Marco Girolamo Vida scacchia ludus

Ludimus effigiem belli simulataque veris

Praelia, buxo acies fictas et ludicra regna,

Vt gemini inter se reges albusque nigerque

Pro laude oppositi certent bicoloribus armis.

5

Dicite, Seriades Nymphae, certamina tanta

Carminibus prorsus vatum illibata priorum.

Nulla via est; tamen ire iuvat, quo me rapit ardor,

Inviaque audaci propero tentare iuventa.

Vos per inaccessas rupes et inhospita euntem

10

Saxa, Deae, regite, ac secretum ostendite callem.

Vos huius ludi in primis meminisse necesse est.

Vos primae studia haec Italis monstrastis in oris

Scacchidis egregiae monimentum insigne sororis.

Iuppiter Aethiopum sedes et Memnonis arva

15

Iverat, Oceani mensas dignatus amici,

Qui sibi tum optatis iunxit Tellurem hymenaeis.

Affuit una omnis Superum chorus: omnia festo

Aequoris immensi resonabant litora plausu.

Vt dapibus compressa fames mensaeque remotae,

20

Quo Superum mentes ludo mulceret inani,

Oceanus tabulam afferri iubet interpictam.

Sexaginta insunt et quattuor ordine sedes,

Octono. Parte ex omni via limite quadrat

Ordinibus paribus, nec non forma omnibus una

25

Sedibus, aequale et spatium, sed non color unus.

Alternant semper variae, subeuntque vicissim

Albentes nigris, testudo picta superne

Qualia devexo gestat discrimina tergo.

Tum Superis tacite secum mirantibus inquit:

30

Marti aptam sedem ludicraque castra videtis.

Hoc campo adversa acies spectare licebit

Oppositis signis belli simulacra ciere,

Quae quondam sub aquis gaudent spectacla tueri

Nereides vastique omnis gens accola ponti,

35

Si quando placidum mare et humida regna quierunt.

En vero simulata adsunt qui praelia ludant."

Sic ait et versa in tabulam deprompsit ab urna

Arte laboratam buxum simulataque nostris

Corpora, torno acies fictas albasque, nigrasque,

40

Agmina bina pari numeroque et viribus aequis,

Bis nivea cum veste octo totidemque nigranti.

Vt variae facies, pariter sunt et sua cuique

Nomina. Diversum munus, non aequa potestas:

Illic et reges paribus capita alta coronis,

45

Et regum pariter nuptas in bella paratas

Cernere erat. Sunt qui pedibus certamina inire

Sueti, sunt et equis qui malint, quique sagittis,

Nec deest quae ferat armatas in proelia turres

Bellua. Vtrinque Indos credas spectare elephantes.

50

Iamque aciem in versum statuunt, structaeque cohortes

Procedunt campo castrisque locantur utrisque.

Linea principio sublimes ultima reges

Parte utraque capit quartis in sedibus ambos

Tractu eodem adversos inter se. Sex tamen aequis

55

In medio sedes spatiis hinc inde relictae.

Sede albus sese nigra tenet, ater in alba.

Proxima reginas capit orbita. Regibus ambae

Haerent quaeque suo. Dextrum latus altera, laevum

Altera lege datis tangunt stationibus, atrumque

60

Atra tenet campum, spatio stat candida in albo,

Et proprium servant prima statione colorem.

Inde sagittiferi iuvenes de gente nigranti

Stant gemini, totidem pariter candore nivali,

Nomen Areiphilos Graii fecere vocantes,

65

Quod Marti ante alios cari fera bella lacessant.

Continuo hoc inter rex nec non regia coniux.

Clauduntur medii: duo dehinc utrinque corusci

Auratis equitis sagulis cristisque decori

Cornipedes in aperta parant certamina Martis.

70

Tum geminae velut extremis in cornibus arces

Hinc atque hinc altis stant propugnacula muris,

Quas dorso immanes gestant in bella elephanti.

Postremo subeunt octo hinc atque inde secundis

Ordinibus pedites, castrisque armantur utrisque

75

Armigeri partim regis partimque ministrae

Virginis armisonae, quae prima pericula belli,

Congressusque ineant primos pugnamque lacessant.

Non aliter campis legio se buxea utrinque

Composuit duplici digestis ordine turmis,

80

Adversisque ambae fulsere coloribus alae,

Quam Gallorum acies alpino frigore lactea

Corpora si tendant albis in proelia signis

Aurorae populos contra et Phaethonte perustos

Insano Aethiopas et nigri Memnonis alas.

