Marco Girolamo Vida Christias 4
Other sections


Hic iuvenis, facie quo tum non gratior alter,

Puberibusque annis erat ingrediente iuventa,

Multa prius veniam praefatus, multa recusans

Verba diu premit; inde animo mortalia linquens

5

Paulatim oblitusque hominem, penetralia divum

Mente subit coelum peragrans, fruiturque beato

Coelituum aspectu omnipotentique aetheris aura,

Admissus superam depasci lumine lucem,

Inque deo tota defixus mente moratur.

10

Qualis ubi alta petens tetris aufertur ab imis

Alituum regina, vagas spatiata per auras,

Dat plausum gyro atque in nubila conditur alis.

Aetherea iamque illa plaga levis instat, et acrem

Intendens aciem criniti lumina solis

15

Suspicit, obtutuque oculos fixa haeret acuto.

Illum adeo tacitum interea mirantur, in unum

Versi omnes velut exanimum somnoque gravatum,

Et crebri excutiunt. Demum sibi redditus ipse

Cum gemitu ex imo sic fari pectore coepit:

20

"Principio pater omnipotens rerum sator et fons,

Ingens, immensus, solus regnabat ubique.

Nondum sidereos mundi procuderat orbes.

Nondum mundus erat, necdum ibant tempora in orbem,

Nullaque coeruleo radiabant lumina coelo.

25

Quicquid erat, deus illud erat, quodcumque ubicumque

Complexus circum, penitus sese omnis in uno.

Filius huic tantum, quem non effuderat ulla

Vel dea vel solito mortalis foemina partu,

Ipse sed aeterna genitor conceperat illum

30

Aeternum aeternus (dictu mirabile) mente.

Haud olli terreni artus moribundave membra,

Sed sine corpore erat, Patris alta ut mente suprerni

Conceptum arcanoque latens in pectore VERBVM,

Quod nondum in volucres vox edita protulit auras,

35

Omnipotens verbum, finisque et originis expers,

Quo mare, quo tellus, quo constat maximus aether,

Vtque pater deus, aeque etiam deus unica proles.

At geminos tu proinde deos fuge credere porro:

Numen idem simul ambobus, deus unus uterque est.

40

Quin etiam, quo inter se ambo iunguntur, amorem

(Namque ab utroque venit conspirans mutuus ardor)

Omnipotens aeque numenque deumque vocamus,

Afflantem maria. ac terras coelique profunda,

Afflatu quo cuncta vigent, quo cuncta moventur,

45

Trisque unum esse deum, ter numen dicimus unum.

'Quove magis mirere, deus, quem cernimus ipsi

Factum hominem atque hominum mortali corpore cretum

Non minus ac prius aetherea nunc regnat in aula

Cum genitore, pari simul omnia numine torquens.

50

Nempe Iocis nullis, spatiis non clauditur ullis,

Omnibus inque locis idem omni tempore praesens,

Suffugiens nostras acies sensuque remotus,

Cuncta replet deus ac molem se fundit in omnem.

Lux humiles veluti perfundens lumine terras

55

Solis ab orbe venit suppostaque circuit arva,

Non tamen aethereo divisa ab sole recedit

Illa usquam, quanvis longinquas ambiat oras.

Nec sine sole suo est lux, nec sine luce sua sol.

"Quid vero impulerit tantos adiisse labores

60

Atque haec ferre deum, dum morti obnoxius errat,

Dicam equidem, et repetens altas ab origine causas

Expediam. Coelum et coeli quos suspicis orbes

Vix opifex rerum extuderat terrasque iacentis,

Cum simul aligeros populos sanctosque volucres

65

Ter ternas acies, celerem et sine corpore gentem,

Qui coeli incolerent ipsos septemplicis orbes,

Condidit aeterno genitor succensus amore,

Vt sua, qua fruitur solus natusque per aevum,

Communis foret et multis concessa voluptas.

70

Continuo, fuerat quos aequum dicere laudes

Auctorique deoque suo ac persolvere grates,

Regnandi vesanus amor (quis ferret inultus?)

Haud partem exiguam invasit furiisque subegit,

Vt cuperent summo sese praeferre parenti,

75

Immemores, animis victi caecique furore.

Non tulit omnipotens sator et meliora sequutos

Armavit contra. Nulla hinc mora, talia adortos

Indecores coelo sedes detrusit in imas,

Noctis ubi horriferae nigror aeternaeque tenebrae.

80

Primus natus homo hinc, terris quem maximus auctor,

Et liquidis late dominum praefecerat undis,

Quo mox pro superis excussis astra teneret

Desertasque domos. Ipse et genus omne suorum

Omnigenumque uni subiecit secla animantum,

85

Corpora montivagumque simul genus omne ferarum

Squamigerum pecudes et pennis picta volantum

Tantum floriferis dominum cum imponeret arvis,

Arboris unius foetu illum parcere iussit.

At vetito captus mali infelicis amore

90

Coniugis hortatu, quam fraude illexerat anguis,

Immemor, heu! superi violavit foedera regis.

'Vix avido arreptum pomum foedaverat ore,

Cum pater imbripotens iam fulva e nube tonare

Desuper auditus, saevasque indicere poenas

95

Iratus quas ille olim, quas omnis ab illo

Progenies lueret Iucis ventura sub auras.

Continuo ingenti coelo sunt addita claustra;

Impia tum primum proles exorta repente

Et subito tellus scelere est imbuta nefando.

100

Emersit fraus, emersit malesuada libido.

Hinc durus generi humano labor additus, hinc fons

Curarum et tristis patefacta est ianua leti

Morbique et dolor atque fames et turpis egestas,

Cum genus humanum curis sine degere posset

105

Plurimaque in terris vivendo vincere secla.

Ex illo sine more homines, sine lege per agros

Degebant; tantum placabant sanguine fuso

Coelicolum regem, bonus ut gregibusque sibique

Afforet atque satis vim coeli averteret arvis,

110

Indociles, rerum ignari ac rationis inanes.

Isque fere status annorum bis millibus orbi

Constiterat, iam iamque magis pater optimus iras

Oblitus veteres paulum mitescere coepit.

Nondum homini tamen aethereum patefecit Olympum,

115

Sed genus humanum fingens acuensque monendo

Et leges dedit et ritus moremque sacrorum,

Instituitque, genus nostrum discriminis ergo

Lege iubens, testa circum praecidere acuta

Exiguam, unde viri sumus, omni in corpore partem.

120

Tum vatum implevit venientis pectora veri,

Qui populis laetum canerent demum affore tempus,

Ianua aperta piis coeli cum sponte pateret.

"Casti autem interea manes animaeque piorum

Sub terram umbrosa expectabant valle sedentes.

125

Iam vatum memores numerabant tempora et ambas

Tendebant paribus votis ad sidera palmas,

Coelestum regem orantes, desisteret ira,

Parceret unius genus omne extinguere noxa.

"Parce pater, parce omnipotens," vox omnibus una,

130

"Nos promisso olim, longe disiungimur unde

Luminis expertes blandi, memor assere coelo.

