Marco Girolamo Vida ars poetica 1
Other sections


Sit fas vestra mihi vulgare arcana per orbem

Pierides, penitusque sacros recludere fontes.

Dum vatem egregium teneris educere ab annis.

Heroum qui facta canat laudesve deorum

5

Mente agito vestrisque in vertice sistere montis.

Ecquis erit iuvenum, segni qui plebe relicta,

Sub pedibus, pulchrae laudis succensus amore,

Ausit inaccessae mecum se credere rupi

Laetae ubi Pierides, cithara dum pulcher Apollo

10

Personat, indulgent choreis et carmina dicunt.

Primus ades, Francisce, sacras ne despice Musas

Regia progenies cui regum debita sceptra

Gallorum, cum firma annis accesserit aetas.

Haec tibi parva ferunt iam nunc solatia dulces

15

Dum procul a patria raptum amplexuque tuorum

Ah dolor Hispanis sors impia detinet oris

Henrico cum frater, patris sic fata tulerunt

Magnanimi dum Fortuna luctatur iniqua.

Parce tamen, puer, o lacrimis! Fata aspera forsan

20

Mitescent aderitque dies mitissima tandem

Post triste exilium patriis cum redditus oris

Laetitiam ingentem populorum omnesque per urbes

Accipies plausus et latas undique voces

Votaque pro reditu persolvent debita matres.

25

Interea te Pierides comitentur. In altos

Iam te Parnassi mecum aude attollere lucos.

Iamque adeo in primis ne te non carminis unum

Praetereat genus esse, licet celebranda reperti

Ad sacra sint tantum versus laudesve deorum

30

Dicendas ne relligio sine honore iaceret.

Nam traxere etiam paulatim ad cetera Musas

Versibus et variis cecinerunt omnia vates.

Sed nullum e numero carmen praestantius omni

Quam quo post divos heroum facta recensent

35

Vocibus unde etiam nomen fecere minores

Munere concessum Phoebi venerabile donum

Phoemones quae prima dedit (si vera vetustas)

Ex adyto haud aliis numeris responsa per orbem.

Tu vero ipse humeros explorans consule primum

40

Atque tuis prudens genus elige viribus aptum.

Nam licet hic divos ac dis genitos heroas

In primum doceam canere et res dicere gestas

Haec tamen interdum mea te praecepta iuvabunt

Seu scaenam ingrediens populo spectacula praebes

45

Sive elegis iuvenum lacrimas quibus ipse medullas

Vrit amor, seu pastorum de more querelas

Et lites Siculi vatis modularis avena,

Sive aliud quodcumque canis quo carmine cumque

Numquam hic (ne dubita) prorsum inconsultus abibis.

50

Atque ideo, quodcuumque audes, quodcumque paratus

Aggrederis, tibi sit placitum atque arriserit ultro

Ante animo, nec iussa canas, nisi forte coactus

Magnorum imperio regum. Si quis tamen usquam

Primores nostros inter qui talia curet.

55

Omnia sponte sua, quae nos elegimus ipsi

Proveniunt. Duro assequimur vix iussa labore.

Sed neque cum primum tibi mentem inopina cupido

Atque repens calor attigerit, subito aggrediendum est

Magnum opus. Adde moram tecumque impensius ante

60

Consule, quicquid id est partesque expende per omnes

Mente diu versans donec nova cura senescat.

Ante etiam pelago quam pandas vela patenti

Incumbasque operi incipiens, tibi digna supellex

Verborum reumque paranda est, proque videnda

65

Instant multa prius quorum vatum indiget usus.

Illis tempus erit, mox cum laetabere partis

Sponte sua dum forte etiam nil tale putamus

In mentem quaedam veniunt quae forsitan ultro

Si semel exciderint, numquam revocata redibunt

70

Atque eadem studio frustra expectabis inani.

Nec mihi non placent qui fundamenta laborum

Cum iaciunt veterum explorantopera inclyta vatum

Noctes atque dies passimque accommoda cogunt

Auxilia intentique aciem per cuncta volutant.

75

Quin etiam prius effigiem formare solutis

Totiusque operis simulacrum fingere verbis

Proderit atque omne sex ordine nectere partes

Et seriem rerum et certos tibi ponere fines,

Per quos tuta regens vestigia tendere pergas.

