cursu labar pede utroque.

5

Te tamen his paulum dictis affabor amicis

Vt noscas quo te venerer, quo secter honore:

Namque tui - ut fatear - <i>am sum inflammatus amore

Quod bonus ipse tuas res iusta lance rependis

Quodque aliquid semper meditaris principe dignum,

10

Vt patrium superes geminata laude vigorem.

Ne ut ingrata fluant tibi tempora, saepe fatigas

Venatu cervos et equos torquesque retorquesque

In gyrum, blandaque manu moderaris habenas;

Militiamque pati iamdudum assuetus et arma,

15

Oppida praecingis muro; tu moenia vallas

Aggeribus, merito ut te hostes timeant et amici

Observent, bello ne patria devastetur.

Et quandoque iuvat gravioribus applicuisse

Intentum studiis animum: iuvat alta vagari

20

Sydera et immensos caeli percurrere tractus,

Ingenium ostendens cunctis versatile rebus.

Quodque tibi aeternum pariet per saecula nomen,

Quod numero ascribet superum caeloque beabit,

Olim latrones furtis et caede superbos,

25

Praeda exsultantes aliena, trudis ad Orcum,

Qui neque vim superum aut mortalia iussa timebant.

Heu pietas! Tuto haud carpebant gramina pratis

Armenta; haud tuto sese armentarius agris

Credebat; trepidi subigebant arva coloni,

30

Nec securus erat taurus disiunctus aratro;

Nec poterat virgo tectis se efferre paternis.

Ah quoties nemore in medio et convallibus imis,

Dum servat pecudes pastor, dum vimine texit

Fiscellam aut dulci sylvas demulcet avena,

35

Ingemuit subitis actos incursibus haedos,

Ploravit miseris raptos cum matribus agnos!

Talis Aventino vaccas in monte trahebat

Aversas Cacus, quem quondam maximus haeros

Alcides saxis et duro robore pressit.

40

His tibi pro meritis, Luysi iustissime - postquam

Non opis humanae est - dii praemia digna rependant

Teque diu servent terris non invida fata,

Si incensas pietate preces bona numina curant.

Salve igitur, decus haeroum, qua vindice tellus

45

Itala se et tanto semper iactabit alumno

Et felix caelo solitos aequabit honores:

Sed nunc imprimis, dum tu pro Caesare magno

Avertis Gallum campis Insubribus hostem.

 

178. hymnus in divam Osannam. Ode

Diva, quae, mores imitata castos

Virginis summae, caput alta caelo

Aureum ostendis rutiloque frontem

Cingeris astro,

5

Ipsa, lethali vitio interempto,

Orbis insani illecebras et orbem

Spernis, humanos pedibus tuis sub

Mittis amores.

Non toro emolli aut libet ociosa

10

Alitum pluma requiescere, inter

Quos Syri mittunt Arabesve odores

Aut niger Indus:

Tantum humo nuda patiens recumbis

Frigoris, iuxta patiens caloris;

15

Saepe deffessa tibi supplicanti

Membra fatiscunt.

Ipsa naturae tenui apparatu

Sufficis victum; tibi texta cultu

Sordet aurato Tyrioque vestis

20

Murice tincta;

Simplici contenta fide tenaxque

Vnius desyderii atque honesti,

Laeta qua victos ratione sensus

Nectare pascis.

25

Dumque caelestum meditaris alta

Mente thesauros meritis parare et

Praemia aeterni patris illa, nusquam

Obnoxia morti,

Dum crucem et saevos meditaris ictus

30

Et Deus quicquid tulerit laboris,

Dum subit matris dolor et nephandae

Mortis imago,

Sensibus sensim pia mens relictis

Evolat: vinclis animus solutus

35

Corporis, Christo associatur et fit

Copula foelix.

