Marco Girolamo Vida Christias 1
Other sections


Qui mare, qui terras, qui coelum numine comples,

Spiritus alme, tuo Iiceat mihi munere regem

Bis genitum canere, e superi qui sede parentis

Virginis intactae gravidam descendit in alvum,

5

Mortalesque auras hausit puer, ut genus ultus

Humanum eriperet tenebris et carcere iniquo

Morte sua manesque pios inferret Olympo.

Illum sponte hominum morientem ob crimina tellus

Aegra tulit puduitque poli de vertice solem

10

Aspicere et tenebris insuetis terruit orbem.

Fas mihi te duce mortali immortalia digno

Ore loqui interdumque oculos attollere coelo

Et lucem accipere aetheream summique parentis

Consilia atque necis tam dirae evolvere causas.

15

Iam prope mortis erant metae finisque laborum

Christo aderat, Solymumque ideo haud ignarus ad urbem

Phoenicum extremis remeans de finibus ibat.

Illum ingens comitum numerus iuvenesque senesque

Sponte sequebantur, rerum quos fama trahebat

20

Vndique collectos. Nam magnas sive per urbes

Ferret iter seu desertis in montibus iret,

Olli se innumeri iungebant, usque parati

Iussa sequi, vellet quascunque abducere in oras,

Atque novos erat hic semper fas cernere coetus,

25

Pinifero veluti Vesuli de vertice primum

It Padus exiguo sulcans sata pinguia rivo;

Hinc magis atque magis labendo viribus auctus

Surgit latifluoque sonans se gurgite pandit

Victor; opes amnes varii auxiliaribus undis

30

Hinc addunt atque inde, suo nec se capit alveo,

Turbidus haud uno dum rumpat in aequora cornu.

Tum Vero numero socios seiunxit ab omni

Bis senos, sibi quos olim delegit, ut essent

Tantorum memores operum testesque laborum

35

Atque, ubi secretos nemora in seclusa vocavit,

Procerae innitens cedro, moestissimus ore

Eque imo rumpens suspiria pectore fatur:

'Ventum ad supremum, socii; data tempora vitae

Exegi in terris. Lux nunc infanda propinquat

40

Meque pii manes expectant. Illius ergo

En ultro infensam Solymorum ascendimus urbem.

Illic informis leti mihi dira parantur

Supplicia; immeritum me nunc coniurat in unum

Saeva sacerdotum manus, ut non inscius ipse

45

Praedixi toties ac vobis cuncta retexi.

Ibo: morte mea veterum scelus omne piabo.

His me prime malis oneras pater: ipse tulisti

Dulcia poma; mihi sed nunc tua furta luendum.

Cum tamen expulerit tenebras lux tertia rebus,

50

Aereas caede abluta revocabor in auras.

Vos etiam, quos non pertaesum denique nostri,

Funera acerba manent. Audete, et lucis amori

Istius aeternum vitae immortalis honorem

Mecum omnes praeferte, Domus non haec data, non hae

55

Sunt vobis propriae sedes. Vos aetheris alti

Lucida templa vocant, stellis florentia regna,

Pax ubi secura ac requies optata iaborum:

Hic domus, hic patria. Huc omnes contendite laeti

Angustum per iter; vestras hic figite sedes"

60

Dixerat. At socii defixi lumina moestis

Haerebant animis ac tristia multa putabant.

Tum senior Petrus haud linguae vocive pepercit,

Et tali divum affatus sermone precatur:

"Nate deo, quae tanta deum te denique coeli

65

Vis agit, ut libeat letum crudele pacisci

Pro quoquam aut certis ultro te offerre periclis

Quin age, te incolumi potius (potes omnia quando,

Nec tibi nequicquam pater est qui sidera torquet)

Perficias quodcunque tibi nunc instat agendum,

70

Non adeo exosus lucem ingratusque salutis.

Hos animos, hanc confestim precor exue mentem,

Ipse tui miserere, tuum miserere, nec ultro

Proiice nos, qui te, tendis quocunque, sequemur"

Sic ille, increpuit dictis quem talibus heros:

75

'Non pudet, o nunquam sapiens, mortalia semper

Volvere, nube oculos pressum, coelestium inanem?

Nec potis es vanis unquam desuescere curis?

L-laecne tibi consulta mei suasere labores?

Non hoc consiliis, non hoc auctoribus istis

80

Tempus eget; genitor iussis haud mollibus urget.

At vos o, rebus spretis mortalibus, omnes

Ferte viri et duros animo tolerate labores,

Oblitique hominem, coelo altas tollite mentes,

Et cum mortales linguas in iurgia solvent

85

Vos contra, falsis onerantes nomina vestra

Criminibus, gaudete ac firmo pectore ferte

Indignamque ignominiam contemnite laeti.

L-linc fortunatos vos dicite, praemia quando

Certa manent oriturque ingens hinc gloria vestra"

90

Haec fatus, montes aditum fert tristis in altos.

Incedunt una socii cum rege parati

Cuncta pati et iuvenis sortem indignantur iniquam.

Et iam palmosae subit lerichuntis ad urbem.

Zacchaei excipitur tecto mensisque paratis,

95

Cui quondam componere opes per fasque nefasque

Immensas amor acer erat, sed Iuce recepta

Hospitis adventu coepit male parta luendo

Reddere, cuique suum partiri caetera egenis.

Tot facti infectique auri congesta talenta!

100

Hic subito non laeta ferens gravis impulit aures

Nuntius atque animum rumore momordit amaro.

Lazarus haud procul hinc Bethanes regna tenebat,

Dives opum, clarus genus alto a sanguine regum.

Nam pater ingentes Syriae frenaverat oras

105

Vique sibi captas quondam subiecerat urbis.

Nemo illo hospitibus facilis magis; omnibus illa

Noctes atque dies domus ultro oblata patebat.

Huc etiam persaepe ipsum succedere Christum

Haud piguit creberque domus indulsit amicae

110

Hospitio atque deum posita se nube retexit.

Hunc igitur postquam morientem accepit et acri

Vix morbo correptum, auras haurire supremas

Et quasi iam leti portas luctarier ante,

Demisit lachrymas sociisque haec edidit ore:

115

"Cedamus. Leto actutum revocandus amicus

In lucem, modo me summus pater audiat ipse

Atque suas velit hic, ut saepe, ostendere vires"

Haec ait, et gressum Bethanae tendit ad urbem.

