Tommaso Chaula bellum Parthicum 1
Other sections


Viscera quid fratrum? Sumus, heu, tam cede nocentes.

Ast si fatorum serie nos prelia semper

Ducimus, armipotens et nos Gradivus alumnos

Instimulat campis fuso gaudere cruore,

5

Parthica cum Dacis Caldeaque regna patescunt

Sauromateque truces, Perse, Garamantes, Hydaspi

Hispanumque solum, qua Cantaber eminet Haustro.

Ad tales properate duces, talesque nefando

Vertite congressu; simul, o pax reddita mundo,

10

Quid miser horrenti credis Romane marite?

Impia sanguineum postquam Pharsalia Martem

Vidit et infandis rursus crudelia campis

Fata dedit, ponto misere cum sanguine Rome

Auxit aquas. Nondum semotus ab agmine victor

15

Cesar erat; gemine stabant tentoria partis

Qua cadit in valles confinis Pelion Otri,

Vnda subit pelagus tristi Lernea veneno.

Delius occidui simul ad contermina mundi

Ethereis properavit equis, regina dearum

20

Cerula Nereidum qua se ferventibus undis

Abluit et gelidi refovet pia membra mariti;

Humida frigentem veniens Nox extulit umbram,

Collibus et gelidis nocturna silentia lucis

Surrexere, niger Somnusque per omnia pleno

25

Prata quater cornu tonuit, dedit ocia genti.

Margine populeo, super arva rigentia tabo,

Languidus exactis miles Romanus ab armis

Assidet; et Borean primo noctemque nivalem

Graminea vitare casa, vel frigora flamis

30

Pellere vimineis, durisque cubilia tophis

In gelido stravere solo; vigilantque sonantes

Collucere focos; crepitant altaribus ignes.

Dulce tamen multis non ducere pectore somnos

Et segni torpere mora, ventatibus umbris;

35

Sed memorare iuvat quis viscera sparserit hosti

Impiger, horrendus cum clangor ad astra volasset

Martius et turme tenues fremuere per auras;

Quis caput abscissa validus cervice cruentum

Propulit, intorsit sevis cum viribus ornos

40

Fraxineamque trabem; multorum strage quis audax,

Vndique conspicuus, per tristia bella furebat,

Qui quoque pallenti detrunca remisit Averno

Corpora, dum quatiunt clamoribus ethera voces.

Tum non purpureo stratis accumbitur ostro

45

Nec vacat auleum picto pendere teatro

Marmore; sed rigide tribuere cubilia cautes,

Cespite gramineo maduere cruoribus ulve:

Tantus agit miseros temeraria castra sequentes

Impetus. Ecce Sopor, mortalia pectora mulcens,

50

Assidet armatis; primum languentia paulum

Colla locat somno, volitans super equora pennis

Itque reditque suis, totumque perambulat agmen.

Vt depulsa quies, nondum fugientibus astris

Ethere sidereo, volucrum sed Cinthia lucis

55

Aurea fulgebat pelagusque immobile fluctu

Stabat et erisonum lituis Tritona ferebat,

Extitit Ausonie vigilantibus inclitus heros

Tunc oculis, clara variumque in mente volutans

Consilium: Labienus erat sub pectore primus,

60

Et furor Arthous, Germanaque castra nefandis

Cedibus et Scithici nondum parere volentes;

Nunc Haustrale vadum et Garamantia rura peragrans,

Aspicit excusso Latio regnare Britannos.

Plurima volventi vigili per noctua motu

65

Ocia tunc iterum placidissimus ipse deorum

Somnus adest repitque oculos totisque medullis

Labitur incumbens, artus contexuit alis.

Tum quoque squalenti facie turpissima Crassi

Vmbra per horrende pacata silentia noctis,

70

Cui sacra canities crasso concreta cruore

Pendet, et Arthois precordia fixa profanis

Vulneribus, miserum liquido cui guctur ab auro

Palpitat, ostentans Sirio quo Marte iuventus

Occubuit Latialis, herum stetit ante tremendum

75

Cum sibi grata quies mulceret membra sopore.

Hinc indignanti sic ora trementia luctu

Explicat, intorquens canos a fronte capillos:

"An, cum prata vagor Stigiis a sedibus exul,

Tartareum cum posco Chaos - modo mitte piorum

80

Florea regna virum -, supplex Flegetonta requiro,

Heu memor, et nautam fluvii compello maligni,

Liventique lacus cupio tranare liburno,

Degener et, nostrum nimis immemor, ocia carpis?

Etsi, cum peterem Borean horrentibus armis,

85

Auspiciis michi nempe mali de sede baratri

Collatis, mundi tetri venere sorores

Gorgonee et, sevos agitantes crine colubros,

Infandas duxere faces, cum signa revello,

Heu, non indecores per Parthica plana scelestum

90

Gessimus, heu, Martem. Sed nostra profana - quid ultra? -

Testor fata quidem iugulumque et guctur apertum

Effossumque meum pectus crudelibus armis.

