Nicolò D'Arco numeri 1 - 99

Reference basis text: Mariano Welber, Edizioni UCT, Trento, 1995

Editing of the digital edition: Linda Spinazzè

Other sections


1.

Non est iste calor febriculosus

Quo me cernitis, hospites, peruri:

Verum est vis rabidi aestuans Amoris

Quae depascitur ossa, quae medullas

5

Et cor depopulatur, et cruorem

Vitalem mihi perbibit maligna.

Non iccirco tamen, puer, vocato

Infames medicos mutoniatos,

Ne quicquam mihi dent mali veneni;

10

Sed dic ut veniat mea Ipsitilla

Quae apportet mihi mille basiorum

Mellitis labiis et ore hiulco:

Haec nostri medicina sit caloris.

 

2. de Marte amante Pallada

Mars Veneris quondam carae est exosus amores:

      Quis putet? Amisit fabula prisca fidem,

Dumque colit terras, Violanthida deperit unam;

      Rem miram: Mavors Palladis igne calet.

 

3. de Venere Theia

Cypria, frenatis percurrens aethera cycnis,

      Federicum Theiique aurea tecta videt.

"Roma, vale, Cyprosque: - inquit - hic ocia degam;

      Hic Roma, hic Cypros: Mars meus hic habitat.

5

Antehac si me igitur dixerunt Cyprida vates,

      Ex isto dicar tempore Theia Venus".

 

4. Madrutium cardinalem Tridentinum Roma alloquitur

Si votis hominum respondent numina divum

      Et si pro meritis congrua quisque refert,

Madruti, nostras moderaberis - auguror - arces:

      Haec te pro meritis regna beata manent.

5.

Sergius est dives: quidni? Qui possidet hortos

      Defuncti fratris, oppida, prata, casas.

Sergius improbus est: quidni? Qui monstra facit cum

      Cugnata, et fratris conscelerat thalamum.

 

6. Federici illustrissimi ducis Mantuae proles secunda

Sydera dum ducunt choreas nascente secunda

Progenie Mantus, solito dum purior aer,

Et fecunda novo vestitur gramine tellus

Illustrumque patrum pertentat corda voluptas,

5

Consociate illis vos, Minci et Mantua, plausum

Luce sacra et quarta semper florentis aprilis,

Vt caeli terraque simul sint gaudia mista.

 

7. ad Lagarinum

Olim Aganippeos, Lagarine, haurire liquores

      Suetus eras, at nunc perplacet unda Tagi.

 

8. invocatio operis

Pontani manes et docti sacra Catulli,

      Me sinite e vestro fonte levare sitim.

Foelices animae, vestigia sancta docete

      Atque ubi priscorum est orbita facta patrum.

5

Audax ingrediar vestrum nemus et pede dextro

      Vos ego Parnasi per iuga celsa sequar.

Este duces, et me sublimem attollite coelo,

      Vt volitem aeterna laude per ora virum.

 

9.

Est mihi Federicus semper deus. Ipse sepulcro

      Illius et flores sertaque odora feram

Et tumulo sacros manes <umbramque> ciebo

      Vota status statuens annua temporibus.

 

10.

Mantua, Federico, pulcherrima, principe gaudes

Et frueris Iove foelici divisque secundis,

Numine tuta tuo, nec saevo obnoxia Marti.

At nos, infelix quos iam Verona creavit

5

Eduxitque solo infausto, rerum omnium egeni

Cogimur antiquas sedes et dulcia tecta

Linquere et externas errando qu<ae>rere gentes.

Nos bella et quicquid miserandum et quicquid acerbum est

Exagitat: nostras populatur barbarus aedes

10

Italiae exultans spoliis praedaque cruentus

Vi potitur; nobis ostendunt omnia lethum;

Omnia sunt deserta et spes est nulla salutis.

Hoc erat auguriis olim, quod saepe deorum

Vidimus infando crinitos igne cometas

15

E coelo ruere et diras facies animantum

Saepe sub obscurum nocte apparere silenti.

Vidimus altum Athesim spumantem sanguine tetro

Vorticibus rapidis; excelsa cacumina Baldi

Fulmine deiiecit divum pater, et pastores

20

Terruit et deserta ipsi magalia sylvis

Deseruere; ipsi flerunt cum matribus agni,

Pastores nisi vana ferunt; nemora alta dedere

Ingentes gemitus et robora suspirarunt.

Continuo invasere domos bellumque famesque,

25

Dira utraque lues, sed pestis peior utroque,

Ah dirum exitium, errupit de faucibus Orci

Infecitque homines: aeger procumbit humi vir

Correptus tabe et gemitum dat pectore ab imo,

Torva tuens, vitam et tenues exhalat in auras

30

Crudelesque vocat superos atque aspera fata.

At nos relliqui<ae> pestis, miserabile visu,

Sive ira id superum sive hoc astra ipsa ferebant,

Et parvos trahimus natos carosque nepotes;

Pars fessos patres senio et sine sanguine matres.

35

O fortunatos vos o quibus ipsa dedere

Fata mori, quorum in patria saltem ossa quiescunt!

Vos non captivos iuvenes, non templa deorum

Vidistis dirrepta et lamentabile fatum,

Fatum quod sicco non cernat lumine miles

40

Adriacus, quamvis sit tantae cladis origo.

Tu vero qu<ae> magnanimo sub principe tuta es,

Mantua, cui resonis applaudit Mincius undis,

Cuius ab Occeano fama usque ad sydera nota est,

Qui quotiens saevis acies diffulminat armis

45

Mars pater huic galeam cedit currumque flagellumque,

Ocia laeta diu teneas et pace fruaris,

Fulta deo meliore et nixa potentibus armis.

Gaude igitur, Manto, vosque o quorum irrigat arva

Eridanus: nos, <Veronae> infoelicis alumni,

50

Fortunam profugi et crudelia fata sequemur

Qua nos cumque trahent, donec miseratus ab alto

Quis superum nostros casus, dabit his quoque finem

Rebus et ille malis hominum mansuescere discet.

11. Bernardo Clesio Cardinali Tridentino

Quum te purpureo decoratum Rhoma galero

      Audiret: "Longe te meliora manent:

Ipse meas, Clesi, moderaberis - inquit - habenas.

      Hoc votum est hominum, sic pia fata dabunt".

 

12. ecloga sub allegoria ad illustrissimum Franciscum
Mantuae Secundum ducem sub persona Tityri

Insere nunc, Galathaea, pyros, pone ordine vittes:

      Barbarus has nunquam miles habebit opes.

Insere poma, tui carpent tua poma nepotes:

      Barbarus Italiae finibus exul erit.

5

Exul erit: fugiet, fugiet, male parta relinquet:

      Pascite vos, pueri, pascite ut ante boves.

Iam libertatis spes est: post tempore longo

      Fient colla gravi libera servitio.

Insere nunc, Galathaea, pyros; vos ite, capellae:

10

      Pascite iam salicem, pascite iam cythisum.

Non tibi sit tuguri cura, o Galathaea; quiesce:

      Tytirus et tauros et tibi servat oves.

Ducite vos saltus per compita: ducite, Nymphae,

      Et nudate pedes, et celebrate diem.

15

Salva domus, Galathaea, tua est: tibi floret arista;

      Plena caprae referunt ubera lacte domum.

Tytire, te Galethaea vocat: te, Tytire, silvae.

      Duc pecudes pastum, Tytire: pelle sitim.

Tu picturatum buxi de fronde galerum

20

      Texe, Amarylli, tuae, texe, Amarylli, comae.

Carpe levem somnum donec, tua cura, palumbes

      Aeria rauco murmure rupe gemunt,

Et donec querulis resonant pineta cicadis

      Te sacra quercus protegat umbra coma.

25

Cumque tibi excubitor lucem praedixerit ales,

      Tytirus incipiat ducere monte pecus".

Audiat hanc vocem et timeat quicunque colonus

      Foelici Ausoniae vomere sulcat humum.

Tytirus ipse venit: foelix, Galath<e>a, quiesce

30

      Nec metuas posthac, o Galathaea, lupum;

Nec timeas pecudis scabiem: tibi nulla nocebunt

      Frigora, sit modo dux Tytirus inter oves,

Hac igitur viridi et laeta proiectus in herba,

      Vt serves pecus hoc, Tytire, tura feram.

35

Interea, Galathea, vale, Galathea, valeto

      Sintque lui curae delici<a>e domini.

Fortunata veni: semper tibi Tytiyrus adsit

      Candidior pecori candidiorque tuo.

13. ad lectum amicae bononiensis

Lectule, qui suaves spiras lascivus odores

      Quique foves dominae mollia membra meae,

Hoc ego te fletu decoro et te floribus orno

      Suspendens lachrymis humida serta meis.

5

Et libet antiquos paulum renovare dolores

      Tecum et de domina, lectule, pauca qu<ae>ri

Vt, si forte olim novisti gaudia nostra,

      Sis quoque nunc fletus conscius ipse mei.

Scis bene me quondam carae placuisse puellae

10

      Cum syncere ambos unus alebat amor:

Nulla puella suo fuit unquam foedere tali

      Iuncta viro ut nobis Flavia iuncta fuit.

Lectule, tu saepe audisti qu<ae> verba locuta est,

      Iuppiter, illa mihi qualia pollicita est.

15

Quum mihi languidulis somnus penderet ocellis,

      Haerens illa mihi talia dicta dabat:

"Nulla dies unquam nostros delebit amores,

      Nulla fidem nostram tempora dissoluent".

Sed postquam patriae dulcis me cura coegit

20

      A domina parvo tempore abesse mea,

Illam mutavit subito deus: illa repente

      Multivola est alii conciliata viro,

Sive quod ille prius nostrum simulabat amorem,

      Seu quod praecipue fedifraga est mulier;

25

Namque ubi conspexit venientem ad templa deum me:

      "I modo - ait - iuvenis, i modo, quaere aliam".

Nunc cernis quantis fortunae fluctibus errem,

      Qualia et a misero praemia amore feram.

Iccirco haud potui tantum reticere dolorem:

30

      Nam mea quis posthac membra tepefaciet?

Quod si forte illam posses lenire furentem,

      Lectule, dic dominae talia verba meae:

"Ipse puer Veneris qui dulcia miscet amaris,

      Qui divum patrem temperat atque hominum,

35

Hoc iubet: ut parcas vati, ne carmine dicat

      Te tam formosam non habuisse fidem".

 

14. Antonio Pyrrho. De morte Cottae

Pyrrhe, coronato iuvet indulxisse Phalerno

      Et mentem dulci tradere nequitiae.

Lude, bibas, dormi, ride, cane, amato, laveris:

      Ocia, Amor, Genius sit comes et Bromius.

5

Pluma, Venus, chore<ae>, cyathi, puer, oscula, saltus,

      Arguta et crepitent basiola in thalamo;

Sit rosa, triclinia et calices crothalumque lyraeque,

      Lascivum et roseo necte caput folio

Donec nulla tuae venerunt taedia vitae

10

      Et iuvenis vasto es inguine terribilis.

Mors tacito venit atra pede et praeterfluit aetas

      Muscoso ut flumen prosiliens lapide.

Illa meum rapuit Cottam iuvenilibus annis:

      Illa decus virtutum abstulit et Veneris:

15

Illa eadem iuvenem primo sub flore iuventae

      Nundum maturum dempsit acerba manu.

Ah quoties dixi: "Romanae credere pesti

      Nolli, in tam puro pectore natum animum:

Nam moriar de te ad nostras si venerit aures

20

      Aut de te si quid tristius audiero".

Et credo forsan mi spiritus exiliisset

      Hesterna visus ni mihi nocte foret.

Nam mihi: "Vive, puer - dixit - me fata tulerunt;

      Vive, puer, fato sed meliore meo"

25

Abstersitque oculos tenuesque evasit in auras;

      Inger millia mi vasa, puer, Bromii.

Interea, Lalage, mellitae verbere linguae

      Imprime suaviulum dulcius ambrosia;

Hauri animam ex anima, sorbilla ex ore liquorem,

30

      Roscida lascivis tange labella oculis.

Cantemus: "Cotta, aeternum victure, valeto,

      O Veronensium, Cotta, decus iuvenum.

Hei mihi quod non te doctae potuere Camenae

      Perpetuo aut Phebus demere ab exilio?

35

Sis foelix, o Cotta, et felix, Cotta, quiescas

      In tua Romano quod tegit ossa solo:

Nos te immaturum fato ploramus ademptum

      Et pia cum maestis tura damus lachrymis".

At tu, Pyrrhe, inter gelidum nemus incipe carmen

40

      Iucundum et curis gaudia iunge meis.

Incipe, dic lenem suadentia carmina somnum

      Pontani lepidi naenia naeniola,

Aut modo quae Hyppolytae modulans pro munere misi:

      - ut vidi perii, vos procul este viri -

45

Aut modo qu<ae> ad Lalagem scripsi - dulcissima cura

      Est Lalage: quondam Flavia cara fuit:

Flavia mobilior ventis crucieris oportet

      Pro Lalage, cum me ut unicum amicum habeat -

Seu sordent haec, cantemus quae nocte serena

50

      Plena sale effudi carmina Cecropio.

Interea tu, Pyrrhe, adsis, nam vita malorum

      Plena cupit dulces delitias animi;

Et mors: "Vivite - ait - venio, vivatis, amici;

      Vivite, nam celeri clauda gradu venio".

15.

A te non possum flagrantia declinare

      Lumina, virgo oculis unica visa meis;

Non possum hanc animam compescere suspirantem

      Quae te conspecta nititur aufugere,

5

Quanvis nulla mei tibi sit clementia praesto,

      Et quanquam miserum me patiare mori.

Sed potius vitam hanc quam spiro amittere certum est

      Quam te mutata destituisse fide;

Nam promissa fides cordi est mihi: sed tua cur sic

10

      Promissa in media scribere oportet aqua?

Promissa illa olim quam me sperare iubebas

      Tanquam in amore tuo prospera cuncta forent?

Quum promissa dabas olim: "Mea verba teneto -

      Dixisti - et memori condita corde feras".

15

Dicebas: "Longa iucondior, unice, vita,

      Cuius ero donec mortua pulvis ero,

Nulla dies unquam nostros oblitteret ignes:

      Stemus et in nostro semper amore pares".

At nunc vis audire meas neque reddere voces,

20

      Perfida, nec dubitas eviolasse fidem.

 

16.

***

      Sperato et multo tempora sparge maero:

Conspicis ut ventura dedit bona signa Lyaeus

      Vtque virens medio palmite gemma tumet.

5

Bella etiam procul hinc, procul hinc sint bella: nec emses

      Classica nec somnum formidolosa fugent.

Mars pater, aspira patriae: fera bella fugato.