Prosequitur comitum manus ingens atque videndi

120

Innumeri studio socios se protinus addunt.

Interea Ionge mundi regnator opaci,

Infelix monstrum, penitus non inscius illam

Iam prope adesse diem, superi qua maximus ultor

Imperio patris infernis succederet oris

125

Manibus auxilio ac sedes vastaret opertas.

Sollicitus partis animum versabat in omnes,

Si qua forte potis regno hanc avertere cladem

Molirique deo letum meditatur; ea una

Denique cura animo sedet, haec saepe una resurgit.

130

Demens, qui id propter tantum non viderat ipsum

Demissum coelo iuvenem, quo sponte piaret

Motte obita veterum culpam et scelus omne parentum.

Protinus acciri diros ad regia fratres

Iimina, concilium horrendum, et genus omne suorum

135

Imperat, Ecce igitur dedit ingens buccina signum,

Quo subito intonuit caecis domus alta cavernis

Vndique opaca, ingens; antra intonuere profunda

Atque procul gravido tremefacta est corpore tellus.

Continuo ruit ad portas gens omnis et adsunt

140

Lucifugi coetus varia atque bicorpora monstra:

Pube tenus hominum facies, verum hispida in anguem

Desinit, ingenti sinuata volumine cauda,

Gorgonas hi Sphingasque obscoeno corpore reddunt,

Centaurosque Hydrasque ilii ignivomasque Chimaeras,

145

Centum alii Scyllas ac foedificas Harpyias,

Et quae multa homines simulacra horrentia fingunt.

At centumgeminus flammanti vertice supra est

Arbiter ipse Erebi centenaque brachia iactat

Centimanus totidemque eructat faucibus aestus.

150

Omnes Iuctificum fumumque atrosque procaci

Ore oculisque ignes et vastis naribus efflant.

Omnibus intorti pendent pro crinibus angues

Nexantes nodis sese ac per colla plicantes.

In manibus rutilaeque faces uncique tridentes,

155

Quis sontes animas subigunt atque ignibus urgent.

Nec minus illi etiam diversis partibus orbis

Conveniunt properi, qui terris omnibus errant

Hortantes scelera ac variis mortaiia ludunt

Pectora imaginibus rectique oblivia suadent.

160

Necnon ventorum tempestatumque potentes,

Nubivagum genus, haud certa regione locati,

Nimborum in media consueti nocte vagari.

Ergo animis prompti atque opibus coiere parati

Vna omnes; fremitu vario sonat intus opaca

165

Regia, rex donec nigram igne tricuspide dextram

Armatus coetu in medio sic farier orsus:

"Tartarei proceres, coelo gens orta sereno,

Quos olim huc superi mecum inclementia regis

Aethere deiectos flagranti fulmine adegit,

170

Dum regno cavet ac sceptris multa invidus ille

Permetuit refugitque parem. Quae praelia toto

Egerimus coelo, quibus olim denique utrinque

Sit certatum odiis, notum et meminisse necesse est.

Ille astris potitur, parte et plus occupat aequa

175

Aetheris ac poenas inimica e gente recepit

Crudeles. Pro sideribus, pro luce serena

Nobis senta situ loca, sole carentia tecta

Reddidit ac tenebris iussit torquere sub imis

Immites animas hominum, illaetabile regnum,

180

Haud superae aspirare poli datur amplius aulae.

Ingens ingenti claudit nos obiice tellus;

In partemque homini nostri data regia coeli est.

Nec satis. Arma iterum molitur et altera nobis

Bella ciet regnisque etiam nos pellit ab imis.

185

Id propter iuvenem aetherea demisit ab arce

Seu natum sive alitibus de fratribus unum.

Iamque aderit fretusque armis coelestibus ille

Sedibus exitium vehet his et regna recludet

Infera concessasque animas nostro eximet orbe.

190

Fors quoque nos, nisi non segnes occurrimus, ipsos

Arcta in vincla dabit vinctosque inducet Olympo

Victor ovans; superi illudent toto aethere captis.

Iste autem, quanvis mortalia membra caducus

Induerit, tamen est nostris imperditus armis.

195

Nempe ego saepe adii coramque interritus urgens

Tentavi insidiis nequicquam. (Non ea me res

Falsum habuit, neque enim nunc primum talia cerno.)

Quas non in facies, quae non mutatus in ora

Accessi incassum? Semper me reppulit ipse,

200

Non armis ullis fretus, non viribus usus,

Sed tantum Veterum repetito carmine vatum

Irrita tentamenta, dolos et vim exiit omnem.

Ergo quae mihi nunc surgit sententia pandam.

Ille iter antiquas Solymorum instaurat ad arces,

205

Sit licet invisus magnae primoribus urbis;

Quippe sacerdotes odiis ingentibus illi

Infensi insidias, ut cuique est copia, tendunt,

Solliciti veterum pro relligione parentum,

Vt ferro incautum superent et funere mulctent,

210

Quandoquidem ille novos ritus, nova sacra per urbes

Instituit priscasque audet rescindere leges.

Hic opibus vestris opus. En nunc confieri rem

Tempus adest! In eum cuncti maioribus illos

Inflammate odiis et vera et prava canentes

215

Pestiferumque animis furtim inspirate venenum.

Ne victi oblitique iras corda aspera ponant,

Sed saevi magis atque magis stimulisque subacti

Acribus absistant nunquam, nisi caede peracta.

Si vero, si quis sociis ex ipsius unum

220

Bis senis capere atque dolis pervertere possit,

Res confecta; metus penitus sublatus et omnis.

Praecipitate moras; Huxis succurrite rebus.

Nunc tectis opus insidiis, nunc viribus usus:"

Vix ea fatus, ubique ruentes iussa facessunt

225

Auctores scelerum portisque ex omnibus alte

Diversi rumpunt; tremit abclita murmure tellus.

Incubuere auris, crinitas anguibus alas

Obscurum per inane movent terrasque capessunt.

Non tam olim densa sublimes nube per auras

230

Horilegae glomerantur apes aestate serena

Nubifugo Borea et madiclis cessantibus Austris,

Si quando exorta est inter discordia reges

Saevaque collatis invadunt praelia signis,

Vaef quibus institerint terris, quibus orbis in oris

235

Dira cohors! Quantas populis feret illa ruinas?

Iamque emensus iter multis comitantibus heros,

Vera dei soboles, Bethanes moenibus instat.