Qualis aspectu superum beato

Ille Thesbites, sacer ille vates,

Flammeo raptatus in astra curru

40

Lumina pascit,

Talis aspiras ad amata regna,

Talis affectas iter atque Olympo

Errigis mentem, nec adhuc soluta

Carcere t<a>etro,

45

Fas tuis tandem meritis apisci

Caelitum sedes, meliore postquam

Vita mutata est, ubi nulla rumpit

Cura soporem,

Pax ubi certa est, animusque recti

50

Conscius gestit bene munerari

Facta, dum visu triplicis potitur

Numinis ardens.

Hinc pios audis gemitus, Osanna:

Hinc vides curas hominum benigno

55

Lumine et vultu propiore terras

Despicis imas.

Nec sinis nostris precibus deesse

Pondus: ut defers placidas ad aures

Maximi divum patris, ille laeto

60

Annuit ore.

Mantuae, virgo, decus, et sacerdos

Grata diis, ascripta eadem dearum

Coetui, votis tua nunc adimus

Templa frequentes.

65

Pendulae multa prece si tabellae,

Si peregrina madefacta nardo

Serta nec desunt Arabum liquores,

Mascula thura,

Mantuam exaudi, dea, supplicantem -

70

Vita nam pendet populorum ab uno

Omnium - affecti, dea, pro salute

Principis audi.

Sic tibi ante aram Tyria sacerdos

Veste spectandus sacra det quotannis;

75

Sic odoratis tua templa semper

Floribus halent.

 

179. ad Tridentum

Quod tibi sint arces, Athesis tua moenia lambat,

      Quod sit ager Baccho fertilis et Cerere,

Vicino ridere potes de colle, Tridentum,

      Et superis grates ore referre pio.

5

At tibi quod centum sint templa, altaria centum,

      Omnia plena sacris, omnia foeta deo:

Iustitia et, foelix, alma quod pace fruaris,

      Quae iam temporibus exulat orbe malis,

Id Clesi munus: beat hoc te ipsumque fatetur

10

      Demeruisse homines, demeruisse deos.

 

180. in comitem Ludovicum Lotronium

Innumeris septus Parthis, dum occumbere mavult

      Pugnando foedae quam dare terga fuga:,

Aeternum caelo et terris Lotronius heros

      Vivit et haec pulchrae praemia mortis habet.

 

181. in Hermagoram malum medicum

Dum rapis Hermagoram, tibi, mors, inimica fuisti:

      Vivendo hic poterat te satiare satis.

 

182. ex Graecis

Nec postac, coryli grata deiectus in umbra,

      Mulcebis pecudes carmine, Daphni, tuas,

Nec patriis posthac texes umbracula Nymphis,

      Populea sternes nec tibi fronde torum.

5

Iuppiter afflavit te fulmine: vespere sero

      Ad stabula attonitae vix rediere boves.

 

183. in Petrum Pomponatium philosophum

Mortalem esse animam dixi dum vita manebat:

      At nunc immortalem et esse scio et doleo.

 

184. in Ioannnem medicem

Dicerem ego ingenue: "Scelerum hic genus omne sepultum est"

      Si pariter Clemens hoc iaceat tumulo.

 

185. in malum maritum

Componi tumulo mandas cum coniuge, cum nil

      In vita ambobus compositum fuerit.

 

186. prosopopaea. Rhodomon Lysam
alloquitur in somniis

Desine me, Lysa, assiduis urgere querelis,

      Nec profectura voce ciere deos;

Parce incompositos patrio de more capillos

      Scindere et immeritas ungue notare genas.

5

Indignum est moerore sequi Rhodomonta, nephasque

      Imperia et leges increpuisse deum,

Cum mihi praereptae compenset tempora vitae

      Gloria, sitque annis longior innumeris.

Me doctae poterunt nusquam non dicere chartae,

10

      Nullaque non aetas ferre per ora virum;

Longa dies cineres absumit et ossa sepulchris:

      Clara sed heroum facta abolere nequit.

Si tamen exoptas plac<idos> requiescere manes,

      Neu vager incertis sedibus umbra nocens,

15

Si neque communes l<a>esi vivens hymenaeos

      Mutua nos postquam iunxit amore fides,

Effice ne primo quisquam potiatur amore,

      Occupet aut casti regna secunda tori:

Vt tua fax nostro primum est accensa calore,

20

      Vivat ad extremos sic tua flamma rogos.