      Hic nulla in nostro tela sonent latere;

Hoc tonitru quod nocte venit nulla arma minetur;

10

      Significet nullas strix violenta minas:

Aut modo si bellum portenditur omine tali,

      Nos frustra immeritos pertimuisse velis.

Bella alibi insurgant, nos pax tranquilla quietos

      In patria teneat defficiente metu.

15

Tunc templi ante tui manabit victima postes

      Et loquar ante tuos mystica verba pedes.

 

17. Iulio Turriano Veronensi

Iuli, ni pigeat, tuos amores

Velim quam referas tuo poetae,

Quos ardes nimis impotente amore.

Nam si sunt lepidi et satis venusti,

5

Volo scribere nec tacere possum;

Si sunt illepidi ac inelegantes,

Volo ducere candidam puellam

Quae te sub teneris fovebit ulnis,

Quae te suscipiet benigno amore,

10

Quam suges simul osculaberisque.

Sed dum te gremio fovebit illa,

Miscens millia basiationum,

Cave ne placidum tibi venenum

Instillet labiis et ore hiulco:

15

Nam dum haec basia porriget labellis,

Dum dulcem accipies suum liquorem

Et dulcem accipies in ore linguam,

Orabis subito deos deasque

Totum ut te faciant repente linguam.

 

18. sylva

Et iam purpureo ex oriente Aurora resurgens

Extulit os roseum caelo tenebrasque fugavit

Alma, relucentes auro interplexa capillos;

Et iam mane novo veteres Philomena querellas

5

Integrat et silvis fundit miserabile carmen:

Sit mihi fas etiam nostros memorare dolores.

O Nymphae altorum nemorum, dum non coquit aestus

Ardentes campos nec terras findit hiulcas,

Vos audite meos, praesentia numina, quaestus,

10

Numina quae colitis nemora et loca cognita Ph<a>ebo.

Dum queror indigno quod cogor amore perire,

Cur igitur nostri, cur non vos poenitet aurae,

Aurae hominum dulcis requies aestusque levamen?

Cur non vos tangit cura infoelicis amantis

15

Qui toties errans per inhospita lustra ferarum,

Per scopulos, per saxa ruebat montibus altis

Maesta gemens, largoque rigabat flumina fletu

Clamorem attollens, cuius modo carmine rupes

Impulsae et resonis antra ingemuere querellis?

20

Testes vos orni virides, quae saepe gementem

Vallibus umbrosis maestae excepistis in umbra

Sole sub ardenti, donec defessus et amens

Cogebar cantu nigrae decedere nocti

"Nysa" vocans, te, Nysa, vocans: "Nysa" omne sonabat

25

Omne nemus Nysamque iterabat vallibus Echo,

Eccho Narcissum expectans, Echo abdita sylvis.

Tempore non alio vidit me nocte iacentem

Mollibus in pratis Ticini prope littus amoenum

Cynthia, furtivos hominum qu<a>e cernit amores.

30

Crudelis sed Nysa meum despexit amorem,

Crudelis nimium nec nostris mota querellis.

Sensit me tantis maeroribus extenuatum

Nec se se dedit in conspectum corde cupita;

Illa nec est oculis post illo tempore nostris

35

Reddita, quo perii demens et funditus arsi:

Tantum inter sylvas fugiens lucosque sonantes,

Agglomerata choris Dryadum, tantum inter opacum

It nemus et dulcem sylvarum amplectitur umbram.

Illam omnes venerantur Oreades, illa Dianae

40

Cara comes gratorum operum consorsque laborum:

Haec tenerum pharetra latus et succincta cothurno

Insectatur apros et nostrum fallit amorem.

O Nysa, ingratamque fidem sterilemque laborem

Conqueror, et quod nulla meis bene gratia factis

45

Respondet quodque incassum mea cura peracta est!

Quam satius fuerat gratae servire puellae

Atque tegi corylis cum Maenalio Melibaeo

Et sentire altis spirantem e vallibus auram,

Pascere et herboso niveos in flumine cygnos!

50

O me foelicem, si Flavia iuncta fuisset,

Flavia qua non Archensi sub vertice ad umbram

Texuit aut calathos aut serta decentius ulla,

Seu caro iuveni sive haec distingueret aris.

Illam mille sibi sociam optavere napeae,

55

Hanc Phauni petiere et capripedes Satyrisci,

Tandem illa est omnes hos dedignata maritos:

Namque mihi iucunda quies, primisque sub annis

Miscuit haec curas et certos iunxit amores.

Et quid tum, roseis si Nysae est purpura labris,

60

Quid tum, si extersis ebur illi in dentibus albet?

At constans animi et mihi Flavia certa fuisset,

Et nostros ignes longumque bibisset amorem:

Illam ego donassem serpillo et suavibus herbis;

Flavia me violis et viminea fiscella

65

Purpureoque amaranto et castaneis hirsutis

Donasset, mecum et gelida iacuisset in umbra.

Tunc ipse illius referentia nomen ad astra

Carmina fudissem, quis quondam in vallibus Haemi

Euridicem et totis resonarat montibus Orpheus.

70

Sed quid ego haec? Nysae haud possum mutare calores.

Cuncta tuus sepelivit amor - pulcherrima virgo -

Sive ita diis placitum est seu me tua forma coegit;

Pone igitur fastus, tandem mansuescere discas

Neve tuo credas nimium formosa colori:

75

Nam vitae spatium incertum est properatque senetus;

Mors avidas iniecta manus et tarda vocantem

Auxilia ad tenebras atque atrum detrahet Orcum.

Nunc o nunc oculos ad lumina nostra reflectas:

Pone iram et nostrae facilis iam parce iuventae;

80

Sit modus, et fore credo equidem, nam nostra voluntas

Est eadem: nam me vestris deus appulit oris.

Sed rursus vacuas abeunt mea dicta per auras.

Ah puer infoelix, quae te fata aspera tangunt?

Nisae iam nulla est clementia; saxa valete,

85

Et vos, foelices fati melioris amantes,

Quos fortuna et dii ex imo ad convexa tulere,

Vivite foelices: valeo, mea vita peracta est.

Ecce ferar praeceps de verticibus praeruptis,

Hic ubi radices alti montis mare lambit.

90

At vos, o vates, nostros cantabitis ignes

Et dabitis laurum et bene olentia serta sepulchro,

Exemploque meo Nysae fugietis amores

Quae me infelicem miseranda morte peremit.

19. lyricon

Arces sacratas et Capitolium,

Colles Quirini tectaque Caesarum

Vrbemque longaevam repostum

Mente sedet, dominamque Rhomam

5

Rerum videre et divitioribus

Ellata muris tecta Quiritium

Tybrimque, quo circum sonoras

Ingeminant volucres querellas.

Hic sumptuos<a>e culmina porticus,

10

Hic et deorum templa, potentium

Aedes et annosas columnas

Cernere erit veteresque fontes.

Hic et piorum relliquias patrum,

Manes verendos, atque reconditas

15

Flammaque consumptas edaci

Congeries tenuis favillae.

Hic et volentis, Melpomone, volens

Cinge<t> corona tempora laurea

Myrthoque collataque fronde

20

Caesariem dea consecrabit.

 

20. elegia

Dii, prohibete minas: dii, talem avertite casum

      Et ferte ominibus, dii, meliora meis.

Somnia, ferte pedem procul hinc, temeraria, nec me

      Efficite haec vanis credere imaginibus:

5

Omina falsa monent volucrum, neque nuntia veri

      Vera monet Tuscis consuluisse focis.

Si praesaga tamen veri neque falsa loquuntur,

      Irrita fac nullam, Delia, habere fidem.

Mane erat et nondum croceis evecta quadrigis

10

      Tythoni coniunx expulerat tenebras,

Cum subito infaustum cecinit de turre propinqua

      Importuna malis vocibus omen avis:

Territus hoc vereor ne externis missus ab oris

      Quis patrias hostis depopuletur opes;

15

Attonitus vereor patriae ne bella minentur

      Aut avis irato nuntiet ista deo.

Dii patrii, servate igitur patriamque domumque

      Finitimisque hostes pellite limitibus;

Aut si certa manet patriae domuique ruina,

20

      Aversaque meas sumitis aure preces,

Castra sequi lib<et> et densata per agmina et ignes

      Perque hostes medios irrequietus agar.

Mars aderit, Bellona aderit, metuenda virago,

      Quae caput ad conctos circumaget strepitus.

25

Dulce erit ut dicar iuvenis subiisse labores

      Pro patria immensos nec timuisse mori;

Dulce erit ut dicar turma cinxisse cohortes

      Et penitus turpi terga <coacta> fugae.

Si deerunt vires, iniuria suggeret iras:

30

      Nusquam pro patria debilis ultor ero.

Ferro adero, ferroque hostes perque aequora et undas

      Ipso animo vires suppeditante sequar.

Si tamen et post tot clades, post funera tanta,

      Quis malus adverso tella figat latere,

35

Ossa brevi tumulo condantur nec mihi amomum

      Nec nostro cineri spiret inustus odor:

Nam sat erit tumulo si de me fama loquetur

      Et si perpetuo carmine scriptus ero.

Sed deus in melius tale omen vertat et illud

40

      Hyppotades iubeat per mare terre Nothos.

 

21a. ad Lalagem

Ne me conspitias, in me ne lumina torque

      Et vela vultus et faciem, Lalage;

Namque expurgavi mea crimina, crimina fassus:

      Nunc interdictae sunt in amore viae.

5

Dum poteram, sprevisti inopem, crudelis, amantem;

      Nunc ego non possum: dum nequeo, renuo.

Dicebam: "Cape delicias atque oscula iunge,

      Dum licet, inque sinus laeta recurre meos".

At tu lenta preces ac indurata querellas

10

      Non poteras laetis auribus accipere;

Et tibi dum moneo sterilis fastidia lecti,

      Dum tibi suavioli dimidium eripio

Dumque tuo cupio circumdare brachia collo,

      Passa es me conctis excruciare modis:

15

Quin etiam saevo atque infixo dente labellis

      Fixisti morsus unguibus horribiles,

Et mihi tunc trepidi praeclusus anhellitus oris,

      Dum tango sparsas per tua colla comas.

Dicebam: "Lalage, tempus fugit ocyus Euro", .

20

      At tu irata mihi terga dabas misero.

Dicebam: "Nudato sinus, nudato papillas:

      Iunge cupidineis otia temporibus";

Dicebas: "Ne me crutia, ne me tange, poeta.

      Esto procul: non sum, non sum ego quae fueram".

25

Iurgia iactabas: male mi mala multa precata es

      Taurino superis sanguine pollicito.

Nunc abiere dies, fugit acceptabile tempus:

      Occlusus tenebris nunc requiescit Amor.

Quaere alios igitur, Lalage crudelis, amantes;

30

      Vre alium aut alium, perde alium aut alium:

At nos <a>eterno reddemus vota pudori

      Custodietque domus casta pudicitiam.

 

21b. alia particula huius elegiae

Fibula Lampsatio nunc est ponenda Priapo,

      Lascivam ignavus ne ruat in Venerem:

Mentula, adulteriis tacitos cohibeto furores,

      Ne raphani currant inter adulteria.

5

Tu tamen interea nulli concedito amorem,

      O Lalage, et serva casta pudicitiam.

Templa petas humilisque deos et templa revise:

      Imprimis magnos et venerare deos.

Limina cinge rosa et violis et fronde recenti

10

      Et fac ne in triviis sint sine flore lares.

Restituas mihi cor furtivaque claustra relaxa:

      Aversa fures negligit aure deus.

At postquam ventura dies accedet aprilis,

      Tecum ego continuos pervigilabo dies.

15

Tunc mensis Veneris sacer est, tunc rustica pubes

      Mense incomposita carmina voce canit

Et cantans per agros: "Sobolem da, Cypria: prolem

      Da agricolis, Cypron qui colis atque Paphon",

Ponit et ante aras niveas de more columbas

20

      Statque coronata ligneus aede deus.

Tunc si non, Lalage, fugias - in rupe latebo

      Sacra videns Veneris - tunc ego sacra feram;

Inter nos volo tunc pactum hoc ineamus amantes:

      Ipsa petas quum vis, des mihi quum cupio.

22. convivium et illustrissime Eleonora laudes

Quam timui nuper ne dum inter pocula et inter

      Formosas sedeo saxeus efficerer;

Quam timui ne dum mortalia numina cerno

      Spiritus aegram animam linqueret exiliens!

5

Namque steti ut cupido coniuncta puella marito

      Quae vix experta est dulcia furta tori

<Et> carum retinens sponsum sub veste locatum

      Adventu patris protinus excutitur:

Tunc pudor ingenuus gratumque effundit honorem

10

      Virginis ante oculos candida simplicitas;

Sic <mihi> su<ff>usi manabant ore rubores

      Luteolisque color pallidior violis.

Dicebam mecum haec: "Flamma est tibi, flamma parata est:

      I procul hinc"; mecum saepius erubui.

15

Attonitus circumspiciens mirabar Amores

      Qui tristes animos exhilarare solent.

Hic ego nescio quid magnum et c<a>eleste videbar

      Aspicere: humanae hoc non erat artis opus.

Mirabar <castum> pectus, mirabar ocellos

20

      Quos nitidus propriis fecit Amor manibus.

Mirabar veluti solis nitor obscuratus

      Nusquam de obscuris nubibus exierat;

Mirabar caput et radiantia colla dearum,

      Saepe aliam atque aliam, saepe aliam atque aliam.

25

Iccirco, saeclis ne obliviscentibus aetas

      Deleat haec, scribendo anxius invigilo:

Id gratum est Musis, grata est meminisse voluptas;

      Vos igitur, doctae, pergite, Pierides.

Navita turbati iactatus turbine ponti

30

      Iratum gaudet se superasse salum

Et puppem quassatam undis de more coronat

      Persol<u>ens udis munera littoribus;

Sic gratum est superasse ignem et vicisse periclum:

      Hinc de me nunquam fama tacebit anus.

35

Accipito hoc iucunde meum, Scaramucia, carmen

      Nec dedigneris hospitis officium.

Namque hos Musarum decrevi expromere foetus

      Et dare parva tibi, maxima quum nequeam.

Quod me dii bene ament; ita me fortunet Apollo

40

      Et faciat quae opto singula perficere

Puriter: ut quodcunque canam et quodcunque fatebor

      Vtque erit, hoc casti quod loquar ingenii.

Helleonora mihi ante omnes pulcherrima visa est:

      Cogor ego ingenue id dicere et ex animo -

45

Vera fatebor enim - si coner dicere laudes

      Illius, haud satis est sole oriente dies.

Ingenium huic praecox dedit et dedit ille nitorem

      Ortus qui astrorum temperat atque obitus.

Haec dum essem casu et fortuna oppressus acerba

50

      Naufragus a mortis limine restituit;

Illa eadem quum me coelesti lumine vidit

      Curarum nebulam dispulit ex animo;

Illa eadem Charites coeloque vocavit Amorem

      Qui gyro allatus sederat aereo.