85

Tum pater Oceanus rursus sic ore locutus:

"Coelicolae iam quaenam acies, quae castra videtis,

Discite - nunc neque enim sunt haec sine legibus arma -

Certandi leges, nequeant quas tendere contra.

Principio alterni reges in praelia mittunt

90

Quem pugnae numero ex omni elegere suorum.

Si niger arma ferens primus processit in aequor,

Continuo adversum semper se candidus offert;

Nec plures licet ire simul facto agmine in hostem.

Propositum cunctis unum, studium omnibus unum

95

Obsessos reges inimicae claudere gentis,

Ne quo impune queant fugere atque instantia fata

Evitare; etenim capiunt ita praelia finem.

Haud tamen interea cuneis obstantibus ultro

Parcunt, sed citius quo regem sternere leto

100

Desertum evaleant, caedunt ferro obvia passim

Agmina. Rarescunt hic illic funere semper

Vtraque castra novo; magis ac magis area belli

Picturata patet; sternuntque caduntque vicissim.

Sed caedentem opus est sublati protinus hostis

105

Successisse loco et conatus vindicis alae

Sustinuisse semel; mox, si vitaverit ictum,

Inde referre licet se in tutum praepete planta.

At pedites prohibent leges certaminis unos,

Cum semel exierint - facilis iactura! - reverti.

110

Nec vero incessus cunctis bellantibus idem,

Pugnandive modus: pedites in praelia euntes

Evaleant unam tantum transmittere sedem,

Inque hostem tendunt adversi et limite recto.

Congressu tamen in primo fas longius ire,

115

Et duplicare gradus concessum. At cominus hostem

Cum feriunt, ictum obliquant et vulnera furtim

Intentant semper lateri cavaque ilia caedunt.

Sed gemini claudunt aciem qui hinc inde elephanti,

Cum turres in bella gerunt ac praelia miscent;

120

Recta fronte valent dextra laevaque retroque

Ferre aditum contra campumque impune per omnem

Proruere ac totis passim dare funera castris.

Ne tamen obliquis occultent nixibus ictum,

Qui tantum mos concessus pugnantibus arcu,

125

Dilectis Marti ante alios. Nam semper uterque

Fertur in obliquum, spatiis nigrantibus alter,

Alter candenti semper se limite versat,

Directisque ineunt ambo fera bella sagittis.

Nec variare licet, quamvis fas ire per omnem

130

Hinc atque hinc campum atque omnes percurrere sedes.

Insultat sonipes ferus atque repugnat habenis.

Numquam continuo stipata per agmina ductu

Procurrit. Tantum sursum sese arduus effert

Semper et in gyrum gressus magno impete lunat

135

Curvatos duplicemque datur transmittere sedem.

Si nigrante prius campo expectaverit, album

Mox petere et sedis semper mutare colorem

Lex iubet ac certo semper se sistere saltu.

At regina furens animis pars optima belli,

140

In frontem, in terga ac dextram laevamque movetur,

Itque iter obliquum, sed semper tramite recto

Procedit; neque enim curvato insurgere saltu

Cornipedum de more licet. Non terminus olli,

Nec cursus meta ulla datur. Quocunque libido

145

Impulerit, licet ire, modo ne ex agmine quisquam

Hostilive, suove aditus occludat eunti.

Nulli etenim super educto fas agmina saltu

Transiliisse; equiti tantum haec concessa potestas.

Cautius arma movent gentis regnator uterque,

150

In quibus est omnis spes ac fiducia belli.

Omnibus incolumi rege stat cernere ferro:

Sublato pugna excedunt et castra relinquunt.

Ille adeo in bello captus secum omnia vertit.

Ergo haerens cunctatur, eum venerantur et omnes

155

Agmine circumstant denso mediumque tuentur.

Vtque armis saepe eripiant, sua corpore bello

Obiiciunt mortemque optant pro rege pacisci.

Non illi studium feriendi, aut arma ciendi;

Se tegere est satis atque instantia fata cavere.

160

Haud tamen obtulerit se quisquam impune propinquum

Obvius; ex omni nam summum parte nocendi

Ius habet. Ille quidem haud procurrere longius ausit,

Sed postquam auspiciis primis progressus ab aula

Mutavit sedes proprias, non amplius uno

165

Vlterius fas ire gradu, seu vulneret hostem,

Seu vim tela ferant nullam atque innoxius erret.