Haud nos eduxti nequicquam lucis ad auras.

Si qua tamen veteris superant vestigia culpae,

Dilue rore tuo facilis, fontesque reclude

135

Divinos, o quis superum coelestia tandem

Flumina, coelestes nobis bonus irriget imbres.

Vos, o flammiferi labentes aetheris orbes,

Irrorate. Vagae nobis succurrite nubes;

Optatam pluviam, felicem effundite rorem.

140

Tuque adeo, quem iam expectant tot secula votis

Promissum, inferni cui nutant moenia mundi,

Summi vera patris soboles, coeli aureus imber,

Rumpe moras, age, sidereos rumpe ocius orbes,

Aetheris huc fractis vi multa allabere portis!"

145

Talibus orabant omnes, eademque canebant.

"Quos pater omnipotens superum, sarcire ruinas

Iam meditans, coeli penitus miseratus ab arce est.

Cum vero aethereas nutu recludere portas

Posset et alitibus potius de civibus unum

150

Mittere, qui regnis manes divelleret atris

In superum referens sedes, stellantia templa,

Ipse sui ut memores magis ac maioribus arctos

Vinciret meritis homines, qui cuncta piaret,

Factum hominem e summo natum ipsum misit Olympo

155

Ne tamen ignaris mortalibus appareret

Ignotusque novusque suis, neve ilicet illum

Finibus arcerent pulsum, quod se ipse deimet

Progeniem leges contra memoraret avitas,

Praemisit vatem egregium his in finibus ortum,

160

Nomine Ioannem, Helisabe quem numine plenum

Zacchariae extrema parit infoecuncla senecta,

Gentibus ipse deum ut natum praenuntius ore

Proderet atque suas spes fesso ostenderet orbi.

"Ille hominum primis vitans vestigia ab annis;

165

Horridus in solis agitavit montibus aevum,

Montibus et silvis et littoribus desertis.

Speluncae tectum horrentes; victum aspera nullo

Arbuta terra dabat cultu aut sudantia truncis

Mella cavis; liquidi praebebant pocula fontes.

170

Vestis erat pellis hirsutis horrida vilis.

Tantum laetificas gaudebat spargere voces,

Affatus nemora et montis ac littora ponti.

Tanta sed haud latuit virtus tamen; ilicet ingens

Farna viri circunfusas penetravit ad urbes.

175

Iamque illum coelo demissum credere gentes,

Qui, tot veridicae ut quondam cecinere sibyllae,

Humanum genus horrificis educeret umbris.

Et iam concursu populi illum accedere magno

Scitatum, quisnam, unde domo, quid ferret an ipse

180

Afforet e coelo, miseris qui gentibus olim

Auxilio venturus, eum bis terque rogabant.

'Ille sed umbrosis repetebat talia ab antris:

"Gaudete o tenebris iandudum ac nubibus atris

Obductae gentes! Lux ecce optata propinquat!

185

Ne vero, ne me ignari vos credite lucem

Promissam (immeritos neque enim furamur honores) ,

Tantum ego ceu solem nascentem lucifer ante

Exoritur nitidoque diem denuntiat astro;

Praedico actutum vobis iubar affore vestrum.

190

Iam iam aderit deus, ecce deus mortalibus oris

Ceu mortalis aclest! Venienti occurrite laeti,

Fronde vias festa decorate, tapetibus agros,

Et numen digno venerati agnoscite honorel

Discite iustitiam interea atque assuescite recto,

195

Et cluce me scelus infectum lavite amne liquenti.

Ipse autem aetherea divinitus eluet aura

Omne malum ac veteris penitus contagia culpae,

Seclaque mutato succedent aurea mundo."

"Talibus auditis, cunctis ex urbibus ibant

200

Fmitimi, qua Iordanes fluit agmine dulci,

Orantes pacem atque ultro commissa fatentes,

Quos vates puro nudos lustrabat in amne,

Rite cavis capiti invergens sacra flumina palmis.

"Ecce autem deus ipse etiam, ceu caetera turba

205

Lustrandi sese studio clam tendit ad amnem,

Nil ut inexpertum moribundo in corpore Iinquat,

Mortali quod fas homini et subiisse necesse est,

Ne pigeat seros imitari facta nepotes.

Abstinuit primum vates tactusque refugit,

210

Agnoscensque deum palmnas utrasque tetendit

Supplex accurvusque vadis mirantibus ipsis.

Paruit inde tamen iussus, divinaque membra

Horrescensque tremensque liquenti perluit amne.

Protinus aurifluo Iordanes gurgite fulsit,

215

Et superum vasto intonuit domus alta fragore.

Insuper et coeli claro delapsa columba est

Vertice per purum, candenti argentea pluma

Terga, sed auratis circum et rutilantibus alis.

Iamque viam late signans super astitit ambos,

220

Coelestique aura penclens afHavit utrunque.

Vox simul et magni rubri genitoris ab aethra

Audits. est, nati dulcem testantis amorem.

Interea aligeri iuvenes, gens incola coeli,

Missi aderant, liquido pendentes aere circum,

225

Carbaseosque sinus mantiliaque alba ferebant,

Iussa ministeria, ut nati membra humida herilis

Rorantemque sacro siccarent flumine crinem.

His actis deus evasit fluviumque reliquit.

'Quem vates longo ripam ordine circunfusis

230

Ostendit, talique abeuntem est voce sequutus:

" En ego quem terris toties iam iam affore quondam

Pollicitus, deus! Ecce deus, qui crimina nostra

Thuricremas agnus veluti mactatus ad aras

Morte luet superoque volens cadet hostia patri.

235

Hunc optate ducem, hunc vobis optate magistrum."

Ex illo vates, nemora et Ioca sola relinquens,

Vrbes per medias ibat populisque canebat

Advenisse dleum, promissum numen adesse.

"Credita res paucis, donec se ostendere coram

240

Supra hominem coepit deus ipse ingentibus orsis.

Nam primum numero ex omni delegit amicos

Bis senos, quiscum curas durumque laborem

Partiri et casus posset deducere in omnes;

Ante quiclem solus terclenos egerat annos.

245

Sed ne forte putes multis e millibus illi

Nos ideo placuisse, dolis quod et arte magistra

Spectatos longe ante alios deprenderit omnes

Aut opibus claraque domus a stirpe potentes,

Omnibus obscurum genus et sine luce penates

250

Atque humilis fortuna, nec astu praedita vita.

Quinque adeo sumus exigua Bessaide creti.

Nobis ars erat insidias piscosa secundum

Flumina squamigerum generi hamo tendere adunco,

Atque innare salum foecundaque piscibus arva.

255

Tunc etiam, cum nos ad se primum ille vocavit,

Humida littorea sarcibam retia arena;

Ipse Iacobus adhuc salientes Iittore pisces

Servabat frater. Nec tum procul inde secabant

Andreas parvaque Petrus vada salsa carina

260

Isdem acti fratres studiis, eadem aequora circum.

Tum mihi coniunctus patriaque domoque Philippus

Accitus pisces et retia torta reliquit.