55

Hanc flamma undanti stipabat veste Cupido

      Qui circumsiliens seminat illecebras.

Roscidulo <haec> fert ore rosam et iaculat Amores;

      Ingenua huic Cypris fronte supervehitur;

Instillat mellitum hymbrem labrisque liquorem;

60

      Flava inhonorato est vertice caesaries.

Hinc illa dignum et dignum illa et regium adepta est

      Pollicitum coeli munere coniugium:

Huic dulcis coniunx, Scaramucia, flore iuventae

      Emeruit zonam solv<e>re virgineam.

65

Optato iunxit foelix Cytharaea cubilli

      Vna anima bina corpora iuncta simul:

Compare non gaudet tam turture turtur in ulmo

      Mordenti rostro basiola ingeminans,

Quam syncera fides ab utraque est parte reperta

70

      Illis, pacatoque comes in thalamo.

Nec <tantum> gratus telluri vere maritus

      Est hymber quantum est mutui amoris amor;

Nec tantum rivus sicienti estate repertus

      Seu fons muscoso pumice prosiliens.

75

Quid referam cum formosum, sua pignora, partum

      Progeniemque inter brachia suscipiunt?

Sive vident balbus quum ludit <puer in> aula:

      Cor salit hi<s>, trepidant pectore laeticia;

Sive vident patris tangentem affixa trophaea,

80

      Pluribus erreptas regibus exuvias.

Hoc puero surgente canunt balla saecula Parcae,

      Surgente hoc puero dii meliora dabunt.

Dii meliora ferent, surget melioribus annis

      Ni aspecto dudum fallimur augurio.

85

Aurea succrescent surgente hoc saecula, ni me

      Frustravit niveis Delius alitibus.

Quid referam? Illorum nusquam orta est rixa cubili,

      Rixa tori et virtutum omnium amara lues.

"Cor" vocat illa, vocat "Vitam", vocat ille "Levamen",

90

      "Liliolum" haec "Lucem" hic, haec " Animam", hic "Animam".

Illa dea est cuius si dent mihi fata senectam

      Egregium in solo nomine opus faciam;

Illa dea est cuius si dent mihi fata senectam

      Carminibus longas ordiar Illiadas.

95

Vive igitur, dea, vive diu, sis omine foelix

      Quod Cytharaea tuas intulit in tabulas.

Sitis foelices et tu simul et tuus infans

      Et coniunx quo non alter amabilior,

Qui victor, qui magnanimus post bella quiescit

100

      Et post tot durae tempora militiae,

Cuius si Musae mihi dent in carmine vires

      Facta canam ut gemina laude triumphus eat,

Cuius si Musae mihi dent in carmine vires

      Nomina clara leget invida posteritas:

105

Vive deum auspicio dulci sociata marito

      Magnus ut aeterna te deus auctet ope.

At quis non arsisset uti Trinacria rupes

      Aut laevia Aetneis saxa perusta iugis,

Si sponsam videat cui lux meliore lapillo

110

      Et signanda venit candidiore nota?

"Pace tua - fari liceat - huic cede, Diana;

      Pulchrior haec est te" diceret Endymion.

Si videat quisquam nativo ut lumine fuscum

      Coelum omne irradiet, hanc putet esse deam.

115

Haec dulci coniuncta viro, coniuncta marito,

      Stillat ab ore omnes delicias animi:

Cui tam foelicem portendunt astra quietem,

      Quae tam foelici iungitur auspicio

Quaeque verecundo faciem depicta colore

120

      Arguta saltat molliter in solea;

Pro qua ut communes exercerentur amores

      Coena datur luxu plurima regifico.

Conveniunt proceres magni Europaeque Asiaeque:

      Pronuba adest Iuno maxima c<a>elicolum.

125

Quid memorem reliquas coelesti <lumine> divas

      Quarum fama altum praeterit Occeanum,

Quae possent oculis avertere fulminis iram,

      Quae possent ferri frangere duriciem,

Quae iungunt choreas manibus per mutua nexis

130

      Quas etiam omnivolus Iuppiter ipse petat?

Quarum ne nomen fato moriatur, habebit

      Nescio quid maius carmine Callimachi;

Quarum ne facies aevo rapiatur, Apellem

      Inveniet rosei qui notet oris opes.

135

Has inter timui ne sensus pectore abirent

      Neve his conspectis saxeus efficerer.

Dicebam: "Flamma haec, flamma haec tibi pervicenda est,

      Sive tuo hoc animo est non pote sive pote".

Dicebam "Miserum aspicite, o dii, si modo pure

140

      Vitam egi et mea quid si benefacta valent".

Feci vota igitur Veneri bona verba precatus

      <Atque illi...> dona beata feram

<Et> illi prima tonsam lanugine pubem

      (...) f(.. .)ae delitia(m) Lalages:

145

Vernantem do florem aevi pubentis (...).

      Hoc Veneris carmen pendeat ante fores:

"(Archius) vates servatus ab igne propinquo

      Haec, Cytharaea, tibi munera persoluit:

Servatus vovit pubem, servatus ab igne,

150

      Floridulum quum aetas (florida) ver ageret".

 

23. lyricon

Intaminata solvitur alite

Navis, poetam haud illepidum ferens

Fratresque festivamque matrem.

Puppe cupit celeri videre

5

Et lar paternum et tecta domestica:

Optat secundis tendere flatibus

Terramque ad altricem redire

Hyppotade et Zephyro favente.

Non, o, rudentes non feriat Notus

10

Fractosque remos differat Aeolus

Nec puppem in adversum retundat

Flante l<o>cum Borea protervo:

Verum in quieto tuta sit aequore

Benaci et ipso tuta sit Aeolo,

15

Pictaeque supponat carinae

Sacra manum Thetis et maritus.

Nymphae quadrigis et levibus rotis

Adsint secundae, seu tubicen deum

Triton marinorum vocatus

20

Praestet iter facilemque cursum.

Quod si secundi res erit exitus,

Lascivientem solvere diis caprum

Promitto et in udo capellam

Littore sacrificare pinguem.

24. iambus in Annibalem

Et haec potes videre et ista perpeti,

Pater deorum, et omnium alme Iuppiter?

Potesne iusta continere fulmina?

Neque hic scelestus Annibal luet scelus,

5

Nephandus ille poena cui fuit fides,

Adulter ille et hostis ille patriae

Et impudicus prostitutor virginum,

Sacrarum et ille latro dirus aedium?

Quid hoc scelus fovetis? Ite, Galliae,

10

Et ite Brixiae optimi patres meae;

Luem hanc fugate ad Occidentis insulas,

Et exul erret ultima in Britannia.

At o bene est; nephandus Annibal luet

Scelus repente: Erynnis atra fulminans

15

Retorquet ora sibilante vipera;

Megaera utraque concutit manu faces.

Tandem audiere dii querentium preces

Et impium scelus pios movit deos;

Adest, nephande, poena, carnifex adest,

20

Adest securis, et necem denuntiat:

Avis sinistra cor vorabit perfidum;

Erit rapacis esca vulturis iecur.

At ipse diis dabo bovem cornupetam

Iovique maximo immolabo victimas.

 

25. Hippolytae marchionissae

Etsi rura colas, coleris tamen urbibus, alma

      Hyppolite, et tecum rure pudicitia est:

Sors tua divina est quamvis sit rustica: namque

      Sordibus urbanis quae caret, illa dea est.

 

26. de lachrimis puellae

Dulces lachrymulae meae puellae,

Quas desiderium pium movebat,

Per vultus modo candidos rigabant

Guttatim et roseis genis fluebant:

5

Ac si rivulus irrigaret unda

Flores purpureosque candidosque

Et per florida prata laberetur.

Tam suavi in pluvia nitens Cupido

Stabat ceu solet insidens volucris

10

Ramo, vere novo, ad novos tepores,

Post solem accipere aetheris liquorem,

Gestire et pluviae ore blandiendo.

Tunc illis Amor insidens ocellis,

Has inter lachrimas et hunc dolorem,

15

Sic ignem ex oculis suis movebat

Exire ut faceret novas favillas.

 

27.

Perfer et obdura et legem hanc in amore frequenta:

      Perfer et obdura, dii meliora dabunt;

Obdura et patere ut veniat meliore lapillo

      Et signanda dies candidiore nota.

5

Nonne vides ut post hyemem crinita hiacyntho

      Fundat odoratas terra benigna rosas?

Nonne vides veluti post tristia nubila caelo

      Irradiet solis flammeus ore nitor?

Nonne vides veluti post aequora turbida tendant

10

      Sedatis pinnas fluctibus halcyones?

Obdura et patere et legem hanc in amore frequenta:

      Incipe firmata plurima mente pati.

Namque mihi eveniunt - et quae non dicere fas est

      Pr<a>eter amanti - animo vix patienda meo.

15

Nam dominae dum cingo rosa limenque corono

      Et sedeo solus ianitor ante fores,

Nocte occurrit anus trutinansque verba labellis,

      Infirmum baculo fertque refertque pedem. .

Haec est - ut puto - quae pastorum fascinat agnos

20

      Et quae mansuetas murmure cantat oves;

Haec est quae caelo ducit vaga sydera cantu;

      Haec est quae manes elicit e tumulis.

Illa in me torsit tot iurgia quot mihi nunquam

      A quoquam aut alibi dictaque factaque sunt.

25

Illa mihi dixit: "Quid agis, malesane poeta,

      Quem miserum assiduo cura dolore coquit?

Tune es quem falsae iactarunt murmura famae

      Ferre pudoris adhuc munera virginei?

Sic casta est Helene, sic est Venus aurea casta,

30

      Casta etiam Lais sic Ephyraea fuit.

Ah pater infoelix, qui tot solatia fingit

      De te, cui vita es carior atque anima!

Certe tanta tuos expectat fama penates:

      Sic frustrata tui vota parentis erunt.

35

Ah pater infelix! Isti mollire sepulchrum,

      Et mala qui extructum devoret ossa rogum!

Hic solus triviis furtivum exercet amorem,

      Pallentemque illum Cynthia nocte videt.

Accipit hunc etiam demisso fune fenestra:

40

      Ille etiam Lalages uritur igne pari.

Vritur et toti iam factus fabula vulgo,

      Et digito ostendens qui videt inquit: 'Amat'.

Iccirco, infoelix pater, huic mollire sepulchrum

      Teque etiam nato finge carere tuo".

45

Haec postquam magico fudit mala verba susurro

      Sollicitum in tenebris nocte reliquit anus.

Ista tamen patior, patior quia fortiter uror,

      Quod graviora animo sunt patienda meo.

Tu quoque - ni gravius quicquam hoc nascatur amore -

50

      Obdura, infelix: dii meliora dabunt.

Nec cura maledicta tuae furiosa puellae:

      Illa recorderis quae benefacta iuvant.

Cum semel et semel illa tibi et semel illa negabit

      Immittis, tandem lenior hostis erit.

55

Obdura, miser, et legem hanc in amore teneto:

      Firma animum nec te tam miser excrucies.

Hac arte est nostrae contusa superbia vitae;

      Illius fregi sic ego nequitiam.

Tu quoque si ingratae vis conciliare puellae,

60

      Exemplo poteris me superare meo.

Quisquis amas saevoque ardes in amore perire,

      Obdura, perfer fortiter et patere.

 

28. Flaviae

Postquam me odisti, mea Flavia, semper et odi

      Me miserum, potui nec bene velle mihi.

Namque illi mihi nulla fides praestatur, et illum

      Non amo quem odisti, Flavia amata mihi.

 

29. Flaviae

Flavia, de nobis vulgi fiala fama susurrat

      Promissam nostrum fallere utrumque fidem.

Sed neque amat vere tantum rude vulgus amicam

      Vt noscat quanta est nostro in amore fides.

 

30. ode

Dii, quibus imperium undarum et qui mittitis imbres

Arboribusque satisque,

Hanc impendentem pluviam et compescite ventos

Ne obruat unda caput;

5

Erripite hunc capiti et venientem avertite nimbum:

Nubila ferte procul.

Sed, dii, quos video flammarum albescere tractus;

Fulmina quanta micant?

Ecce fugit sylva pastor lucosque relinquit

10

Agmen agens pecudum;

Et dum nescio qua cantant dulcedine; linquunt

Compita Amadryades;

Surgentem ob tempestatem de vallibus imis

Carbasa nauta legit.

15

Omnia rura natant et plenis omnia fossis

Et pecus omne latet.

At me percutiunt venti pluviaeque solutae

Et caput unda ferit.

Dii, removete igitur tempestatem imbribus atris

20

Et capite aure preces;

Sive sedet segeti largos infundere rores,

Hos date nocte, precor:

Aut mea me optata donec tellure receptum

Patria suscipiet,

25

Aut magalia vel ramorum protegat umbra

Aut rudis agricolae

[***]

Facta sine arte casa.

31.

Militat ut Mavors et habet tentoria virtus;

      Militat et Musis ingeniosa cohors.

Nam matutinus si surgit miles in armis

      Fortis, et ignavam non sinit esse tubam,

5

Et matutina surgit studiosus in arte

      Strenuus, ignavam nec sinit esse lyram.

Si neque delectant Martem vacua ocia, et ipsi

      Phaebo nullo umquam tempore deffit opus:

Si Mars stratus humi et si sub Iove dormit aperto

10

      Et dant nativi huic pumicis antra torum,

Idem sub dio et nativi pumicis antro

      Dormit et in nuda tergora ponit humo.

Si non hunc terret rapidi incl<a>ementia coeli

      Frigora nec solita detinuere via,

15

Frigora nec terrent Phaebum aut incommoda caeli

      Nec pluviae admissas qui bibit Arquus aquas.

Si Mars, hostili dans vulnera saeva catervae,

      Arma cruentatus sanguinolenta ciet,

Et studiosa cohors inter se praelia miscet:

20

      Certa itidem sibi dant vulnera certa manu.

Felix ille igitur quisquis duce Apolline certat,

      Nolluit et Martis castra cruenta sequi!

Ferreus exultat Mars sanguine: sanguine nunquam

      Per Phaebum pinguis luxuriavit humus.

25

Auspice non illo trepidant hastilibus aurae

      Sanguineis, nullas misit ad arma manus;

Nulla hominum caedes: pax est, duce et auspice Phaebo,

      Quae pecudes, homines, quae moderatur aves.

Hinc me sub tenera Phaebo indulsisse iuventa

30

      Et iuvat hinc mi hederas circumiisse comam.

Quod si non possem huc inglorius ire meumque

      Circa cor sanguis frigidus obstiterit,

Flumina et irrigui placeant in valibus amnes

      Et sylvas et rus incoluisse velim.

35

Ipse ego vimineis portarem poma quasillis,

      Ferrem autumnali caerea pruna die.