80

Iamque hic tempus erat dare vela vocantibus Euris

Condendique operis primas praescribere leges.

At prius aetati tenerae quae iura colendae

Dicendum quantus puero labor impendendus.

Nulli etenim insignem dabitur gestare coronam

85

Pieridum choreas teneris nisi norit ab annis.

Postquam igitur primas fandi puer hauserit artes,

Iam tunc incipiat riguoos accedere fontes

Et Phoebum et dulces Musas assuescat amare.

Ille autem parvum qui primis artibus ante

90

Imbuit atque modos docuit legesque loquendi

Syncerus vocis cuperem ac purissimus oris

Contigerit, fandi ne fors puer atque nefandi

Nescius imbiberit male gratae semina linguae

Quae post infecto ex animo radicitus ulla

95

Non valeas meliora docens evellere cura.

Iccirco mihi ne quisquam persuadeat oro

Vt placeant qui dum cupiunt se numine laevo

Tollere humo et penitus iactant se ignota docere

Conventu in medio septique impube corona

100

Insolito fandi penitus de more magistri

Obscuras gaudent in vulgum spargere voces

Irrisi fodam illuviem atque immania monstra.

Non minus a recta mentis ratione feruntur

Decepti quam qui liquidi cum pocula fontes

105

Sufficiant malunt grave olente haurire paludem.

Ne mihi ne tenerae talis se admoverit auri.

Se procul, o procul ista ferat natosque Getarum

Imbuat, aut si qua est gens toto obtusior orbe.

Iamque igitur mea cura puer penetralia vatum

110

Ingrediatur et Aonia se proluat unda.

Iamque sacrum teneris vatem veneretur ab annis

Quem Musae Minci herbosis aluere sub antris

Atque olim simile poscat sibi numina versum

Admirans artem, admirans praeclara reperta.

115

Nec mora, iam favet Ascanio tactusque dolore

Impubes legit aequales, quos impius hausit

Ante diem Mavors et acerbo funere mersit.

Multa super Lauso super et Pallante perempto

Multa rogat, lacrimas inter quoque singula fundit

120

Carmina crudeli quam raptum morte parenti

Ah misere legit Euryalum pulchrosque per artus

Purpureum leto dum volvitur ire cruorem.

Nec non interea Graios accedere vates

Audeat et linguam teneris assuescat utramque

125

Auribus, exercens nunc hunc nunc impiger illam.

Nulla mora est; nostro Aeneae iam conferet igneis

Atque ambos saepe impellet concurrere vates.

Nunc geminas, puer, huc, aures, huc dirige mentem.

Nam quia non paucos parte ex utraque poetas

130

Nostrosque Graiosque tibi se offerre videbis,

Quos hic evites quibus idem fidere tutus

Evaleas dicam, ne quis te fallere possit.

Haud multos labor auctores tibi prodere Graios,

Quos inter potitur sceptris insignis Homerus.

135

Hunc omnes alli observant, hinc pectore numen

Concipiunt vates blandumque Heliconis amorem.

Felices quos illa aetas, quos protulit illi

Proxima! Divino quanto quisque hortus Homero

Vicinus magis, est tanto praestantior omnis.

140

Degenerant adeo magis ac magis usque minores

Obliti veterum praeclara inventa parentum.

Iamque fere Inachiae restincta est gloria linguae

Omnis et Argolici iussi concedere avitis

Sunt pulsi reges soliis civesque coacti

145

Diversa exilia atque aliena quaerere terras

Huc illuc inopes errant; habet omnia victor

Barbarus et versis nunc luget Graecia fatis.

Nostri autem ut sanctum divas Helicona colentes

Coeperunt primum in Latium transferre fluebant

150

Versu incomposito informes artisque Pelasgae

Indociles Musa fundebant carmina agresti

Silvicolas inter Faunos; tuc omne sonabat

Arbustum fremitus silvai frondosai.

Nondum acies, nondum arma rudi pater Ennius ore

155

Tentarat, qui mox Graio de vertice primus

Est ausus viridem in Latio sperare coronam.

Tum rerum causas naturae arcana latentis

Explorare ausi cecinerunt carmine dulci

Omnia Pierio spargentes nectere vates.

