Francesco Di Natale carmina

Testo base di riferimento: M. Marković, 1958

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


1.

Nos modo, si quemquam dederit fortuna secundum,

      Conquerimur, laeti si quis at hostis adest.

Iam nitidas nostris labris non tingimus undas,

      Sed potius tristes nunc iuvat esse cibos.

5

Non aliter quam cum deserta coniuge turtur

      Immemor escarum flebile carmen habet.

Carminibus vultur raucis mihi semper ad aures

      Personat et cornix tristia signa canit.

Non nisi nocturnum fas est mihi cernere tempus:

10

      Vtque fugit lucem noctua, nos fugimus.

Si genus horrendae sortis quis nescit iniquum,

      Inspiciat nostrae fata severa necis.

Rupibus in mediis animalia cuncta quiescunt,

      Mollius haec trunco, frondibus illa cubant:

15

Ast ego vana deum sub divo numina maestus

      Conqueror et fractam spemque fidemque gemo.

En viret omnis ager, tamen at mihi sicca videntur

      Omnia: nil maestos tempora laeta iuvant.

Si lacrimis vocem confundimus, hei mihi nullus

20

      Mitiget alloquio tot mala nostra pio.

Huc age, Tartareus foedi regnator Averni,

      Huc tuus advertat portitor ipse ratem

Meque per obscurum traducat ad infera pontum

      Regna: decet maestos maesta tenere locos.

25

Signa iuvant alios felicia, Pallados arbor:

      Nos cupimus Martis bella tremenda feri.

Vndique iam cupimus gladios a caede rubentes

      Et simul horrisonas Martia signa tubas.

Splendida tecta iuvant alios; hi lacta fluentes

30

      Exoptant fontes mellifluumque mare:

Ast ego, terra, tuis modo vellem degere fossis,

      Aequora quam vellem sanguinolenta forent.

Nempe tulit multis cursus fortuna benignos

      Et pietas multis non inimica fuit:

35

Ast mihi saeva dedit sors nigros undique casus,

      Impia caelicolae fata dedere mihi.

Sunt quibus alma placet pervolvere lumina caeli

      Quosque decet nitidi splendida forma poli:

Ast caderent vellem nunc mundi sidera, Phoebus

40

      Lunaque vel totum frangeret axis onus.

Sunt et qui cupiant contentum cernere quemquam

      Felicesque hilari vivere pace viros:

Ast ego ut invadant omnes rabiesque furorque,

      Discordesque sient ventus et unda precor.

45

Ignibus absumptos fluctus modo cernere vellem,

      Vellem fulminibus scindier omne solum.

Tristis ubique gemat luctus, suspiria, tristis

      Sit timor et lacrimis mixtus ubique dolor.

Hippotades solvat tumidos nunc impiger utres

50

      Aeolus et ventis vim ferat ipse suis.

Sparsa cadant magnum nunc moenia cuncta per orbem,

      Aethera serpentum pervolet omne genus.

Quisque foret Tityus renovato viscere vellem,

      Sisyphiis poenis omnia plena forent.

55

Exeat immensum Furiarum foeda barathrum

      Turba, graves volucres conveniantque simul.

Bis comes et rabidus veniat Canis ore trifauci,

      Qui vorat humanum dilaniatque genus.

Sitque Chaos nigrum nunc undique nubibus atris,

60

      Atra velim miseris sidera cuncta viris.

Hesperus et fiant utinam modo Lucifer unum,

      Quaque cadit Phoebus efferat inde iubar.

Inque caput cunctos vellem convertere ferrum,

      Verteret in patriam quisquis et arma suam.

65

O utinam caelum fieret Plutonia sedes

      Et fierent summi Tartara regna Iovis.

Filius et patrem manibus trucidaret iniquis,

      Interimat fratrem frater ubique suum.

Non aliud quicquam decimus circumsonet orbis

70

      Quam mortem, mortem cuncta elementa sonent.

Si mihi saeva darent Oenidae fata sorores,

      Illicet haec avidis ignibus ipse darem.

Tantalias vellem durus perdiscere sortes

      Et Phaethonteae fulmina ferre necis.

75

Vtque Erysichthonius consumpsit viscera quondam,

      In proprium corpus dentibus ire velim.

O mihi cuncta ferae laniarent membra dolenti,

      Alter ut Actaeon et miser ipse forem.