Cernit ibi moestas crinem laniare sorores,

Munera fraterno tumulo suprema ferentes:

240

Expertem thalami Marthan atque urbis avitae

Magdali dictam de nomine Magdalenam.

Progreditur busrumque petit. Moestissima Martha,

Hunc simul ac vidit, comites fratrisque sepulcrum

Deserit ac multo venienti occurrit honore;

245

Insequitur soror inde, oculos ambae imbre madentes,

Foemineis ambae plangoribus indulgentes.

"Vt te post cari germani funera tandem

Accipimus Venientem! Vt te saepe ille vocabat,

Magne hospes, gelidi perfusus frigore leti!

250

Atque equidem, credo, tunc sors te si qua dedisset

Nobis, nunc etiam vitales duceret auras.

Nunc quoque (nil quando clari tibi rector Olympi

Abnuit) haud penitus nobis spes omnis adempta est:"'

Talibus orabant; comites simul omnia luctu

255

Miscebant; moestis resonahant cuncta querelis.

Ast heros tristes dictis solatus amicis,

Spondet opem, superas recliturum ad luminis auras

Actutum fratrem incolumem, quem faucibus haustum

Reliuris quarto iam sol non viderat: ortu.

260

Diditur haec totam confestim fama per urbem,

Quae cunctis incredibilisque et mira videri.

Vicinis populi passim de montibus omnes

Concurrunt studio visendi atque omnia complent,

Ventum erat ad tumulum; stat circunfusa iuventus.

265

Ipse autem in medio duplices ad sidera palmas

Iamdudum tendens oculosque immobilis heros

Orabat tacitusque parentem in vota vocabat.

Orantem observant taciti, intentique tuentur

Quid iubeat, quae signa ferat, quo deinde cadat res.

270

Bis toto color ore abiit; bis pectore anhelo

Infremuit nutuque caput concussit honestum.

Ecce autem tumuit tremere hostia visa repente.

Omnibus extempio subita formidine sanguis

Diriguit penitusque invasit pectora frigus,

275

Cum tandem deus has effudit ad aethera voces:

'Summe parens, quamvis precibus nil abnuis unquam

Ipse meis quaecumque petam, tamen hoc tibi grates

Munere semper agam. Tua quanta potentia vidit

Circunfusa manus, populi videre frequentes.

280

Vos autem famuli, properate, recludite marmor,

Saxum ingens auferte viroque exolvite vittas,

Nec mora praeceptis; paruerunt claustra sepulcri.

Concursu accedunt magno attonitique pavore

Inspectantque videntque intus deforme cadaver,

285

Vixque sibi credunt nullo cogente moveri.

Nec mora; clamantis ter voce vocatus amici

Erigitur loquiturque et coeli vescitur auris.

Obstupuere omnes, nec sat: vidisse Ioquentem

Aut audisse semel, dum cuncta ex ordine narrat

290

Conventu in medio: quae funere passus in ipso est,

Quanto anima instantis vi Ieti exclusa dolore

Terrenosque diu eluctata reliquerit artus,

Quas facies moriens, quam obscoena aspexerit ora

Terrentum iuxta furiarum irasque minasque,

295

Vt vix siderea volucres missi arce ministri

Auxilio possent avidas inhibere rapinis.

His addit scelerum poenas ac laeta piorum

Praemia quaeve animas miseras subiisse necesse est

Arbitria aeternosque nigris fornacibus ignes.

300

His actis deus orantis vicina Simonis

Tecta subit, quem tota olim lacerum ulcere membra

Eripuit morbo atque in pristina reddidit ipse.

Dum vero mensas grati dignatus amici

Accubat in medio procerum urbis, protinus ecce

305

Ingreditur forma insignis cultuque puella,

Picta peregrinas tunicasque sinusque crepanti

Argento saturos atque auro intertexto,

Cui caput implicitum gemmis. It fexile collo

Aurum ingens mixtis onerosa monilia baccis,

310

Propexique nitent electro molle capilli,

Nexilibus quos in nodos collegerat hamis,

Aureaque ex humero demissam fibula vestem

Eois opibus gravidam et Gangetide gaza

Subnectit. Media micat ardens fronte pyropus,

315

Crebraque consertis pendent redimicula gemmis,

Qualis laeta sinus cum tellus veris honorem

Pandit opesque suas gremio explicat alma virenti.

Haec olim amissis utrisque parentibus orba

Resritir, et proles in opes successit avitas

320

Vnica, quas pater immensas praedives habebat.

Dumque aetas rudis, una illi super omnia cordi

Relligio fuit et servandi cura pudoris.

Mox autem paulatim annis fervente iuventa

Sensibus illapsa est Veneris malesuada cupido,

325

Quae mentem immutans furiis subiecit iniquis,

Ah miseram! Abiecto non obstat cura pudori;

Non species, non fama movet. Cessit timor omnis

Relligioque oblita, domo iam nubilis exit;

Iam convivia, iam spectacula laeta frequentat,

330

Vinclaque contemptis rectoribus omnia rumpit,

Ac veluti ratis Aegaeo sine remige in alto,

Sublatos simul ac fluctus inflaverit aura,

Nunc huc incerto, deinde illuc fluctuat aestu,

Quo ventique undaeque urgent spoliata magistro.

335

Et iam freta opibus praedulces ambit amores

Florentum iuvenum, si quis spectabilis ore

Egregio formaque alios supereminet omnes.

Ergo laeta virum praestanti corpore postquam

Accepit venisse, deum quem fama ferebat,

340

Nullam passa moram studio correpta videndi

Venerat. Ast, ubi conspicuos deperdita vultus

Hausit et egregiae divinum frontis honorem

Divinosque oculos, ardentis pabula amoris,

Diriguit penitusque animo sententia versa est

345

Atque alias longe concepit pectore flammas.

Ecce autem subito visae spirantis ab ore

Septem adeo circum offusa caligine et atra

Nube exire faces, veluti cum torris obusti

Vltima sursum flamma fugit fumumque relinquit,

350

"Haec, deus, haec,- inquit-, capitum foedissima septem

Correptam miserae mentem vexabat Erinnys,

Tum Maria (hoc illi nomen) mutata, nec illa

Argento quae illusa sinus modo venerat aureos.

Iam capiti crinale aurum colloque monile

355

Detrahit et tunicas squalentes exuit auro.

Iamque sui piget et curis mordetur honestis.