160

Atque ita deinde rudes paulatim sumere versus

Coeperunt formam insignem penitusque Latini

Tempestas veluti coeli post nubile et imbres

Extulit os sacrum soboles certissima Phoebi

Virgilius, qui mox veterum squalore situque

165

Deterso in melius mira omnia rettulit arte

Vocem animumque deo similis. Date lilia plenis

Pierides calathis tantoque assurgite alumno.

Vnus hic ingenio praestanti gentis Achivae

Divinos vates longe superavit et arte

170

Aures, immortale sonans. Stupet ipsa pavetque

Quamvis ingentem miretur Graecia Homerum.

Haud alio Latium tantum se tempore iactat:

Tunc linguae Ausoniae potuit quae maxima virtus

Esse fuit coeloque ingens se gloria vexit

175

Italiae; sperare nefas sit vatibus ultra.

Nulla more ex illo in peius ruere omnia visa

Degenerare animi atque retro res lapsa referri.

Hic namque ingenio confisus posthabet artem:

Ille furit strepitu tenditque aequare tubarum

180

Voce sonos versuque tonat sine more per omnes.

Dant alii cantus vacuos et inania verba

Incassum sola captum dulcedine vocis

Pierides donec Romam et tiberina fluenta

Deseruere Italis expulsae protinus oris.

185

Tanti causa mali Latio gens aspera aperto

Saepius irrumpens. Sunt iussi vertere morem

Ausonidae victi, victoris vocibus usi.

Cessit amor Musarum, artes subiere repente

Indignae atque opibus cuncti incubuere parandis.

190

Iampridem tamen Ausonios invisere rursus

Coeperunt, Medycum revocatae munere Musae,

Tuscorum Medycum quos tandem protulit aetas

Europae in tantis solamen dulce ruinis.

Illi etiam Graiae miserati incommoda gentis,

195

Ne Danaum penitus caderet cum nomine virtus,

In Latium advectos iuvenes iuvenumque magistros

Argolicas artesquibus esset cura tueri

Securos Musas iussere, atque otia amare.

Illi etiam captas Latiae misere per urbes

200

Qui doctas tabulas veterum monimenta virorum

Mercari pretio adveherent quae barbarus igni

Tradebat. Danaum regnis opibusque potitus

Et tentamus adhuc sceptris imponere nostris

Externum, nec dum civiles condimus enses.

205

Haec aetas omnis vatum haec fortuna priorum.

Ergo ipsum ante alios animo venerare Maronem

Atque unum sequere, utque pote vestigia serva;

Qui si fonte tibi non omnis sufficit unus,

Adde illi natos eodem quoque tempore vates.

210

Parce dehinc puer atque alios ne quaere doceri,

Nec te discendi capiat tam dira cupido.

Tempus erit tibi mox cum firma advenerit aetas,

Spectatos ut cunctos impune accedere detur.

Interea moniti vos hic audite parentes.

215

Quaerendus rector de milibus eque legendus

Sicubi Musarum studiis insignis et arte

Qui curas dulces carique parentis amorem

Induat atque velit blandum perferre laborem.

Illa suis niti nondum ausit viribus aetas

220

Externae sed opis alienaeque indiga curae.

Nam puerum ni praesentis vis fida regentis

Adsit et hunc dulcem studiorum infundat amorem,

Illecebrae sacris avertant mille Cameonis

Deceptum falsa melioris imagine curae.

225

Sic quoque ubi cultis plantas defodit in hortis

Agricola et teneras telluri credidit almae,

Fraxineos contos subito erigit et sua cuique

Robora, ut innixae ventos caelique ruinam

Contemnant surgantque leves impune per auras.

230

Ille autem pueri cui credita cura colendi

Artibus egregiis in primis optet amari

Atque odium cari super omnia vitet alumni:

Ne forte et sacras simul oderit ille Camoenas

Imprudens et adhuc tantae dulcedinis expers

235

Deficiantque animi studiorum in limine primo.

Ponite crudeles iras et flagra magistri,

Foeda ministeria atque minis absistite acerbis.

Ne mihi ne queso puerum quis verbera cogat

Dura pati; neque enim lacrimas aut dulcis alumni

240

Ferre queant Musae femitus aegraeque recedunt;

Illiusque cadunt animi nec iam amplius audet

Sponte sua quicquam egregium ingratumque laborem

Invitus trahit aegre animoque ad verbera durat.