Addunt se socios Thomas, Thaddaeus eademque

Arte Simon, Cana quem genuit Galileia, amicum

265

Fluminibus patriis mutisque natantibus hostem.

Namque Iacobus, ei cognato sanguine fretus,

Alphaeo natus patre se subiunxerat ante.

Vt genus indecores pene omnes, sic quoque nostra

Nomina dura vides, insueta atque aspera dictu.

270

Haud facies sola est impexis horrida barbis!

Tres alii, neque enim longe meliore sequuti

Fortuna, addiderant sese: Matthaeus, et aevo

Iam gravis effoetisque Petri iam proximus annis

Bartholomaeus, et ipse mali fabricator Iudas.

275

"Vix memorem quaecumque oculis, quaecumque sub illo

Auribus his hausi repetens miracula rerum

Tempore tam parvo (vix terna hyberna peracta,

Ex quo illi socii dignatus nomine iungor),

Nec me tam vastum nunc currere oporteat aequor.

280

Pauca sed e multis, et ea haud mihi mollia fatu,

Ingrediar tamen et breviter tua iussa capessens

Expediam. Mitto modo quae monimenta reliquit

Finitimas (cibi nota reor) non parva per urbes,

Namque omnem egregiis factis insigniit oram.

285

Quis nescit nuper revocatum ad munera vitae

Palmiferae regem Bethanes, lumine quarto

Quem vidit sol extinctum impositumque sepulcro,

Vt sileam innumeros, quibus ipse in limine leti

Affuit et durae de mortis fauce revulsit?

290

Nam prius enumerem quot ponto aquilonibus undae

Spumescant vasto, quot inundent littora arenis,

Quam quot opem morbos varios in corpore passis

Supplicibus tulit et validos laetosque remisit.

Multi capti oculis, clausis multi auribus orti,

295

Ne possent ullas audire aut edere voces;

Claudi alii imparibus vix aegre passibus ibant.

His rigor ex longo immotos sopiverat artus;

Illis semeso serpentia corpore hiabant

Hulcera et illuvies membris immunda fluebat.

300

Nec deerant tumefacta quibus praecordia et alvus

Insyncera sitim miseris adduxerat acrem,

Nullae artes poterant, quam nulla extinguere aquae vis

Tum quibus assiduis concussa tremoribus usque

Nutabant tremuloque lababant corpore membra,

305

Ignea quos febris aut corrupti corporis humor,

Et quos praeterea vis caeci incognita morbi

Versabat lecto totos distracta per artus,

Quosve animis captos agitans male habebat Erinnys.

Omnibus aspectu solo tactuve ferebat

310

Divus opem: subito linquebant corpora morbi,

Et stratis ipsi surgebant protinus aegri.

Atque ideo quacumque viam observatus agebat,

Semper eum opperiens turba ingens strata iacebat

Per fora perque vias sanctique ad limina templi.

315

Nondum aliquem tamen infernis revocaverat umbris

Morte obita, cum Sidonia remearet ab ora,

Et Naim ingressus sociis comitantibus altam est.

Ecce autem ingentem longo procedere pompam

Ordine flammarum aspicimus moestamque per urbem

320

Audimus luctum, causam tum denique luctus

Cernimus: egregii iuvenis miserabile corpus

Impositum molli pheretro, quem mersit acerba

Morte dies, dulci cum vix pubesceret aevo,

Atque omnem vultu florenti dempsit honorem.

325

Qualis, quem pede pressit agro bos signa relinquens,

Paulatim lassa languet cervice hyacinthus,

Aut rosa quam molli decerpens pollice virgo,

Vepribus in densis lapsam sub sole reliquit.

Vrbe furens tota genitrix miseranda, capillos

330

Scissa genasque ambas manibus foedata cruentis,

Ibat. Eam circum pariter per densa viarum

Pulsabant saevis matres plangoribus astra;

Ipsi orbam cives miserantur: ei unica proles

Ille relictus erat, vidui solatia Iecti.

335

Vt deus exanimis iuvenili in corpore vidit

Pallorem et molli pictas Ianugine malas,

Parcere lamentis iubet et considere pompam,

Admotusque manu mulcens immobile corpus

Rursum animam gelidis membris innexuit. Ecce

340

Erigitur puer et (cunctis mirabile visum)

Prosiluit raptim in medios vacuumque pheretrum

Liquit et amplexans solatus voce parentem est.

Nec vero multis etiam post mensibus idem

Egregiam amissa donavit luce puellam,

345

Cui calor et toto de pectore fugerat omnis

Halitus, aereas penitus dilapsus in auras.

Virginis ipse pater factum testatur Iarus,

Iargus opum, pollens lingua et popularibus auris.

"Quid repetam, purum vivo cum e fonte liquorem

350

In vinum convertit, opes miseratus amici?

Forte olim aerei spectans de vertice montis,

Cum sol emenso depressior iret Olympo,

Ingentem vidit numerum affluxisse sequentum,

Matres atque viros; quos per deserta Iocorum

355

Duxerat oblitosque sui oblitosque suorum.

Substitit hic miseratus. Eos iam tertia namque

Muneris expertes cereris lux acta videbat.

Hic neque erant fruges, vicina nec oppida possent

Vnde dapes petere argento victumque parare,

360

Arboreos necdum foetus decoxerat aestas.

Vix tandem inventus puer est ex agmine tanto

Quinque, viae auxilium, qui secum liba ferebat

Atque duos, dederat quos huc pia mater eunti,

Inclusos myrto et bene olenti gramine pisces.

365

Sed quid enim haec adeo tam multis millibus autem?

Et iam diffisi socii mussare querentes,

Quos bonus affatu Christus solatus amico,

In coetum vocat ac paucis ita deinde profatur:

"Nemo hodie numero e tanto non Iaetus abibit."

370

Hinc supplex tali genitorem voce precatur:

"Summe parens, ope cuius alit terra omnia quique

Et sole et Iiquidis foecundas imbribus agros,

Si quondam Isacidum generi per inhospita eunti

Divinas epulas coelo es largitus ab alto,

375

Semine si nullo constant quaecumque creasti

Et nihil omnino fuerant coelum aequora tellus,

Adsis obscoenamque famem tot millibus arce."

Haec tantum. Dehinc gramineo discumbere campo

Imperat effusos coetus dapibusque parari.

380

Inde in frusta secat laeto cerealia vultu

Liba minutatim et populos partitur in omnis.

(Millia quinque hominum campis saturanda sedebant

Ecce (incredibile auditu, mirabile visu)

Omnibus in manibus visae succrescere partes

385

Exiguae, dapibusque epulati largius omnes.

Et frugum pariter laticumque expleta cupido est;

Quin et relliquias mensis superantia frusta

Vix cava congestas bis sex cepere canistra.

"Accipe nunc aliud quod paucis ante diebus

390

Vidimus. Arbor erat foliis densissima in agro

Deserto, unde olim pendentia poma viator

Carpebat sitiens. Heros qui has forte tenebat

Pulverulentus iter, quaesivit in arbore foetus

Incassum, infoecunda comas nam et brachia tantum

395

Luxurians late circum tendebat opaca.