Evadne exemplo tibi sit, sit Laodomia,

      Vtraque inexstinctae fama pudiciciae,

Ardorisque tui specimen sit regia coniunx

      Quae potuit cineres ebibere ore viri:

25

Illae perpetuo devinctae lumina somno,

      Viva sed egregium fama recenset opus.

Nec tamen ut moriare precor, neque, Lysa, dolore

      Victa, maritali praecipitere rogo.

Te cupio erepti cura exardere mariti

30

      Et tantum viduo secubuisse toro:

Difficile est, verum efficies, licet ipsa iuventae

      Laetaque formosi tempora veris agas.

Aspice ut exosa est alias Victoria taedas,

      Gentis et una tuae gloria Parthenopes;

35

Haec magni manes veneratur casta mariti

      Et famae aeterna consecrat historia.

Invicto foelix Victoria digna marito:

      Non alia ille heros coniuge dignus erat!

Haec volui dixisse olim: sed tenuia Parcae

40

      Deducta instabant rumpere fila colo.

Ter volui mandasse tibi; ter frigida lingua

      Substitit: et gravius id quoque morte fuit.

Dum potui, tamen, ipse tuos moribundus ocellos

      Aspexi et lachrymis ora rigata piis.

45

Nec dolui ante diem spoliari lumine vitae

      Intempestivae duraque fata necis;

Nec gemui patris aerumnas fratrisve querelas,

      Qui raptis de tot fratribus unus adest;

Non aviae, vidit quae funera acerba nepotum

50

      Et potuit tantis consenuisse malis:

Tam subito indolui divelli a corpore amato,

      Tam subito a cara coniuge abesse mea,

Pro qua tot pugnata mihi sunt proelia, quae me

      Praeposuit magnis sollicitata procis,

55

Quam cito mors nostri fructum intercepit amoris,

      Quam cito me optato sustulit e gremio.

Vt nubes, caelo quae candida ludit aperto

      Vere novo, Zephyri tuta favore volat:

Illa supervehitur terras, illa aere pendet

60

      Composito atque humeros ardua pascit Atho;

Mox alii atque alii flantes animosius Euri

      Hanc glomerantque rotantque aethera perque ferunt

Et modo praecipiti gyro, modo turbine fertur

      Et tandem in ventos solvitur aereos;

65

Sic mea vota et spes evanuit omnis in auras

      Irrita, et Ioniis scripta natavit aquis.

Optabam hybernas tecum traducere noctes

      Horrida post durae tempora militiae;

Optabam exhaustos tecum conferre labores

70

      Et Thusca auspiciis oppida capta meis;

Vt virtute mea atque ausis f<o>elicibus Ancon

      Clementis magni cesserit imperio,

Vtque triumphatis rediissem moenibus Arri,

      Quae modo victori causa fuere necis,

75

Vtque animo invictus longe maiora pararem:

      Extremos bello tendere in Aethiopas,

Atque illic nomen factis protendere clarum

      Iustaque magnanimi Caesaris arma sequi.

Certum erat Aemoniis tentoria figere campis

80

      Et Marte indomitos perdomuisse Scythas,

Aurato e solio deiectum extrudere regem

      Aut urbes captum ducere ad Ausonias.

Tecum intermissas meditabar visere Musas,

      Aptare et lyricis carmina Thusca modis.

85

Carmina nam recolo quae - dum fera classica cessant -

      Lusi Pieridum non renuente choro.

Nec Phoebea minus colui quam Martia signa:

      Vtraque et hinc meritis laurea parta meis.

Sed quid profuerunt vota haec, si vulnus adactum est

90

      Lethale, et victa fulmen ab arce venit?

Scilicet egregiis hominum mors invidet orsis:

      Odit nescio quis grandia coepta deus.