Vidi ego qui semper levia ob commissa vocabat

245

Ad poenam pueros, furiis insurgere et ira

Terribilem, invisos veluti saeviret in hostes.

Hinc semper gemitus, hinc verbera dira sonabant.

Atque equidem memini cum formidatus iniquis

Vrgeret poenis solitoque immanior ille

250

Terreret turbam invalidam, miserabile visu,

Forte puer prima signans nondum ora iuventa

Insignis facie ante alios exegerat omnem

Cum sociis ludens lucem oblitusque timoris

Posthabuit ludo iussos ediscere versus.

255

Ecce furens animis multum increpat ille, minisque

Insurgens, saevo, pavitantem territat ore

Horrrendum et loris dextram crudelibus armat.

Quo subito terrore puer miserabilis acri

Corripitur morbo. Parvo is post tempore vitam

260

Crescentem blanda coeli sub luce reliquit.

Illum populifer Padus, illum Serius imis

Seriadesque diu Nymphae flevere sub undis.

Tempore iam ex illo vatem cum dura iubentem

Phoevigenam Alcides animo indignante peremit

265

Vocali invisam feriens testudine frontem

Debuerat saevos factum saevisse magistros.

Vos tamen, o iussi iuvenes, parete regentum

Imperiis ultroque animos summittite vestros.

Si quem igitur clari formandi gloria vatis

270

Digna manet, verbis puerum compellat amici

Saepe rogans laudisque animum compellat amore.

Quandoquidem, hunc imis postquam semel ossibus ignem

Implicuit, labor inde levis: sese excitat ardens

Sponte sua durosque volens fert ille labores

275

Et tacito vivens crescit sub pectore flamma.

Quid memorem (socium nam mos aequalibus annis

Iungere, cui paribus studiis contendat alumnus)

Aemula cum virtus stimulis agitarit honestis?

Praesertim si victori sua praemia rector

280

Pollicitus celeremve canem pictamve pharaetram.

Continuo videas studio gestire legendi

Ardentem ac sera sub nocte urgere laborem,

Dum timet alterius capiti spectare coronam.

Ast ubi sponte sua studia haec assuerit amare,

285

Iam non laudis amor, non illum gloria tantum

Sollicitat, sed mira operum dulcedine captus

Musarum nequit avelli complexibus arctis.

Nonne vides duri natos ubi saepe parentes

Dulcibus amorunt studiis et discere avaras

290

Iusserunt artes, mentem si quando libido

Nota subit solitaque animum dulcedine movit

Vt laeti rursum irriguos accedere fontes

Ardescat studiis et nota revisere Tempe?

Exultant animi cupidi pugnatque parentum

295

Imperiis. Nequit ardentes vis ulla morari.

Sic assuetus equus iam duris ora lupatis,

Forte procul notis si armenta aspexit in arvis,

Huc veterum ferri cupit haud oblitus amorum

Atque hic atque illic haeret frenisque repugnat:

300

Quove magis stimulis instas, hoc acrius ille

Perfurit. It tandem multo vix verbere victus

Ceptum iter; ipsa tamen respectans crebra moratur

Pascua et hinnitu late loca complet acuto.

Ah quoties aliquis sacros reminiscitur aeger

305

Fontes incassum et lucos suspirat amatos

Dulcibus ereptus Musis puer, atria ut alta

Incoleret regum, rebus praefectus agendis!

Tibure quam mallet, gelido aut sub Tusculo iniquam

Pauperiemque pati et ventos perferre nivales!

310

Contra autem, vanum multi effudere laborem,

Quos frustra excoluisse solum male pinguis arenas

Poenituit ventisque viam tentasse negatis.

Quod ne cui sero contingat forte docenti,

Continuo poterit certis praesciscere signis.

315

Namque puer nullis rectorum hortatibus ipse

Sponte sua exercetur amatque rogatque docentes

Primus inardescitque ingenti laudis amore.

Provocat hinc socios pulchra ad certamina primus

Exultatque animo victor, superatus amaris

320

Mordetur curis latebrasque et sola requirit

Infelix loca; ad aequales pudet ire gravesque

Vultus ferre nequit cari rectoris inultus;

Nec lacrimis penitus caruerunt ora decoris.