Hic mos certandi, haec belli antiquissima iura.

Nunc aciem inter se certantes cernite utramque."

Sic ait. At quoniam, quoties fera bella fatigant

170

Mortales, Superi studiis diversa foventes

Ipsi etiam inter sese odiis bellantur iniquis,

Maximaque interdum toto ardent praelia caelo,

Iuppiter omnipotens folio rex fatus ab alto,

Omnes abstinuisse iubet mortalibus armis,

175

Atque minis, ne quem foveant, perterret acerbis.

Tum Phoebum vocat intonsum Atlantisque nepotem

Egregium, furto peperit quem candida Maia,

Insignes ambos facie et florentibus annis.

Nondum Mercurius levibus talaria plantis

180

Addiderat, nondum Titania lumina agebat

Per liquidum curru gemmato Phoebus Olympum,

Tantum humeros pharetra insignis et crinibus aureis.

Hos pater adversis solos decernere iussit

Inter se studiis et ludicra bella fovere,

185

Ac partes tutari ambas, quas vellet uterque.

Nec non proposuit victori praemia digna.

Dii magni sedere. Deum stat turba minorum

Circumfusa; cavent sed lege et foedere pacto,

Ne quisquam voce, aut nutu ludentibus ausit

190

Praevisos monstrare ictus. Quem denique primum

Sors inferre aciem vocet atque invadere Martem,

Quaesitum; primumque locum certaminis albo

Ductori tulit, ut quem vellet primus in hostem

Mitteret: id sane magni referre putabant.

195

Tum tacitus secum versat quem ducere contra

Conveniat, peditemque iubet procedere campum

In medium, qui reginam dirimebat ab hoste.

Ille gradus duplices superat: cui tum arbiter ater

Ipse etiam adversum recto de gente nigranti

200

Tramite agit peditem atque iubet subsistere contra

Advenientem hostem paribusque occurrere in armis.

Stant ergo adversis inter se frontibus ambo

In mediis campi spatiis. At mutua tentant

Vulnera nequicquam; neque enim vis ulla nocendi est

205

Armigeris, tractu dum miscent praelia eodem.

Subsidio socii dextra laevaque frequentes

Hinc atque hinc subeunt, late et loca milite complent,

Alternantque vices. Necdum tamen horrida miscent

Praelia, sed placidus mediis Mars ludit in armis,

210

Excursusque breves tentant tutique tenent se.

Iamque pedes nigri rectoris, qui prior hostem

Contra iit, obliquum laeva clam strinxerat ensem,

Atque album e mediis peditem citus abstulit armis,

Illiusque locum arripuit praestantibus ausis.

215

Ah miser! instantem lateri non viderat hostem.

Ipse etiam cadit et pugnas in morte relinquit.

Tum cautus fuscae regnator gentis ab aula

Subduxit sese media penitusque repostis

Castrorum latebris extrema in fauce recondit

220

Et peditum cuneis stipantibus abditus haesit.

Nec mora, surgit eques bellator laevus utrimque

Et mediis hinc inde insultant coetibus ambo

Alternique ruunt et spargunt fata per hostes.

Sternuntur pedites passim, miseranda iuventus,

225

Quod nequeant revocare gradum: sonat ungula campo

In medio et totis miscentur funera castris.

Dum vero peditum intentus Latonius heros

Caedibus instat atrox, equitemque per agmina versat

Vastatorem alae piceae, longe Arcada maior

230

Ardor agit tacitis iamdudum invadere furtis

Magnum aliquid peditumque ultro saepe obvia transit

Agmina, cornipedem ducens in praelia laevum,

Qui regi insidias tendens huc vertitur atque huc

Per mediosque hostes impune infrenis oberrat.

235

Constitit optataque diu statione potitus

Letum intentabat pariter regique, elephantique,

Alae qui dextro cornu turritus in auras

Attollens caput ingenti se mole tenebat.

Delius ingemuit clauso succurrere regi

240

Admonitus. Namque indefensum in morte elephantem

Linquere se videt atque ambos non posse periclo

Eripere et fatis urgeri cernit iniquis.

Cura prior sed enim est trepidum defendere regem,

Quem rapit in dextrum latus. At niger emicat ense

245

Stricto eques et magnis elephantem intercipit ausis,

Damnum ingens; neque enim est saevae post virginis arma

Bellantum numero ex omni magis utilis alter.

"Non tamen impune evades", ait acer Apollo

Et peditum cuneis densaque indagine cingit.