Sic raperis, prima, Memnon, fraudate iuventa,

      Sole coloratos dum subigis populos;

95

Sic necis impavidos sequeris dum, Druse, Suevos;

      Et matri et patriae tristia fata refers:

Florentes aetate ambo et praestantibus ausis.

      At non humani funeris una via est:

Quippe meo Marcus fato atque Trivultius olim

100

      Illustresque armis tot cecidere duces,

Gallica cum Ticinus transfixa cadavera volvens

      In mare purpureis territus iret aquis.

Sic Medices heros gentis, dum Rhaetica vexat

      Agmina, litoribus concidit Eridani;

105

Sic cecidit Romae muro deiectus ab alto

      Dux nostro genitus sanguine, Martis honos.

Nec fuit indignum his etiam Rhodomonta sub armis

      Pro re Romana non dubitasse mori,

Signa pilis postquam mihi sunt fulgentia senis

110

      Aurea supremo tradita pontifice:

Quae licet attulerint pulchrae solatia morti,

      Mors sit ut haec factis altera vita meis,

Hoc tamen aeternum est casu vel acerbius omni,

      Nondum aequasse animis facta superba meis.

115

Viribus haud aliis poteram cecidisse, nec ulla

      Agmina se audebant obvia ferre mihi.

Devoveo quicunque igitur mala sulphura nitro

      Miscuit et vacuo clausit in aere pilam:

Dignior inventa p<rimu>s qui mugiat arte

120

      Et penset proprio damna aliena malo.

Militiae ut veteris morem corrupit! Vt ille

      Et belli virtutem abstulit atque virum!

Quam melius quondam gladio certabat acuto

      Conspicuusque hasta comminus ibat eques!

125

Ibat eques campoque hostem expectabat aperto

      Nec quicquam ille doli quod metuisset erat.

Illum aspectabat virgo de turribus altis

      Regia, suspirans hunc sibi habere virum.

Mos erat hic bellare viris: mos ille probandus,

130

      Dum sine fraude iuvat conseruisse manus.

At nunc tacta ruunt furtivo corpora plumbo:

      Vix oculis ignem percipis, acta pila est;

Non curat clypeum, non umbonem horrida grando;

      Effugiunt medicas vulnera tetra manus.

135

His mea Mavorti vel cedere nescia virtus

      Occultis hominum decidit insidiis,

Quam nec ferri acies potuit nec Noricus ensis

      Laedere nec valida tela retorta manu.

Quae superest igitur rapti genitoris imago -

140

      In te omnis quoniam spes, pater alme, sita est -

Alme pater, praesens terris qui numen haberis,

      Si tanti emerui numinis officium,

Sic fidei commissa tuae, tibi credita surgat,

      Dedita et usque tuis serviat imperiis.

145

Te decet in patris sobolem transferre favorem:

      Illa tibi referat meque meamque domum.

Nec minor accedat nati quam cura pudoris,

      Aptus uterque tuum tollere, Lysa, decus.

Subiiciat sese maternae parvulus umbrae;

150

      Rideat ad matris oscula dulce puer;

Hic tibi colludatque curas levet ille molestas,

      Celibe et hic tecum dormiat in thalamo,

Donec vernanti succrescens flore iuventae

      Proroget antiquum stirpe novetque genus.

155

Assuescat victor patriis animosus in armis

      Praeferre exuvias et spolia ampla domum;

Acer eques Parthos eat et pedes acer in hostes;

      Norit et aeque aestus ac tolerare nives;

Quodque meis intercaeptum est florentibus orsis,

160

      Virtute atque annis expleat ille suis.

Tu ne haec vana putes insomnia, neu fallacem

      Vmbram nocturnis ludere imaginibus:

Ipse tibi advenio nemorum de sede beata,

      Quae loca magnanimi semideique colunt.

165

Me lachrymae huc egere tuae: iam comprime luctum;

      Mandata haec luctus, Lysa, levamen habe:

Sit tibi amasse satis, cineri sat iusta dedisse,

      Sat pro me superis vota tulisse deis.