Hic mihi se divis fatisque volentibus affert:

325

Huic Musae indulgent omnes, hunc poscit Apollo.

At nullam prorsus tibi spem frustra excitet ille

Quem non ulla movet praedulcis gloria famae

Et praecepta negat duras dimittere in aures

Immemor auditi: cui turpis inertia mentem

330

Deicit atque hebetes torpent in corpore sensus.

Huic curam moneo ne quisquam impendat inanem.

Nec placet ante annos vates puer; omnia iusto

Tempore proveniant. Ah ne mihi olentia poma

Mitescant prius autumnus bicoloribus uvis

335

Quam redeat spumetque cadis vindemia plenis.

Ante diem nam lapsa cadent ramosque relinquent

Maternos: calcabit humi proiecta viator.

Nec ludos puero abnuimus. Subducere mentem

Interdum studiis liceat; defessus amoena

340

Rura petat, saepe et mores observet agrestum

Et venator agat de vertice Tiburtino

Veloces capreas, aut tendat retia cervis.

Non ille interea penitus patietur inanem

Ire diem. Comitum coetu se subtrahet ultro

345

Interdum et sola secum meditabitur umbra

Agrestem Faunis laudem Musasque sub alta

Consulet Albunea vitreas Anienis ad undas.

Nempe etiam alternis requiescere foetibus arva

Permittunt sponte agricolae et cessare novales.

350

Interea vires tellus inarata resumit,

Quique subit largis respondet frugibus annus.

Verum non eadem tamen omnibus esse memento

Ingenia. Inventus saepe est cui carmina curae,

Cui placeant Musae, cui sit non laeva voluntas,

355

Nititur ille tamen frustra et contendit inani

Delusus studio vetitisque accingitur ausis.

Numina laeva obstant precibusque vocatus Apollo.

Orabit melius causas fors ille animoque

Naturam et caecos rerum scrutabitur ortus.

360

Saepe tamen cultusque frequens et cura docentum

Imperat ingeniis naturaque flectitur arte.

Nec labor ille quidem rectoribus ultimus acres

Incauto iuveni stimulos avertere amoris,

Donec crescentem doceat maturior aetas

365

Ferre iugum atque faces saevique Cupidinis iras.

Saepe etenim tectos immitis in ossibus ignes

Versat amor mollesque est intus cura medullas,

Nec miserum patitur vatum meminisse nec undae

Castaliae. Tantum suspirat vulnere caeco.

370

Ante oculos simulacra volant noctesque diesque

Nuntia virginei vultus, quem perditus ardet.

Nec potis est alio fixam traducere mentem

Saucius. Ignari frustra miscere parentes

Paeonios succos medicasque Machaonis artes

375

Consulere. Interea penitus calor ille reliquit

Pierius. Torquent alii cor molle calores.

Cum vero iam pubescens mente altius hausit

Musarum dulcem sanctique Heliconis amorem

Et sese Phoebo addixit propriumque sacravit,

380

Haud tantum exploret vatum monimenta, sed idem

Consulat atque alios autores discat, ut acri

Nulla sit ingenio quam non libaverit artem.

Proderit in primis linguam Ciceronis ad unguem

Fingere et eloquii per campos ire patentes.

385

Ille decus Latii, magnae lux altera Romae

Ore effundit opes, fandi certissimus autor,

Tantum omnes superans praeclarae munere linguae,

Quantum iit ante alias Romana potentia gentes.

Profuit et varios mores hominumque, locorumque

390

Explorasse situs, multas terraque, marique

Aut vidisse ipsum urbes, aut narrantibus illas

Ex aliis novisse et pictum in pariete mundum.

Quid referam qui, ut saeva queant aequare canendo

Proelia, non horrent certamina Martis adire,

395

Per mediasque acies vadunt et bella lacessunt?

At quia dura vetant longum nos fata morari

In cunctis, revocatque angusti terminus aevi,

Vos sat erit, pueri, tantum omnes isse per artes,

Quarum summa sequi saltem fastigia oportet.

400

Nec refert, rate qui varias legit aequoris oras,

Mercis ut in patriam referat se dives opimae,

Si non cuncta oculis lustraverit oppida passim

Et circumfusis longum terat otia terris.