Omnis culpa deis; ipsi gessere nefasti

Effera bella, ducis manibus torsere profecto,

95

Ipsi tela dabant immitibus; omne cruentum

Effecere nefas; rorarunt sanguine Caprum

Hesperio et letos Parthis tribuere triumphos.

Surge age; conspicuis invadas viribus hostes,

Labieno revocante malum, qui crimine sevo

100

Iungitur Arsacide Pacoro, qui federa postquam

Per magicos iurata deos sanxere nocentes,

Exultant feritate vaga, vicinia calcant

Menia; et in Latias coniurat turba catervas

Parthica. Correpto poteris dum rumpere ferro,

105

Horreat haud animus sceleratam vertere gentem,

Barbareum truncare genus; modo forte pererra

Omne vadum, Siriosque tuos Asiamque potentem

Impiger alternis invade tumultibus heros,

Et pete Romane Parthis insignia gentis,

110

Infaustis amissa deis et sorte profana.

Non sine divorum nutu iam bella movebis,

Nec certabis atrox divini numinis expers;

Sunt magno commissa Iovi tua gesta profecto,

Sunt Superis servata bonis; felicibus armis

115

Vtere. Postremo munus miserabile posco:

- quando vetor, stimulis sevi correptus Averni,

Plura referre miser - Caldeis victor in oris

Cumque eris undanti super arva rigentia tabo,

Neu patiare meum crudeli corpus arena

120

Prostratum membris et adhuc stillantibus atram

Insaniem campis inhumatum degere, Cesar;

Collige et in tenues, si quid pietatis habetis,

Vrnas conde, precor. "Demum, non plura profatus,

Saucius in tenebras et opaca silentia fugit.

125

Vt ponto progressa dies vaga sidera celis

Depulit et Phebe tenui prelurida cornu

Palluit occursu fratris venientis Eoo,

Et rutilum fulgere iubar generosus Apollo

Attulit, adventans longevi patris ab oris

130

Oceani, heroum mundi fOrtissimus ille

Extitit ingenti turbatus imagine visa

Axe sub astrifero. Paulum precordia terror

Occupat et strinxit subita formidine pectus.

Inde, ubi torpentem discussit corde pavorem,

135

Indignans meminisse fuit qua flebilis umbra

Effigie Crassi gestans undata cruore

Venerit ora truci; mentem subiere nefandi

Parthorum populi, Gethe Scithicique vagantes.

Tum quoque bellorum fervor per cunta resurgit

140

Membra ducis, revocans pugne primordia tristis,

Qua cecidit Romanus eques, quo tempore Crassi

Occubuere pii. Motus tum concipit ire

Pectore in audaci bellumque in mente feroci

Provehit infremitans, toto et stat pallidus ore.

145

Haud aliter Mauri Libie per prata calentis

Vulnus ut aspexit contra intractabile natos

Ire leena sui, fulvum truculenta per arvum

Incandet conferre manus, nemus omne fragore

In rabiem prolapsa suam terit, eminus audax

150

Abscurrit rigidos iactans per tergora villos.

Post quoque Phebeos convertens lumen ad ortus,

Incipit ore sonans: "Superi, quicunque sub astris

Vrbis ad imperium semper conducitis almum

Auspicium, toto que curritis ignea celo

155

Sidera, tu gaudens triplici, dea Cinthia, vultu,

Tartareo sponsata deo, sub vallibus olim

Sicaniis sontum, Proserpina, regna gubernans,

Conscia nocturni, requies gratissima, visus,

Et Nox blanda tuis hominum miserata labores

160

Ignibus, horrende nobis simulacra figure

Esse secunda precor. Victricia castra tenentem

Ominibus firmate sacris, date prospera cursu

Fata meo. Cuntis vobis ego nempe rependam

Digna ego, si quando referens me menibus Vrbis

165

Aggrediar lucere focos, et magnus ad aras

Concidet inserto super effera cornua ferro

Taurus, et <in> flamas Bachum de more sacerdos

Fundet, et Eois altare liquoribus ardet".

Hec ubi dignanti supera cum voce poposcit,

170

Illicet, augurium tanquam sumpsisset ab extis,

Bella parat Parthis et sevam vertere gentem,

Persica qua Tanai clauduntur rura gelato,

Quaque fluis cigni morientis voce, Cayster,

Conscius, et Crassi pia condere membra sepulcro.