250

Ille igitur trepidare metu certique pericli

Frustra velle fugam; nam hinc fata minatur Amazon,

Inde obstat conserta phalanx. Tandem alius acto

Virginis ense cadit, pulchrae solatia mortis.

Aestuat alba cohors latere, heu, minus utilis uno,

255

Et magis atque magis furit acri accensa dolore.

Sicut ubi dextrum taurus certamine cornu

Amisit, dum se adverso fert pectore in hostem,

Saevior in pugnam ruit armos sanguine et alte

Colla animosa lavans: gemitu omnis sylva remugit,

260

Talis erat facies, caesi post fata elephantis,

Candentis turmae. Hinc furiis maioribus ardet

Phoebus et ultrices hortatur in arma cohortes

In ferrum et caedes pronus cupidusque nocendi,

Incautusque ambas perdit sine lege phalangas,

265

Dumque hostes pariter cernat procumbere victos,

Ipse suos morti indefensos obiicit ultro.

Mercurius melior furto cunctatur et haerens

Vsque alium ex alio spectando praevidet ictum.

Saepe ille ex longo meditatus fata superbae

270

Reginae peditem perdendum cominus offert

Dissimulatque dolos; mox poenitet et trahit alto

Improbus errorem fingens suspiria corde.

Iamque sagittiferi e dextro spicula cornu

Virginis in latus albentis tendebat. Id hostis

275

Haud primum sensit peditemque trahebat in atram

Laeva aciem rerum ignarus. Verum improba cladem

Et tantas Erycina Venus miserata ruinas,

Incauto iuveni furtim tacito innuit ore

Atque oculis; Phoebo nam forte adversa sedebat.

280

Nulla mora, ad nutus divae tremefactus Apollo

Constitit atque oculis late agmina circumspexit,

Et subito insidias sensit peditemque retraxit,

Quem contra impulerat dextra impiger, atque periclo

Reginam eripuit. Tum Maia Atlantide cretus

285

Litoreum caveae concessum vocibus implet

Reginam captam ingeminans; fremit undique turba

Coelicolum studiis variis, seseque tuetur

Phoebus et his alto fatur de littore verbis:

"Quae porro invidia est dextram ludicra petenti

290

Praemia corrigere incautam, in meliusque referre,

Cum nec pacta vetent? Quodsi, Maia sate, posthac

Id sedet omnino prohiberi, lege caveto;

Quique prior fuerit digitis impulsus in hostem,

Sive albus, piceusve fuat, discrimine nullo

295

Ille eat et dubii subeat discrimina Martis."

Dixit et haec toto placuit sententia circo

Coelicolis. Venerem obtutu clam versus acerbo

Iuppiter increpuit, nec sensit filius Arcas.

Sed puer ingemuit labefactus corda dolore

300

Ingenti. Vix se tenuit quin ludicra castra,

Iniectisque acies manibus confunderet ambas.

Tum secum statuit furtis certare, dolisque

Omnibus ac totis fraudes innectere castris.

Iam tum igitur iuvenem pharetratum in praelia ducens,

305

Cornipedis simulare gradus iubet. Ocius ille

Emicat atque albae reginae fata minatur.

Non Phoebum latuere doli. Subrisit et ore

Versus ad astantes: "Quamvis accommoda furtis

Mercurio sit dextra", inquit, "fraudique, dolisque,

310

Callide Atlantiada, invigiles, haud me tamen ultra

Fallere erit. Iamque improbe iniquam corrige dextram".

Spectantum cunei ingenti risere theatro,

Atque Arcas, veluti deceptus imagine falsa,

Summisit buxum concesso in praelia gressu

315

Arcum intendentem. Vigilat iam cautus Apollo,

Fraudesque insidiasque timens occultaque furta.

Ille etenim persaepe, manu dum ducit in hostes

Alternam buxum, ius contra et foedera pacta,

Implicitans celeres digitos, duo corpora bello

320

Obiiciat simul, observet nisi providus hostis.

Iamque equitem contra nigrantem candidus arcum

Intendens sese opposuit pharetratus et arcet

Reginae iugulo intentum. Tum dexter oberrat

Huc atque huc elephas niveisque exultat in armis.

325

Haeserat in medio dominae regique minatus

Albus eques ratus impune et iam forte superbus

Nequicquam spoliorum animum pascebat amore.