Quas ego non poenas, quae non discrimina ferrem,

80

      Dummodo tot mortes clauderet ima dies.

Quid dolor humanos non iussit ferre? Manerem

      Nunc Ixioniis in miser ipse rotis.

Sint mihi signa deum contraria, nil ego curo

      An fuerint Martis falciferique senis.

85

Ite procul Veneris felicia sidera faustae,

      Ite procul placidi candida signa Iovis.

Augurium nigro sit nostrum nomine tinctum

      Semper et auspiciis sint maledicta meis.

O mihi damna forent cunctis oppleta ruinis

90

      Inque meum ruerent omnia bruta caput.

Rupibus, Aetna, tuis cudunt quae fulmina Brontes

      Et Steropes: feriant in caput illa meum.

Gorgon saeva, ferox veniat Mezentius in me

      Centimanusque Gyas impius atque Nero.

95

Barbara corda feri vellem sentire tyranni,

      Aeri Perilleo qui mea membra daret.

Quid Marium, quid te, crudelis Sulla, superbe

      Quid Capaneu, quid te, Pyrrhe cruente, feram?

In mea nunc vestros convertite fata furores,

100

      Tydes in nostrum dente ruatque caput.

Denique, ne veterum memorem monumenta virorum,

      Ipse miser paterer quot subiere mala.

Cur igitur, Lachesis, tantum mea stamina profers

      Totque malis nolles ponere dura modum?

105

Fila precor frangas; iam fusos rumpite, Parcae:

      Mors, venias misero nil metuenda mihi.

Heu varium, caecum, fallax, heu temporis aevum

      Mobilis. O mundi gloria vana, levis.

Falsus amor, nostro contraria cura labori;

110

      Vana est spes veneris, vanior ipsa fides.

Nunc mihi delicias sperabam, nunc ego pacem:

      In levibus zephyris spes mea fixa fuit.

Conqueror heu veneris falsae de pace caduca

      Et lacrimans maesta proelia mente gero.

115

Hoc scelus illa iubet nostro quae funere gaudet,

      Ingenio cuius nomen ad astra tuli.

Quid moror infelix? Quid enim mihi denique restat:

      Mors, venias misero nil metuenda mihi.

Impia fata deum, cur tantos ferre labores

120

      Me sinitis? Saltem vos, rogo, detis opem.

Confiteor, superi, vos reddere praemia dignis

      Et meritum nocuis, impia fata malis:

Ast ego quid merui? Quid nunc peccavimus ipsi?

      Parcite, non digne tot mala nempe gero.

125

Di facerent varias o possem sumere formas

      Induere et vultus nunc miser ipse novos,

Vt melius dulces possem perquirere amores,

      Vt dominam peterem protinus ipse meam.

Sed quia caelestes non praebent talia nobis:

130

      Mors, venias misero nil metuenda mihi.

Non cuivis liceat flavum simularier imbrem

      Inque sinum dominae procubuisse suae.

Non taurum liceat cuivis, non fingere cycnum,

      Nec deus aut quisquis Iuppiter esse potest.

135

Quod si forte alios possem mihi sumere vultus,

      Si facies posset nostra referre Iovem,

Ipse darem finem tam longo nempe dolori,

      Nec fieret fletus ulla querella mei.

O mihi ceratas aptaret Daedalus alas,

140

      Vt sequerer lumen protinus ipse meum.

Non mea planta tuas imitatur, Daedale, pennas,

      Nec levibus plumis praeda tenenda fuit.

Quid loquor infelix? Nil prosunt verba dolori:

      Mors o venias misero nil metuenda mihi.

145

Hanc ego Tarpeiam nunquam confringere sperem,

      Exclusit quae nos ad mala tanta foras.

Quo latites, Circe? Quo nos, Medeides herbae,

      Aufugitis? Dominam reddite quaeso meam,

Quae mihi cor levibus reddit penetrabile telis,

150

      Quae rapidis flammis vulnera nostra fovet.

His nec Apollinea possit medicarier arte,

      Hippolyto medicam quae tulit ante manum.

Hei mihi, cum nostrum non sit medicabile vulnus:

      Mors, venias misero nil metuenda mihi.

155

Quae mihi sola fuit tantorum causa laborum

      Sola potest nostri finis et esse mali.