175

Ergo inter tantos curarum maximus heros

Consultus, per multa ruens, coniuncta tenentem

Agmina, dum merita plectuntur morte scelesti,

Evocat Antonium, cui protinus ista profatus:

"Nescis, heu nescis, dulcis germane deorum,

180

Quid Superum portenta parent, quibus angimur. Ecce

Nosce, precor, causas. Animus sibi visa retractans,

Et proferre licet, dudum cuntetur et horret;

Dico tamen. Roseo stellarum lumina celo

Fulgebant, veniensque novo fulgore Diana

185

Collibus et tremula quatiebat lampade pontum,

Altaque ducebant ad opaca silentia silve

Et rapide cubuere fere volucresque canore,

Somnus et alma quies animalia fessa labore

Mulcebant, nobis cum formidabilis umbra,

190

Heu, Crassi obscuris ventans, germane, tenebris,

Effossosque orbes et guctura sicca metallo

Ostentans et inane ruens apparuit ingens,

Confixumque feris pectus miserabil<e telis>

Detexit, miseranda nimis. Mox territ<us ore>

195

Dirigui visu, pariter riguere capilli,

Infando terrore quidem michi frigidus angit

Corda pavor, tremuere gradus tremuere manusque;

Et demum toto permansi lividus ore,

Indeque cuntanti michi talibus intonat orsis:

200

"Degener, et, quoniam Romana potentia cure

Est divis sancita tue, cum sanguine crasso

Arvaque Parthorum debes undare nocentum,

Spargere Caldeos ferroque evolvere Dacos,

Et cinerem servare meum, qui, iactus arena,

205

Pabula sisto feris, Stigia de valle repulsus,

Carpere pacificos inter tua prelia somnos

An potes? Ipse senex, exhausta cede cruentus

- prospicis an moneo? - Superum mandata reporto.

I, pete gentili Sirios virtute nefandos

210

Atque invisa die pariter clarentibus astris

Ossa reconde senis. "Referens nec plura per umbras,

De superis immite querens, profugit opacas.

Quare ego si, monitu divum michi nocte relato,

Provocor assistens interque exorsa meorum,

215

Non paveo - Fortuna, fave - per devia rerum

Tendere et horrentem sufferre in pectore brumam,

Vel qua frigenti prolabitur altus Orontes

Gurgite, vel Tigris vel turbidus exit Hydaspes,

Quaque nivosus adit pelagus iam Rhenus et Eufra,

220

Regnaque preterea calcabo carentia nimbis,

Vnde feris Arabum populos exusta Syene

Solibus, unde patent gemini confinia mundi.

Parthica si quando gens, o scelerata, triumphis

Gaudeat Hesperie, nata feritate dolosi

225

Armenieque viri, Perse Getheque nivales

Exultant Latium quondam domuisse furorem

Et civile nefas miseri post funera Crassi

Ausonie iecisse, pater, meminisse dolebo.

Heu potius mea fata, precor, breviate sorores

230

Impia Tartaree, vel tu, mitissime fratrum,

Iupiter, hanc animam percussam fulmine obusto

Deprime, et ad Manes manda tabentis Averni;

Da penitus, concede mori quam degener astans.

Effera successu cum iam certaminis atri

235

Gens ovet Arthoo, patiar non vertere quicquid

Surgit ab Hircania, quod fluctus audit Araxis,

Donec Caspaticus triplici qui gurgite pontus

Labitur horrescat Latias vectare carinas?"

Sic, ubi per campum vidit de rupe vagari

240

Cornibus incurvis taurum, qui forsan abactus

Saltibus a Siculis in pascua mestus oberrat,

Vrsus inexarsit, relevans per pectora setas,

Qui, postquam tortis collisit dentibus auras

Spumeus, ardentem rabie revocante furorem,

245

In bellum crudele ruit, non ante quiescit

Quam tepido totas satiarit sanguine fauces.

Etsi iandudum capiens narrata loquentis,

Antonius paulum trepido prolanguit ore,

Attamen ista refert: "Ductor Latialis et instar

250

Attamen ista refert: "Ductor Latialis et instar

Numinis eterni, Cesar, spes unica mundi,

Me tua nocturne stringunt prospecta figure,

Me tua verba movent. Quanta heu crudelia mesto

Est meminisse michi, "lacrime cecidere profuse,

255

Et fletu maduere gene, "cum Crassus iniquis

Auspiciis Superum commisit prelia Charris!

Ast modo, per magni coniuro, heu, astra Tonantis

Romuleumque caput residens celestibus oris

Iliacosque focos et cane numina Veste

260

Gradivumque patrem, quod non, cum seva nefandum

Turba nocens scelerum properavit stringere ferrum

Cesaris in iugulum, bellum magis asper adivi

Quam si forte iubes prono cum milite Susis

Me penetrare sinus sevosque invadere Parthos.

265

Quid michi conferres melius, Fortuna, sub armis

Aut quo cum ferro melius gradiemur ovanti?