Ipse ego Maenalio starem qua mille sub antro

      Phistula pastoris garrit arundinibus.

Et cum se scopulis et cum se condet hirundo,

40

      Verberet et gelidos garrula vere lacus,

Iungam robustos tauros robustus arator,

      Liberem ego emerito fervida colla bovi.

Et teretes herbis videam colludere gemmas

      Et matutino rore madere diem.

45

Foelices igitur quater ii quibus ore benigno

      Et placido affulsit sydere Mercurius!

His si haud Tenariis surgunt pallatia tignis,

      Si neque habent dives quas tenet Indus opes,

His tamen ingenii non pauper vena beati

50

      Efficit ut regum despiciantur opes.

Haec mihi si optato fulxerunt sydera cursu

      Et si me Aoniis Delia lavit aquis,

Linquo ego opes aliis: quid mi cum divitis Indi

      Divitiis? Stolido nil mihi cum populo est.

 

32. epithapium mediculi

Solus, non solus, habuit uxorem non habuit;

Vixit vix nec vixit: calebat nec callebat;

Sapiens neque sapiens, medicus mendicus;

Omnibus notus <et> ignotus:

5

Qui illum non nosti, laetare.

 

33. ode

Et vino et numeris iuvat

Dulci laeticiae solvere pectora,

Postquam prata rigent gelu

Hiberna et fluvii sunt nive turgidi

5

Et gaudet stabulis pecus.

Donec alba procul canities abest

Mordaces Mareotico

Curas, o socii, pellite: ne brevem

Turbet laeticiam deus

10

Aut ne sors hominum haec auferat invida.

Omnes sint oculi putres

Conversi in Lalagem, et dividat oscula

Acme delitiae meae.

Formose et viridi flore puerciae

15

Dulcis, solve comam, puer

Lascivo vitulo luxuriosior:

Ambi colla manu

Serpentique hederae sis similis, precor,

Stringenti veterem illicem.

 

34.

Kare puer, mellite puer: quid lente moraris,

      Expectate puer? Me tuus urit amor.

Me tuus urit amor, sed cur mea gaudia differs?

      Et cur me miserum perdis amore tuo?

5

Kare puer, libeat croceo requiescere lecto

      Et celer in nostros ipse recurre sinus

Protinus, et da mille mihi, da basia raptim,

      Qualia dat blando iuncta puella viro.

Sed fugis, et nostras spernis, formose, querellas:

10

      Me scaeva cogis denique morte mori.

Confidisque tuo nimium, dilecte, colori:

      Carmina nil curas, nil miserere mei.

O ego non foelix, quem tu fugis ut fugit acres

      Tigres cerva, truces ut fugit agna lupos!

 

35. ode

At, o dii deaeque et quidquid deum est in caelo,

Audite horrendum scelus:

Audite facinus Ariminensis vetulae

Et comitum in triviis. Magae inamabiles,

5

Tinnitu puerorum acuto,

Tinnitu aeris exagitemini

Sub luna in triviis nudae,

Vocantes triplicem deam

Quae praeest veneficiis, et quae

10

Ponitis vestimenta prope filicem

Venosam et imaginibus cereis

Acus in cor mortalium dirrigitis,

Cyclon spargentes semitarium limo

Putrique saliva marcidaque urina,

15

Vrentes lauros crepitantes et bitumen viscosum:

Hesterna modo nocte vidimus, vidimus.

Quum iam Bootes lentius declinaret

Et nox intempesta taceret et atris

Caelum caligaret nubibus et maritus

20

Hymber in gremium coniugis descenderet,

Vidimus convolantes ad praedam execrandam,

E tecto lapsas uti edaces aquilas:

Aggressaeque infantis mollicelli animulam,

Qui vagiebat in cunis sine matre,

25

Sine nutrice, ita exsiccastis sanguinem,

Ita medullas absorpsistis, impiae,

Vt non ossa suis ossibus adhaererent.

Sensi ego membra crepitantia sub dentibus,

Sensi artus fragiles, sensi tenuem vocem

30

Nescio quid triste sonantem: viscera levi

Tosta Vulcano aemulabantur dapibus

Infandi Terei; vidi gramen, vidi

Ensem et cicutam, vidi venenum Tessalum

Et resecatum ahaena falce gutur.

35

Horrendam sensi vocem: "Sorores, ite,

Ite huc, sorores, et sparsae comas ventis

Dilaceremus et voremus imfantem

Vt quuondam Maenas Penthea, Penthea!

Ite huc, sorores: mala mater,

40

Tuo expiabis paenam sanguine!

Quod si, poeta qui taciturnus lates,

Quis te furor impegerit ut dicas,

Caveto hunc emsem, caveto istam manum

Et iracundae Circes numina".

45

At ego in sponda latebam miser:

Vt cor exangue et trepidum palpitaret

Animaeque anhellitus ne exiliret

Conabar: latebam ut lepus in stipulis

Aut in vepre reconditus arrectis

50

Auribus, qui venatoris sanguinolentum

Telum et spicula promta de pharetra

Videns et prope Amycleos molossos,

Dente timet rabido vorari.

36.

Martinalia sunt: valete, curae

Mordaces! Puer, huc cados frequentes

Inger, dein cyathos capaciores;

Huc affer pateram, ebriosum ut omnes

5

Tingamus caput aebrio Liaeo.

Fer Vernatiolum Thyonianum:

Moro millia vasa, mi ducenta;

Cottae plena dyota sit Falerno;

Da centum altera vasa, deinde centum;

10

Da centum altera: da ducenta, mille,

Vt quum multa biberimus superque

Potaverimus illa, dormiamus.

Tu verum interea, puer, memento

Nulli dicere, ne invidere possit

15

Quisquam quum sciat amphoras Falerni

Et Vernatioli ducenta vasa

Et potasse ducenties ducenta.

 

37. divo Caesari

Vivat io foelix Caesar geminetque triumphum,

      Et Caesar fines proroget Imperii!

Assyrios domitet Caesar Parthosque feroces

      Caesareoque Gethae dent fera colla iugo.

5

Tardius accipiant hunc sydera; terra fruatur

      Caesare: sit terrae rex domitorque maris.

Vivet io Caesar vincetque aetate trisaeclem

      Nestora: dii longos huic cecinere dies.

Cura deum Caesar vivet felicibus annis:

10

      Sic cupiunt homines, sic voluere dei.

Ecce triumphanti ascendens Capitolia curru

      In Capitolinos fert sua signa lares.

Huic laeti arrident pueri praesagaque veri

      Pectora dant aris tura merumque focis.

15

Ara Iovi struitur: stacten myrrhamque recentem

      Ara olet, exultat cum seniore puer.

O, mihi si liceat magni componere laudes

      Caesaris et numen demeruisse meum!

Ipse Propontiaca non qua fluit Istmos ab unda

20

      Cantarem: hospitium nec, Polydore, tuum,

Nec qua septeno Nilus praeterfluit alveo,

      Nec memorem Idaei cymbala rauca chori.

Fortia facta mei memorarem Caesaris et me

      Sublimem ex humili fama levaret humo.

25

Sed quoniam hoc vetitum est, saltem voluisse licebit

      In mediaque loqui talia verba via:

"Caesar ave, divum soboles: te numina servent

      Teque bona magnus Iuppiter auctet ope"!

 

38. Ad Neeram

Non saevum Boream times, Neera,

Horrorem aut Zephyri Favoniumve,

Sed ventum horribilem tui mariti

Pinguis, sordiduli atque pestilentis.

 

39.

Flavia, amarem ego te plusquam cor, plusquam et ocellos

      Si me et amares ut nata patrem atque virum:

Sed quoniam ex animo proprie nil sentio amari

      Non ideo haud amo te, at cogor amare minus.

5

Quare, si sapies, ut de te impensius urar,

      Incipies et amare et magis atque magis,

Ne neglectus ego aut aliam mihi comparem amicam

      Aut aliam quae me diligat et cupiat:

Huic quicquid poterunt omnes benedicere amantes

10

      Aut facere, haec a me dictaque factaque erunt.

Invida tu interea insano capieris amore,

      Cumque tuis vives libera adulteriis.

Hoc tamen, o superi, aspicite <e>t miseremini utrumque:

      Reddite et illam mi pro pietate mea,

15

Aut hanc conciliate et non dissolvite; possum

      Non desistere amare omnia si paterer.

 

40. de Cotta Veronensi

Haec infausta dies nigroque notanda lapillo

      Semper tristis erit - sic voluere dei -

Quandoquidem illa mihi misero te, frater, ademit,

      O Cotta, et Musarum decus et Veneris.

5

Hac iccirco die tabescent lumina fletu,

      Nec cessabo meas imbre rigare genas.

Et ne forte animo nostro effluxisse putares,

      Prisco more tuo sacra feram tumulo;

Quin etiam ne forsan edax te deleat aetas,

10

      Saecula te in nostro carmine pervoluent.

 

41.

Mvsae. Clavigero meo poetae

Vellem paucula verba nuntiare

Vt se se ferat ad suum sodalem,

Montanas Stenici domos relinquens:

5

Quod - si quid poterit fides - repente

Huc gressu celeri viam vorabit.

Namque est pollicitus suo poetae

Venturum huc, licet hunc roget morari

Vxor casta, ducentiesque collo

10

Vtrasque iniiciens manus precetur

Ne se se ferat ad malum poetam,

Et det millia basiationum.

Quod si huc accelerabis, o poeta,

Quantum suscipies facetiarum,

15

Quantum suscipies cachinulorum!

Hic regina Paphi ac arundinosi

Gnidi non renuet diebus octo

Tecum continuas movere rixas.

Hic multas tibi cogitationes

20

Volo pandere: nanque tu solebas

Partiri quoque tu tuas Camaenas.

Scripta hic crus<t>ula et os papillulasque

Formos<a>e Lalages meae videbis:

Quae cum legeris et satis superque,

25

Vna cum agricolis agros petemus

Omni deposita severitate.

Dices tunc: "Patrii lares, valete;

Arcus mi placet, ii placent recessus:

Hic est altera Roma iudicandus".

 

42. Ad illustrissimum Sigismundum Estensem

Te "sidus mundi" veri dixere parentes:

Nam totum illustras variis virtutibus orbem.

Hinc tibi divinos debere fatemur honores:

Attamen hos quos sylva tulit ne despice fructus.

 

43. sylva

Romani heroes et vos, fortissima quondam

Pectora, quae toties fudistis finibus hostes

Hesperiae, quorum sensit gens barbara vires,

Decolor audito quo nomine palluit Indus,

5

Auspiciis quorum toties illa inclyta Roma

Imperium terris, animos aequavit Olympo,

Audite haec, seu vos regio tenet ardua caeli

Iuppiter et merito superum dignatur honore,

Seu vos Elysias sedes, et amoena vireta

10

Excolitis; vos, Scipiadae, et te, maxime Caesar,

Illustres animae testor: quae fata Latinos

Saeva manent, aut quae miseris fortuna minatur?

Tota ruit bello Italia et iam fessa procumbit:

Degeneres dant terga Itali, iam tota cruore

15

Exundat multoque implebit milite fossas

Brixia. Mela virum tam crebra cadavera volvit

Quanta olim flavis Xanthus versabat arenis

Quum passim caesis Phrygiorum corporum acervis

Caede tepefaceret rivos animosus Achilles.

20

Flent maestae miserae natorum in funere matres

Et dirum bellum et crudelia sydera damnant

Percutiuntque suis moriturae pectora palmis.

Apparet belli facies et saevit Erynnis;

Huc illuc rapidis insistens pronus habenis

25

It Mavors acuitque animos acerque cruento

Ore tonat: propius ferro et concurritur armis.

Agmina crebra cadunt, praeruptus ubique virum mons;

Brixia magna ruit, miles bacchatur in urbe

Sanguineam quatiens hastam, et populatur opima

30

Tecta patrum antiquasque domos veterumque labores.

Non possum haec memorare, et fando talia obortas

Totus eo in lachrymas: sed adhuc peiora supersunt.

Iccirco ut facinus memori per saecula fama

Notescat magis atque magis, contexere chartis

35

Nitor et hoc iubeo nostros odisse nepotes.

Templorum ante fores puerique et vulgus inerme

Et matres fessique senes et mixta iuventus

Sternuntur, matrisque sinu divellitur infans:

Infans qui miserae portendit brachia matri

40

Auxilium balbo ore vocans, balbo ore susurrans.

Inque ipsis adytis divum dum multa precatur,

Dum libat pateris, diro cadit emse sacerdos

Ante deos arasque recenti sanguine faedat

Protinus et sedes divum. Et simulachra feruntur

45

Aurea: virgineas audet contingere vittas

Barbarus; ah male caute, deum quid magna lacessis

Numina, vel quae te dementia, barbare, adegit

Horrendum patrare scelus? Dabis, improbe, paenas

Sanguine quum Eridani manabunt alta cruore

50

Litora, vicinae quod sentiet ora Rhavennae.

Quin et fatidici monitus coelestiaque astra

Divorumque arcana ferunt nunc affore tempus

Qua matres Gallique senes in funere tanto

Natorum madidos involvent pulvere crines.

55

Cessabunt inter se se discordia tela

Italiae: unanimes Itali fera bella movebunt.

Gallorum nostri madefient sanguine cives;

Gallorum infesto sternentur corpora ferro

Et coniuratus descendet montibus hostis

60

Assuetus duros bello tolerare labores.

Egregios Italorum animos praeclaraque facta

Sentiet Occeanus, spargentur et Hellesponto.

Nam postquam imperii crevit furiosa libido

Gallorum crevitque iniusta potentia regni,

65

Iusticia et fixis venit captiva sub hastis,

Ipse deus tristi conspexit talia vultu:

Nam neque iam Gallis pietas non vivere parto

Cura fuit, propriisque opibus traducere vitam,

Sed fanda atque nefanda malo miscere furore;

70

Sollicitique omnes nomen delere Latinum

Ausi sunt violare deos neque parcere templis.

Iccirco Caesar qui iura piumque tuetur,

Italiam tristem et gentem miseratus amicam,

Auxilium tulit atque hostes exosus acerbos

75

Italiae iussit pacem regnare per urbes.

 

44.

Turrianus nuper tumulo caput extulit alto;

      Dixit: "Haeredes, hoc prohibete nephas:

Ne violet manes nostros, aut quis malus ultro

      Vates me offendat carmine pestifero".

 

45. ad Flaviam Ticinensem

Dulcis Flavia, candor Italarum

Et quot sunt et erunt puellularum:

Dulcis Flavia, tantum amata quantum

Dilecta est nec amabitur puella,

5

Quam tristis Ticini recedo ab urbe,

Formosam faciem miser relinquens!

Sed vates meus et meus sodalis

Ducit me in patriam mei Catulli.

Hinc nos sarcinulis bene expeditis

10

Sulcamus celeri Padum phasello.