Non tulit, ac verbis sterilem execratus acerbis.

Continuo (manifests. audis) exaruit arbos,

Et folia aereas volitarunt lapsa per auras.

Nec minus est olli imperii maris aequora in alta.

400

Vni omnes unclae assurgunt fluctusque quiescent

Vnius edicto. Vidi, vidi ipse furentes

Illius hybernos ad vocem ponere coros

Vimque omnem, motas quae flabris asperat undas.

Nondum Iuna suum ter cursum plena peregit,

405

Cum subito in lento deprensis marmore nobis

Nocte fere media, dum retia ducimus, orta est

Turbida tempestas et pontus inhorruit ater

Fluctibus elatis et concursantibus undis,

Inflictamque ratem iam iam salis hauserat aestus.

410

Nos trepidare metu leti discrimine parvo,

Cum procul ecce ducem, quem nuper Iiquimus alto

Littore spectantem fluctus scopulo illidentes,

Ferre iter aspicimus medias impune per undas

Suspensum tumidoque pedes haud tinguere ponto.

415

Horruimus visu subito, nec credere quibam

Me veram faciem, haud simulatum cernere corpus,

Tam celeres egisse vias sine remige in undis,

Ni sese, verbis dum nos hortatur amicis,

Vltro ostendisset: "Quonam fiducia vobis

420

Iam nunc pulsa mei cessit? Timor omnis abesto.

Indubitare meis tandem dediscite dictis."

Sic ait, atque ratem, quae iam superantibus undis

Cesserat, insiliens solo tumida aequora nutu

Placavit, posuitque minacia murmura pontus.

425

Sic terrae in tutum positis adnavimus undis

Incolumes celerique volavimus aequora cursu.

Nec mora, vix siccum attigerat tellure potitus,

Ecce aliud dictu magis ac mirabile visu.

Namque magistratus aderant in littore missi

430

Aera reposcentes, quae pendere lege quotannis

Regibus antiqua pro sese quisque iubemur,

Accipit hos placidus quos, dum sermone moratur,

Petrum ad se vocat, et fidam summissus ad aurem,

"Vade," ait, "et iacto quem primum traxeris hamo

435

Aequoribus piscem cultro scrutabere acuto.

Intus erit regi quocl iussi pendimus ambo."

Iussa facit senior. Trahit hamo ad littora praedam,

Argentumque viris dat piscis in ore repertum.

Horresco quoties stimulis immitibus actus

440

Quidam animo subit, idem illo quem tempore vidi,

Dum legerem expositos hoc ipso in littore pisces,

Obsessum furiis atque ore immane furentem.

Hunc olim (ut perhibent) vetito genuere parentes

Concubitu iuncti atque inconcessis hymenaeis;

445

Quippe torum ascendere, dei cum sacra vetarent,

Cum scenis gens indulget nostra omnis opacis.

Sed non gavisi scelere illi tempore Iongo.

Nam subito amplexus interque et gaudia adulter

Sacrilegam tenues animam exhalavit in auras

450

Infelix, scelerique eadem nox prima nefando,

Et pariter suprema fuit discrimine parvo.

Illam autem aethereis flammis divinitus ignis

Corripuit, cum iam maturi pondera partus

Vrgerent, eademque duos leto hora dedisset,

455

Infans ni foret exectae genitricis ab alvo

Exemptus, parvum patris eduxere sorores.

Ipse etiam mox immeritus scelerata Parentum

Facta luit, iucunda oculorum luce negata

Obstructaeque aures penitus mansere, nec illi

460

Aut ullas haurire datum est aut reddere voces.

Quin etiam simul atque adolevit, protinus aegrum

Arripuit furor, infernae vis effera gentis,

Centum illurn furiae, centum illum (flebile) pestes

Victum exercebant, Erebi legio acta latebris,

465

Horrendasque hominis singultus ore cientes

Edebant voces ac terrificos mugitus.

Illum omnes exclamantem atque insueta frementem

Horrebant trepidique fuga se in tecta ferebant,

Si quando nodis ruptisque imrnane catenis

470

Incautis Iiber custodibus evasisset.

Iamque ille oblitus fratres, iamque ille sorores

Amplius haud gressum patris intra tecta ferebat,

Verum more ferae silvis degebat et antris,

Sicubi saxa cava aut aevo consumpta sepulcra,

475

Ater, egens corpusque abiecto nudus amictu.

Talem igitur nodo manibus post terga revinctis

Christi ad conspecturn, si fors rniseresceret ipse,

Vi multa consanguinei carique trahebant.

Ille autem obniti contra, dum rumpere nodos

480

Tendit et horrendos clamores tollere ad astra,

Qualis, ubi longis pugnator taurus ad aras

Funibus arripitur, saevo fremit ore per urbem

Et spumas agit et cornu ferit aera adunco;

Instant hinc famuli atque illinc et verbera crebri

485

Ingeminant quassantque sudes per terga, per armos;

Diffugiunt vulgus trepidum, in tutumque recepti

Porticibus gaudent longe spectare periclum.

Talis erat iuvenis species immane furentis,

Quem tandem ante deum fessi statuere rogantes

490

Ferret opem, saltem furiis tam tristibus illum

Solveret excuteretque animo crudelia monstra.

Hic heros palmas in coelum sustulit ambas,

Concipiensque preces, genitorem in vota vocavit.

Ecce autem magnum, subitum et mirabile monstrum!

495

Auditi exululare lupi, latrare canes ceu,

Tam diras iactat voces lymphatus ab ore.

Non tam immane sonet sese frangentibus undis

Rupibus ex altis ingens decursus aquarum,

Rumpantur claustra alta lacus si forte Velini,

500

Totaque praecipitent valles stagna ardua in imas,

Omnis ea ut regio fiat mare et oppida circum

Mersa natent metuatque sacris Roma obruta templis.

Nunc coeli crepitus imitantur, cum superum rex

Fulminat et tonitru quatit aetheris aurea templa;

505

Nunc ferri sonitum aut ruptarum mole catenarum

Ingenti horrificum stridorem aut murmura ponti.

Circum omnis tellus, circum coelum omne remugit.

Instat vi multa deus increpitatque morantes.

Iamque illi trepidare intus pacemque precari:

510

"Quid nunc, vera dei atque indubitata propago,

Concesso in poenas nos o de corpore trudis?

Egressis saltem pecora haec invaclere detur."

(Setigeri tum forte sues ea littora propter

Pascebant.) "Nosne horrifero sic merge barathro,

515

Neve iube terrae inferioris operta subire."

Annuit. Extemplo videas procul ecce nigrantem

Mollibus haud stimulis furiarum errare subactum

In diversa gregem nunc huc, nunc protinus illuc.

Nec mora, nec requies: intus vis effera saevit,

520

Donec praecipites sese alta in stagna dedere,

Et cunctis pariter vita est erepta sub unda.

At iuvenis fessos subito collabitur artus

Exemptus tanclem nodosis brachia vinclis.