Sola meos poterit, si vult, compescere luctus,

      Vulneribus nostris esse medella potest.

Haec est illa mali spiritus quae funera semper

160

      Suadet: et hei finem mortis habere negat.

Auxilium petimus, nostra nos luce dolentes:

      Dura manet surdis auribus illa tamen.

Immemor est nostrae quam durae sortis iniqua;

      Me miserum! curat tot mala nostra nihil.

165

Non licet ulterius sine dulci vivere amore:

      Mors, venias misero nil metuenda mihi.

Supplicium videas modo lux tu candida nostrum,

      Vndique tot lacrimas, tot gemitusque graves.

Qualiter et fugimus clarum modo cernere Phoebum,

170

      Inspicias querulos quos facimusque modos.

Quamque piget lucis cernas rogo lumine grato

      Cui misero et quoties vota fuere mori.

Verba damus levibus ventis foribus quoque duris;

      Fabula sum cunctis inde ego nota locis.

175

Ipsa manes surdis tamen at mihi surdior undis

      Aegrotoque negas tu mihi ferre manum.

Proh scelus indignum! dilecta linquor amica:

      Mors, venias misero nil metuenda mihi.

Saeva precor venias rabidarum turba ferarum,

180

      Dentibus ut duris viscera nostra vores.

Iam venias nigrae moderator maximus aulae,

      At querulis ponas fletibus ipse modum.

Cerberus immanis tandem tria guttura pandens

      Faucibus accipiat viscera nostra suis.

185

Quaeque fovet nostras avido nunc igne medullas

      Accedat, nostram cernat ut illa necem.

Saevus Amor, venias: satiabere sanguine nostro;

      Mors, venias misero nil metuenda mihi.

Qui modo cumque meos felix imitabere amores,

190

      Iam poteris damno cautior esse meo.

Quisquis is es, verbis ne te modo demorer, audi:

      Sit satis hoc speculum me tribuisse tibi.

Ille erit o quoties felix quotiesque beatus

      Sumptibus alterius qui didicisse potest.

195

Nos tamen at nostrae veniam praebebimus hosti,

      Tot lacrimas et tot quae mala longa dedit.

Denique sit mea mors totum vulgata per orbem,

      Damna per exemplum sint fugienda meum.

Vade, meum nigro vestitu flebile, carmen,

200

      Ante pedes cuius non licet ire mihi.

Non sine honore tamen volumus te cernere castam,

      Contulerit quamvis tristia fata mihi.

Nec mora cum fueris perlectum; protinus illam

      Desere: felices et loca laeta fuge.

205

Cum mare, cum terras lustraveris ordine longo,

      Descendas nigri regna profunda Iovis.

Nos ubi tum cernes cum maestis vana gerentem

      Saecula mundanam spemque fidemque levem.

 

2. ad amicam diutius expectatam

Ignis et expectet vanae promissa puellae,

      Ludit amatorem quae male fida suum;

Quae toties in amore deos iurata fefellit

      Et dixit: "Veniam, fac properanter eas.

5

Vade, sed incassum ne sim ventura videto.

      Festina, ne te serior hora vehat.

Quo possim, mea vita, tuo paulisper amore

      Longius amoto non sine teste frui;

Quo medium possim cupidis amplectier ulnis

10

      Figere et in collo stigmata blanda tuo;

Quo possim tecum iucundos carpere fructus

      Et veneris gratas enumerasse vices.

Et quid erit quod non tua sit factura Neaera,

      Dummodo mentis ero non aliena meae.

15

Non ego Caucaseas renuam transcendere rupes,

      Inter inhumanos dilaceranda lupos;

Iusseris ad Libycas Syrtes: ego iussa natabo,

      Caeruleis audax associata feris;

Seu velis ad Gangem? Ganges mihi terminus esto:

20

      Si placeat, vivam; si mea mors, moriar."

His ego pollicitis - quis enim non talibus esset? -

      Illectus miser, hac credulitate tumens,

Curro nec ardentem timeo Procyona, laborem

      Sperno nec amotum me remoratur iter.

25

En venit, ecce venit promissae cura Neaerae -

      Expecto; tandem nulla Neaera venit.

At veniet forsan paulum tardata: fidelis

      Saepe fuit; forsan causa probanda sua est.