Verum ille auspicio beatiore

Ad carum accelerat suum parentem.

Sylvanum ille videbit et penates;

Dulcem conciliabit Ipsitillam

15

Et cara potietur Ipsitilla

Optato quoque lectulo acquiescet

Miscens continuas futuitiones:

Illum suscipiet petulca coniunx

Lassum et languidulum virum fovebit.

20

Quod si non mihi falsa nuntiantur,

Iamdudum Veneri Cupidinique

Votum persoluit bona Ipsitilla,

Orans ubi sibi restitutus adsit

Vir qu<e>m deperit impotente amore.

25

Quis foelicior hoc beatiorve,

Quis me tristior infacetiorve

Cum nil sit mihi vel boni aut beati

Dum linquo lepidos meos amores?

Verum haec spes superest meo dolori

30

Quod - si quis deus est mihi advocatus,

Paucis si mihi dii favent diebus -

Rursus me referam ad meam puellam.

Tunc risus profugi cachinulique

Et mecum hic aderunt mei lepores,

35

Lepores mihi quos dedit Cupido.

Tu mellita labella mordicabis,

Et mellita labella mordicabo;

Tu sugges mihi lingula liquorem,

Et suggam tibi lingula liquorem;

40

Tu mi denticulis notam relinques

Impressam, et tibi dentibus relinquam;

Et tu basia mille, ego et ducenta

Et mille in roseis genis relinquam.

Et te basiolis remunerabo.

45

Duces stamina, ducam ego ad lucernam:

Hibernis quoque noctibus recenseens

Fabellas vigilabo et ociosus

Sorbillabo merum Thyonianum

Suavi nectare dulcius deorum.

50

Iucundum mihi tu dabis liquorem

Vnguentum et capiti et rosam ac amomum,

Cincta et tu caput aebrium corona:

Vt cum multa biberimus superque

Potaverimus, illa nesciamus

55

Quae facerimus in toro aebriosi

Nec nutrix sciat aut meus minister.

Tu casta interea et pudica vive:

At vos ite procul, mutoniati,

Columbis Paphiis salaciores;

60

Quod si quis furor in meam puellam

Aut si vos mala mens aget scelestos,

Dii dent tot mala totque totque totque

Vt nec vos moveatis incitatos

Possitisve rudes movere lumbos,

65

Sed currant raphani, et libidinosi

Rumpat diva Venus caput Priapi.

46. ad Lalagem

Iam ver egelidum procul recessit:

Aestas iam rediit siticulosa

Ardentesque Canis hiulcat agros;

Roma<nos>, Lalage, lares relinque,

5

Ne te corripiant mali calores

Et Romae arridus aer aestuosae.

Huc ad me venias, ubi benigne

Ocellus tibi plaudet insularum:

Dulcis patria, Syrmio, Catulli.

10

Iucundos Zephyri hic movent susurros,

Hic et praetrepidans puer vagatur

Et scindit mare limpidum fasello;

Benacus pater <incitat so>porem:

Hic te Syrmio heram suam vocabit.

15

Quod quum veneris huc, tuos ocellos

Mellitos adeo usque basiabo

Vt cor sit saturum meum futurum,

Cum donavero basationem

Arridis tibi densiorem aristis.

47. in funere Marci Antonii Turrii

Assiduo quanquam mea mens confecta dolore

Iamdudum et invidet mordacibus anxia curis,

Turriano tamen exequias et solvite iusta,

Pierides, iuvenemque sacris intexite chartis

5

Vt superet mortem fama super aethera notus

Et vivat magis atque magis, neve ulla vetustas

Illum nocte tegat caeca neu deleat aetas.

Quae regio vel quae loca vos tenuere, Camaenae,

Qui colles aprici, illum dum fata manebant?

10

Nam neque Benaci littus neque proxima Ripae

Patria vos tenuit neque nubifer Apenninus;

Sirmio non, docto <nimium> veneranda Catullo:

Illum etiam sylvae et pecudum flevere magistri

Illum etiam Verona suum ploravit alumnum,

15

Verona heu iam exhausta viris, quondam inclyta doctis

Ingeniis et dives opum et pulcherrima rerum.

Illius mortem miseratus gurgite ab alto

Extulit horrendum caput et convicia torsit

In superos Athesis: salices sensere gementem

20

Ipsum Athesim, glaucae salices sensere querellas.

Quin etiam Nymphae Benacides extirpantes

Caesariem venere: vocant crudelia fata

Gardaque <Cyan>ippeque Arethusaque Dinameneque

Et Turris formosa et passis Laura capillis.

25

Frigidulos madido singultus ore trahebat

Caerula Laodice: "Iuveni succurrite - clamat-

Numina, ferte et opem misero atque avertite fatum".

Attoniti vitreis de sedibus exiliere

Tritonum chorus et morientis poenitet illos.

30

At senior tumidis surgens Benacus ab undis

"Tollite iam lachrymas - inquit - <nil> talia curat,

Crudelis, sed nec lachrimis mors flectitur ullis;

Nec te poeniteat mortis, divine poeta:

Nam siquid vatum foelicia carmina possunt,

35

Nulla dies unquam nostro te subtrahet aevo;

Hoc tibi solamen sit, spes ea certa laborum".

Ille tamen, veluti succumbens victima morti,

Lumina quum moriens languentia declinaret,

Has rupit voces et quaestus fudit acerbos:

40

"Dii, siqua est pietas, nundum decerpite florem

Immaturi aevi nec dulcem abrumpite vitam:

S<in> aliter visum est fatis <viridique> iuventa

Me spoliare parant - si vitam puriter egi -

Opto mea in tumulo tunc molliter ossa quiescant".

45

His dictis labefacti animi multusque per omnes

It gemitus: resonat maestum per compita murmur

Quale solet cum saepe aestate incanduit aether

Et caeli rabies et apes sub sole rubenti

Inclusae tectis aegrae dant murmur et ipso

50

Limine fit strepitus, resonant et frondea rura.

***

Ventosae extemplo planxerunt littora Ripae

Aeriae unde sonant magnis clamoribus Alpes.

Ipsi etiam montes, ipsa oppida contremuerunt

55

Insolito motu et nemora intonuere profunda

Et simulachra etiam pallentia more futura

Sudarunt: diras facies nos vidimus ipsi,

Errantesque animae auditae, vocesque deorum;

At bubo in tumulis et in culminibus desertis

60

Nocte sedens serum importuna voce canebat.

Et lugubre rubens caelo incandente comaeta

Sanguineum ostendit crinem mortalibus aegris;

Ipse Arcus tristis scopuli de vertice summi

Signa dedit mortis: nam saxum e monte revulsum

65

Deiiecitque domos et tecta sonantia fregit

Annosasque ornos et amicas pacis olivas

Erruit, et moles tunc praecipiti decursu

Stravit humi viridem laurum a radicibus imis.

Postquam mors illum per opaca silentia noctis

70

Abstulit et iuvenem crudeli mersit Averno,

Virtute egregium iuvenem, retro fugit undas

Calliope silvasque avertitur et Parnasum

Indignata suis cum fontibus aspernata est.

Iccirco miseros fratres maestasque sorores

75

Cernere erat lacerare genas atque ungue capillos.

Exclamant: "Frater, nostrae pars maxima vitae,

Frater ubi es heu heu?", interruptaque verba relinquunt;

Plura loqui prohibet dolor: at stillare videres

Oraque pectoraque et lachrymas versare fluenteis.

80

Quos ego tunc gemitus, quae non suspiria sensi!

Non igitur possem verbis memorare nec ullis

Laudibus illorum pietatem aequare canendo.

Tum primum Ticinus liquidis argenteus undis

Multa gemens caecoque latens expalluit antro,

85

Exosus lucem et nebula vellatus opaca;

Indoluit, caelumque vocans crudele, iuventus

Clara toga clara et studiis quaesivit ademptum,

"Marce" vocans, te, Marce, vocans: te tota sonabant

Littora, te totis referebat vallibus Eccho.

90

***

Non igitur posthac Ticinides alludentes

Herboso aut videas spatiantes margine ripae,

Aut pubis tenus exstantes procurrere in undas

Benaci Nimphas aut longum pectere crinem,

95

Nudata aut niveas ostendere veste papillas:

Nec pisces captant in fluctisono Benaco

Candida nec mergunt reiectis crura cothurnis,

Nec strepitant placidis tranquilla per alta cachinnis

Nec mulcent tumidum variis concentibus aequor

100

Auricomae memores surdi Syrenes Vlissis.

***

Sed neque pastores agitant in montibus altis

Diis m<i>sti choreas: iam non Amaryllida sylvae

Crebra sonant, Satyri nec Nysigeni Sileni

105

Apparent; nautae liquere in littore puppes

Et madida in siccis posuerunt carbasa ripis:

Non venti in noctem aspirant, non Cynthia flammis

Monstrat iter tremulis nec splendent sydera caelo:

Non apio viridi crispatur florida tellus

110

Nec surgunt violae aut rubro rosa tincta pudore

Nec conniventes oculos violaria solvunt.

Arescunt frondes et citri poma negarunt;

Et laurus baccas, hedereae posuere corymbos,

Sed neque iam teneras educunt flumina myrthos;

115

Iam passim surgunt aconita et dedala tellus

Dat tribulos: nusquam est seges in fallacibus herbis

Nec largo Bacchi pubescit vinea foetu;

Vipera crescit humi, squamosaque tegmina verrens

Pulvereum sulcat spiris iter horrida serpens.

120

Ipse etiam Occeanus pater indignatus in alto

Mergit opes vastoque homines absorbet hiatu,

Nec prosunt iam vota: iacent in littore nautae

Caeruleos tumido revomentes pectore fluctus.

Transtra natant tabulaeque et ventis acta carina;

125

Insolito fremit unda et fluctibus excandescit;

Omnia sunt deserta, nihil nisi triste minantur

Sydera: Mars l<a>evo contristat numine terras.

Me vero desyderium et pia cura sodalis

Amissi cruciat: namque insanabile vulnus

130

Altius it, geminat luctum et sine fine dolorem

Aeternasque mihi lachrymas gemitumque perennem.

Quin etiam mea mens curarum pondere pressa

Fluctuat et m<a>erens et acerbo victa dolore

Sevocat a studiis animum, afflictumque tenebris

135

Versari iubet, et me luctibus addere luctum.

Improba mors, quid non fari me<a pectora> cogis?

Tene immaturum rapuit mors improba tantum

Ausa scelus, longa iuvenis dignissime vita?

Tene mihi mors atra atque irrevocabile fatum

140

Abstulit atque annis florentibus immaturum?

Mors ne tuos fructus tenera consumpsit in herba?

O factum male: o viridi preaerepte iuventa

Turriane infelix! Te carmine compellamus,

Ne te forte animo nostro effluxisse putares,

145

Alloquimurque pios manes mutumque sepulchrum

Hic inter lauros ubi sacram rem modo divis

Et Genio facimus maestosque dicamus honores.

Ipse ego purpurei spargo tibi munera veris

Narcissumque crocumque immortalemque amaranthum

150

Et nardum casiamque et odoriferum serpillum;

Spargo rosam et laurum et dico bona verba sepulchro.

Quae quoniam ex animo et veniunt mihi pectore ab imo,

Haec precor admittat foelici I<upp>iter aure.

Sis f<o>elix, Marce, et spiret tibi perpetuum ver

155

Et molles tepeant hyemes et lenior aestas

Et sacro Assyrium cineri nascatur amomum

Et vernent tumulo flores et lilia cana;

Dulce strepant lauri folia et tibi lene susurrent

Afflatae frondes Zephyris, tepidique Favoni

160

Aura tibi pariat flores beneolentis anethi.

Namque ego concordes exegi dulciter annos

Tecum ut nil vita fuerit iucundius omni,

Quum mensa hospicioque eodem laribusque fruebar:

Quum dii praesentes et fata benigna sinebant

165

Vivere te et mecum longos requiescere soles.

Sed quid iam misero supererest mihi? Nulla voluptas

Te sine erit: nam quis vivit te carior alter?

Tu mihi, curarum requies et dulce levamen,

Pandebasque animum et puri penetralia cordis,

170

Assuetus curas partiri et gaudia mecum.

Non ita sub vitreo collucent fonte lapilli

Nec vagus apparet muscoso in flumine piscis

Quam tua rara fides et veri conscia virtus

Se se ostentabat vultuque impressa nitebat.

175

Et veluti, exoriens cum lucem Aurora reducit

Alba genas et virgineo suffusa rubore,

Pallentes abeunt umbrae ac obscura recedunt,

Alma dies properat sub tempore matutino,

Sic tua frons hylaris toto mihi corde dolores,

180

Toto animo et tristi fastidia mente fugabat.

At nunc ista mihi de te solatia praestas,

Et nunc affari extremum est data copia amico.

Nec licuit tecum nostros finire dolores

Et tecum uno eodemque comes venisse sepulchro.

185

Haec igitur saltem testantia thura dolorem

Iure sodalicii cape: nam tibi thura quotannis

Ipse feram et tumulo manes umbramque ciebo

Et spargam myrthos et suave rubentem hyacinthum

Et tibi constituam templum e viridante salicto

190

Hic ubi Ticinus sinuosis fIexibus errat.

Tunc aderunt Ticini vates cantare periti:

Ante omnes Pyrrhus, qui te dum vita manebat

Excoluit, Musas sacro ex Helicone vocabit

Et canet ad tumulum et tumulo superaddet honores.

195

Sed fortasse meos gemitus neque curat inanes

Turrigenus curas hominum et pia munera luctus;

Ipse inter divos caeloque relatus in alto

Conspectu superum fruitur dulcique potitur

Nectare. Et assurgunt tibi et famulantur Amores:

200

Arridet Venus atque oculis caelum omne serenat.

Tu vero caelestem axem et vaga sydera lustras

Saturnumque vides ac ensiferum Oriona

Et iam caelestes gaudes cognoscere causas

Percurrens caeli tractus, terrasque profundas

205

Despicis, exultans gentes liquisse prophanas

Et vulgum insanum et tot habentes nubila terras

Scrutarisque Orientem ubi candidus exoritur sol,

Discutiens terris tenebras, Phoebumque salutas.

Te Phoebi natus medicorum adiungere regi

210

Fas habet Hippocrati et solio te collocat alto

Et te circumstant superi caput admirantes

Caesariemque deo similem vultusque serenos.

Salve igitur divum soboles, diis aequa propago:

Nos semper votis et nos te semper ovantes

215

Marmore constructis Pario venerabimur aris.

Per te senserunt medicinae commoda gentes

Et tibi posteritas debere fatebitur ultro;

Quin tibi post annos, post saecula multa nepotes -

Veridico ut nuper cecinerunt carmine Parcae -

220

Emeritos referent clarae virtutis honores.