An quia prelatus cuntis Labienus in oris

Ductor Hyperboreis, postquam sua castra superbus

Iunxerit Arsacide sacrans mala funera Bruti,

270

Irruit in Sirios, terremur ad arma venire?

Non sic degeneres animos, Fortuna, dedisti,

Non sic Ausonie semper promptissima Marte

Gens pavet Armenios. Iam iam de postibus imis,

Si libet, o Cesar, magicos vastabo Penates

275

Et Laribus portabo faces, flamisque cremabo

Regia tecta feris. Potes o tu, maxime rerum,

Vndique congestis ad prelia nostra maniplis,

Rumpere in Hispanos, populum bellare ferocem

Cantabrie, rigidam totamque recurrere Calpen,

280

Emporie qua sacra Iovi sibi contrahit Odon,

Nobile qua notum prisco de nomine cautium,

Quod nunc agricole Scalas dixere moderni,

Hanibal, esse tuas, postquam discrimine campos

Impius Hesperio sparsisti victor Hiberos;

285

Dum mea castra gerens Latiis vallata catervis

Inferar Armenie, Parthoque in bella fugaci

Obvius hostis eam, medio qui turbine Martis

Corruat insertans celeres post terga sagictas".

Dixit, et ista viri laudant primordia pugne.

290

Interea Titan medium superaverat orbem

Sudantesque arcebat equos, confinia mundi

Postremi suadebat eis, qua cerula Thetis

Ambrosie restaurat aquis Phebumque comatum

Accipit et curvo graditur delphine per altum,

295

Cum pater Antonius, Latiis vallatus ab armis,

In Borean flectebat iter, de more vocatis

Ethereis in castra deis, aquilasque per Euros

Explicat afflantes, et Thesala regna relinquit.

Tunc agros et prata terunt convexa Malee

300

Vndose, qua bina secat mons Hismarus ipse

Equora et Euboicis qua prestat grata carinis

Ora. Vident vastum miseram quod merserit Hellem

Incandere fretum, geminis discrimina terris.

Haud procul Ogigias Tyrio de nomine Thebas

305

Pretereunt cautemque vident tum cede rubere

Sphyngos, et aspersum Pentheo sanguine montem,

Et tua per noctem spectant resonare, Citheron,

Avia, cornigero redeunt cum festa Lieo.

Hic dux Hesperie, Fortune casibus anceps

310

- nulla tamen belli veniens formido futuri

Provocat et mentem stringit terrore superbam -

Ad tripodas parat ire sacros et Apollinis antrum,

Conscius ut divum Cyrreo numine fatis

Discat ab Arthois victor portare triumphos.

315

Aurea Parnasus tollens ad sidera frontem

Eminet et gelida linquit post tergora nubes,

Cuius in Haustralem paulo protenditur oram

Vmbo tenens medio vallatum cautibus ingens,

Proh, specus. Hic astant, nullo dicenda relatu,

320

Seu Superum portenta deum, seu vallis Averni

Prestat et humano cogit mugire cavernas

Murmure, fatidicis vel si deus abditus antris,

Pendentes humeris quatiens a vertice crines,

Astringit terrore viros, et fata dehiscens

325

Horrendum sonat ore fero cuntosque coercet.

Hic quoque stellati circum cava saxa dracones,

Tabida terribili visu sua colla moventes,

Sepius insinuant radiantes corpore giros,

Non hominum proferre sonos linguamque luporum

330

Expertes; referunt cautes concurrere secum.

Istic bellorum strepitus murmurque ruentum.

Non aliter, postquam sevo clangore tubarum

Exarsere viri et per bellica signa furores

Iniecit Mars ipse suos, cuntantibus iras

335

Addidit et signum tribuit Bellona cruentum:

Proclamant campi, strident silveque nemusque

Horrendum, fragor inde volat, quatit ethera vadens.

Magna loci portenta sacri sunt, magna profecto,

Nec vatum referenda sonis. Hinc frigidus imo

340

Spiritus exalat fundo valvisque tremendis,

Qui mentes hominum veluti vecordia quedam

Vertit in ambages implens precordia veri,

Siqua dei virgo tripodas albente monili

Stricta comas visit traxitque in pectora Phebum.

345

Consul Apollineum simul adventavit in antrum

Et postes tetigere gradus sacrasque cavernis

Exuvias Phitonis adit. Conterritus ore

Palluit et retro tenuit vestigia paulum,

Et gelide riguere come; post numen adorans

350

Sic supplex cum voce canit: "Sanctissime Phebe

Delphice, non nunquam Rome qui menia servas,

Qui pandis ventura deum secreta revolvens,

Seu tu Theumesiis maneas obductus in oris,

Seu pelago tua firma vago te detinet almum

355

Delos, Dardanie vel diruta Pergama Troie

Tymbreus miseraris adhuc, o! Venimus ecce

Nobilis etherei generis Romana iuventus

Ad sancti delubra tui; te poscimus olim,

Augurium da; Roma, pater, tua consulit aras

360

Lapdacio sub monte sitas, ubi maxima quondam

Themis in ambages solvebat murmura centum.