Inde deum orabat veniam genibusque volutans,

Vt Canis ad mensam procumbere suetus herilem,

Lambebatque pedes nudos lachrymisque rigabat,

360

Veste fovens, alios tulerat quam nuper in usus.

Tum de marmoreis varios deprompsit odores

Thesauris, casias et nardi mollis aristas

Aut thuris lachrymam atque auram fragrantis amomi,

Pronaque permulsit nuclas liquido unguine plantas;

365

Suavis in aereas diffugit spiritus auras.

Cuncta deus placida quae mente accepit et illam

Dignatus venia, monitis implevit amicis.

Interea circumpositis ex urbibus aegrum

Cernere vulgus erat conventu accedere magno.

370

Multi ibant oculis clausis, multi auribus orti

Indociles, fandi ignari, quique aegra trahebant

Membra, ferebantur, quosve exagitabat Erinnys

Captos mente, sui immemores, deus ipse iuvabat

Auxilio validique omnes laetique redibant.

375

Tandem hinc digrediens Solymorum tendit ad arces.

Hanc funclasse Semes, soboles tua, dicitur urbem,

Vitisator pater, exactis simul imbribus ingens

Cessavit vastis stagnare paludibus orbis

Plurimaque immensi compressa licentia ponti.

380

Tum venere suo bellis qui gente subacta

Vrbem appellarunt de nomine Iebusaei.

Protinus hinc reges, a prisco sanguis luda,

Finitimis late dominam coluere subactis.

Hic templum Solomon per terras omnibus aris

385

Eversis ope barbarica rex condidit olim

Templum opulentum, ingens, eductam ad sidera molem

Huc mensas arasque sacras et ahenea Iabra

Transtulit et veteris vestes ac munera templi,

Ostro perfusas vestes auroque rigentes;

390

Tum lychnos lancesque cavasque invexit acerras

Cymbiaque et tripodas fulvoque ex aere lebetas

Inclusasque sacro leges ac foedera ligno,

Quae gemina in silice omnipotens pater ipse notarat

Hic gentis rex atque omni cum gente sacerdos

395

Sacra ferens pecudum fundebat rite cruorem;

Victima non alias maculabat sanguine sedes.

Vndique mos erat huc populos ter adire quotannis

Et proprios genus Isacidum instaurabat honores.

Ipse etiam huc heros crebro se ferre solebat.

400

Iamque viis plenis multis cum millibus ibat,

Vnde urbis poterant turres atque alta videri

Culmina. Laeti omnes ramos viridantis olivae

Quasque manu gestent, palmas a stirpe refringunt.

Praecedit peditum late manus omnis; it ingens

405

Pone equitum globus; in medio pulcherrimus heros

Haud acri provectus equo phalerisque superbo

Eminet. At sibi pauperiem ut placuisse beatam

Admoneat socios, rex quadrupedantis aselli

Terga premit, vates quondam ut cecinere fhturum.

410

Nudus erat vertex; humeris demissa fluebat

Ad talos vestis, quam festinaverat olim

Ipsa parens pueroque dedit gestare, nec illa est

Vllo attrita usu, nulla consumpta senecta.

Taurea nudatis circundat tegmina plantis.

415

Talis iter tendit recipitque ad moenia gressum.

Ante urbem pueri occurrunt mixtaeque puellae

Floribus ac variis ornatae tempora sertis.

Omnibus in manibus palmae, omnes carmina laeti

Laeta canunt, tonsis et inumbrant ora coronis,

420

Certatimque dei gaudent placida ora tueri.

Tum demum portis urbem ingrediuntur aperris

Et propius regem servatoremque salutant

Praetenduntque manu thyrsos oleasque coruscant

Frondentis. Superas ingens it clamor ad auras.

425

Spargitur his rumor subito ac tota urbe vagatur.

Consurgunt gentis primi. Procul ecce per auras

Pulveream cernunt tolli super aethera nubem;

Ignari penitus rerum causasque requirunt

Tam subiti motus, quem nam tam multa sequantur

430

Millia ductorem, quis tantus clamor ovantum.

Ast illi, quibus est divi haud incognita fama,

Occurrunt alacres regi plausumque sequentes

Ingeminant, quaque ingreditur, passim ecce rubenti

Insternunt ostro sola barbaricisque tapetis

435

Intenduntque vias sertis et floribus augent.

Vix ingressus erat, cum densam respicit ecce

In bivio turbam clamoremque auribus haurit

Ingentem et secum admirans vestigia pressit.

Vallis erat circum frondosis undique septa

440

Collibus; in medio rivis atque imbribus humor

Collectus semper stabar laticesque perennes,

Quo solitae innuptae praedivitis urbis aquari,

Et potum pariter pecudes compellere prisci

Pastores lymphaque gregem curare salubri,

445

Vnde Lacum fama est Ovium dixisse minores.

Huc concursus erat certis de more diebus

Turbaque adibat, inops, variis exercita morbis.

Namque videbatur magno quandoque moveri

Cum sonitu, medio unda lacu et perculsa repente

450

Sublato ad coelum spumabant coerula fluctu.

Sed vulgo subiti quae motus causa latebat.

Impubes pueri tantum innuptaeque puellae

Signa prius manifesta dabant seseque canebant

Cernere pennatum puerum fulgere per auras

455

Vndanti chlamyde atque auro radiantibus alis

Delapsumque polo tranquilla impellere utraque

Stagna manu lateque viam signare cadentem.

Qualis stella pater superum quam misit Olympo

Aut nautis signum aut populis in castra coactis,

460

Praecipitat flammis longe lateque coruscis

Scintillans: corda ignaris mortalibus horrent.

Ergo expectabant denso miseri agmine circum

E coelo signum intenti laticesque quietos

Servabant oculis atque omnes auribus auras,

465

Auditum ad signum subito ut se primus in undas

Quisque daret stagnoque sonanti immergeret artus.

Quippe erat inde salus semper non pluribus, uni

Qui subito impulsum prior exiliisset in aequor.

Sicut ubi vacui tendunt medio aequore campi

470

Viribus et rapido iuvenes decernere cursu,

Arrexere animos cuncti signumque parati

Expectant. Pulsat pavor intus pectora anhelus

Omnibus atque locum spondet sibi quisque priorem

Hos inter longo detentus brachia morbo

475

Brachiaque et plantas, omnes et inutilis artus

Ietrus erat, Cui quondam et opes et avita fuere

Praedia opima, sed, ut iuvenili e corpore morbum

Pelleret, heu! nimium mendaci credidit arti,

Dumque vias omnis medicaeque explorat opis vim,

480

Pauperiem morbo adiecit miserandus iniquam,

Ossibus ad vivum qui iam persederat imis.