Iamque vale: cogor socios invisere manes

170

      Et matutinis cedere syderibus;

Exerit Occeano iam vultum Aurora rubentem,

      Invisis iam me Lucifer afflat equis.

At tu in amore meo sic perstes, Lysa, fidelis,

      Vt te etiam stabili prosequor umbra fide.

187. Alconis fabri Lignarii tumulus

Dum lignis animam inspirat viventibus Alcon,

      Invidia et proprio concidit ingenio;

Namque deus, similem renuens sibi, dixit: "Abunde est

      Et satis hominem composuisse lutho".

 

188. ad Calandram

Remitto tibi carmen invenustum,

Calandra optime, pessimi poetae,

Immo toxica ferrei Fi<a>erae

Insulsi, illepidi, et senis recocti.

5

Quae dum scripta lego febriculosa,

Fato nescio quo malo et sinistro

Iamdudum stomacho miser laboro.

O quae pharmaca nauseam cohercent

Commotam mihi? Quis recurat aegrum

10

Cui fastidia delicatiorum

Mensarum atque ciborum inest amaror?

Adeste, obsecro, quotquot estis, omnes

Adeste, o medici boni malique,

Meque aspergite amaraco et fovete;

15

Ferte unguenta rosasque, ferte amomum,

Ferte et cinnama, ferte mentam olentem,

Si quicquam haec stomachum levare possunt;

Vestris artibus hanc luem fugate,

Neu serpat facite altius venenum.

20

At tu mi, obsecro per tuam salutem,

Istaec abiice toxica, o Calandra,

Circes graminibus nocentiora,

Ne te neu inficiant meum Sabinum:

Vos ambo aut date Mincio propinquo,

25

Aut tantum scelus expiate flammis.

 

189. ad ventos Nacenses

Qui nemora et montes quoque haec saxa invia, venti,

      Tunditis et celeri verritis antra fuga,

Si vestrum flammas quisquam atque incendia sensit

      Queis divum atque hominum pectora torret Amor,

5

Me miserum perflate atque has extinguite flammas:

      In me unum totas fundite, quaeso, animas.

Aut saltem in dominam partem asportate caloris:

      Forsan erit nostris mitior inde malis.

190. in sanguinem Christi redemptoris ode

Sanguis, aeternae columen salutis,

Quo nihil maius videt orbis aut sol,

Quem Deus nobis monumenta magni

Fudit amoris;

5

Qui notam insignem veterum parentum

Abluis, clausum reserans Olympum;

Qui, triumphata nece, victor altum

Ducis honorem,

Salve, et hinc bellum miserosque morbos

10

Amove, gentem dominumque Mantus

Sospita infundens requiemque pacemque.

Et bona per te

Largius foelix alimenta tellus

Praebeat, vittes Bromio redundent;

15

Expleant immensae avidi coloni

Horrea messes.

Da pias menteis animumque rectum;

Vota da castis cumulata donis;

Da, quod optamus, fugere execrati

20

Regna tyranni

Qui tuo dudum auspicio redemtas,

Dentibus frendens, pecudes inermes

Ambulat circum et furit ore hiulco

More luporum.

 

191. in effigiem Pontani apud comitem
Nicolaum Mapheum dialogus

"Quaenam haec effigies"? "Pontani". "Anne ipse revixit"?

      "Cui dubium? Vates pervolat ora virum,

Occasus qui tot stellarum scripsit et ortus,

      Qui chartis doctus claruit innumeris".

5

"Non famam, faciem quaero: quae picta tabella

      Spirat et illius tam propria ora refert"?

"Tutiani fuit ista manus, quae reddere vitam

      Defunctis vita corporibus solita est".

"Patria Parthenope tegit hunc, hunc Mantua servat

10

      Praeque suo mavult Mantua Vergilio".

192. in eandem

Hospes, bis vivi effigiem post fata poetae

      Pictoris doctas et venerare manus:

Namque suis hominum semper Pontanus in ore

      Versibus inque oculis est ope Tutiani.