Mordicus ora solo impressus cunctatur adhucque

525

Singultans pectusque lacessit anhelitus ingens,

Expiransque animam pulmonibus aeger agebat.

Quem iuxta genitore deo satus astitit oraque

Attingens clextra atque oculos auresque reclusit,

Iamque viclet loquiturque, et corda oblita residunt.

530

It vulgi clamor super aurea sidera ovantis,

Supremique patris sobolemque deumque fatentur.

'Sed quid non ipse evaleat? Quin nos quoque missos

Aegris iussit opem ferre auxilioque levare

Praesenti, Mortis multos de faucibus atris

535

Non opibus hominum, nulla revocavimus arte,

Verum implorato ter tantum voce magistri

Nomine surgebant stratis ibantque refecti.

Omni autem ex numero sese vix obtulit unus,

Quem stimulis actum saevis caecoque furore

540

Incassum victi tentavimus; acrior illum

Vsque adeo magis atque magis vis intus agebat.

Cui cum ferret opem clivus mox optimus ipse,

Iratus quod parva sui fiducia nobis,

"Corporibus tales facile," inquit, "pellere pestes."

545

"Parcendum dapibus tarnen e coeloque petendum

Nec solis vero haec vobis concessa facultas,

Sed nomen quicunque meum vulgaverit, omnia

Fas audere, mei moclo ne fiducia desit.

Ille etiam iussos immani corpore montes

550

Transferet et Verso sistet vaga flumina cursu.

Ite animis igitur certi confidite, neve

Instabili titubate fide. Iacite aurea veri

Semina ubique; orbem vestra perfundite luce

Obductum tenebris atque alta nocte sepultum.

555

Vos hominum lux, vos squalentis lumina mundi."

Sic fatus, nobis alios subiunxit, ut essent

Consortes tantorum operum sociique laborum,

Et septem elegit decies, tamen ipse dolebat

Exiguum numerum, neque tot satis esse ferebat

560

Tanto operi, ac veluti qui centum vertit aratris

Tellurem et campos rastris exercet avitos,

Cum matura seges iam fiavis canet aristis,

Si desint qui messem operis (quae plurima) condant,

Fluctuet atque viros aliis conducat ab oris.

565

Quid memorem, ut mentes hominum curasque Iatentis,

Quod fieri certo nequeat sine numine, cernat?

Quippe animis dubios, taciti dum vana timemus,

Castigans dictis nos saepe erexit acerbis

Mirantes. Quoties ipsis etiam hostibus olim

570

Praedixit, quos mente dolos, quae furta pararent

Incassum, dum caeci odiis agitantur iniquis?

Foemina nec latuit bis senos passa per annos

Sanguinis immundi manans de corpore flumen.

Ilia quidem ardentis morbi confecta dolore

575

Pone sequebatur, si qua illum tangere posset,

Hanc unam rata nempe viam restare salutis.

Ergo, dum pubes fluit undique et agmina inundant,

Illa subit leviterque extremum apprenclit amictum.

Ad tactum veter effugit de corpore morbus,

580

Iamque abitum latuisse putans clam mente parabat.

Praesensit deus et pavidam seseque tegentem

Affatus placide monitis implevit amicis.

"Vidi oculos ante ipse meos mortalia nuper

Aut membra exutum aut perfusum luce superne;

585

Non infra solis speciem dare corpore lumen.

His multisque aliis, ego quae creberrima vidi,

Per terras patuit signis deus. Haud tamen unquam

Sese hominem oblitus moribundo corpore cretum;

Multa tulit quoque, mortales quae ferre necesse est,

590

Atque id sponte quidem, nobis imitanda relinquens.

Saepe hilares mensas ideo et convivia adivit,

Nec coetus bonus est hominum aspernatus in urbe.

Saepe etiam insidias inimicae gentis et iras

Sufhlgiens, ut homo male tuti limina templi

595

Exiit obiecitque cavam pro corpore nubem,

Nec se in conspectum latebris dedit abditus atris,

Dum fremerent hostes nequicquam et saxa pararent.

Atque equidem memini (vix actus volvitur annus)

Nuper Ioannis comperta caede recenti

600

Quem rex, uxorem praereptam reddere fratri

Admonitus, tenebris ferro obtruncarat in atris,

Vrbibus his abiit cautus populisque relictis

Digressus, silvae elapsum accepere profundae.

Nec rex ipse Erebi, generis foedissimus hostis

605

Humani, nostras qui recto avertere mentes

Nititur, abstinuit dominove deove pepercit.

Forte etenirn comitum strepitus turbamque sequentum

Dum fugeret quondam, se clam subduxerat heros

Coetibus et solus lucis degebat in altis,

610

Iamque quater denos frugum sine munere soles

Condiderat totidemque famem per inhospita noctes

Pertulerat, cum iam tempus ratus ecce nocendi

Affuit extemplo multis cum millibus hostis

Noctipotens, quos tartareis ducebat ab antris,

615

Flammea semiferi capitis gestamina quassans.

Iamque sui frustra spe praemia percipit astus;

Ergo illi meditans nequicquam illudere dictis

Talibus aggreditur: "Superi tu certa parentis

Progenies verusque deus, tibique omnia parent;

620

Quid durare fame confecto corpore pergis,

Nec subito in totidem convertere adorea liba

Haec circum quae saxa vides ingentia tentas?"

Non divum latuere doli atque haec reddidit ore:

"Sunt mihi mortali tostae pro munere frugis

625

Sermones patris auditi divinaque verba,

Quae, quoties animo repeto memor, effugit omnis

Pulsa fames subito mensaeque oblita cupido."

Dixerat. His tamen auditis haud destitit hostis

Congressu victus primo, pugnamque retentat

630

Atque aliis super atque aliis assultibus instat,

Terque novos semper coepti irritus integrat astus

Nequicquam, nunc regnorum, nunc laudis inani

Immotum tentans animum praevertere amore.

Vt cum sollicitum tollunt mare fiuctibus Euri,

635

Crebra ferit saevitque minaci verbere in alta

Littora, sed saxis allisa revertitur unda.

Nec deus, haec subito quanvis praesentiat, arcet

Conantem patiturque dolos sibi nectere vanos.

Nunc se marmorei supra fastigia templi,

640

Nunc rupem supra scabrumque crepidine saxum

Subvectari ultro sinit et spem accendit inanem.

Cum vero vicisse ratus iam gaudia dira

Conciperet frustra ille inhians, se protinus heros

Ipse deum claro confessus numine coram

645

Irrita furta dolosque exibat semper apertos.

Qualis, ubi excussis per plana evasit habenis,

Liber equus ludit famulos hinc inde sequentes,

Saepe his dissimulans atque illic improbus haeret,

Perque viam oblatas interdum pascitur herbas;

650

Ast ubi iam videt instantes, elabitur alteque

Emicat et spatia transmittit maxima campi.

Quam speciem expertus nequicquam ubi denique sensit

Hostis atrox, abiit victusque, deumque reliquit,

Cui volucres centum pluma pernice ministri

655

Astabant missu genitoris opemque ferebant.