Iamque fere denum in luctu quater egerat annum

Innumeris circumventus morbisque fameque,

Quem postquam aspexit propius stellantis Olympi

485

Rege satus, sic est ultro placido ore loquutus:

"Infelix, quae te segnis mora detinet unum

Servantem has frustra ripas et tristibus undam

Praesentem morbis, alii cum scilicet omnes

Protinus hinc abeant laeti oblitique Iaborum

490

Accipiant solitas reparato in corpore vires?"

Ille sub haec largoque genas simul imbre rigabat.

"Non hoc crimen aquae, non vis mihi fontis iniqua est,

Verum ego dum motum opperior salientis aquai,

Praecipites dant saltu alii se in stagna priores

495

Ad sonitum; invalidis nequeo ipse insistere plantis,

Nec me tunc opis externae dignatur egentem

In stagno quisquam ante alios mersare salubri"

Talia narrantem placido deus ore tuetur

Atque ait: "Ipse tuis pedibus subsiste valensque

500

Carpe viam, nec cuncta undis debere necesse est."

Vix ea, cum subito cernentibus omnibus ecce

Erigitur stratumque humeris, mirabile visu,

Ipse suis referens pedes omnes passibus aequat,

Atque suo solidae respondent robore vires,

505

Sicut ubi in silvis, dum ramos colligit, anguem

Frigore sopitum pastor brumaque rigentem

Frondibus implicuit admovitque inscius igni,

Nulla mora est, propius flammas vix pertulit et iam

Attollitque caput iamque ignea Iumina torquet

510

Perque domum serpens micat arduus ore trilingui.

Parte alia ante fores templi mediaque ministri

Ingenti strepitu testudine dona sedentes

Vendebant, quae plebs aeratae imponeret arae,

Lanigeras pecudes taurosque paresque columbas,

515

Voti ut quisque reus rerumque ut copia cuique.

Quos simul atque heros ingressus vidit et omnem

Discursu et clamore Iocum resonare profano,

Haud tulit, et verbis graviter commotus acerbis

Reppulit, intortum vibrans per terga flagellum,

520

Verberaque insonuit sacroque a limine abegit.

Qualis ubi Arctois Boreas erupit ab antris,

Aereos rapido perverrens turbine campos,

It coelo ferus et piceas toto aethere nubes

Insequitur; dant victa locum et cava nubila cedunt.

525

"Sacra deo domus haec," -inquit- haec numinis aedes;

Vos autem versam indignos scelerastis in usus.

Sanguine respersum est aras animaque litatum

Hactenus antiquis concesso more sacrorum.

Indultum satis atque ovium iam caedis abunde est.

530

Nunc pater omnipotens pecudum volucrumque cruori

Parcere vos posthac iubet ac fumantibus extis.

Vos diversa manent mutatis orgia sacris.

Discite iustitiam tantum puraque litate

Mente Deumque piis precibus placate volentem.

535

Hi vestri ritus, ea deinde piacula sunto:"

Sic ait, et supplex demisso poplite ad aram

Cernuus arcana prece patris numen adorat.

Iamque sacerdotum primis exarserat ingens

Tristi in corde dolor, flammaeque iraeque coquebant.

540

Nec novus hic primum furor, haec odia aspera surgunt

Antiquae irarum causae antiquique dolores

Haudquaquam exciderant animis fixique manebant.

Non tamen hic ausi sunt illum surgere contra,

Sed veriti ultricem plebem turbamque sequentum,

545

Excessere adytis, nequicquam indigna minati.

Quales nocte lupi stabulis cum forte reclusis

Appetiere gregem, verum custodia pernox

Obstitit et canibus vocalibus inde revulsit;

Olli (dira fames stimulis agit intus) abacti

550

Cedunt et montes nequicquam ululatibus implent.

Dum vero affatur genitorem divus ad aram,

Mirantes socii templum per singula lustrant,

Suspectu molem vasto artificumque Iaborem:

Cautibus excisas centum, centum aere columnas,

555

Omnes e solido, omnes altis montibus aequas,

Tignaque et aeterna ex cedro laquearia, ahenoque

Aeratas porro stridentes cardine portas,

Sectilibusque minutatim sola levia saxis.

Tum puro ex auro postes mensasque metallo

560

E simili et fixos alta ad donaria currus

Distinctos ebeno et candenti elephanto.

Quae dum cuncta legunt, perfectis ordine votis

Improvisus adest tacitusque supervenit heros,

Atque ait: "Haec moles, adeo haec immania templa,

565

Prorinus ut vento radicitus eruta pinus,

Versa repente dabunt labem ingentemque ruinam,

Et tibi digna tuis, Solyma, instant praemia factis,

Quae vates ad re missos divinitus ausa es

Tot ferro petere aut duris detrudere saxis.

570

Ipse ruos quoties, praesens ut vera monerem,

Tentavi cives incassum cogere in unum,

Ceu cristata suos dispersa examina foetus

Singultu volucris vocat et plaudentibus alis!

Ferro excisa cades; iam iam labentia regna

575

Protinus arma ruent tua, vindexque hauriet ignis,

Et passim haec largo sudabit sanguine tellus.

Nonne vides iam ut nunc res procubet inclinata

Et tibi iam votis non prosit nectere vota?

Longe alias pater omnipotens sacra transtulit oras;

580

Longe alia vult ipse coli er placarier urbe.

Atque adeo hic alte depactus terminus esto"

Sic fatus, monstrat miras in marmore formas,

Argumentum ingens, senum monimenta dierum

Magna quibus magni compacta est machina mundi,

585

Et vererum eventus et prisca ex ordine avorum

Facta, haud humanis opus enarrabile verbis.

Non illic hominum effigies simulacrave divum,

Arcanis sed cuncta notis signisque notavit

Obscuris manus artificis, non hactenus ulli

590

Cognita, non potuere ipsi deprendere vates.

Hic superum sator informem speculatus acervum,

Aeternam noctemque indigestumque profundum;

Prima videbatur moliri exordia rerum

Ipse micans radiis ac multa luce coruscus.

595

Iamque videbatur fulva de nube creare

Steiligeri convexa poli terrasque fretumque

Et Iucem simul undivagam, mox unde micantes

Et solis radios et coeli accenderet ignes.

