Clar.mus Scipio Balbus Danieli Fino
O qui perpetuos, Daniel, largiris honores,
Cum scribis latia carmina digna toga,
Cur sine me tantum lepidi crevere libelli?
Immemor an penitus factus es ipse mei?
5
Munus amicitiae non haec oblivia poscit
Nec tua lethaeus proluat ora liquor.
Me iuvat in numeris vatum mea nomina poni,
Post cineres quae non sit peritura meos.
Ergo Terpsichore cum te prospexerit ortu
10
Inter et aonios iusserit esse choros,
Reice iam cantu non excusabile crimen,
Index et tantum testis amoris onus.