 

193. aliud

Ter felix, Pontane, potes, ter maxime dici:

      Quod tua te faciunt carmina perpetuum,

Quod te Tutianus vivum post funera reddit

      Quodque tibi egregium contigit hospicium.

 

194. salutat Pontani effigiem

Salve, magne senex, cui tam foelicia caeli

      Sydera riserunt, risit et Vranie;

Cui sese natura parens in lumine claro

      Quanta est, cui totum se patefecit Amor;

5

Quem modo Tutianus spectandum posteritati

      Praebuit ereptum temporum arbitrio,

Salve! Nulla tuos corrodant saecula vultus

      Nec noceat caries nec noceatve situs;

Nec faciem turpet pulvis canosve capillos

10

      Sed vultus nitida floreat in tabula;

Teque hospes, quo non melior virtutis alumnus

      Incolit Ocnaei regna beata ducis,

Flore novo aeternisque ornet pro tempore sertis,

      Texat et intactis lilia odora rosis

15

Vivacesque hederas immortalesque amarantos,

      Munera honorato digna ferat capiti.

Nos tibi pro meritis, pro perpetuis monumentis,

      Dicemus molli carmina vincta pede.

Ipsi aderunt Gonsaga, aderit de more Calandra

20

      Marnusque et gemini, docta caterva, Lupi

Frambertusque, tui studiosus nominis, almi

      Cataldi ad templum florea serta dabit;

Vtque Bianoris dant munera certa nepotes

      Vergilio, tibi sic annua vota ferent

25

Immistique viris pueri teneraeque puellae

      Casta incompositis verba canent numeris,

Pontanum liquidique lacus vallesque sonabunt,

      Mincius et tremula textus arundine.

Eridanusque pater tantos celebrabit honores:

30

      Sentiet has voces invida Parthenope.

Interea tua, sancte, sequi vestigia fas sit,

      Musarum et faciles ferre per antra pedes.

Sic placidos foveat manes pulcherrima Syren,

      Sic tumulum semper citrus odora tegat.

 

195. ad Iulianum rhetorem

Facundissime, Iuliane, rhetor,

Quot sunt quotque videbit altera aetas,

Aeternum tibi nomen invidere,

Quaeso, desine, compares sed ipse

5

Iucundi tibi comparem cubilis,

Ex qua pignora cara filiosque

V<o>lens suscipias: et his revives

Foelix perpetuo, tuumque nomen

Propagabitur orbe mille saeclis.

 

196. in effigiem Pontani apud comitem
Nicolaum Mapheum Mantuanum. MDXXXIIII

Magnum ut Pontanum natura effinxerat olim

      Reddidit arte sua dextera Tucciani.

Illum ut mirari et valeant spectare nepotes

      Invito effecit tempore Tuccianus.

5

Ingenii vates monumenta aeterna reliquit;

      Aeterna<e> pictor reddidit artis opus.

Magnus uterque sua est arte et sibi debet uterque:

      Penniculo et calamo vivet uterque pari.

197. de Pontano et Tucciano

Quem vates celebrat, virum per ora

Plus uno volitat perennis aevo:

Verum quem manus erudita pinxit,

Spirat ante oculos diu virorum.

5

F<o>elix ingenium <et> manus beata!

Hoc clarum calamo, ista pennicillo.

 

198. lachrymae in Paridem Caesareum

Dum reticenda Paris divorum arcana <r>etexit,

      Morti illum e terris tollere fata iubent.

Mors cunctata diu, mors admirata pavebat,

      Credula vix tantum posse licere nephas.

5

Mox ait: "Vt nostra est elata potentia, postquam

      Semideus nostro subiacet arbitrio"!

 

199. ad Camillam Cal...

Laetus Amor <dum> forte tuis insidit ocellis,

      Vt solet, et torquet spicula utraque manu,

Ipsa coma furtim aureola et ludente per ora

      Innectis ridens; talia fatur Amor:

5

"Cauta Venus quondam Vulcani vincula sensit:

      Nil mirum laqueos si puer ipse tuos".