Aut fortasse patris gravior censura retardat;

30

      Aut negat adventus mater iniqua suos.

Quis scit an ipsa novae resicet profluvia lunae,

      Pallidula roseas tabe notante genas.

Posset et ad notum sese conferre sacellum:

      Perfidiae non est sed tamen ille locus.

35

Rei miser, iniustae sunt haec commenta Neaerae

      Vana; meum falso torret amore iecur.

Dic ubi vera fides? Vbi tot promissa? Cadentes

      More nivis lacrimae? Dic ubi verus amor?

Anne putas superos sine vindice perfida divos?

40

      Tardior est quantum poena timenda magis.

Fulmina missa time! Timens ne gurgite saevo,

      Cum mare sulcabis, te maris unda voret.

Ah pereat quicumque fidem putat esse puellis:

      Nulla puella meo tempore fida manet.

45

Non possum tolerare leves: sint gaudia vulgi;

      Esse potest levius qua levitate nihil.

 

3. puellam quam viderat laudat

Vidimus hesterna spatiantem luce puellam,

      Credibile est qualem non rapuisse Parim.

Nec niveum Tyriis quondam vexisse iuvencum

      Littoribus talem trans freta longa ferunt.

5

Et tunicas liceat non erat induta vagantes,

      Aut manibus fuerat lucida gemma suis;

Non Arabo flavi spirabant rore capilli,

      Non erat in varios forma relata modos:

Digna tamen cuius fierent praeconia formae

10

      Splendida, perpetuo carmine digna fuit.

Digna fuit merces pro qua vel obiret Achilles,

      Herculeus pro qua sudor emendus erat.

Haec mihi Pisaei fieret si praemia currus

      Quicquid et est duri muneris, instar erit.

15

Ismarios hanc ob cuperem transcendere montes,

      Armenias tigres Maenaliosque lupos;

Visere seu nulla contactam nube Syenem

      Iusserit et Scythicam seu velit illa nivem.

Tantum cara mihi dicat: "Carissime, veni:

20

      Te volo, tu nostro solus amore vige."

 

4. ad amicam futuram

O nimium felix, felicior illa sed esset,

      Quam facerent veram carmina nostra deam.

Quid? Formosa tuas superasset, Cynthia, laudes,

      Blandidulis quamquam sis celebrata modis;

5

Delia non tantos posset numerare favores,

      Quos adhibes formae, culte Tibulle, suae,

Ipse meis quantos canerem felicis amicae

      Carminibus: turpis vel, foret illa decens.

 

5. Valerio cantilenam cuiusdam puellae laudat

Forte meo fueram nuper comitatus Achate;

      Hinc illinc, Valeri, forte vagabar iners

Passibus ambiguis per amoena silentia lunae.

      Multa sodalitio more sonabat amor:

5

Ille suam recitare mihi iucundus amicam,

      Qualia contulerat basia quotve sibi;

Felices in amore moras, liventia colli

      Stigmata, Cecropiis labra refusa favis;

Quid sibi vita dedit longi monumenta teporis

10

      Nocteque praeterita gaudia quanta tulit.

Cum subito nostras pervenit talis ad aures

      Vox, Sicula qualis rupe venire solet;

Cum subito audimus cuiusdam forte puellae

      Carmina, Threicios usque secuta modos.

15

Vltima funerei testatus dona sepulchri,

      Non sic in herboso flumine cantat olor.

Quid? Philomela suas nollet recitare querellas;

      Muta foret, si quid dulcius esse potest.

Accessi, ut melius possem sentire; videbat

20

      Inde tamen quoquam non tulit illa pedem.

O me felicem: modo constat carmina quondam

      Posse peregrinas praecipitasse rates.

Carmine credibile est duros saliisse molares,

      Flumina currentes substituisse gradus.

25

Carmine, contendam, Libycas posuisse leaenas,

      Armenias animos imminuisse tigres.

Carmine Nestoream constat tepuisse senectam,

      Cum Priamo statuas Laomedonta licet.

Si quis erit qui vult mecum certare, puellis

30

      Omnia non flecti: credite, victus erit.

Miraris? Vellem sentires. Fabula forsan

      Et mihi, si non haec nota fuisset, erat.

Adde quod et pulchro formosa gerebat in ore

      Sidera, pectoribus hei male nota meis.