Non tulit hanc speciem iuvenis pharetrarus et arcu

Contendit calamum seseque immitit in hostem,

330

Fata licet pedes intentet, moriturus in armis

Insigni pro laude. Alvo mediae haesit arundo

Stridula et ima chalybs descendit in ilia adactus.

Volvitur ille excussus humique et calcibus auras

Verberat. In ventos vita indignata recessit.

335

Inde sagittiferurm sternit pedes: hunc pedes alter

Hostili de plebe necat. Pugna aspera surgit.

Turribus occurrunt ingenti mole elephanti.

Saeva pharetrigeri contendunt spicula nervis,

Quadrupedumque gemit bicolor sub verbere campus.

340

Incaluere animi parte ex utraque et in armis

Concurrunt densi. Simul omnis copia gentis

Albaeque piceaeque, duces ambaeque phalanges,

Confusaeque acies magno certamine totis

Densantur campis. Virtus fortunaque in unum

345

Conveniunt. Hi nunc victores agmina versa

Aequore agunt toto, versis referuntur habenis

Nunc iidem, variantque vices et fluctuat omnis

Area bellorum. Vasti velut aequoris undae,

Si quando inter se recluso carcere saeva

350

Bella cient animosi Euri vertuntque profundum

Ionio in magno, aut undisono Atlanteo,

Alternos volvunt procurva ad littora fluctus.

At medias acies inter crudescit Amazon

Candida, plena animis, multisque in millibus ardet.

355

Namque sagittiferum incursans rediensque elephantem

Nigrantes sternit; dextra laevaque per alas

Fulminat atque manu spargens hastilia saevit.

Bellanti dant tela locum, retroque residunt

Hinc atque hinc inimicae acies. Per tela, per hostes

360

Illa ruit pulchram in mortem, simul ultima tentat

Castra fugae fidens animosque in bella viriles

Saeva gerit; penetrat cuneos aperitque viam vi.

Tandem fusca cohors, nigrantisque arbiter alae

Ipse etiam arma suae trepidus, viresque, animosque

365

Virginis implorat. Nulla est mora, fervida Amazon

Emicat atque ardens paribus se sistit in armis.

Quem primum hasta aut quem postremum, bellica virgo,

Demetis, aut quot humi candentia corpora linquis!

Semianimes volvuntur equi niveique nigrique

370

Et peditum cunei dilectaque pectora Marti,

Aligera iuvenes ineuntes bella sagitta.

Quis cladem fando illius, quis funera pugnae

Prostratrosque duces speret se aequare canendo?

Sternitur omne solum buxo atque miserrima caedes

375

Exoritur. Confusa inter sese agmina caedunt,

Implicitaeque ruunt albae nigraeque phalanges,

Sternuntur pedites et corpora quadrupedantum.

Nam versae inter se iactantes mutua tela

Femineis ambae nituntur Amazones armis,

380

Vsque adeo certae non cedere, donec in auras

Aut haec aut illa effundat cum sanguine multo

Saevam animam, sola linquentes praelia morte.

Interea amborum populorum rector uterque

Captivos hostes et victa cadavera bello

385

Carcere servabant castris vicina, caventes

Ne capti semel aut obita iam morte iacentes

In vitam revocati iterum certamina inirent.

At lateri innixus Phoebeo Threicius Mars

Iunctus amicitia puero Arcadi, si quid amico

390

Fata sinant prodesse, animum per cuncta volutat,

Observatque omnes casus; tum corpora bina

Capta, pharetratum iuvenem peditemque nigrantes,

Coetibus e functis iam vita atque aethere cassis

Surripit et castris rursum clam immitit apertis.

395

Ergo iterum gemini captivi praelia inibant

Miscebantque manus animosi atque arma ferebant.

Haud secus, ut perhibent, cum Colchis nacta cadaver

Aut virgo Massylla recens cantuque triformem

Saepe ciens Hecaten ac magni numina Ditis,

400

Falsam animam insinuat membris aurasque loquaces,

Continuo erigitur corpus loquiturque videtque

Et vivos inter fruitur coelestibus auris.

Non tulit indignum facinus Iunonia proles

Mulciber - ille dolum solus deprendit - et ore

405

Inclamat Phoebumque monet. Thrax palluit heros

Deprensus. Phoebo exarsit dolor ossibus ingens.

Tum Marti pater omnipotens iratus iniqua

Praesidia abduci atque indebita corpora bello

Protinus e castris iubet atque retexere falsos

410

Hinc atque inde ictus et cuncta in pristina reddit.