Altera Niloticum gens iam sibi poscat Osirim

Et magicis sua sacra deis ferat inscia casus,

Comprendatque globos celi motusque vagantes

365

Garritu strindentis avis, quercusque Tonantis

Chaonias; Superum cetus spernata, baratrum

Consulat horrendum, dum tu michi, Delphice vates,

Tu, vates, ventura moves, cum numen adibo".

Vix hec, cum totas sensit mugire cavernas

370

Et totum nutare iugum, centumque patere

Limina sponte sui, tales et rumpere voces:

"Ibis in Arthoas, miles Romane, pruinas;

Victor eris, Pharaos neu tantum litora tange".

Nec sibi plura tulit, quisquis fuit ille; sed antrum

375

Terrificum stridens, veluti si fulmen ab astris

Decidat ingentis contra fastigia turris,

Fatidicas sevo clausit cum murmure fauces.

Has ubi Tymbrei voce oracula Phebi

Ausonio cecinere duci, bellique triumphos

380

Premonuere fores Cyrreo numine sacre,

Quid sibi Fata velint, Nili neu pergat ad undas

Mente ferens secum, gelido torpore parumper

Cuntatur proferre gradum. Formidine demum

Pectore propulsa, Theumesia prata relinquens,

385

Inceptum sulcabat iter, de more deorum

Numine pacato. Correptus imagine belli

Ardet in Arthois Parthos invadere campis,

Et Pacorum impugnare ferum totumque protervis

Casibus imperium Bactrum subvertere; nusquam

390

A ferro revocandus atrox dum tota Quiritum

Legibus Armenie, dum pareat impia Susis.

Taliter in Gethico Marathonia robora torquens

Orbe ferus Mavors, crudelia bella tirannis

Dum parat Otrisiis, arsit properare nefastam

395

Ad Phlegram, cum forte suis vaga Fama peragrans

Auribus intonuit rigidos struxisse Gigantes

Emathie montes et vertere regna Tonanti.

Frigida vix alios Phebe reparaverat ignes

In volucri provecta rota, sed lumine fratris

400

Emula pallebat roseo, cum maximus heros

Impiger Ausonie, qua prata nivalibus horrent

Sarmata frigoribus, ducit sua castra, resurgit

Qua geminis terris dirimens certamina Butes,

Qui, sua Bosfario protendens brachia ponto,

405

Gaudet Mirmecio natum se fonte venire.

Inde per anfractus et frondea lustra ferarum

Protendens Romana manus Scithasque relinquens,

Ypoton aspexit, summo de colle solutis

Qui rapidus currebat aquis, altumque Cuposon

410

Concretis pendere globis nivis. Omnia lustrant,

Omnia mirantur. Tandem, declivia postquam

Tramite dumoso superans montana, profundum

Ad fluvium devenit eques, qui gurgite vasto

Impediebat iter, ripis sua castra tetendit

415

Populeis, non nare vadum non stagna nec undas

Sufficiens. Visum tantum, dum nimbus aquosus,

Pleyades, et ferro nimium metuendus Orion

Deponant animos hiberno fonte tumentes.

At dux, impatiens suspenso degere tandem

420

Flumine dum solitum sibi contrahat alveus amnem

Atque vadum turmis refluens patefecerit unda,

Providet equoreas silvis contexere pinus

Cumque ornis truncare trabes, tabulataque sursum

Tollere, et undosos tractus superare carinis.

425

Ast ubi longevi nemoris provisa ruina

Est et cum ratibus fluvium tranare vadosum,

Robora, que nunquam maculavit mersa bipennis

Procumbunt detrunca solo, ramique tegentes

Ethera decrescunt, ulmi platanique gemiscunt,

430

Ingenti stridore tonant. Sol ipse comantes

Tum radios luco tum lumina mersit opacis

Cautibus, et rutilo lustrat fulgore cavernas.

Ergo ubi decise nemorosis montibus alni

Et dulcem videre diem loca pervia vallis,

435

Non proris depicta ratis contexitur altis,

Nec faciles cursu se commovere phaseli,

Sed, rudibus fabricata modis, tunc mole per undas

Annatat en classis. Vastum quoque flumen oberrans

Provehit immensum Latias stagnante cohortes

440

Gurgite. Non aliter bimaris, cum brachia valli

Clauserit et tanto conduxit cardine pontem

Persis Abydenis sulcans alta equora campis,

Pons strepitus ingens iam sustentabat equorum,

Quam modo turbanti fluvio prelata carina

445

Asportabat onus Romani militis unda.