Sat fuerit portus extremaque litora tantum

405

Explorasse: secus toto vagus exulet aevo

Et serus natos dulces patriamque reviset.

Nulla dies tamen interea, tibi nulla abeat nox,

Quin aliquid vatum sacrorum e fontibus almis

Hauseris ac dulcem labris admoveris amnem.

410

Sed tibi praesertim princeps tunc haereat illa

Cura animo, noctem atque diem te te excitet una,

Omnem quam propter libuit perferre laborem.

Non hic te quibus aut pedibus spatiisve monebo

Tendantur ducti versus. Labor iste regentum

415

Postulat haud multum curae, qui saepe morando

Ipsa minutatim metiri carmina sectis

In partes membris et tempora certa docebunt.

Continuo edico iam tunc animosus alumnus

In numerum incipiat sub leges cogere verba.

420

Iam tunc summissa meditetur carmina voce

Sermonum memor antiquis quos vatibus hausit.

Tum votis sibi centum aures, tum lumina centum

Exoptat dubius rerum metuensque pericli:

Dividit huc illuc animum cunctamque pererrat

425

Naturam rerum versatque per omnia mentem,

Quis rebus dexter modus aut quae mollia fandi

Tempora. Vertuntur species in pectore mille.

Nec mora nec requies, dubio sententia surgit

Multa animo variatque. Omnes convertitur anceps

430

In facies nescitque etiam notissima et haeret

Attonitus. Nunc multa animum, nunc consulit aures

Secum mente agitans si qua olim audita recursent

Sponte sua et memorem mentem excitat atque repostas

Thesauris depromit opes laetusque laboris

435

Ipse sui parto fruitur. Multa ecce repente

Fors inopina aperit cunctanti aliudque putanti.

Iamque haec iamque illa attentat, texitque retexitque

Et variis indefessus conatibus instat.

Saepe etenim occurrunt haud dictu mollia, ubi haeret

440

Cura diu multoque exercita corda labore.

Nunc hos nunc illos aditus vestigat et omnia

Attentans scopulo longum luctatur iniquo,

Dum se qua ostendat facilis via; denique multa

Aut vi aut caeli et fortunae munere victor

445

Exultat domitoque animis it ad aethera monstro.

Ast ubi nulla viam nec vis nec dextra aperit fors

Nec prodest vires fessas renovate nec aptum

Nunc hic nunc illic captare ad carmina tempus,

Invitus cura absistit tristisque relinquit

450

Coepta infecta, pedem referens; ceu forte viator

Siquis tendat iter campis cui se amnis abundans

Ecce viae in medio obiciat spumisque fragosos

Post imbrem volvens montis de vertice fluctus,

Horrescit ripaque moratus obambulat anceps:

455

Tum demum metuens retro redit aeger iterque

Aut alia tenet aut cedant dum flumina, differt.

Sed neque inexpertus rerum iam texere longas

Audeat Iliadas; paulatim assuescat et ante

Incipiat graciles pastorum inflare cicutas.

460

Iam poterit culicis numeris feta dicere fata

Aut quanta ediderit certamine fulmineus mus

Funera in argutas et amantes humida turmas

Ordirive dolos et retia tenuis aranei.

Consiliis etiam hic nostris vobisque docentes

465

Est monitis opus. Ingeniis nam parcere multa

Fas teneris, donec paulatim attollere sese

Incipiant animi videantque in carmine labem

Per se ipsi et tacito rubeant ultro ora pudore.

Nam maculas si forte omnes per carmina monstret

470

Quaesitor ferus, abiciant spem protinus omnem

Atque alias animo potius vertantur ad artes.

Nostrum igitur si forte adeat puer indole limen

Egregia, ut consulta petat parere paratus

Quique velit sese arbitrio supponere nostro,

475

Excipiam placidus, nec me iuvenile pigebit

Ad caelum vultu simulato extollere carmen

Laudibus et stimulos acres sub pectore figam.

Post tamen ut multa spe mentem arrexerit ardens,

Si quis forte inter veluti de vulnere claudus

480

Tardus eat versus, quem non videt inscius ipse

Delususque sonis teneras fallacibus aures,

Haud medicas afferre manus aegroque mederi

Addubitem et semper meliora ostendere pergam.