Si vero causas odiorum ac semina quaeris

Tantorum, cur gens omnis opponitur uni,

Haec norint ipsi. Certe non talia gessit,

Quae capto afflngunt odiis crudelibus acti.

660

Non homines inter magis est affabilis alter,

Non pietate prior, venia complectitur omnes.

Hostis, civis ei nullo discrimine habentur.

Multi impune ideo digna atque indigna ferenti

Obiecere, omnes nutu cum perdere posset.

665

Sera olim cum Sidoniam sub nocte per oram

Ferret iter fessus, nos parva exclusit ab urbe

Gens fera, nec tecto est dignata heroa precantem.

Nos igitur tristes supremum orare parentem

Aspiceret coelo nec gnatum ferret inultum,

670

Sed populum immitern coelesti protinus igni

Corriperet subitis et inhospita moenia flammis.

Non tulit ac verbis nos indignatus amaris

Increpuit, potiusque urbem miseratus iniquam est.

Saepe etiam auctores scelerum haud ignarus adibat

675

Infamesque domos scelerataque tecta subibat,

Quo moniti exuerent fastus moresque sinistros

Et secum inciperent paulatim assuescere recto.

Sic Matthaeus, agri dives sic noster et ipse est

Zacchaeus, centumque alii ad meliora vocati.

680

Nec tamen, id faceret dum creber, defuit olim

Qui falli ratus incautum, pro crimine magno

Obiceret, quod non fugeret contagia dira.

Ipse sed, ut medicam veluti languentibus aegris

Ferret opem, totam quaerebat sponte per urbem,

685

Sicubi mortales mentem caligine pressi,

Quos nocte eriperet bonus ad Iucemque vocaret,

In tenebris caeco miseratus pectore voivi;

Id superis, superum id magno cordi esse parenti,

Seque ideo claro missum memorabat Olympo.

690

Insuper et coelum compleret quanta docebat

Iaetitia, aetherei quanto gens incola regni

Acciperet plausu, si quis mortalibus oris

Inventor scelerum atque pii contemptor et aequi

Iustitiam colere inciperet rectumque tueri.

695

Sicut ovem incautus pastor qui e millibus unam

Amisit serae oblitam decedere nocti

Cum gregibus, ubi per rupes perque aspera tristis

Quaesivit dumeta diu ioca cuncta volutis

Convisens oculis, demum si forte reposta

700

Pascentem valle invenit, subito arripit illam

Sublatamque humero stabulis Iaetissimus infert.

Intranti dulces occurrunt oscula nati

Praeripere et reducem plausu domus excipit omnis.

Iccirco neque colloquiis muliebribus heros

705

Abstinuit, nuperque legens Samaritidos orae

Rura sub antiquis Sicharaeae moenibus urbis,

Viderat ad fontem venientem ut forte puellam,

Imploravit aquam supplex putealiaque hausit

Munera, qui pelago, qui fluminibusque sonoris

710

Imperat et vastum largis rigat imbribus orbem,

Cuius ad imperium populis sitientibus olim

Delicuit rupes atque undis piurima fluxit.

Secreti nos inter-ea mirarier omnes,

Ipse sed admonitam atque ultro commissa fatentem

715

In lucem e tenebris altaque e nocte vocabat.

Saepe illi pueros aevo et florente puellas

Flore comam pressos et molli fronde revinctos

Summisere piae, metuunt dum cuncta, parentes,

Quo teneris animis puichrae Virtutis amorem

720

Insereret stimulisque rudes impleret honestis.

Impubem turbam affatus placido ore monebat

Lustrabatque manu, ne carmina dira nocerent,

Neve ulla infernis premeret vis edita ab oris.

Quin etiam elatos animo super omnia acerbis

725

Vrgebat dictis rebusque exempla reliquit.

Rnecum olim socii, absentem dum quaerimus ilium,

Tendebant, fessique via consedimus omnes

Speluncae ante fores, densis quam plurima opacat

Frondibus et Hexu ramorum protegit ulmus.

730

Multum hic inter nos quaerentes vana moramur,

Quis nostrum foret e numero praestantior omni,

Dilectusve ipsi magis acceptusve magistro.

Mira loquar: nos ut primum ipse in limine vidit,

Haesit acerba tuens iterumque iterumque rogavit,

735

Quis sermo foret aut quaenarn certamina nobis.

Nos contra taciti nihil hiscere, dum piget omnes

Verborurn memores, fuerant quae plurima vana.

Tum subito ostendens puerum, cui mollibus annis

Laudis adhuc erat et tumidi mens nescia flatus,

740

"Nulli fas," inquit, "superum aspirare beatis

Conciliis, si non fastus dediscat inanes

Et penitus famae exuerit contemptor amorem,

Ceu puer hic nullam suspirat pectore laudem.

Non aliter coelum pateat. Prius aequore salso

745

Esse queant nubes aut pisces vivere in arvis,

Arboris aut stirpes fronclescere in aetheris oris."

Horret aclhuc animus, mihi cum fratrique poposcit

Illum praecipuos frustra pia mater honores,

Scilicet aetherea superi genitoris ut aula

750

Coelicolum in medio celsa cum sede sederet

Subnixus, propior nostrum resideret uterque

Dextram alter iuxta amplexus, Iaevae alter inhaerens.

Extemplo gravis ille obtutuque asper acerbo

Non matrem (quid enim mater pietate merebat?),

755

Sed nos, qui vano ignaram summisimus astu,

Corripuit meritos verbis haud mollibus urgens.

Vsque deum premere elatos Iongeque superbos

Averti, quos famae agitat, laudumque cupido.

Ipse ideo haud impar genitori cum sit, et illa

760

Quae parer aeque eadem possit, ramen ora canentum

Saepe sibi laudes genitorem vertit in ipsum,

Nil se audere hominem supra confessus, ab alto

Ni pater omnipotens vires aspiret Olympo.

Iccirco gravibus rnorbis quemcunque levasset,

765

Plerumque edixit ne factum proderet usquam.

Quove suas tegeret vires, cum tabida posset

Hulcera corporibus solo depellere nutu,

Aegros saepe tamen medicas legabat ad undas,

Vt vitium exuerent omne auxiliaris aquae vi.

770

Quid referam quot eum populi, quot moenibus urbes

Optavere sibi et voluere imponere regem,

Mittentes trabeam sceptrumque sacramque tiaram?

Ipsi etiam comites hortatu instare frequentes,

Arrnatus Syriae regnandam invaderet oram;

775

Mox fore continuo, ut sua sub iuga mitteret armis

Quodcumque Oceanus terrarurn anfractibus ambit,

Imnmensumque novis frenaret legibus orbem.

Cum vero hortantes urgerent, protinus ipse

Occuluit sese montesque aufugit in altos.

780

Immanes tamen invidia et crudelibus isti

Insurgunt odiis poenasque uno ore reposcunt,

Vniusque petunt caput omnes. Scis quibus illum

Huc furiis traxere, quibus clamoribus omnem

Implerunt trepidi captam velut hostibus urbem.