35

Haec magis est multo socio populata medullas,

      Qui totiens Paphios spreverat ante iocos.

Dum laudat vultus, miratur brachia, gratum

      Pectus et exigui crura rotunda pedis;

Dum rutilam redimita comam, suffusa rubore

40

      Virgineo, niveos explicat orbe sinus:

Iurat in Arcadica tantum non esse decoris

      Virgine, Maenalios dum remoratur apros.

 

6. quod rarius sine amore scribat

Nondum saeva dei sentimus toxica caeci,

      Toxica Thessalicis deteriora malis;

Pectoribus nondum venenato cuspide telum

      Sensimus, horrendae vulnera militiae.

5

Nostra Cupidineo nec adhuc summisimus oestro

      Colla; Dionaeas sprevimus usque faces.

Scribimus iccirco rarissima carmina, Domni,

      Otia libertas nam mihi blanda facit.

At mea si gravibus oneraret colla catenis

10

      Mollia quae Gnidon, quae Paphos alma tenet:

Pagina multa mihi formaret nempe libellos.

      Tum legeres sacri carmina Callimachi;

Tum mihi Naso foret superandus carmine blando

      Ipse Philetaeos consequererque modos.

15

Historias molli narrarem carmine longas

      Ex pulice et liber surgeret Iliados.

 

7. Hieronymo Martiniaco
qualiter Cupidineis telis mederi possit respondet

Miles inexpertae referens nova proelia pugnae,

      Quid quereris fixum vulnus habere iecur?

Quid gemis et duras detrectas ferre catenas?

      Mollia credebas signa cruenta fore?

5

Credideras forsan placidum certamen inire:

      Cum puero fortes conseruisse manus?

Ah, miser, ignoras pueri penetrabile telum;

      Vt grave succensus vulnus ad ossa facit.

Vt ferus est domitor puer hic, praecordia quanto

10

      Turbine discindit, quo modo bella gerit.

Implicat hamatis nudantia terga sagittis

      Vndique, quis prorsus nulla medella datur;

Quoque magis tentas morbo medicarier isto,

      Hoc mage crudescit vulneribusque nocet.

15

Vt levis ardescit concusso stipite flamma

      Et fuerat quae iam semisopita, furit;

Sauciat ut gravius renuentia colla iuvencus,

      Ora negata iugo contudit asper equus:

Sic amor indomito crescit ferus igne, favillam

20

      Ingerit ulterius, quo magis ipse negas.

Qua ratione, petis, poteris cohibere dolores

      Vulneris illati: cedito, sanus eris.

 

8. in somnium de reditu Ioannis Victurii ad Musas

Per iuga montivagas, Parnasia numina, nymphas

      Vidi ego praeterita ducere nocte choros.

Dulcia dulcisonis nec non perstringere verbis

      Carmina, festivi maxima signa ioci.

5

Et dextras dextris coniungere quaeque volebant,

      Et roseo dulces excipere ore notas.

In medium tremulo pulsabat pollice Phoebus

      Pulcher inauratae fila sonora lyrae.

Protinus accedens timida sum voce profatus:

10

      "Laetitiae causam dicite, quaeso, deae."

Vna deum placidis sic coepit reddere verbis

      (Nomen erat cuius docta Thalia reor):

"Cesserat a nostro duro coetu sacra Ioannis

      Gloria, quae felix tempus in omne viget,

15

Tristis erat Phoebus, tristes Heliconia Musae

      Numina, Parnasus tristis et ipse fuit.

Nunc quoniam rediit celeberrima fama dearum

      Castalidum, divas gaudia tanta movent."

Talia dum memorat quamprimum candida virgo,

20

      Languidus excutior et mihi somnus abit.

Quare age, qui fueras Musarum verus alumnus,

      Da Musis verae munera laetitiae.

 

9. ad Franciscum Martiniacum
ut elegiaco carmini se totum tradat

Sacra Venus puerum cum corripuisset Amorem

      (Quod sine vate nihil tot sua regna forent),

Protinus assumpta pharetra Cythereius ales

      Dicitur ante tuos advolitasse pedes.

5

Inde ubi conspicuum veluti cum numen adorat

      Inferius, supplex talia verba dedit:

"Hactenus excultus viguit, Francisce, Catullus;

      Nasonis viguit gloria, Gallus erat.