Vt fera stagna vadis valido cum remige ductor

Preterit et Titan iubar intromiserat armis

Aureus, ad turmas his vocibus ora resolvit:

"Impiger audaces quoquo Fortuna requirat

450

Miles habere manus, ortum qui sanguine divum

Protrahis et clara qui surgis origine Teucrum,

Ecce subhorrentis Boree devenimus arva,

Ecce sub Arthois demum consedimus oris.

Quare igitur sunt omnia, credite, ferro

455

Bella, viri, tractanda truci. Sors ipsa volutet

Quid libeat. Si nostra manus, si fervidus ensis

Vndique funesti subeat discrimina Martis,

Non sine celesti nutu nos bella geremus,

Non sine Gradivo tendemus ad arma faventi;

460

Sed Superi pietasque favent rectumque bonumque,

Et tripodes, si vera canit seclusus Apollo

Monte sub Hismeno; sacrum vidistis et ipsi

Augurium, tote cum iam sonuere caverne.

Propterea, comites celesti sorte vocati,

465

Ingentes adhibete animos, gentemque profanam

Vertite sanguineo certamine. Nullus in hostes

Formidet conferre manus, vultusque cruentos

Bellantum spectare pavet. Pavor omnis abesto.

Credite iam Crassi miserabilis ossa sepulcrum

470

Poscere Romanos et fundere voce querelas,

Exiguos rogitare focos, Italamque cohortem

Vltores clamare viros. Meminisse dolorem

Provocor heu qualem, cum seva, miserrime Crasse,

Barbaries liquido roraverit ora metallo!

475

Proh nimium Fortuna ferox! Scelerata triumphat

Cladibus Ausonie gens Parthica. Nonne videtis

Quam regio mediana, fluens uberrima nostro

Sanguine concreto, iam fluctibus auxerit undas

Ethopos Armenii, simulata ut federa Crassus

480

Abnegat Arsacidis, et nunc Labienus in omni

Dux erit Assiria? Proh perfida gesta nefandi

Militis! En Latius valet, heu, coniungere Parthis

Agmina sacrilegis et se confidere castris,

Dii Superi, et gemine commercia sumere lingue.

485

Tu, melior Fortuna, fave; tu bella tuere,

Tu, precor, ingentis cuia primordia pugne.

Vosque, viri, tantum gladio purgate rigenti

Dedecus Italie, ferrum conferte per hostes,

Bellorum quo clangor eat, quo seva cruentum

490

Extulerit Bellona nefas. "Nec plura profatus,

Cum iam miles, agens rabido sub corde furores,

Provolat in campis et concutit arma fragore,

"Da pugnam, da bella" vocans. "Celeremus in hostes"

Conclamant; tenues murmur deverberat auras;

495

Tollitur horrendo per florea prata tumultu

Stridor et ethereo resonant convexa vagatu.

Tandem pulsa dies, et litora Phebus anelis

Occiduis subiecta plagis Thetique virenti

Suadebat formosus equis, et fulgida celo

500

Sidera purpureo radiabant fulgure. Phebe

Frigida iam croceum referebat in ethera vultum,

Cum dux Ausonie, motus novitate locorum

Et cupiens gelidam alloquio propellere noctem,

Moribus insignem sacraque etate verendum

505

Sic compellat Amum: "Quando modo Parthica dudum

Noscere priscorum venit primordia patrum

Cura, senex, regnique situs, que numina servent

Et Superis que sacra ferant, modo pande, precamur,

Oraque docta move; nam sanctus spirat Apollo,

510

Si rerum secreta canis, si, prisca retractans,

Pandere poscenti pergas exorsa priorum".

Ille parum gelide deflectens lumina terre,

Has sacer antiquo diffudit pectore voces:

"Si tibi mira velim repetens audita meorum

515

Promere, ductor," ait, "Parthumque recurrere mundum,

Haud equidem mea lingua capax; sed, pauca revolvens,

Ibo quidem memorique canam tibi digna relatu.

Parthia nunc, rigidis cuius consedimus oris,

Non brevibus correpta vadis sua regna coercet,

520

Frigoribus contenta suis, nec prata vagatu

Possidet angusto. Calidus qua volvitur Indus

Incipit, et gelido donat confinia Tigri,

Ter decies sibi sceptra ferens Arechusia claudit

Avia, et Assirios sibi Parthia contrahit agros.

525

Medica prata tenens testantia nomina regis,

Persia rura legit magico celeberrima ritu.

Inter et Eufratem velocem Tigris et undam

Clauditur insigni Mesopotania saltu,

Ninivos ingenti gaudens de nomine magne

530

Et Babilone, tua quondam, Semiramis, urbe;

Caldeumque solum prohibent, quod primitus unum,

Astrorum novisse modos stellasque vagantes.

Post quoque ad Egipti penetrarunt arva calentis.