785

Ipse Patris manclata obiens tulit omnia certus

Digna, indigna pati, nam se quaerentibus ultro

Obtulit, et noctis cum munere posset opacae

Defendi, bis se manifestum prodidit ipse.

Vidi illos tamen ad capti procumbere vocem

790

Attonitos terramque gravi consternere casu.

Nec Vero sacris aut templo demit honorem

Nec gentis leges veterumve edicta refigit,

Quanvis visceribus monet et lustralibus extis

Parcenclum posthac, nec iam ultra caede litandum.

795

Verum alios longe ritus moremque sacrorum

Indicat obscura verborum ambage latere,

Legiferique aperit voces animumque magistri,

Quodque magis mirere, sciunt et scire fatentur

Aereas vatem venturum lucis ad auras,

800

Vnus qui nobis coeli invia claustra recludat,

E tenebrisque pios vehat alta ad sidera manes.

Id patribus promissum; omnes id volvere vates;

Hunc animis certi expectant. Miseri quibus atris

Non datur in tenebris praesentem agnoscere lucem

805

Et mediis largi sitiunt in fluminis undis.

Nam quem non moveant, nisi prorsum aversa voluntas

Tanta viri virtus, tot facta ingentia, talis

Oris honos? Ipse ut vidique hausique loquentem

Et dulcem toto iactantem corpore amorem,

810

Fortunas, patriam, genitricem, cuncta reliqui.

Id socii fecere. Neque hunc me deinde secutum

Poenituit. Verum quantum ingens saepe favilla

Surgit ab exigua semperque fit acrior ignis,

Huius amor tamtum visus mihi crescere in horas

815

Et mage cor dulci semper flammescere cura.

Quique adiere semel, validis compagibus haerent.

Nec nos aut donis aut verbis fallere crede

Pollicitis blandis illectos. Omnia nobis

Aspera promittit, cunctos diversa manere

820

Scilicet exilia extorres passimque vagantes.

Promissis nec vana fides, adeo usque malorum

Pullulat ex alia atque alia densissima silva.

Vnius ferro tantum caput excipit; unum

(Quisquis is est) piacicla clausurum lumina morte,

825

Ast alios caedes omnis instare cruentas.

Nostra iubet nos interea contemnere opesque

Partiri atque inopi miserorum impendere turbae

Quos circunveniunt, morbique algorque famesque

Pauperiemque pati rebusque assuescere egenis.

830

Multi nos ideo viderunt saepe per agros

Aut silice in nuda proiectos ducere somnos

Aut gravidas fessos rerum decerpere aristas,

Indomitisque famem solari frugibus, undamque

Alta haurire cavis pronos ad flumina palmis,

835

Aut si quos usquam tellus dabat arida fontis.

Non mihi Perpetuam si centum pectore aheno

Sufficiant vocem linguae, percurrere possem

Quantas quoque modo erumnas quantosque labores

Hoc ducente animis durantes hausimus aequis.

840

Nam Iicet interdum penuria adaxit edendi

Exhaustos rerumque inopes quas flagitat usus,

Regum opibus tamen usque animos aequavimus altos

Et mens in parvis aderat ditissima cuique.

Nec minus ingentem huc comitum adventare novorum

845

Cernere semper erat numerum, matresque virosque,

Omnibus iciernanimus quibus et mens certa sequendi,

Haud secus ac bellum si cui rex maximus urbi

Indixit, iamque arma ciet iamque agmina cogit,

Cladem orae exitiumque ferens populisque ruinas,

850

Non tantum iurata manus Iectaeque cohortes

Incedunt, sed praeterea quos dirus habendi

Duxit amor, varia cupidos ditescere praeda,

Agglomerant multi atque iniussi castra sequuntur.

Non sat erant lataeque viae campique patentes

855

Tot populis, iret quacunque, sequentibus ultro.

Saepe heros sese ingenti subducere turbae

Et montes petere et desertos quaerere salrus.

Atque equidem memini, cum propter stagna profectus

Ferret iter passimque manus praetexeret ingens

860

Littora et urgeret supra densissima morem,

Proripuit sese ac cymbam, quae forte parata,

Insiliit, subitoque iubens praecidere funem

Teli intra iactum liquidum processit in aequor.

Constitit hinc, terramque aspectans plenaque circum

865

Littora, divinis affari vocibus orsus,

Iustitiaeque aperire viam et vestigia recti.

Hic illic stabant arrectis auribus omnes

Interclusi undis, inhiabantque agmine longo

Attoniti, miraque animos dulcedine capti.

870

Ipse loquebatur; circum sedata silebant

Aequora, ubique modo spirantibus incita flabris,

Frondiferaeque domus avium sine murmure circum

Stabant immotae procurvo in littore silvae.

Sed non interea. longaevae parcere matres

875

Vocibus; illum omnes mirari insueta Ioquentem,

Felicemque uteri matrem, felicia matris

Hubera clamabant, quae talem enixa tulisset,

Et teneris immulsisset plena hubera labris.

Namque docebat humi foede in tenebrisque volutas

880

Ad coelum rnortale genus sustollere mentes

Et lucem aspicere et vanis desuescere curis;

Tum pacem hortari: "Placidam super omnia mites

Pacem optate viri, turnidosque remittite flatus,

Demissique animis, nil vanae Iaudis egentes,

885

Mortales contemnite opes, contemnite honores,

Et duris vitam assueti parvoque beati,

Pauperiem tolerate. Brevis quaecumque voluptas

Ista adeo atque diu nihil est mortalibus aegris.

Vobis haud propriae hic sedes, concessaque longum

890

Regna manent meliora, graves ubi solverit artus

Mors anima, vos stelligera pater optimus aula

Protinus excipiet laetos melioribus oris,

Pax ubi tranquilla et cunctarum opulentia rerum

Et secura quies, numquam peritura voluptas.

895

Et dubitet tanta quisquam mercede laborem

Ferre brevem terrisque sequi me sponte relictis?

Ad veras emergere opes, emergere honores

Tendite, quos nulli casus, nulla auferat aetas.

Este pii; inter vos mentem exercete benignam,

900

Inque vicem placati animis miserescite vestri.

Tum longe prohibete iras, odiisque ferendo

Parcite, rumoresque vagos conternnite vulgi.

Nulli fas ideo accepto pro vulnere vulnus

Reddere, praestiterit vero pulsantibus ultro

905

Sese offerre, genisque ictum expectare secundum.

Vana alii certent armis pro laude nocensque

Ferrum acuant pulchramque petant per vulnera mortem

At tu mortales nullo discrimine amare

Disce omnes pacemque inglorius hostibus opta,

910

Nec tibi ventosae sint tanti murmura famae.

Omnibus in primis sit mens interrita leti,

Nullaque vos animis duros vis avocet aequo.

Terrenos artus homines moribundaque membra

Interdum extinxisse queant et perdere ferro;

915

Tuta anima ipsa manet durae haud obnoxia morti.

Et vos omnipotens coelo Pater aspicit alto

Avertitque malis, cuius sine numine vestrum

Haud hominum quisquam valeat divellere crinem.