Tot prius excelsi modo conticuere poetae,

10

      Quadriiugis quorum fama triumphat equis.

Nunc mea regna vides, totum diffusa per orbem,

      Turpiter obducto contumulata situ.

Nullus adest tantum pulchro qui carmine numen

      Ponere flammigera (proh dolor!) arte velit.

15

Imperium sine fine mihi, mea regna sub aequor;

      Iura damus, gemini sunt mea sceptra poli.

Et tamen exquiro, titulos cui dicere nostros,

      Cui liceat tanti gesta referre ducis.

Proh scelus! imperium cuius non despicit aether,

20

      Cum Iove Neptunus quem timet: ecce rogat.

Myrtea serta geres, genetricis praemia nostrae,

      Praemia funereos non subitura rogos.

Quae modo nos ad te misit, sacrate poeta,

      Vnus ut e nostris vatibus esse velis.

25

Esto Cupidinei felix tutela triumphi,

      Esto meus vates, signifer esto meus."

Dixit et ornavit doctam diademate frontem;

      Imposita est capiti sacra corona tuo.

Ergo age, luctificos omitte, poeta, tumultus,

30

      Desine grandiloquo bella tonare sono.

Effera Dalmaticis quotiens Corvatia campis

      Irruerit, Turcae quam nocuere feri.

Mille per Adriacas fluctus memorare carinas

      Desine cur Veneti signa leonis agant.

35

Sanguineis Bellona comis procul, ira furorque;

      Classica terribiles effugiantque tubae:

Dulcis amor, dulces tibi sint in mente puellae:

      Sit coma, sit nivei grata rapina pedis.

Argutos cantet, cantet tua mollis ocellos

40

      Musa, papillarum quam duo poma tument;

Iurgia nocturno rixantia tempore amantum

      Scribito, liventes, lactea colla, notas.

Docta corymbiferis ornabis tempora sertis,

      Hac tua nobilitas scandet in astra via.

45

Inter honoratos felix cantabere vates,

      Spalaetum per te nomen ad astra feret.

 

10. ad Alexim quod forma sine moribus sordescit

Nunc formosa tibi facies fulgebat, Alexi

      Candide, nunc Phrygius, nunc puer Ilus eras.

Conspicuam tenero mirabar corpore formam;

      Pulchrior Hippolyto, pulcher Adonis eras.

5

Et bene, nam studiis fueras comitatus honestis,

      Vivebat claro pectore clarus honos.

Et bene, nam liquidi Parnasia numina fontis

      Pallidulos latices ad tua labra dabant.

Te Charites blando stringebant pectore, Nais

10

      Texebatque tuis florea serta comis.

Quo fugit illa tui praestantis gratia vultus?

      Heu periit cur nam tam bona forma tibi?

An quia clara tuo discessit pectore virtus,

      Turpior iccirco tu mihi forsan ades?

15

Qua sine, forma nihil. Iuvenes, ne credite formae:

      Forma fluit, probitas, ni sua iura regat.

 

11. Marco Marulo

Quam mihi misisti, vatum celeberrime, nuper,

      Sit tibi perpetuo munere missa salus.

Nam tua fama viget, longae dignissima vitae,

      Convenit ingenuis moribus aucta dies.

5

Conveniunt studiis longissima saecula claris:

      Tam facili quid non convenit ingenio!

Scire velis fortasse meam quae gaudia mentem

      Sollicitant: scriptis, dulcis amice, tuis.

Grata fuere nimis, sed quot numeravimus, inquis.

10

      Multa cupis: stellis, si potes, adde modum.

Aequore quot pisces fluitant, quot in arbore frondes,

      Plumigerae silvis quot modulantur aves;

Magna racemiferos quot habet vindemia fructus,

      Grana quot in sicco tempore messis habet;

15

Corpora parva nivis volitant quot in aethere caro,

      Florida quot violas vere remittit humus.

Saepe igitur facias tali me munere dignum,

      Talia si dederis saepe, beatus ero.

 

12. Hieronymo Martinicho

Artibus ingenuis, patriae lux clara iuventae,

      Gratulor. Ecce meo tempore Musa viget;

Ecce biceps nostra viget en Parnasus in urbe,

      Cumque Caballino flumine mons Helicon.

5

Amodo degeneres vocitet quis temporis annos

      Huius: habent magnum saecula nostra decus.