Quod superest etiam moneo creberque monebo

485

Ne quisquam nisi curarum liberque Iaborum

Inchoet egregium quicquam: verum procul urbis

Attonitae fugiat strepitus et amoena silentis

Accedat Ioca ruris, ubi Dryadesque puellae

Panesque Faunique et montivagi silvani.

490

Hic laeti haud magnis opibus, non divite cultu

Vitam agitant vates; procul est sceleratus habendi

Hinc amor, insanae spes Ionge atque impia vota

Et nunquam dirae subeunt ea limina curae,

Dulcis et alma quies ac paucis nota voluptas.

495

At nimium trux ille ferisque e cautibus ortus

Qui sanctos, genus innocuum populumque deorum

Aut armis audet vates aut laedere dictis.

Vidi ego qui ad summos Musarum munere honores

Evecti, mox ingratos contemnere Musas,

500

Nec vates saltem alloquio dignarier ipsos.

Parcite, mortales, sacros vexare poetas,

Vltores sperate deos sub numine quorum

Semper vita fuit vatum defensa piorum.

Illi omnes sibi fortunas posuere volentes

505

Sub pedibus regumque et opes et sceptra superba

Ingenti vincunt animo ac mortalia rident.

Non illis usquam scelerum mens conscia caecos

Horrescit caeli crepitus ignemve coruscum,

Cum pater omnipotens praeruptas fulmine turres

510

Ingeminans quatit ac montes diverberat altos.

Securi terrorum hilares ad sidera mentes

Arrexere deumque agitant sine crimine vitam.

Dona deum Musee: vulgus procul este profanum!

Has magni natas Iovis olim duxit ab astris

515

Callidus in terras insigni fraude Prometheus,

Cum Iiquidos etiam mortalibus attulit ignes.

Quippe rudes hominum mentes et pectora dura

Ipse sagax animo miseratus, ubi astra per aurea

Ire datum ac superum laetis accumbere mensis,

520

Miratus sonitum circumvolventis Olympi

Ingentem magnique argutos aetheris orbes,

Quos sua quemque cient vario discrimine Musae;

Continuo utilius ratus est mortalibus addi

Post ignem nil posse animumque ad callida movit

525

Furta vigil. Di mox caelestia dona volentes

Concessere, doli licet audentissimus ipse

Autor caucaseo saevas det vertice poenas.

Quo terrore nisi multo post tempore inertes

Non ausi dias homines accersere Musas.

530

Sed ventura prius pandebant carmine soli

Caelicolae dubiisque dabant oracula rebus.

Ipse pater divum Dodoneae carmina primus

Et Libycis cecinit lucis; mox Phocidis antro

Insonuit Themis alma; suos quoque pulcher Apollo

535

Responsis monuit Delphos nec defuit olim

Antiquis Faunus caneret qui fata Latinis.

Tum Solymum prisci vates, tum sacra Sibyllae

Nomina divinas caeli in penetralia mentes

Arripuere deumque animis hausere furentes.

540

Nec mora, quae primum Fauni vatesque canebant

Carmina mortales passim didicere per urbes,

Post epulas Iaudes heroum et facta canentes.

Quid mirandum homini caelo divinitus usque

Concessum? Mortale genus tua numina sentit,

545

Quisquis es ille, deus certe, qui pectora vatum

Incolis afflatasque rapis super aethera mentes.

Te sine nil nobis laetum nec amabile quicquam.

Ipse etiam volucres vario tua numina cantu

Testantur; pecudesque ferae mutaeque natantes

550

Ad tua iussa citae properant; tua munera saxa

Dura movent silvasque trahunt hinc inde sequentes

Te quoque senserunt olim impia Tartara et umbrae

Pallentes stupuere; minas tibi ianitor Orci

Oblitus saevas posuere et Erinnydes iras.

555

Tu Iovis ambrosiis das nos accumbere mensis,

Tu nos dis aequas superis, tu blanda laborum

Sufficis et durae praesens solatia vita.

Salve, hominum dulcis requies divurnque voluptas.

Ipse tuae egregios audax nunc laudis honores

560

Ingredior vates idem superumque sacerdos

Sacraque dona fero teneris comitatus alumnis.