Iamque duces furiis ambo maioribus instant,

Reginasque ambas conversa per agmina mittunt.

Caede madent illae toto aequore fata serentes.

Considunt tandem observae regesque tuentur,

415

Quaeque suum. Ecce autem bellatrix agminis albi

A tergo ferro invasit stravitque nigrantem

Ignaram. Verum ipsa etiam cadit icta sagitta,

Ah misera et spoliis haud longum exultat opimis.

Convertere oculos ambae hinc atque inde cohortes,

420

Atque acies lacrymis et femineo ululatu

Ambas incubuisse putes, dum funera ducunt.

Tum reges moestos ipsa ad praetoria densi

Agglomerant sese circum. Timor omnibus idem

Incumbit. Par tempestas, par hausit utrosque

425

Diluvium populos et sunt sua funera cuique.

Haud prorsus tamen ambobus defecerat omne

Robur. Opes restant et adhuc intacta iuventus;

Tres pedites tibi, Phoebe, sagittifer alter et ingens

Bellua turrito dorso; totidemque tibi, Arcas,

430

Excepto elephante, alta qui nuper in aula

Pace fruens cecidit positis inglorius armis,

Eminus aligera percussus arundine pectus.

Sed dexter tibi restat eques imperditus. Hausit

Caetera bellantum Mars impius agmina bellique

435

Alea florentes et desolaverat aulas.

At Cyllenaeo iuveni spes occidit omnis.

Aestuat amissae gentis memor et suspirat

Heroas magnos tot fato corpora functa.

Non tamen excedit pugna. Fracta agmina bello,

440

Relliquias tenues immitis Apollinis astu

Cautior in pugnam mittit, post funera tanta

Si qua fata sinant gentis sarcire ruinas.

It nigrum campis agmen. Stat ubique morari

Fortunamque omnem tentare aditusque nocendi.

445

Exultat contra non aequo praelia motu

Cynthius invadens. Facies indigna cohortum,

Heu facies miseranda ducum! Raro agmine aperta

Castra patent laete, viduatae et civibus aulae.

Moerebant vacuis thalamis regnator uterque

450

Iamdudum exosi sine coniuge taedia lecti.

Primus amor maneat quamvis immotus utrisque,

Sors tamen ad nova coniugia atque novos hymenaeos

Flectit iniqua. Igitur primum rex agminis albi

Reginae comites olim fidasque ministras

455

Regali invitat thalamo, quae funera moestae

Post fera bellatricis herae tela irrita bello

Iactabant acies inter cuneosque nigrantes,

Oppetere amissae dominae pro caede paratae.

Sed prius explorare ausus sedet atque viriles

460

Cunctarum spectare animos, ut digna cubile

Intret. In hostiles sedes atque ultima castra

Hortaturque iubetque supremam apprendere metam.

Nulli fas etenim regis sperare cubile -

Pacta vetant! -, nisi quae per tela invecta, per hostes

465

Transactis spatiis cunctis impune suprema

Attigerit prius adversi penetralia regis.

Arrexere animos famulae pariterque per hostes

Limitibus properant rectis. Tamen ocior anteit

Tertia, quam dextro ducebat semita cornu,

470

Exultatque agitatque animo connubia regis;

Nam comites spe sublapsa cessere volentes.

Illa volat coeptis immanibus; addidit alas

Gloria praepetibus plantis et plurima merces.

Nulla obstat mora. Nec facinus prohibere tyranno

475

Cura nigro est, novaque ipse etiam connubia tentat

Et vacuis thalamis alias inducere nuptas.

Ergo iter alternae accelerant; famulamque sinistram

Quarto limine agit, saltu sed tardior uno

Parrhasius iuvenis. Iamque imperterrita virgo

480

Candida, facta potens voti, penetraverat omnes

Sedes atque alacris meta consederat alta.

Tum rector iubet afferri sellamque tiaramque,

Extinctae ornatus, nec non fulgentia sceptra

Dignaturque toro meritam optatisque hymenaeis.

485

Gaudet cana cohors insultatque eminus atrae.

Haud lacrymas cohibet Maia satus aethera voce

Incessens pictosque a pectore rupit amictus.

Nigranti famulae tantum gradus unus ad ipsam

Restabat metam,ah miserae, sed limite recto

490

Turritus fera fata elephas impune minatur

Insurgens, si supremam contingere sedem

Audeat et toto castra obsidet ultima tractu

Et pavidam observans extremis sedibus arcet.