Ipsi iam denso crepitare examine circum

600

Auctoremque ducemque suum plausuque sonare

Aligeri fratres supera arce, volatile vulgus,

Lucis opus primae. Necdum tamen aethera ab imis

Flammiferum terris, terras discreverat undis,

Sed tantum confusa iacebant semina rerum.

605

Nec mora: vix coeli extuderat septemplicis orbem,

Ordine cui vario rutilos affigeret ignes,

Et iam cuncta novam incipiebant sumere formam

Paulatim coelumque sua compage teneri.

Cernere erat sicca in medio iam mole relicta

610

Littoribus curvis circum maria humida fundi,

Illisosque vadis spumare ad sidera fluctus.

Nondum pontivagae curvabant ampla carinae

Carbasa, nec liquido lentari in marmore remi,

Lata sed innocui verrebant aequora Cauri.

615

Ecce autem iam fagiferi capita ardua montes

Attollunt, infraque iacent humiles convalles.

Continuo tellus summittens daedala germen

Flore renidescit et frondis explicat arbos.

Iam videas viridi vestiri gramine campos,

620

Iam colles densis frondere cacumina silvis

Ilicibusque oleisque et coniferis cyparissis,

Nec mora: coeruleo Flammis duo lumina coelo

Incipiunt teneris primum lucescere rebus,

Et sibi ceu mundi vigiles statione vicissim

625

Succedunt certoque suum dant foedere lumen.

Nam lucis fons dimensum sol ambit Olympum

Ipse die terrasque novo splendore colorat;

Nocte suas vultu pallenti servat in umbris

Iuna vices, fundens auratis cornibus ignem,

630

Lucidaque exornant nocturnis aethera gemmis

Sidera, perpetuo circunlabentia motu,

Tum bifidis passim verrebant marrnora caudis

Squamigerum mutae pecudes pelagoque natabant,

At pictae volucres librare per aera pennis

635

Corpora et inter se curvis decernere rostris.

Nec procul hinc errant latos armenta per agros,

Lanigerique greges persultant pabula Iaeta.

Iam latebras videas meditari dira ferarum

Semina, iam longos per humum reptare chelydros.

640

Desuper hortari clara de nube putares

Coelicolum regem laetasque expromere voces:

"Crescite, propagate genus, mea semina, vestrum,

Seclaque perpetuis generatim iungite seclis"

Tandem nudus homo emicuit tellure creatus,

645

Quem superum sator affarique et dicere leges

Ore videbatur coram ac praeponere regnis,

Qui terras immortalis ditione teneret.

Mansisset dictis, servasset foedera pacta!

At campum arboribus iuxta ac viridantibus herbis

650

Iucentem aspicias, stellantia floribus arva,

Poma ubi coeruleo multum vigilata draconi

In medio fons perspicuis argenteus undis,

Quattuor adversis volvens regionibus amnes,

Qui terrae gremio infusi late arva rigarent,

655

Atque hic cernere erat malesuadi fraude draconis

Deceptum iuvenem vetitos ex arbore foetus

Gustare, edicti immemorem legisque severae,

Et iam (vix pomum infelix admoverat ori)

Poenituisse putes se frondibus involventem,

660

Nec iam coelituum regis gravia ora ferentem.

Namque videbatur fulvae inter vellera nubis

Horribili super impendens mortalibus ore

Dura redarguere et saevas indicere poenas

Pro meritis, quas ille olim, quas omnis ab illo

665

Progenies lueret lucis ventura sub auras.

Interea coniux, quae capta libidine dira

Iura prior legesque datas ac foedera solvit,

Infelix fruticum frustra per densa latebat.

At victor, factusque potens iam fraudis, ahena

670

Effulget squama teretique volumine serpens,

Ter superans stirpern, spirisque ingentibus ambit

Tortilis, et motis insultat desuper alis,

Virgineo irridens deceptos improbus ore.

Nec procul hinc ideo videas late infera circum

675

Regna, subobscuras sedes lucemque malignam

Solis, ubi casti manes animaeque piorum

Sedibus exclusae quondam debentis Olympi

Vnius ob scelus expectabant ordine longo.

Stabant hic cani proceres vittataque vatum

680

Agmina tendebantque manus ad sidera passas,

Quos omnes humeris pater alte extantibus Abras

Amplificam pandens chlamydem protentaque late

Brachia subnixus dextra laevaque tegebat.

Orantes illos credas superumque parentem

685

Supplicibus dictis affari, parceret irae,

Parceret unius noxa omnes perdere gentes.

Substitit hic imo suspirans pectore divus,

Atque ait: "En nostrum deposcunt ista laborem.

In me nulla mora est; ego tantae debitus irae

690

Morte mea eripiam hos tenebris et claustra refringam

Quin ea quae subito paucis deprensa sequuntur

Sublegite, infandum mihi portendentia letum,

Omnibus hic pauci extinctis mortalibus ibant

Inclusi ligno summas impune per undas.

695

Ingens lativago fluitabat machina ponto

Et vix extabant immani corpore montes,

Quos procul abruptus collisis nubibus ignis

Ingeminans creber coelo rutilante petebat,

Hic natum senior nudo Isacon ense petebat,

700

Infelix pater, exequitur dum tristia iussa.

Aspiceres illum toto iam corpore niti

Dextram attollentem; nondum respexerat, et iam

Nuntius ecce aderat coeli demissus ab arce

Iussa ferens primis contraria; victima iuxta

705

Pascebat pueri ignari pro caede parata

Candidus et villis aries argenteus albis.

Hinc fratrem invisum narrata ob somnia fratres

Vendebant, misero mentiti dira parenti

Funera discerptumque feris; pater ipse cruentam

710

Versabat gnati tunicam lachrymisque rigabat.

Hic etiam, Phariis dum cives ducit ab oris

Post longa exilia in patriam promissaque regna

Legifer, auxiliis fretus coelestibus heros,

Orta lues populum errantem miseranda repente

715

Serpentum afflatu leto dabat, atque iacebant

Corpora tabifico passim morientia morsu.

Dux vero in medio campi suspendit ahenum

Ingenti e malo colubrum stratosque iubebat

Dirigere huc aciem intentos lignumque tueri,

720

Quae miseris erat haud dubiae via sola salutis.

Parte alia rostro terebrans sibi viscera acuto

Foeta avis implumes pascebar vulnere natos.