Carmina misisti, totiens ego missa relegi,

      Quae mihi, mellifluis condita nempe modis,

Quis neget Aonias Phoebo dictasse sorores

10

      Illa suo, Phoebum concrepuisse lyra.

Doctiloqui tibi sint curae oblectamina versus;

      Hos decet ingenio semper inesse tuo.

Tenditur ad superos studioso tramite calles,

      Palladia aetherius scanditur arte polus.

 

13. ad Gilibertum Grineum, poetam eximium,
pro magnifico Vrsato Iustiniano responsio

Nobilium decus o vatum, celeberrime vates,

      Grineu, Musarum rector, alumne, pater.

Cuius honoratae volitant monumenta Camoenae

      Iam super Hesperias Mygdoniasque domos;

5

Nomen erit cuius mansurum semper in aevum,

      Destituent cuius saecula nulla sophos.

Carmina misisti mihi quae dulcissima nuper,

      Legimus: haec animo grata fuere meo.

Pro quibus innumeras grates tibi non ego solus

10

      Debeo: debebit Iustiniana domus.

Haec mihi perpetui gratissima muneris instar

      Semper erunt medio condita nempe sinu.

Non quia cuncta velim de me mihi credere, quae tu

      Concinis, ast illo sed quod ab ore fluunt,

15

Quo resonante lyra lapides mitescere possent,

      Posses montivagas sollicitare feras.

Felix o totiens cui di tribuere sonoro

      Carmine terrigenas tollere ad astra viros.

Cunctarum cedant rerum diademata solis

20

      Carminibus, semper carmina sola manent.

 

14. in detractores pro magnifico Petro Trivisano,
Spalatensium rectore

Mens mala, corrupti mores, ignobile vulgus

      Et cum periura lingua canina fide:

Hei duo pacificam turbantia carmina mentem,

      Nescio quod dedecus conviciumque nefas,

5

Ausa fuere modo genuinos frangere dentes

      Nomen et illius velle notare viri,

Qui tulit huic miserae tantum solaminis urbi,

      Aegroto quantum ferre medella potest;

Qui populos ratione feros gravitate coercet,

10

      Conspicua cunctos qui pietate fovet;

Quo melius quicquam voto exoptarier ullo

      Haud potuit, probius iustitiaque prius.

Nil nocuit sed enim foedae petulantia linguae,

      Iccirco mala mens victa dolore iacet.

15

Victa iace, mala mens: mala dis tribuantur iniquis

      Cuilibet, exemplo corruat ipse suo.

Non potis est claram virtutis rumpere famam

      Improbo: stat titulis non vitiata suis.

 

15. ad amicam crudelem Nicolae Cippici

Lydia cara, tui tandem miserere Nicolae,

      Qui nimium pro te nocte dieque gemit;

Qui totiens in amore mori voluisse fatetur,

      Sed sine consensu non potuisse tuo.

5

Aspice pallenti languentia membra colore,

      Vt miser absumpto corpore tardus eat;

Vt tua forma sibi graciles tenuaverit artus,

      Vsserit ut miserum flamma corusca iecur.

Qualiter advertas oculos, in fronte reduxit,

10

      Lapsus in extrema conditione miser.

Saxea, dura, ferox, crudelior aequore saevo,

      An tibi magnificum mors sua munus erit?

Quandoquidem cupias iuvenili caede lavari,

      Improba, quid cessas: utere sorte tua.

15

Si sua vita tibi, felix o Lydia, sordet,

      Trade neci: ingrato mors in amore bona est.

 

16. de naufragio Lodovici Luchari

Vade quis insanis et credat fluctibus, i nunc,

      Puppe per Adriacas currat avarus aquas!

Aera profana vigent, scelerata pecunia regnat;

      Mors emitur nummis et venit ante diem.

5

Mercibus externas variis Lodovicus ad urbes

      Navigat; obstructa iam rate vela dabat,

In patriam remeare volens patriosque penates

      Visere et heu pietas quos cupiebat, amor.

Proh scelus! invidit Boreas crudelis et unda

10

      Mersaque concussae terga dedere ratis.

Dumque procellosis moreretur fluctibus, aequor

      Mergeret et fervens ora natantis, ait:

"Parcite, Nereides, parcas, Neptune, rogamus,

      Et quaecumque meis obstrepis unda malis.