Interea nova regali dignata virago

495

Connubio exultans, toto dat funera campo.

Illam tollit honos novus et fortuna tumentem.

Fulminis in morem ruit atque nigrantia saevit

Castra per et sedes ac sidera territat armis.

Horrescunt faciem invisam nigra agmina crudae

500

Virginis atque imae exoptant telluris hiatus.

Diffugiunt trepidi vasto irrumpente fragore

Hoste metuque omnes acti glomerantur in unum

Aulai in medio iuxta latera ardua regis.

Haud secus alta boves sparsae per pascua quondam,

505

Vt sensere lupum venientem, protinus omnes

Conveniunt trepidae et fortem facto agmine taurum

Ductorem armenti implorant ipsique propinquant

Certatim inter se trudentes cornua rauco

Murmure; mugitu longe nemora alta resultant.

510

At regina furens trepidos toto agmine victrix

Impingens in terga ipsique ante omnia regi

Fata parans pugnas alta ad praetoria miscet.

Nunc ruit huc, nunc huc; tunc et nisi laeva fuisset

Mens illi, poterat candentem invadere sedem

515

Limite in obliquum quarto et concludere fauces.

Vltimus ille labor regi gentique fuisset

Nigranti et fatis Arcas lugeret iniquis.

Nempe erat hinc leti facilis via in ilia regis,

Nec poterat quisquam se tantae opponere cladi.

520

Sensit Atlantiades tacitus, dubioque tremebant

Corda metu. Accelerare hostem iubet improbus, ictum

Ne videat, verbisque rapit per inania mentem,

Castigatque moras: "Adeon' iuvat usque morari,

Nec pudor est? quae tanta animis ignavia? sic nos

525

Increpitas semper cunctantes impiger ipse?

His actus, peditem imprudens dum captat, Apollo

Praeteriit fortunam. Alacer vocem extulit astris

Laetitia exiliens Cyllenius. Inde periclo

Regem ipsum eripiens opponit Amazonis armis

530

Haud invitum equitem, qui saevos arceat ictus.

Tum secum meditans candenti letum elephanti,

Qui meta arcebat famulam, ne regis iniret

Concessos thalamos, curvato perculit arcu.

Concidit atque ictu tellurem bellua vasto

535

Pulsavit moriens, dum regi intentat Apollo

Nequicquam exitium. Tum metam impune ministra

Nigra tenet - nec Phoebus obest - tam regia coniux.

Iamque alacres paribus certamina viribus ambo

Rursum ineunt nuptasque ferunt in bella secundas.

540

Tum, quanquam ambiguae spes sint incertaque belli

Alea adhuc, tamen ac si palmae certus et omne

Discrimen positus sit supra, gaudia ficto

Ore puer Maiae simulat verbisque superbit

Improbus insultans - astus genus! - et sua creber

545

Vocibus extollens albae premit arma cohortis.

Quem sic deprensa iuvenis Latonius arte

Increpitat: "Nondum extremam dubio ultima bello

Imposuit fortuna manum et iam voce superbis.

Proinde mihi insulta et tumidis reple omnia verbis,

550

Certa tuum annuerit tibi cum victoria Martem.

Sed iam nulla mora est. Tua nunc nunc irrita saxo

Dicta manu". Haec fatus reginam hortatur in hostes.

Continuo exoritur magnum certamen et ingens

Hinc atque hinc rabies, dum fixum vincere utrisque.

555

Audentes in tela ruunt. Stat multus ubique

Terror, ubique pavor mortisque simillima imago.

Nituntur cuncti adversi, seseque viro vir

Obtulit. Invigilant castris avertere pestem

Quisque suis hostemque fugant hostiliaque ipsi

560

Castra petunt variantque vices; fortunaque ludit

Spe cupidos et corda morae impatientia torquet.

Funera spargebat fuscae regina cohortis

Per medias animosa acies. Non aemula contra

Opposuit sese virgo, sed calle per hostes

565

Secreto interea regis tendebat ad alta

Limina. Dein subito captis custodibus arcis

Irruit atque aditus irrumpens obsidet aulam,

Intentatque necem regi. Tum nigra virago,

Postquam altis vidit canam in penetralibus hostem,

570

Caede madens strages cito linquit et imperfecta

Funera et acta pedem retro exanimata repressit

Nec timuit mediam se certae opponere morti

Et patriae et trepido properans succurrere regi.