Interea me nulla dies lenire dolentem

Nec poterit nostrum devellere tempus amorem:

Namque ego, Marce, tui aeternum, dum vita manebit,

Ardescam desyderio amissumque dolebo.

 

48. exastichon de eodem

Pastores, rapidum solem vitare sub umbra

      Quos iuvat et liquidi quaerere fontis aquam,

Ferte pedem huc: mihi perpetuum fons manat ocellis

      Et flumen madidis prosilit ex oculis

5

Dum modo crudeli sublatum <funere, Marce,>

      Nequicquam mutas conqueror ad cineres.

 

49. ad Franciscum Insubrum ducem

Insubrum dux magne, deum, si dicere fas sit,

Te dixisse velim, nam te nil mirius orbe

Sol videt: at saltem liceat in pace deorum

Te superis dixisse parem. Tot caeca pericla,

5

Tot casus morbosque et inexpugnabile fatum

Vicisti - prudentiae opus virtutis et ingens -

Vt te sors posthac neque fatum aut sidera laedant.

 

50.

Iam decessit hyems, grata vice gramina campis

Parturit almus ager.

Laxant arva sinus, nunc omnis pululat arbos

Et nemus omne viret.

5

Iam flos omnis hiat pratis et lilia surgunt

Candidiora nive.

Nunc est ludendum, magno nunc ore sonandum est,

Macre, sub arboribus;

Nunc decet et mollis myrthi laurique virentis

10

Cingere fronde comam:

Nunc decet in triviis sub luna agitare choreas

Et canere ante deos

Aut cum virginibus pia dicere verba Dianae

Et dare thura focis.

15

Vere igitur stillent puro tibi tempora nardo

Frons madeatque mero.

Atque ubi sunt croceis halantes floribus horti,

Candide Macre, veni:

Namque tibi e viola ferrugineoque hyacinto

20

Delia serta facit.

Huc ades: unanimis sit amor simul omnibus idem,

Omnibus una quies,

Et dum longa dies et declinat rapidus sol

Carmina laeta cane;

25

Neu mordax somnos abrumpat cura salubres,

Caecuba, Macre, bibe

Et mecum flores legito et vacinia nigra:

Caetera linque deo.

 

51. Iridi

Iri, decus caeli, Iunonis nuncia magnae,

      Arquumque quae vario picta colore trahis,

Sis placida et foelix Arquensibus omine laeto,

      Sitque tua semper patria sospes ope.

 

52.

Amabo, mihi dic, puer Cupido,

Quis flavum tibi praebuit metallum

Vt nostrae faceres comam puellae

Atque una aureolos suos capillos?

5

Servavit tibi quis rosas rubentes

Colligens teneras simul pruinas,

Vtrasque ut faceres genas decentes?

Quis gemmas niveas coraliumque

Indo ex aequore legit, ut pudicum

10

Os et denticulos manu magistra

Formares, quibus exeunt lepores

Vna et dulcia verba mista amaris?

Quo sole hos nitidos suos ocellos

Duxisti: heu nimium malos ocellos,

15

Qui miris cruciant modis amantes

Et dant leticiam et simul dolorem

Et vitam simul et necem reportant?

 

53.

Dilectae Veneri, niveae, mea cura, columbae,

      Quae gemitis rauco tecta per alta sono,

Nocte sub hac somnum pingui suadete marito

      Dum venit in nostrum Chloris amata torum.

 

54. de Batylla

Risum kara mihi movet Batylla

Et mecum pariter benigna ridet:

Quo risu aethera turbidum serenat

Et rident Charites Cupidinesque.

5

Hanc vos, o teneri mei poetae,

Laudate hendecasyllabis venustis,

Vt quondam potuit meus Catullus

Famam tradere Lesbiae perennem.

Sed dicam hoc venia mei Catulli:

10

Si nunc viveret, esse Formiani

Amicam illepidam suam putaret

Prae kara et lepida mea Batylla.

 

55.

Quum loquitur Lalage, spirant ex ore lepores

      Eloquiumque omni dulcius ambrosia.

Venti, ne verba haec superum referatis ad aures,

      Ne mihi dii et magnus Iuppiter invideat.

 

56.

Scilicet ex animo dicam hoc, Iucunde poeta,

      Ingenueque istud et sine fraude loquar:

Quod tu discedens nostrae solatia vitae

      Erripis et nobis omnia nostra bona.

5

Nam quum inter reliquos esses mihi carus amicos,

      Tu mihi curarum molle levamen eras;

Quare si qua tibi est pietas, ne desere amicum:

      Nam sine te nihil est vivere dulce meum.

 

57. scazon

Puella inepta, desinas superbire,

Quae me tuo ex amore perditum ducis

Et exfututa contines tuos vultus!

Non te sequor nec amplius miser vivo:

5

At tu superba me rogabis invitum

Meumque utraque vinciens manu collum,

Iam facta blanda, desines superbire.

Ego obstinatus ut silex mari vasto

Tuas nec ipse sentiam preces, surdus.

 

58.

Vt virguncula mollicella suevit

Dormire in tremula parentis ulna

Aut matris gremio piae foveri

Ambas iniiciens manus papillis; ,

5

Quod si hanc lacteolo sinu revellit

Quisquam, turgidulos fricans ocellos,

Fundit lachrymulas scaturientes:

Noster sic liber, infaceta charta,

Ad te dum properat dolet moveri

10

Ex dulci hospitio sui poetae.

Namque conscius est ineptiarum

Et scombros timet et timet cucullos.

Sed solum hoc relevat suum dolorem

Quod, dum quisque cupit tibi placere,

15

Has laudes leget et, tuum decorem

Miratus, veniam dabit libello

Et parcet tenero suo poetae.

 

59. ad Thyrsim

Thirsi puer, formose puer, cur liqueris heu heu

      In fontem? Cur sic pallidulo ore tumes,

Dum fles erreptam nocturno a fure capellam?

      Ah miser, ah miser, ah desine velle mori!

5

Est mihi - ni temnis mea munera - corniger hircus:

      Invidit Da<meta> hunc miti saepe bonus:

Ille herbas gelidis in vallibus Appennini

      Tondet et est matris maxima cura meae.

Illum ego surripiam: matrem caramque sororem

10

      Prae te ego despicio despicioque gregem.

 

60. Petro Antonio Ianonio

Cur sacros iterum colles et amoena vireta

      Pieridum et sanctos ausus inire choros?

Iam te desuetum Musae risere canentem,

      Venit et ad numeros aegra Thalia tuos.

5

Hoc peperit coniunx et habendi caeca libido

      Et nomen patris hoc tibi dulce dedit.

Quam satius fuerat viduo dormire cubili

      Clamosum et numquam sollicitare forum,

Quin etiam culto contentus iugere terrae

10

      Vivere divitiis nec satiare sitim!

Forsitan immenso vixisses cognitus orbe

      Quaque patent terrae quaque patent maria

Nec te vexarent miserae mala plurima vitae

      Nec tibi mors, tempus nec nocuisset edax.

15

Delphica vixisset totum cantata per orbem,

      Quae tecum infelix tota sepulta iacet.

Ergo quum fueris postrema morte solutus,

      Ipse tui nulla parte superstes eris

Et circa tumulum levis obdensabitur umbra,

20

      Obducet tenebris nox tibi caeca caput:

Et tua transibunt spernentes ossa Camaenae

      Et veniet cineri gloria nulla tuo.

 

61. auspicium

Aspicio septem carpentes aethera cygnos

      Et circumvolitat blanda columba caput;

Foelices eritis nostri - ni fallor - amores:

      Nam nosco Veneris omina fausta deae.

 

62. ad Venerem

Alma Venus, regina potens hominumque deumque,

      O dea, frondosum quae colis Idalium,

Fac thalamum nostrasque habitet concordia sedes

      Et pax has aedes incolat et genius.

5

Sint procul hinc curae et tristi discordia vultu

      Et procul hinc rixarum omne genus fugiat.

Et face ut hic mecum vivat sine lite Neaera,

      Vt per nos veniat nulla querella tibi.

63. de Andra puella

In nodum tortos collegerat Andra capillos

      Et levis aureolam huic sparserat aura comam

Illiusque vagis radiabat lumen ocellis

      Vt Veneris caelo splendida stella micat:

5

Indueratque pium facies formosa colorem

      Et gratus steterat fusus in ore rubor.

Tunc ego cui molles carpebat fiamma medullas

      Arsi, nec noram quid ferus esset Amor.

Forma Andrae caelestis erat, mortale sonabat

10

      Vox nihil, et certe haec est dea visa mihi.

Pace igitur vestra, caelestia numina, dicam:

      "Contigit humano nuper amare deam".

 

64. votum bumasti ad Bacchum

Vinitor hos tibi Bumastus dat, Bacche, racemos

      Et libans pateris dat nova musta tuis

Et rogat ut calcata suo vindemia praelo

      Illius linguam vinciat atque pedes.

 

65. votum Sylvii

Has modo decerptas ex palmite Sylvius uvas

      Pampineo autumno dat tibi, Bacche pater,

Et rogat ut pleno spumet vindemia lynthre

      Atque illi musto dolia plena fluant.

5

Agricolae, hunc hircum verubus torrete colurnis

      Et Baccho laudes dicite rite suas,

Impleat ut nostras divino nectare cellas

      Et sint plena suis omnia muneribus.

66.

Quid vos tinguere Bacchico liquore

Formosas, iuvenes, iuvat puellas?

Quae solatia deinde, quae voluptas

Aut hinc quid tenerae ferunt puellae? .

5

Ite in basia lingulis trisulcis,

Per colla utraque mutuis lacertis;

Pertractate papillulas venustas;

Cyprias imitamini columbas

Vernis passeribus salatiores.

10

Amplexus date, mutuo fovete

Amplexumque hederam simul tenacem

Quae circumligat arbores referte:

Nam lex hoc madidi iubet Lyaei,

Vt sit densior omnibus racemis

15

Haec vindemia basiationum.

 

67. epitaphium Caesarei ministri

Hic iacet Arctoi dapifer Iovis: iste sub altis

      Antiquae Paduae moenibus occubuit.

 

68.

Hoc ego discessu, fateor, sum factus ut amens.

      Nam fleo quod domina cogor abire mea;

Rideo: me dominae faciunt promissa superbum;

      Ardeo: nam mollis cor mihi fiamma coquit;

5

Frigeo: namque meus sol linquitur orbe remoto;

      Spero: mihi est certa namque in amore fides,

Et timeo ce<u> quoniam timor instat amanti

      Et dicit: "Nullum foemina pondus habet".

 

69. elegia petrarchae

Quum rapidum vergit caelum versusque cadentem

      Praecipitat Phoebus et fugit alma dies,

Et volat huc ubi gens nostro contraria caelo

      Forsitan expectat laeta videre diem,

5

Tristis anus procul a patria laribusque relictis

      Accelerat gressus et magis atque magis;

Nocte tamen blanda requie solata laborem,

      Deponit curas et mala long<a> viae.

Sed quoties ducit mihi lux infausta dolorem,

10

      Duplicat infoelix nox tenebrosa malum.

Quum fuscae cedit nocti et sol mergitur undis

      Atque altis maior montibus umbra cadit,

Robustis collum tauris disiungit arator

      Curvaque suspendit fessus aratra iugo:

15

Tunc epulas similes apponit glandibus illi

      Et calidam fesso praeparat uxor aquam.

Sed mihi nulla quies, cursu non astra benigno

      Laeta favent: nox est tristis, iniqua dies.

Ardentes pastor radios descendere solis

20

      Quum videt et gelidus aere vesper adest,

Surgit et umbrosas phagos herbamque relinquit

      Errantemque gregem sub sua signa vocat:

Deinde refert numerum et pastas ipse capellas

      Et solita virga coget oves stabulis;

25

Post illum aut spelunca tegit seu frondea tecta

      Aut curarum expers ad stabula alta cubat.

Sed me saevus Amor cogit vestigia <saevae>

      T<i>g<rid>is errando per iuga celsa sequi.

Illa meos spernit gemitus, nil carmina curat

30

      Dum fugit et gressus fallit iniqua meos.

Cur miseri nautae, in tenebris sub valle reposta

      Prostrati in tabulis membra sopore levant;

Me miserum, mediis pereo cur naufragus undis?

      Cur mea vella mari turbidus Auster agit?

35

Omnia quae immenso spirant animalia mundo

      Possunt alterna saepe quiete frui;

Nulla tamen nostro succurrunt grata dolori

      Gaudia: sunt errepta omnia nostra bona.

Et quoniam rursus videor renovare dolorem,

40

      Vespere disiunctos cerno redire boves,

Cur ego non itidem vinclis et amore solutus?

      Cur me curarum tam grave calcat onus?

Cur molles lachrymis tam saepe rigantur ocelli?

      Cur tam dura meo pectore versat Amor?

45

Vos igitur, nondum experti crudelia Amoris

      Vulnera, si sapitis, his procul este malis.

Vos vero quos una tenet concordia iunctos,

      Quos laetis oculis aspicit aequus Amor,

Pergite: ego infoelix me spe dominaque relictum

50

      Rupibus his altis praecipitem eiiciam.

 

70.

Spinosae, procul hinc abite, curae:

Nam nostram volo floridam iuventam

Donec fata sinunt ioco atque vino

Exercere. Puer, meas puellas

5

Vocato et geminos meos sodales.

Certabit Lygurina cum Carino,

Quae miscere susurrulos loquaces

Vna est aptior omnibus puellis

Et ferre oscula roscidis labellis

10

Et lingua ut Cypriae solent columbae.

Flaminio dabit futuitiones

Lygde, quae tremulas nates movere

Nec sola invidet omnibus puellis,

Seu partes agat haec eques viriles

15

Sublato aut pede conseras duellum.

Vos ergo, lepidi mei sodales,

Istuc accelerate nec severos

Senes unius assis aestimate,

Qui nunquam iuvenes velint videre,

20

Dum lugent mala pessimae senectae

Et vivunt odio sibi et puellis.

Vos mecum pariter, boni et valentes,

Vernantis memores simul <iuventae>

Vivatis simul integello amore:

25

Nam tempus volat et dies fugaces

Transeunt cito nescii redire.

 

71. naenia de morte matris

Et merito has lachrymas dono tibi praemia partus,

Chara, tui, genetrix: merito tua funera planctu

Prosequor et sacros intendo moestus honores

Et veneror tumulum multa prece ture<que mul>to.

5

Hunc decoro: alter ab undecimo nam volvitur annus

Cuum tua sub lapide hoc foeliciter ossa quiescunt.

Illa tempestate meae nutricis alebar

Complexu in molli, me tertia c<o>eperat aestas

Vix bene firmantem gressum et bleso ore loquentem,

10

Cum mihi pallida mors misero te te abstulit ipsam

Iniecitque manum viridi sub flore iuventae.

