Francesco da Fiano epistola

Beatus Franciscus pictus representat beate Virgini Marie
et Christo depictis dominum Pandulphum de Malatestis
in pictura vestitum habitu fratrum minorum
ipsamque virginem et Christum ita alloquitur

 

Stelligeri lux alma poli, dignissima uirgo

Intactos sacro diuini semine uerbi

Fecundasse sinus et nati morte redemptis

Gentibus eternum genuisse in secula regem,

5

Tuque salutifera genitricis uirginis aluo

Orte puer, nostre proprio qui sanguine mortis

Victor et efflenti renouares gaudia mundo

Humani generis uoluisti sumere partem,

Voluite ad hunc oculos et celi parte superna

10

Sumite queso meos habitus et signa tenentem.

En hic ille meus magne pietatis imago

Pandulphus, quem clara tulit Malatesta potentem

Stirps Italis ueneranda uiris in sanguine magno

Respuit omne nephas uirtutis et arma secutus

15

Iustitie rectique sequax et amator honesti

Non fuit Ausoniis hoc dudum maior in armis

Bellipotens, iusti celebris quem gloria Martis

Extulit et dignis meritis equauit Olimpo.