Hic aliud maius Phoebo graviusque dolendum

575

Obiicitur. Nam cornipedem Cyllenius atrum

Huc illuc agitans campo insultabat aperto.

Ardet equus saltuque furit. Nec destitit ausis,

Donec reginae pariter regique minatus

Optatam tenuit sedem, exitioque futurus

580

Aut huic aut illi nigrantibus obstitit armis.

Vt vidit, tristi turbatus pectus Apollo

Ingemuit, largusque genis non defuit humor.

Et iamiam labi atque retro sublapsa referri

Spes omnis, fluxae vires, aversa deum mens.

585

Arcas successu exultans ac munere divum

Laetus ovansque animum vocemque ad sidera tollit

Et tandem rediit vigor in praecordia victo.

Protinus inclusam feriens sub Tartara mittit

Reginam et spoliis potitur non segnis opimis.

590

Tantum olli bellator equus cadit ilia fossus

Vltoris ferro regis. Nondum tamen expes

Phoebus abit, sed pugnat adhuc atque agminis albi

Relliquiae, pedites duo et arcu insignis eburno

Martis amor iuvenis, nequicquam bella lacessunt.

595

Audentes facit amissae spes lapsa salutis,

Succurruntque duci labenti in funera. Sed non

Talibus auxiliis nec defensoribus istis

Tempus eget. Toto Maia satus aequore saevit.

Instat vi multa nigra virgo septaque regis

600

Circuit excidium intentans. Hac perfurit atque hac;

Nec requievit enim, donec certamine iniquo

Relliquias gentis candentis et ultima bello

Auxilia absumpsit. Medio rex aequore inermis

Constitit amissis sociis, velut aethere in alto,

605

Expulit ardentes flammas ubi lutea bigis

Luciferis Aurora, tuus pulcherrimus ignis

Lucet adhuc, Venus et coelo mox ultimus exit.

Nulla salus illi superat, spes nulla salutis:

Non tamen excedit victus, sed claudere sese

610

Hostiles inter cuneos impune per enses

Actus avet, donec nusquam spatia illa supersint

Effugiis. Nam si nemo illi fata minetur,

Nec superet sedes, quam impune capessere possit,

Nil tantorum operum impensis foret omnibus actum,

615

Sed labor effusus frustra viresque fuissent,

Nec titulos quisquam, aut victoris nomen haberet.

Ergo per vacuas sedes desertaque castra

Nunc huc, rursum illuc incertos implicat orbes

Diffugiens. Niger insequitur rex aequore toto

620

Atque fugae semper spatiumque abitumque relinquit.

Post ubi supremo tendentem limite gressum

Vidit, reginam sedes servare secundas

Iussit, ab angustis ne se ille abducere posset

Ordinibus; tantumque fugae misero ultima restat

625

Linea. Tum sese contra niger aemulus infert

Dux gentis propriore gradu; sedes tamen una

Alterum ab alterius contactu summovet usque.

Vt vero contra exultantem victus et expes

Constitit invitus, fortunam nacta virago

630

Extremam insiliit sedem totoque minatur

Limite nec misero restat locus amplius usquam.

Tandem illum surgens virgo crudelis in ensem

Immolat et finem imposuit sors aspera pugnae

Ingenti Superum plausu et clamore secundo.

635

Victor Atlantiades exultat littore toto

Improbus et victo insultat ridetque dolentem,

Quem Pater omnipotens ad se vocat et dat habere

Felicem virgam, qua puras evocet umbras

Pallenti Styge, ut infectum scelus eluit ignis,

640

Quaque Erebo damnet sontes et carcere caeco

Detque adimatque oculis somnos et funere in ipso

Lumina Lethaeo claudat perfusa sopore.

Mox vero gratum ludum mortalibus ipse

Ostendit deus et morem certaminis huius

645

Italiae primum docuit celebrare colonos.

Namque olim, ut perhibent, dilectam Scacchida, qua non

Inter Seriadas praestantior altera Nymphas,

Compressit ripa errantem et nil tale putantem,

Dum pascit niveos herbosa ad flumina olores.

650

Tum bicolorem illi buxum dedit atque pudoris

Amissi pretium vario ordine picturatam

Argentique aurique gravem tabulam addidit usumque

Edocuit. Nymphaeque etiam nunc servat honorem,

Et nomen ludus, celebrat quem maxima Roma,

655

Extremaeque hominum diversa ad littore gentes.

Omnia quae puero quondam mihi ferre solebant

Seriades, patrii canerem dum ad flumina Serii.