Stant olli circum materno sanguine Iaeti

Et pectus certatim omnes rimantur apertum.

725

His animadversis portis bipatentibus ibat

Multa putans, necdum gradibus descenderat heros

Omnibus, et magno iam longe urgente tumultu

Ecce trahebatur passis per terga capillis

Pallida longaevi coniux Susanna Manassei,

730

Quoi pater egregiam forma et florentibus annis

Haud placitis taedis invitam aegramque iugarat.

Nanque fidem ob thalami foedatam ad iusta vocabant

Supplicia ingenti iuvenum sectante caterva.

Et iam saxa manu pueri vulgusque tenebant.

735

Ipse sed antevolans prohibebat tela sacerdos,

Donec porticibus Chrisrum conspexit in amplis,

Ad quem, ubi concessit miseramque ad limina traxit,

Ingressus versare dolos:"Haec prodidit- inquit-,

Coniugium thalamique fidem deprensa fefellit.

740

Sontem iura neci tali pro crimine dedi

Nostra iubent duris (sed quae inclementia?) saxis.

Teque ideo vatum interpres mitissime adimus,

Et tua, quaenam sit, sententia quaerimus omnes."

Dixerat atque animo iam spes pascebat inanes,

745

His captum implicitumque putans sermonibus hostem,

Praeclusos abitus, non effugia ulla relicta.

Illam quippe neci si solveret interceptam

Miti animo miseratus, cum turba omnis in ipsum

Saxaque et ultrices raptim converteret iras,

750

Quod sanctas gentis leges everteret illex;

Si vero ad poenam iusset pro crimine duci,

Sese odiis vulgi obiiceret crudelis acerbis.

Haec agitans iam victorem se mente ferebat,

Pectora laetitia multum tumefactus inani.

755

Ac veluti in somnis olim sibi visus arator,

Dum terrae attrito suspendit vomere terga,

Auri ingens pondus Campo effodisse subacto,

Gaudia vana fovet. Cernet somno ille relictus

Pauperiem, duros et adhuc sibi adesse Iabores,

760

Somnia fortunamque animo execratus inanem.

Ipse viam deus invenit (fallacia numen

Nulla humana valet contra) qua legibus illi

Parceret illaesis. Nempe ut defixa tenebat

Ora solo, tandem attollens turbamque paratam

765

Aspectans ait: "Haud dubium quin crimine Ietum

Sit merita; id prisci quondam sanxere parentes.

Ergo agite, o vestrum quicumque est criminis expers,

Saxa manu primus rapiat feriatque merentem,

Ecquis erit tanto e numero, qui vulnera prima

770

Dirigat et sceleris purum se proferat ultro?"

Sic memorans, omnis servabat Iumine pronus

Obliquo horrendumque tuens illumque paratus

Inscripsisse solo, cui mens interrita nullum

Esset ob admissum foede securaque culpae.

775

Stabat conspectu in medio tremebunda puella,

Iam suffusa oculos mortis nigrore propinquae,

Et positis terram genibus submissa petebat,

Non minus exanimata metu quam in retia cerva

Acta canum latratu et longo exercita cursu,

780

Cum iam consumptae vires, cum se undique cinctam

Hoste videt mortemque instantem certa moratur.

His autem auditis responsis, omnibus ingens

Confestim cecidit furor et vis fracta quievit.

Quisque suam tacito versant in pectore vitam,

785

Inque vicem spectant sese atque adversa tuentur,

Nec quisquam turba in tanta se prodidit ultro.

Saxa cadunt manibus furtim labentia et omnes

Quisque sui memores abeunt templumque relinquunt

Vt vero deus aspexit vacua atria circum,

790

Linea detraxit pavitanti vincla puellae,

Atque illam verbis monitam dimittit amicis:

"I melior, veterum famam iam extingue malorum"

Talia dein socios fatur conversus ad ipsos:

"Heu durum genus; haud possunt desistere victi,

795

Nil linquunt intentatum, nil prorsus inausum.

Nempe ego nunc festis fas contra et iura diebus

Affero opem invalidis aegrosque in pristina reddo;

Nunc sontes et sponte sua commissa fatentes

Accipio noxaque animos et crimine solvo.

800

Nunc socii fruges tractant et vina, priusquam

Dent manibus Iymphas; cum victu corpora curant

Nec dapibus parcunt et quae in nos plurima iactant.

Quin etiam me fraude petunt furta irrita adorti

Vel cum Romanis astu me opponere tentant

805

Incautum quaeruntque dolo, an fas pendere regi

Per capita argentum, edicto quod quisque iubetur.

Nec caecos mea facta movent ingentia, quae non

Humanis fierent opibus, non artibus ullis.

Nec qua vi haec agitem spoliati lumine cernunt,

810

Consiliisque audent supremi obstare parentis,

Nec priscos tollo ritus Iegesve refigo;

Quippe alia arcanis longe sententia dictis

Indeprensa latet, Longe altera sacra teguntur

Nube sub obscura verborum. Vt caetera mittam,

815

Quid suis horretis vetitis imponere mensis

Viscera? Non animis labem sublimibus affert

Aut his aut illis ieiunia solvere rebus.

Vobis intus obest mens ipsa et dira cupido.

Sed quoniam gaudet coeno immundaque palude

820

Setigerum genus et pecori huic innata libido est,

In sue adumbrantur veneris mala gaudia foedae.

Quin etiam, ut iussis animos coelestibus auctor

Paulatim assuescens posset mollire colendo

Nec nulla inciperet sub relligione tenere

825

Indociles primum populos obtusaque gentis,

Pectora iussit oves iugulare et sanguine terram

Imbuere immeritosque aris mactare iuvencos.

Quae tamen omnia erant, si cui mens alta vigebat

Venturae speculum mox relligionis et umbra.

830

His actis iam devexum cum vesper Olympum

Clauderet, egrediens malefida cessit ab urbe.

Tum genitorem obitus affarier ante propinquos

Exoptans coramque arcanas promere voces,

Ignaros socios Taburi ima in Valle reliquit;

835

Ipse autem ascensu superans capita ardua montis

Constitit, aereae feriunt ubi sidera cedri.

Addiderant comites se tantum ex omnibus illi

Fidus loannes cum fratre Petrusque vocati.

Stabant orantes taciti pariterque supinas

840

Tendebant sine voce manus ac lumina coelo.