Aspicit hinc Siriam Parthus subsistere sceptris

535

Nempe suis calidam, qua presidet alta Damascus,

Semper que veteris tenuit cognomina servi.

Hinc Camagenium, per quod Finicia latos

Cum Tyro coniungit agros, Sidonia leva

Prata tenens Libanumque sacrum sibi vendicat Alon

540

Iudeumque situm. Pentapolis arva coercet.

Istic Iordanis pelagus quod sorbeat undas.

Hactenus et regnum; sed que gens ista locorum,

Qui cultus habitusque virum sint, maxime ductor,

Haud memorare queam; citius nova Luna retortis

545

Cornibus assurgens omnes super ambiat orbes.

Sed, quia sub Scithie paulo consedimus arvis,

De Scithia tibi pauca feram, sed mira profecto,

Mira quidem portenta deum; terrebere dictis.

Postquam rex Superum, tribuens animantibus orbem,

550

In species deforme chaos glomeravit et astra

Lucida purpureo voluit fulgescere celo,

Archada cum Gethico, divos venerata, vetustas

Asserit ethereas, pater, has venisse sub auras,

Robore quippe satum rigidique a cortice libri

555

Populei traxere genus; cunabula primum

Ista dedit Natura parens. Vt Sole micanti

Insolitum videre diem, vaga lumina Phebi

Nescia divorum gens exorabat, et undas

Cessit ut Hesperias, magno merore relanguens,

560

Credidit Eoo nunquam consurgere ab ortu.

Sic quoque, per silvas per et avia lustra vagantes,

Abscurrunt sine lege loci; carpenta fuere

Aurea tecta viris. Quid si frigentibus undis

Cum nivibus precandet humus, cum terra pruinis

565

Spargitur horrendis et sevus regnat Orion,

Aspicias annare viros, motisque lacertis

Tum fluvii tranare vadum, se immergere fundo?

Hi quoque non Latio ritu fecere Tonanti

Sacra, nec alternis precibus funduntur ad aras

570

Haud Veste coluere focos et sancta Diane

Numina, precipue nec te coluere, Moneta;

Sed miser humanus pacavit numina sanguis,

Numina que magicis extant impressa figuris

Horrida silvarum truncis et cautibus atris.

575

Accipe preterea, refero non digna relatu,

Sed gestis horrenda magis rituque Latino

Absona, et a populis totum vitanda per orbem.

Impia gens nunquam celebrans connubia sacro

Carmine, thurifere crepitant non ignibus are

580

Festaque marmoreis pendent aulea teatris;

Nec Lucina favens it pronuba, poste marite,

Sed soror haud timuit temerare cubilia fratris,

Nec nate pater ille ferus. Non sacra parentis

Filius ora verens, matrem incestavit amore

585

Infando; Scithicis scelus hoc reverentia prestat.

Vellera non Tyrium que ter madefecit aenum,

Nec que puniceo fulgent saturata colore,

Membra tegunt; rigido nati sed monte leones,

Vrsorum exuvie genti velamina oborte

590

Contribuere. Putes forsan neu, maxime rector,

Sidonio ostentent populi vestigia limbo?

Hi quoque non dapibus celo pontoque repertis,

Quis genus humanum, sancto moderamine pulso,

Procidit in luxum, ieiunia solvere querunt,

595

Arbuta sed, cano iam nata cacumine corna,

Pocula puniceo lactis commixta cruore,

Liventem pepulere famem, crudumque ferarum

Tergus et in patula qui pendent arbore fetus.

Ast ubi terribilis crevit fera copia gentis,

600

Et montes vallesque simul implere cavosque,

Horrida bellorum rabies incessit, et ipsa

Parthia causa mali nimium vicina, secundo

Successu confisa suo, simul impia sevum

Imperium a Medis in Persia transtulit arva,

605

Et totam Arthoi terram sibi vendicat orbis".

Dixit, et ad dulces duxerunt pectora somnos.

Lucidus interea spargens super equora crinem

Phebus et aurato moderans temone iugales,

Ethereum sulcabat iter, lucemque coruscam

610

Sideribus fulgore suo pellebat oborto.

Tum neu torpenti pausa crudele moretur

Dux bellum sua castra vago stipantia giro

Ambit, et, Ausonie mandans insignia tolli,

Intentum molitur iter, turgentia linquens

615

Iam vada, iam fluctus tumidos spernatus aquarum.

Paretur; milesque virum Romanus euntem

Prosequitur; pugnamque fremunt pugnamque ciebant.

Sic quoque germani Siculis Ciclopides antris,

Seu novus externis regionibus appulit hostis,

620

Seu rabies promovit eos vicinia ferro

Impetere infandos, populari armenta domosque

Sectantur, cum trunca manu, Polipheme, revellis

Robora silvarum, pavitant et murmure montes.