Surnmissos vos hunc unum fas usque vereri;

920

Huic o rite preces, huic digna piacula ferte,

Cui mare, cui tellus campisque patentibus aer

Obsequitur, nitidique tremit plaga lucida coeli.

Huic procumbite humi, prostrati huic pandite vota,

Vos siquiclem aeternis etiarn post funera poenis

925

Ipse potest sontes sub tetro urgere barathro.

Nec timor admissos cuiquam sit adire leones

Seclaque pictarum saevissima pantherarum.

Ite mei obiectu protecti nominis; ite

Adversum intrepidi. Mansuescent protinus ursi

930

Vestraque parcentes allambent vulnera lingua.

Quin humiles victus animis secludite curas.

Observate genus pecudum, genus altivolantum:

Nullae illis artes, nulla illis cura futuri.

Non tamen aut tegirnen, victus aut copia defit.

935

Omnia dives alit rerum sator, omnia curat.

Llle etiam iniusso tellurern gramine vestit,

Floribus appingens sata versicoloribus arva,

Arboribusque comas atque umbras montibus addit.

"Fraudes insidiaeque absint ac foeda libido,

940

Neve modum supra mensis gaudete paratis,

Desidiasque animis atque ocia pellite vestris.

Nec vetitos thalamos inconcessumque cubile

Affectate, sitisque alieni desinat auri.

Quisque suis opibus contenti vivite, et ultro

945

Spes interdictas et inania ponite vota.

Neve autem scelerum facies nunc persequar omnis,

Quid dicam quibus est cordi fraus atque libido

Dira iuvat, flcto simulant tamen ore latentes

Virtutem subeuntque dolis et crimina obumbrant?

950

Ne, iubeo, ne talem animis assuescite pestem.

Nil adeo latet, ipsa dies quin detegat ultro.

Praeterea cohibete oculos; ne quaerite vestris

Vulnera sponte animis. Fandi hinc compescite amorem;

Saepe olim incautos non lingua coercita mersit.

955

Discite iamque ideo posthac haud falsa profari,

Iamque novos purgati animis inducite mores.

Si qua tamen veteris culpae vestigia restant,

Diluite et sacris contagia vincite lymphis.

Ipse ego fons veluti liquidam purissimus undam

960

Sufliciam. Properate ad aquas; haurite liquentem

Matres atque viri sitientes protinus amnem.

Ferte pedem huc omnes. Nec opus potantibus auro

Argentove: mei fontis patet omnibus unda.

Sic leti vitate vias; ita sidera aditur

965

Sidereasque clomos, mutari nescia regna.

Haec mihi praedixit genitor, quae voce monerem

Veridica; sunt fonte mihi verba omnia ab illo."

Talia dicta clabat, coeli super omnia regem

Placandum non visceribus, non sanguine caeso,

970

Sed votis precibusque, iubens exposcere pacem.

Et modus orandi quisnam foret ipse canebat:

"Omnipotens genitor, sedes cui luciclus aether,

Sic nomen laudesque tuae celebrentur ubique,

Et promissa orbi incipiant procedere lustra,

975

Cum tua non minus in terris gens iussa facessat

Mortalis, quam coelicolae tibi in aethere parent.

Nos clivina hodie coelo dape reflice ab alto.

Parce dehinc bonus, ut nostris ignoscimus ipsi

Hostibus, ac nullis adversis obiice inermes

980

Tentando, prohibe a nobis sed cuncta pericla."

Addidit et ventura canens, fore cum vagus olim

Sol claram speciem concreto lumine tectus

Exuat, et subito stellanti nocte perempta

Sufliciat nullarn luna orbi argentea lucem,

985

Sanguineis faciem maculis perfusa nigrantem,

Praecipitentque polo passim turbata labanti

Sidera, quae lapsu certo spatiove feruntur.

Visque ea, quae coeli irrequietos conciet orbes,

Desinat, incerto rapiantur ut omnia motu,

990

Atque prope avulso absiliat de cardine mundus,

Dum terras veluti rapidum per inania fulmen

Ipse iterum petat, et multis cum millibus idem

Adveniens hominum vitas, et crimina quaerat.

Vt res promisso simul ac succenderit igni

995

Flammarum totum ternpestas sparsa per orbem,

Continuo tellure nova coeloque recenti

Defunctas animas vita in sua corpora rursus

Evocet ad blandum lumen populosque sepulcris

Eliciat, secumque pios educat ad astra,

1000

Quos pater a prima praeviclit origine rerum

Mente suos fore et aethereo transcripsit Olympo.

Ibunt aligeri iuvenes coelumque profundum

Horrifico sonitu implebunt atque aere recurvo

Quattuor a ventis excibunt undique gentes.

1005

Iudicis ad solium properabitur aethere toto.

Ipse alte effultus, montisque in vertice summo

Arbiter effulgens circunferet ora tremenda,

Secernetque pios, dextraque in parte locabit.

Laeva autem coget sontes, quae plurima turba.

1010

Qualis post hyemem exactam, cum gramine molli

Pascua laeta vocant stabulis armenta reclusis,

Ipse greges pastor nitidos missurus in agros

Sortitur; placidas primo legit ille bidentes

Dinumerans, olidasque iubet procul esse capellas.

1015

Cernere erit liquidas longe fulgere per auras

Corpora clara hominum, quibus atrae obnoxia morti

Abluet omnipotens pater, aeternumque manebunt

Amplius haud rerum subiecti casibus ullis.

Nemo illam ante diem speret cum corpore sedes

1020

Aetheris, exceptis paucis quos ipse sepulcro

Exurgens secum superis deus invehet oris.

Solae animae interea tali statione fruentur.

Contra autem sontes tenebris ac nocte prementur

Aeterna, et meritas pendent per secula poenas.

1025

Omnia quae sera nuper mihi nocte canebat,

Cum caput, ipsius in gremio moerore gravatum,

Vna eadem accumbens sponda, admotusque loquenti

Saepe reclinarem, moesti solamen amoris.

Quid repetam quae saepe vagi Iordanis ad undas

1030

Ediderit? Quae Iudaeae sub montibus altis

Nunc caecis vera involvens ambagibus ultro,

Nunc manifesta palam claro sermone loquutus,

Dum populi circumsistunt stipantque frequentes?

Nunc se principium rerurn fiemque canebat;

1035

Nunc veri fontem atque hominum Iucemque viamque

Nos fortunatam prognatam hoc tempore prolem!

Nos felix tellus, nos secula laeta tulerel

Nobis divinam vocem divina loquentis

Verba haurire dei propius saepe obtigit unis.

1040

Scilicet hinc lustris venier labentibus aetas,

Cum seri optabunt eadem vidisse nepotes"

Talia Ioannes cunctis mirantibus ore

Perstabat memorans, cum protinus ecce tumultu

Ingenti Solymum irrumpit manus impia, et urbis

1045

Rectorem appellant poenasque uno ore reposcunt.

Diffugiunt ambo, et magnam stat adire parentem,

Ignaramque diu tantarum fallere rerum.