Ipse autem his magno genitorem affatur amore:

"O pater, en insons nunc dira ad funera pergo,

Progenies tua, nec tot ferre indigna recuso,

Quando certa tibi mens atque haec fixa voluntas,

845

Et tanti mortale genus, Nil demoror; adsum.

Hos saltem qui me patriaque suisque relictis

Per varios casus lectissima corda sequuntut,

Aspice, et immeritos caecis averte periclis.

Haud vereor quod se his homines, gens impia passim

850

Opponunt. Nil facta hominum mortalia terrent.

Lpsi etiam (nihil hoc moveor) moriantur ad unum,

Aut potius saevo, si vis, tu fulmine perde

Correptos igni et penitus res attere fractas.

Tu, genitor, tanto finemque impone labori,

855

Si tantae est genus humanum coelo addere molis,

Seclaque mutatis in pristina reddere rebus.

Tantum oro (scelus!) inferno summissa barathro

Gens, pestem meditata viris, nil improba furtis

Officiat, non infando praevertat amore

860

Insidiis captos nec corda improvida fallat,

Dum scelera hortatur nostrique oblivia suadet.

Iam iam aderunt infandi hostes, armata dolis gens,

Nondum animos satiata, graves nondum ulta dolores

Has fraudes iamque has fraude artesque movebunt.

865

Quas non mentiti simulato corpore formas,

Vt capiant genus innocuum vertantque venenis

Pestiferis? Tu frange dolos ferque irrita in auras

Cuncta, pater; tandem victis edice quiescant.

Sint qui per terras gentes post funera nostra

870

Iustitiam erudiant et relligionis amorem.

Hanc veniam concede; id gnati cedat amori

Filius haec. Genitor contra cui talia reddit:

"Nate, patris virtus nostrique simillima imago,

Nulla tuis fraus (solve metum) nullaeve nocebunt

875

Insidiae, quas nunc regni molitur operti

Arbiter. Incepti frustra irritus omnia tentat.

Induat in facies centum, centum ille figuras,

Ipse adero, retegamque dolos foecundaque fraudis

Agmina disiiciam et magna virtute resistam.

880

Vnus erit tantum, cui mentem insania vertet,

Infelix, iam nunc devoto pectore versat

Infandum scelus atque tui iam poenitet aegrum,

Secum indignantem, tua quod praecepta sequutus

Exuerit blandum vitae mortalis amorem

885

Malueritque graves sub te tolerare labores,

Omnia quae mecum mundi ante exordia nosti.

Hunc tamen indignum numero coetuque piorum

Addidimus memores vatum, qui talia quondam

Praedixere, tuis exemplum insigne futurum.

890

Evadent alii insidias meliora sequuti.

Omnes te propter contempto lucis amore

Haud mortem horrescent pergentque in funera laeti,

Innumeramque suo parient tibi sanguine gentem

Proiectu vitae et mortis amore superbi.

895

Efficiam coelo dignos post aspera tandem

Funera, deserti magnum aetheris incrementum.

Quos tu olim aspicies hac relligione nepotes

Surgere, nate, tibi! Quam pectora certa videbis!

Tu modo, tu perge et coeptum decurre laborem.

900

Hi, quos cernis enim vix nunc tua iussa sequutos

Indociles, fandi ignaros (mora non erit), altos

Pectore concipient sensus doctoque verendas

Ore canent leges, afflati numine nostro,

Et vastum in melius referent hortatibus orbem.

905

Succedent aliis alii sacrique nepotes;

Victores tua signa ferent trans ultima claustra

Oceani, latas undis cohibentia terras,

Clarescetque tuum passim per secula nomen.

Sponte sua invicti reges tibi sceptra, tibi arma

910

Subiicient sua per terras arasque sacrabunt.

Atque adeo gravida imperiis Roma illa superba,

Apenninivagi quae propter Tybridis undam

Ingentes populos frenat, pulcherrima rerum,

Summittet fasces et, quas regit, orbis habenas.

915

Illic relligio, centum illic maxima templa,

Centum arae tibi fumantes centumque ministri,

Quique viris late atque ipsis det iura sacerdos

Regibus et summo te in terris reddat honore.

Si qua tamen paulatim annis labentibus aetas

920

Decolor inficiet mores versisque nepotes

Degeneres surgent studiis, per dura laboresque

Exercens lapsam revocabo in pristina gentem,

Illa malis semper melior se tollet ad astra.

Saepe solo velut eversam excisamque videbis,

925

Quam modo praedixi, populorum incursibus urbem,

Verum quo magis illa malis exercita, semper

Altius hoc surgens, celsum caput inseret astris,

Moeniaque in melius semper recidiva reponet,

Nec nisi subiecto passim sibi desinet orbe.

930

Sic placitum. Nostri sedes ea numinis esto."

Haec ait, et natum dextra complexus inhaesit.

Ecce autem subito rubra vibratus ab aethra

Cum sonitu fulgor micat, et polus intonat ingens.

Nam pater omnipotens manifestus ab aethere nubem

935

Ostendit radiis illustrem lucis et igni.

Omnia collucent late loca. Turbine Christus

Corripitur rapido mediaque in nube refulsit,

Verus et aspectu patuit deus atque per auras

Divinum toto spiravit vertice odorem

940

Luminis aetherei specimen, genitoris imago.

Nec secus emicuit roseo pulcherrimus ore

Insolita circum perfundens omnia luce,

Quam cum mane recens lucis fons aureus ingens

Lumine sol coelum exoriens rigat omne profuso,

945

Oceani in speculo longe resplendet imago,

Et croceae effulgent aurata cacumina silvae.

Talem se sociis mirantibus obtulit heros,

Amborum in medio Vatum, quorum alter adivit

Flammifero quondam invectus coeli ardua curru,

950

Et tranavit equis insultans aeris auras.

Isacidum Phariis genus alter duxit ab oris,

Dux profugum, legesque dedit moremque sacrorum.

Necnon coelicolum propius tum maxima pandi

Visa domus coelique ingens apparuit aula.

955

Tum genitor nubis fulgens candentis amictu

Oscula libavit nato, et vox lapsa per auras.

"Hic mea progenies; hic est mea magna voluptas.

Vni huic mortales omnes parete volentes."

Nec plura his. Toto assonuit chorus omnis Olympo

960

Coelestum cantu vario plausumque dedere.

Tum demum in faciem consuetam redditus heros,

Attonitos socios monstrisque metuque sepultos

Excitat atque hominis mortali apparuit ore.