Interea cuntos volucri vaga Fama meatu

625

Spargitur in Parthos, totumque perambulat orbem

Illicet Arsacidum, veris confusa ministrans;

In diversa trahit populos, animosque pavore

Degeneres quatiens Latias superesse catervas,

Ausonium adventasse ducem dictatque ruinis

630

Omnia versurum; stringit formidine mentes.

Ter simul occiduas Clarius se mersit ad undas,

Ter simul a rutilo generosus splenduit ortu.

Appulit Antonius Latialis ductor in oras

Torpentes horrore gelu, qua tollitur ingens

635

Marathon et Smirre superant castella rigose,

Que placidus Litos et prepes obambit Orontes

Gurgite spumoso, nivibus sed nempe gelatis

Tum segnes volvebat, aquas. Dux impiger alto,

Extitit ut campis, maturum pectore volvit

640

Consilium, que bella prius quosve impetat hostes,

Parthica quo possit melius certamina motu.

Hinc Babilona videt scelerataque cogitat arma;

Fraudibus in Latios, semper commissa nefastis

Prelia mente refert et crasso sanguine fusos,

645

Roma, tui campos, et adhuc stagnare lacunas,

Et Susim Bactramque trucem Charrasque nocentes

Aspicit Hesperiis multum gaudere triumphis.

Plurima volventi, Corvina stirpe serenum

Ventidius genus omne trahens, vallatus ut armis

650

Affuit, exardens dictis, sua protinus ora

Solvit et "O" dixit "Latialis ductor, habemus

In manibus que vota diu miserabilis umbra

Crassorum pietate petit, fuseque cohortes

Barbareis, heu Fata, plagis campisque nivosis!

655

Quare age da bellum, felicia castra nefandam

Sparge per Armeniam passim gelidosque Triones;

Impete Caldeos, conturba cede scelestos

Tu quoque iam Dacos. Didicit Fortuna secundis

Cursibus Ausonie succurrere, maxime, rebus

660

Imperiosa, pater; teneat mora nulla, precamur;

Augurium committe deis. Felicius unquam

Quisnam Romanus tulerit sua castra? Tonantem

Obtestor Vesteque focos, Iunonis et aras,

Quod non, Maurotico Siculum qui gurgite pontum

665

Quod non, Maurotico Siculum qui gurgite pontum

Tinxit et ingentes portavit in Vrbe triumphos,

Claudius auspiciis melioribus extulit arma;

Curius in Pirrhum non sic felicia divum

Omina corripuit, non iam Cornelius ille

670

Qui pelagus Sirie miseranda cede rubere

Impulit, ut primos Peni movere furores.

Sunt igitur nobis penitus discrimina ferro

Sanguineo tractanda, viri, nec Martis imago

Pretereunda trucis. Quatimurne pavore superbi

675

Nos Pacori Arsacide? Venient, prelata iuventus,

Dacorum populi, veniet secura venenis

Parthia, et audebit Mediis concurrere campis?

Iam prius Oceanus sevos attollere fluctus

Desinet et totam renuat circundare terram,

680

Blanda prius Thetis glauco spectanda colore

Gurgite in Hesperio fugiat Peana comantem,

Quam, cum fervor eat, cum bellica cornua clangant

Et furor incandens cogat trepidare paventes,

Audeat immitis per prelia rumpere Parthus".

685

Dixerat, et stimulos bellorum fudit in omnes

Italie gentes, magno fervere tumultu

Castra dedit. Tandem contra sic orsus ab ore

Rector ait: "Nunquam, miles fortissime, divos

Tam licuit Rome penitus sperare faventes

690

Et motum, Fortuna, tui. Modo Martius ardor

Adsit, eques; ferro cuntam truncate profanam

Barbariem. Crassos vos implorare, iuventus,

Credite, et ossa patrum, nullo frigentia busto,

Exiguos clamare rogos, insignia gentis

695

Hesperie Latium quoquo revehantur in orbem

Poscere, tam longo Parthis ludibria sevis

Tempore. Nunc Vrbi facitis remeare triumphos".

Vocibus his animos revocans, clarissimus heros,

Impulit horrendi Martis gaudere furore;

700

Non secus exarsit captus feritate cruoris

Montibus Emathie fratres excire bimembres

Atque in bella feros penitus propellere Nesus,

Vt Laphitas contra vidit per plana vagari

Thesala: tum propere convellunt montibus ornos

705

Fraxineasque trabes, et saxa ingentia versant,

Tollentes per inane sonos et bella vocantes.

Tu quoque, Ventidi, capias stipantia turmis

Agmina; tu primus, cum gens scelerata subibit

Prelia, confestim, mentis formidine pulsa,

710

Incute, da bellum, vultus preclarus in hostes

Imprime, ab adversa veniant dum parte caterve

Dunque tube lituique tonant; non cesset in arma

Obvius ire furor; ferro certate cruento.