Vidi ego cum tristi procederet ordine pompa

Et caneret pulla vestitus veste sacerdos;

Horrendum, sensi lachrymas: et acerba gemebat

15

Infoelix pater et fatum damnabat avarum.

Tunc parvi flebant fratres geminaeque sorores

Lugebant, nutrix gremio me chara tenebat

Implebatque sinum lachrymis, simul ipse dolebam o

Nescius, heu, tanti sceleris, parvusque videbar

20

Agnovisse nephas; tunc illa nocte papillas -

Sedula nanque olim mihi rettulit omnia nutrix -

Non ego libavi, digitis non ubera pressi,

Seu natura fuit seu quid caeleste lateret:

Tantum praesago suspiria corde trahebam

25

Haerebamque genis moestae nutricis, et ipsa

Fasciola madidos lachrymis abstersit ocellos

Compressitque genas simul et pia basia iunxit

Et: "Taceas, mellite puer, puer optime - dixit-

Mater enim spirat, mors illi saeva pepercit;

30

Rus abiit dixitque mihi: 'Servato puellum,

O nutrix, donec redeo: cito laeta redibo"',

At postquam surgente efferri sole cadaver

C<o>eperat et toto sonuerunt aethere planctus,

Ipse pater gemitu circum atria longa sonabat;

35

Ipse pater querulis implebat vocibus auras

Vixque pius poterat tantum sufferre dolorem,

Sed revocant animos natique solantur et aegrum

Impliciti collo: curasque reponit inanes

Et modo conquestus cara pro coniuge rapta

40

Ingentem attollit luctum virtusque recursat

Nobilitasque animo et tanti matrona pudoris

Haeret <...llius> menti et fovet insanabile vulnus.

Sola domus m<a>eret, plangunt tua funera matres

Quas Athesis rigat et sinuosis Sarchius undis:

45

Sarchius, ut phama est, liquidas dum fertur in undas

Benaci, Nimphas Be<nacides> exturbavit

Pacatumque imis excusit sedibus aequuor.

At tua progenies sotio ferit aethera luctu,

Non aliter quam cum percussit aurundine pastor

50

Servantem nidum volucrem, quae fixa repente

Ad terram cadit et natos vitamque relinquit:

Inscia progenies stupet et iam vespere sero

Expectat matrem <et> pastu<m> praedamque moratur

Implumis matrem et rostro conclamat aperto.

55

Praecipue infoelix ego te per tecta vocabam

Illachrymans; sine te reliquum nihil esse solebat:

Cum mihi fingebas lusus et grata canebas

Ad cunas, blandum invitans mihi voce soporem.

Tu, flores intertexens et mixta corollis

60

Lilia puniceamque rosam rubrumque hiacynthum,

Ornabas caput et fulgentia tempora sertis,

Et pectus gemmis et ramiferis corallis

Saepius et flenti ridens blandiris alumno;

Et modo turgidulas lactenti rore papillas

65

Exeris et modo lacte meos perfundis ocellos

Et modo te iratam <vultu> truculenta recondis

Et modo te profers vultusque ostendis amicae.

Te modo fingis anum, simulata et imagine terres

Et cohibes flentem falsae formidine formae.

70

Heu sortem miserandam, heu nescia corda futuri!

Tunc mihi te rapuit mors improba, cum dare matri

Oscula nec licuit prisco de more parentum

Claudere maternos oculos et dicere matri

Extremum ore: "Vale", sacrosque intendere honores

75

Manibus. <Sic, pii> vates, et carmine mecum

Hanc saltem celebrate aeternosque addite honores

Et myrthi folia et viridantem inducite laurum

Ad tumulum ut vivat divino munere vestro

Mater, et carmen maneat post fata superstes.

 

72. Paulo Ricio

Amabo, mihi, Paule, dic roganti:

Vidistine aliquem e meis amicis

Quos tecum Ticino simul profectus

Reliqui in patriam meam revertens?

5

Ecquid gymnasii parens Iason?

Quid Picus facit alter ipse ab illo?

Num Pyrrhus valet? Anne Calvus ille

Novi moenia quem tulere Comi?

Ecquid Curtii utrique, amati utrique,

10

Vtrique egregii, eruditi utrique?

Sed, quaeso, incolumis mea est Batylla

Quam aeque ac hos oculos meos amamus?

Immo plus oculis meis amamus:

Nam me plus oculis amat Batylla.

15

Qua solatus es allocutione

Illam me diu abesse conquerentem?

Nonne es pollicitus suum poetam

Quamprimum affore? Nam scio quod illa

Me desyderio cupit nitenti,

20

Illiusque animo miser recurso,

Atque annus sibi lux videtur una

Cum secum viridi fruar iuventa;

Nec prae me illa velit Iovem tenere

Cum me sentiet esse tam propinquum

25

Quod mi basia mille, deinde mille

Et centum altera mille duplicabit,

Persolvens Veneri Cupidinique

Pingues pro reditu meo columbas.

 

73. ode distrophos ad morum

Ille mi coelo et superis videtur,

More, par, qui inter mediocritatem

Auream vivit neque sumptuosa

Pallet in aula,

5

Qui per hostilem est gladium expeditus

Ire pro chara patria et pericla

Quaeque metiri. Huic neque consularis

Purpura curae,

Nec peregrinus male feriato

10

Splendet in mensa tenui Lyaeus

Cum casa et fundo et lare liberali

Paupere vita.

Huic neque horrendi tuba rauca Martis

Eximit somnos neque praeliantum

15

Saeva vis sed nec feriente Erynni

Turba cadentum.

Huic in umbrosis licet esculetis

Tuta dormire: hunc neque ter bis Aphro

Vestiunt lanae generosiori

20

Murice tinctae.

O mihi, si sint mihi parva rura

Et greges, et sit mihi vita agrestis,

Ter quater felix ferar, imo ab omni

Parte beatus:

25

Dummodo et Phaebus tenuem Camaenae

Spiritum haud mendax mihi det, prophanum

Spernere et vulgu<s> atque inimica sacris

Ora poetis!

Non magis Craesi cumulata curem

30

Dona nec rubri Occeani lapillos,

Invidus nulli neque formidatus

Invidiosus.

 

74. ad Germanos

Affectate viam coelo, Germana iuventus,

      Vt vestrum vates nomen in astra ferant

Nec dubitate mori et belli tolerate labores.

      Ite et parta foris signa referte domum:

5

<N. . .> iusto contundite Marte tyrannos

      Nam Caesar bello fulminat ad<...>em.

Quicunque hic morietur, habebit victor honorem

      Supremum et <digno> funere notus erit.

 

75. elegia ad Battum et Frastorum et Foelicem

Mobilis autumnus redit et iam praeterit aestas:

      Annuus exactis mensibus orbis adest

Ex quo relliquias divinique ossa sepulchro

      Condidimus Turri tristibus inferiis.

5

Batte, igitur, seu te priscorum Roma virorum

      Mater alit, Veneti seu tenet ora maris-

Nam te Veronae dixerunt adfore multi

      Iamdudum et patrios deseruisse lares -

Pone illi tumulum et tumulo superaddito inani

10

      Exuvias fratris tristia dona tui.

Annua vota etiam veterum de more parentum

      Et pompam solennem anxius exequere;

Namque infausta dies nigroque notanda lapillo

      Haec tibi semper erit: sic voluere dei.

15

Quod tibi ne rursus videar renovare dolorem

      Singula praetereo: dicere nam miserum est.

Nam tibi turgiduli tabescunt semper ocelli

      Et pluvia ex oculis candida praecipitat,

Flebilibusque modis fraternum urgere sepulcrum

20

      Non cessas teque his excruciare malis;

Vlla tuum neque non possunt lenire dolorem

      Gaudia, sed ploras fletibus assiduis:

Ante tuos oculos illius semper imago,

      Semper et illius tristior interitu es.

25

Hanc olim pietatem aeternis condere chartis

      Nitar, scribendoque invigilabo magis

Vt te haec atque alia atque alia et te quaelibet aetas

      Et gens te Europae noscitet atque Asiae,

Laudibus eximiis et te vaga fama loquatur

30

      Et veniens una atque altera posteritas.

At tu quem Verona tenet, Verona virorum

      Altrix et virtutum omnium amica parens,

Huc adsis, Frastore, et mascula tura cremato:

      Hos manes multa ter venerare prece.

35

Carmina dic quibus es Battum solatus amicum:

      Talia nam noster carmina Marcus amat.

Ille tibi moriens artem donasse medendi

      Dicitur et famae consuluisse tuae:

Ille etiam te fraterno dilexit amore

40

      Tempore quo vestis tradita pura tibi est.

Crevit amor vester pariter crescentibus annis:

      Nam studium atque eadem cura in amore fuit.

Ille etiam iuvenis causas arcanaque rerum

      Astrorumque ortus noverat atque obitus;

45

Illa tempestate ferox mors abstulit illum

      Quum factis famam extenderet egregiis.

Purpureos igitur flores huic sparge sepulchro;

      Dic muto et "Requiem perpetuam" cineri.

Tu quoque qui Tenni rupes colis, o bone Foelix,

50

      Quem bello et genuit Felsina clara toga,

Dic tumulo pia verba et lauro altaria cinge.

      Nonne vides? Deus est Turrius ille, deus.

Ecce novum magno processit sydus Olympo;

      Haec Turri sero vespere stella micat:

55

Exoritur nitidae semper dux praevia lunae

      Et semper claro lumine conspicua est.

Adsis, o Turri, nostraeque illabere menti:

      Florida nanque damus haec tibi serta deo,

Gratamurque deum et meritos largimur honores

60

      Teque salutamus rupibus aereis.

Ipse tibi Phebi natus favet: ipse rogatus

      Rippicolas saevo perdidit exitio;

Nam phama est quum olim tua funera portarentur

      Hos tumulum votis non decorasse tuum:

65

Illorum hinc saevit pestis vesana medullis,

      Infecit miserum vulgus acerba lues.

Rippiculae, hunc igitur tumulum celebrate quotannis,

      Sanguine taurino pacificate deum.

Respice me, Turri, interea: tibi munera semper,

70

      Semper digna tua carmina morte feram;

Neu te tempus edax scabra rubigine tangat

      Saecula te in nostro carmine pervoluent.

 

76. enigma de Hippolyta Ruff...a

Quid non par natura facit? Nos vidimus ipsi

      Quod tauro facta est obvia vacca suo;

Et fortasse illam cornu petiisset adunco

      Ni prior hanc curru dissoluisset equus.

 

77. epithaphium Delphini Archensis

Ingratus, Delphin, patriae atque parentibus et dis:

      De me non est phas dicere plura mihi.

 

78.

<Laura, veni, te ru>ra vocant, l<...>us plaudit et aer

      Atque inter frondes te levis aura vocat.

Ipsi te montes, procul haec te rura salutant,

      Leticiaque tuum nomen ad astra ferunt.

5

Ingeminant plausum valles cavaque antra resultant:

      <Ecce> ferunt nostrae munera Naiades.

E<t> tibi dant calathos, quos circumplexus acanthus

      Vestit, et hos hederae brachia lenta ligant,

Et texunt niveis redolentia serta ligustris,

10

      Purpureis pingunt lilia mista rosis:

Inflectensque tibi molleis Polihymnia voces

      Per sylvas passim carmina laeta canit.

Et <Ca>nave Paphias servat tibi nota columbas:

      Poma suis pendent roscida in arboribus.

15

Benacusque pater placidis assurgit ab undis

      Componens fluctus, et maria alta domat:

Fertque manu laurum ab radice et quassat olivam

      Et firmat foelici omine connubium

Aurato et plenos fundit limone canistros,

20

      Et "Lauram" arguta litore voce sonat:

Addit citria mala et suaves miscet odores,

      Et vos, o myrthi, carpit, odoriferae,

Et fert nodoso ramosa corallia trunco

      Quae genitor Nympharum huic dedit Occeanus.

25

At Nymphae alludunt crispatis leniter undis,

      Quas Zephyrus paulatim incitat horrificans:

Syrmio lascivisque tibi blanditur ocellis

      Garda et Veronae Turris amata tuae.

Omnes certatim studio venere videndi

30

      Et gens effusa est plurima littoribus,

Inclinatque tibi se nubifer Apenninus

      Et quercus coelo quae capita alta ferunt.

Huc ades et formosa satis ne despice rura:

      Rura etiam Pallas, Phaebus et incoluit.

35

Quin etiam ruri suus est honor: aspice ut ista

      Rura humilesque etiam pax colat alma casas.

Hic pax assidua est, hic est syncera voluptas:

      Hic Mars nec somnos aera recurva fugant.

Vexantur bello miseris cum civibus urbes:

40

      Sunt procul a nostris praelia liminibus,

Bella malum commune, nephas commune virorum,

      Bella virum et virtutum omnium amara lues.

Hic umbrae altorum nemorum et de valle volutus

      Fons gelidus rauco murmure saxa ciet:

45

Hic nitidi soles, hic indulgentia coeli,

      Hic tristes animos gramina laeta movent.

Adde quod et tenero venis expectata marito,

      Qui nunc iucundi tempora veris agit.

Tecum hic formosus concordes exiget annos,

50

      Diceris pulchra tu quoque prole parens;

Hic tibi erit castae turtur tuus et tua vita

      Et soli dominae serviet usque tibi

Probraque committet cum nulla turpia moecha:

      Nam tu formosa floridulo ore nites.

55

Semper erit thalamo foelix concordia vestro,

      Iuppiter, <ut> rixarum omne genus fugiet;

Vtque ulmo vittis gaudet coniuncta marito

      Quae se se extollit luxuriatque magis,

Sic foelix eris ardenti coniuncta marito:

60

      Vestra erit ex omni parte probata fides.

Non decet amplius hunc patefactum abscondere amorem:

      Laura, veni et dudum quod cupis ipsa cape.

Hoc iubet alma Venus: Veneri ne, pulchra, repugna

      Neu magnae spernas mollia iussa deae.

65

Connubium ne sperne istud, ne inculta senescas,

      Neu iaceas lecto caelibe frigidula:

Namque huic coniugio laeti assensere parentes

      Et Caesar dextris annuit auspiciis.

 

79. obscaenam patris et filiae consuetudinem damnat

Patri filia pulchra copulatur.

O dirum scelus et scelus nephandum:

O audaciam in orbe singularem!

Non possum hoc reticere prae dolore.

5

Si non curat uterque vim deorum

Nec coeli metuit graves ruinas,

Si non famam hominum timet loquentum,

Non saltem timuisse tunc decebat

Noctem, tecta facesque nuptiales

10

Et testem thalamum tori iugalis

In quo nupserat alteri marito?

Ergo filia tam scelesta - contra

Quam fas est - patris est amore capta:

Inflammata libidine huc et illuc

15

Fertur, nec superat pudor furorem:

Pellexitque animum rudem puellae,

Ignaramque libidinis scelestus

Instruxit pater. Hanc suam vocavit

Sponsam; hanc saepe suo ore suaviatus,

20

Non nata<s> veluti solent parentes,

Et non ut decuit pium parentem:

Hanc et delitias suas vocavit

Et solatiolum omnium malorum.

Iam non filia, sed parentis uxor,

25

Quod matri modo straverat cubile,

Pulsa matre, iubet sibi parari,

Vt nubat tenero suo parenti

Infausto auspicio et deis sinistris.

Et mater videt ipsa pellicatum

30

Nata: nec revocat piis querellis:

Nec fletu assiduo movet maritum

Nec luctu quibus illa consenescit,

Amplexu aut vetito avocat puellam.

O dirum scelus; o parens sceleste;

35

O nata improba pessimi parentis!.

Quis vidit Venerem magis nephandam,

Obscaenam magis atque inauspicatam?

80. epithaphium Altini adolescentis submersi

Hunc tumulum laurusque et florida mirthus inumbrent:

      Hic iacet et Musarum decus et Veneris

Altinus, quem traxere in maria alta capillis

      Nymphae, dum vitreis se speculatur aquis.

5

Hic igitur veniet pelagi deus omnibus undis

      Occeanus, generum hunc et sibi Thetis emet.

Hic et componet fluctus, huic serviet aequor:

      Illius et naut<a>e numina sola colent.

 

81. divo Hadriano cardinali

Quod pax alma meos colat penates,

Quod felix ego sim, tuum, Hadriane, est.

Sed te quis meritis remunerabo?

Decernam tibi supplicationes.

 

82. nenia Hieronymi Nichesolae

Heu puer infoelix, virtute et fortibus ausis

      Macte, puer, domini gloria Gonzagidae!

Quae te fata aut quis miserum te casus ademit?

      Invida fata et sors impia te rapuit

5

Iucundos cum ageres primae lanuginis annos

      Floridulus veluti candida parthenice,

Quae dum intacta manet, dum florem ostendit honestum,

      Hanc aurae mulcent, educat aether aquis:

Sed postquam agricola ha<n>c duro contusit aratro,

10

      Demittit caput et flos sine honore iacet.

In gyrum dum volvis equum et calcaribus urges

      Terga ferox, praeceps desilis altus equo

Purpureosque tibi clausit mors pallida ocellos

      Et bona tot furtim sustulit atra dies.

15

Te luxit Manto veluti Venus aurea Adonim

      Formosum et crines vertice dissoluit.

Mincius indoluit vitreasque a sedibus imis

      Exturbavit aquas fletibus assiduis.

 

83. responsum

Non vis suppliciis remunerari

Quod pacis fueris bonus sequester.

Hoc saltem mihi non potes negare:

Optabo hoc tibi, Iulium perire.

 

84. ad Dianam

Dum Baldi petimus sacros recessus

Qui sublimia fronte tangit astra,

Cuius plurima vallibus virescit

Morbis herba potens, potens et aegris,

5

Dianam, o pueri puellulaeque,

Diana<e> et teneram simul cohortem

Precemur mihi quod ferant salutem.

Caelebs, o nemorum potens Diana,

Montium dea, montium patrona,

10

Vos Nymphae, Dryades Oreadesque,

Tu, Sylvane, sacram ferens cupressum

Ab radice memor tui doloris,

Phaebe, artis medicae potens repertor,

Et tu, Pan, deus horridi Lycei,

15

Tuque, o Balde pater, precor docete

Quae sit herba valens levare amorem

Insano ut medicer meo furori.

85.

Prima dies anni est: procul hinc, procul este, prophani;

      Ore favete pii, nam sacer annus erit.

Thure deos placare iuvat, placare Tonantem

      Qui patrem incolumem nunc mihi restituit,

5

Qui dudum graviter morbo confectus acerbo

      Expulerat nostro pectore laeticiam.

Nunc mihi dispeream si non sunt omnia laeta,

      Dispeream si non omnia grata mihi.

Nunc decet et lauros crepitantes urere flammis,

10

      Nunc decet Assyrio tinguere odore comam:

Namque valet somnosque capit velut ante salubres

      Et fugit e venis huic mala pernicies.

Iccirco possum vobiscum ludere multum,

      O socii, et festo me exhylarare die.

15

Quid magis optarem hoc; quid erat foelicius usquam;

      Quae poterat nobis clarior esse dies?

Et quis me vivit foelicior? Ite, sodales,

      Laeticia hoc mecum tempore desipite.

 

86. ad Lelium et alios sodales

Quid ruri facitis, mei sodales?

Quae vos causa tenet diu morantes?

Iam saevus Canis ardor aestuosae

Cessavit, neque frigus est opacum

5

Captandum amplius arborum sub umbra:

Et iam frigida nox diesque coelo

Breves praecipitant. Redite in urbem

Et vino simul et iocis vacate.

Nam tempus monet ocio beato

10

Frui, dum licet, et iuventa cursu

Veloci fugiens ait: "Valete,

Insani iuvenes, procul recedo;

A tergo insequitur gravis senectus,

Et mortis comes et comes malorum".

 

87. de saxis apud divum Apollinarem Archensem

Hanc molem praeruptam, haec saxa immania cerne

      Vt passim e magno monte revulsa iacent:

Haec iam montis erant partes, sed singula sensim

      Provoluit duro dente senecta gravis.

5

Nil mirum est igitur si obnoxia corpora morti

      Nostra cadunt: aetas impia cuncta rapit.

 

88. de Batylla et Neera

Abiieci illepidae Batyllae amorem,

Hunc transfudi in amabilem Neeram:

Namque una haec mihi mutuos amores

Promisit, dedit et fidem vicissim

5

Et dixit fore se meam puellam.

Dixit; sed quia perfidae puellae

Dum munuscula gestiunt apisci,

Viros decipiunt, fideque abusae

Et iurant et inaniter pacisci

10

Nil curant; Venus istud adiuvato:

Et fac perpetuum utriusque amorem

Et dicta harec facias rata et probato.

89. ad Myrmicum et uxorem

Pulchre convenit improbo marito

Vxor cui neque dos ager nec ullus,

Solum capsula araneis referta est

Nec curat tineas trucesve blattas:

5

Nam sola est toga trita lectulusque

Atque hic durior horridis lapillis.

Ob hanc, Myrmice, te putas beatum, .

Nam: "Pauper, tamen - inquis - est venusta".

Sed neque istud habet: labello hiante est,

10

Deformis macie, hirculis ocellis,

Tota est cornea, nec cacabit anno

Formicae similem cacationem.

Sed nec - iudice me - haec satis beata est,

Maritum quod habet nimis voracem,

15

Hanc qui prandiolo comesse possit,

Semper luridus esuritione.

Sed tu non poteris tuam timere

Dotem ne voret. Vxor hinc beata es,

Hinc est coniugium bene auspicatum.

90.

Vicini moneo, nostram servate puellam

      Vt vitam in lecto c<a>elibe iners faciat.

Neu sinite hanc intro cupidos admittere amantes,

      Lascivam facilis ne ruat in Venerem.

5

Et si templa petit, ne quis malus auferat ill<am>

      Respicite, et nullis credite blanditiis.

Quam tenerae aetati male creditur! Illa venusta est,

      Sunt animi molles formaque digna coli;

Iccirco haud facile est pulchram servare puellam:

10

      Ergo cur domina cogor abesse mea?

Ah pereat bellum, pereat quoque miles iniquus

      Vastatum miseram qui petit Italiam!

Si non bella forent, nos affore conaremur,

      Nec timidum me absens excruciaret hera:

15

Hic intermissos instauraremur amores

      Et Ticini staret nobile gymnasium.

Invitus, fateor, terra Ticinide cessi,

      Invitus: iuro numina magna deum.

Quamvis mens praesaga mali suadebat abire

20

      Et quamprimum hostes affore rumor erat,

Illa tempestate patris non cura tenebat

      Nec patriae dulcis me revocabat amor,

Sed Lalage, mea cura et carior omnibus una,

      Curarum atque mali dulce levamen erat.

25

Pro qu<o> nunc ego vota deis munera porto,

      Illius ut licea rursus amore frui

Et rimae arcanas iterum committere voces

      Et tremulum ficta fallere voce senem:

Cum domina et nudis pariter certare lacertis

30

      Ludereque in lecto millia multa simul.

Haec pia fata velint: utinam fera praelia abessent!

      Dulcis Amor me huius sisteret in gremio.

 

91. de martinalibus

Martinalia sunt: puer, dyotam,

Spumante<m> et pateras mero Lyaeo

Inger; perniciem meri fugato,

Nec lymphis iugula vetus Phalernum.

5

Sonent vocibus omnia ebriorum.

Iam Morus riget et tremit Bosellus

Et circum omnia feruntur illis:

Inflarunt quoque venulas Iaccho!

Vt se proluit aurea dyota,

10

Vt vinum impiger hausit ore hiulco

Hilas, delitiae mei poetae!

Sex immania vasa gurgitavit

Pro dulci Lepida sua Nearchus,

Et pro litterulis suae Fabullae

15

Septem pocula candidus Trophinus.

Ludatur pariter, simul bibatur;

Collusor meus adsit et vocatus

Compransor: madeant mero ministri.

Scortillum madeat satis venustum

20

Nec possit tremulas nates movere:

Neget concubitum. Et natent olenti

Lenaeo pavimenta: nunc Alexim,

Veronae quoque flosculum patulcum,

Labantem videam modo hunc modo illum,

25

Hunc tardum, sed et alterum superbum

Nec concumbere possit hic neque ille.

Franciscus vomat, et suo cachino

Hunc derideat ebrius Carinus

Nec dormire queat suam Bosellus

30

Insanus crapulam: huic liget Lyaeus

Linguam, atque ille loqui volens oberret.

Nos vero adveniente nocte opaca

Fusi per tabulata dormiamus -

Pars nostrum in tabulis sepulta vino

35

Profundum capiat simili soporem:

Ad noctem quoque tertiam recumbat,

Nec quisquam excitet ebrios sodales -

Vt, cum illuxerit, illa nesciamus

Quae nos ebria turba fecerimus,

40

Hesterni immemores ioci atque vini.

Martinus comes hoc iubet Lyaei:

His parere puto necesse divis

Qui curas abigunt molestiasque.

 

92.

O pingui coniuncta viro, coniuncta marito,

      Illepido, salve, hoc digna, puella, viro!

Dispeream si vos unquam bona foemina amare

      Vlla potest nec vos quis puer ingenuus:

5

Nam semper vestros rixa turbatis amores

      Et tristi haud tacitum voce cubile sonat.

Pulvinus tamen est illic attritus utrinque

      Assyrio et mollis flagrat odore torus;

Hic etiam tremuli argutatio plurima lecti

10

      Quassaque sentitur sponda procaxque Venus;

Sed postquam explestis lascivae munera divae

      Vestra hinc atque illinc iurgia pervolitant.

Lectulus hoc dixit, qui vos mala multa loquutos

      Sensit et audivit turpia flagitia:

15

Namque tibi coniunx dare toxica saeva minatur.

      Idque tuus genitor cognitum habere potest:

Namque illi hoc dudum multi dixere propinqui,

      Sed non es<t> curae, filia bella, patri.

Dii magni, ut luxit funesto lumine thaeda

20

      Connubio huic et quam dira volavit avis!

I nunc, infoelix, et diti nube marito:

      Inferni Ditem nam reor esse deum.

 

93.

Nec volo, nec possum, si vellem, perdite amare

      Illam quae me ipsum non amat ex animo;

At contra non possem illam nisi perdite amare

      Quam pariter nostri mutua cura tenet.

94. ad Caelarinam

O dea quae caelo nomen deducis ab alto,

      Caelarina, deorum inclyta progenies,

Aetatis quantum flos est brevis, et cito forma

      Labitur et formosa omnia praetereunt!

5

Exerce virides annos et carpe iuventam

      Et Veneri assiduo munere des operam.

Nonne vides veluti ver praeterit et redit aestas,

      Succeditque brevi tempore tristis hyems?

Qui modo purpureum flores caput ostendebant

10

      Languiduli passim decutiuntur humi.

Non semper formae virides servantur honores

      Nec semper crines per rosea ora fluunt:

Nec tu iucundos semper spirabis amores,

      Non oculis eadem gratia semper erit.

15

Nunc iuvenes et mille proci tua tecta frequentant

      Et iacet ante tuos Brixia tota pedes;

In foribus citharae pendent et serta coronant

      Limina <et hic> iuvenum plurima rixa sonat.

Tu tamen ipsa cubas uno contenta marito

20

      Qui dudum hyberna est frigidior glatie

Nec sapit hic instar pueri neque dignus amari

      ***

O si me quoque, diva, voles, formosa, maritum -

      Ah mihi ne possis tanta negare bona -

25

Tecum ego f<o>elices agerem faelicius annos:

      Esses unanimi iuncta, puella, viro.

Dicere tunc posses: "Hic nostro dignus amore est;

      Quid mihi cum pingui, quid mihi cum stolido est"?

 

95. ad illustrissimum cardinalem Madrutium tridentinum

Illa dies tandem venit expectata mihique

      Attulit ex omni gaudia parte dies.

 

96. de Lalage

Cedite, pallidulo labentia sydera vultu:

      Nam nostro Lalage pulchrior orbe nitet

Et Lalages terris ostendit lumen honestum.

      Caede, o <pruinosis> Delia vecta rotis:

5

Nam tu fraternis radiis obnoxia fulges,

      Nativo Lalage lumine clara micat.

 

97. iambus in Rippam

At o bene est; iaces, iniqua patria:

Iaces, iaces, nephanda Rippa adultera,

Tuis sepulchra facta ubique civibus.

Iacent et ossa solibus carentia,

5

Inominata pars feris rapacibus

Relicta: dissipata sunt cadavera

Et insepulta membra sunt sub aethere.

Vagantur intus, intus horridi fremunt

Lupi, per ipsa templa sunt: imagines

10

Deorum et aera miris quam pallent modis!

Collucet intus atra fax Proserpinae.

Tuam ergo pestis egit insolentiam,

Tuam repente dispulit libidinem.

Sed haec putabas esse spreturos deos

15

Cum non timebas, impudica, Caesarem

Neque hoc putabas esse cognitissimum:

Eras lupanar hospitale virginum,

Amata Rippa scortis atque adulteris.

Quid amplius vis, execrata patria?

20

Non te manet ruina, nullus exitus

Nisi revulsa monte saxa - quod precor -

Tuas repente everterint diras domos.

98. ad Iulium Romanum

Dum Minti ad ripam veteres, Iuli, advehis arteis

      Altera iam dici Mantua Roma potest.

 

99. Fossati philosophi tumulus

Intima naturae Fossatus norat, eratque

      Fossatus caecus lumine, mente videns.