15

Haec volui ipse miser, dum me mea vota morantur,

      Dum volui in vestris fluctibus esse ferox.

Debebam patrio non solvere littore funes,

      Debebam vestrum non perarasse fretum.

Iure igitur patior male fidi verbera ponti,

20

      Iure tuis volvor nunc periturus aquis.

Ah, quanto melius patria considere terra,

      Iucundae fuerat pacis amore frui

Et mandare suis mandata novissima vitae,

      Non disperata conditione tamen.

25

Piscibus esca natet, bibula tumuletur harena:

      Ah, pereat merito cui sua terra parum est!".

Dixit et exsurgens irrupit guttura vortex

      Illius, Adriacis spiritus exit aquis.

Intereat quicumque cavas construxerit alvos

30

      Primus et aequoreas sollicitavit aquas;

Quicumque ille fuit, primas qui trans mare merces

      Vexit, erat dignus morte perire gravi.

 

17. in detractorem fratris Dominici Buchiae,
sacrae theologiae magistri

Dux Minyae gentis per saecula vivet Iason:

      Aurea Phrixeae vellera vexit ovis,

Ignivomos domuit tauros vigilemque draconem,

      Phasiacas postquam sollicitavit aquas.

5

Troius Aeneas, dum conderet altera Phoebi

      Pergama, sidereos transiit ille polos;

Per mare, per terras ventos perpessus et imbres,

      Hic profugus tandem plurima bella tulit.

Hoc mortale decus, sunt haec mortalia famae

10

      Praemia, semidii quae meruere duces.

Domnice, quae tibi dant caelestia munera divi,

      Haec sunt humanis nobiliora bonis.

Fulgura divino, cum vis, tibi ab ore coruscant

      Et vitium quotiens corrigis, ipse tonas.

15

Ipse Giganteos terres formidine fastus,

      Destruis infelix ambitionis onus.

Turpis avaritiae quae sunt discrimina, monstras;

      Quid valeant leges, quid pia iura monent.

Lurida Tartareo depellis corde venena,

20

      Fumiferos motus tu ratione domas.

Eloquio superas praecordia ferrea grato,

      Moribus expellis, religione, fide.

Proh scelus! et tantus, stimulis obnoxius, atrae

      Vir gemit invidiae: quae sibi cuncta rapit.

25

Nil facis, o livor; dentes constringier in te

      Convenit: hic multo celsior invidia est.

 

18. in laudem Ioannis Baptistae Mullini,
Spalatensium praetoris dignissimi

Bella, fames, morbus totum sub legibus orbem

      Constituisse suis, cum voluere, queunt:

Spalaetum tribus his mundoque potentius ipso

      Exsuperat felix haec tria damna tamen.

5

Quo duce tam saevos miraris vicerit hostes,

      Vis recitem? Superant quae, rogo, scripta lege.

Tempore quo nostram Mullinus praetor ad urbem

      Applicuit, dextra non sine vectus ave,

Ferrea belligeri patuerunt limina Iani,

10

      Omnia terrifico plena fuere metu.

Clausit at horrendum postquam prudentia templum

      Huius, adest placidae pacis amoena quies.

Rura colonus arat, fervent cultoribus agri,

      Liber agit saturas undique pastor oves.

15

Non Turcae insultant portis, non arma minantur:

      Dalmata iucundae munera pacis habet.

Hinc suberat Cereris non parva penuria flavae,

      Dura fames, rigido durius ense malum.

Hanc bonus extinxit propria virtute Ioannes,

20

      Ingenio, studio consilioque gravi.

Ecce vides tibi quid felix vindemia profert:

      Vina Maroneis nobiliora cadis.

Vndique subvectant celeres vitalia nautae

      Commoda, diversis trans mare vecta plagis.

25

Post bellum saevamque famem saevissima pestis

      Ausa est in nostrum sumere tela caput.

Sed quia finitimos circum lustraverat omnes

      Felle suo, rabiem perdidit illa trucem.

Nam bene dispositis vigilanti pectore rebus

30

      Dispulit in tumidos saeva venena notos;

Dispulit obscurae tam saeva pericula mortis

      Praetoris clari nobile consilium.

Ergo luem superas, superas bellumque famemque

      Viribus atque animo, clare Baptista, tuo.

35

Omnia magnanimae virtuti incommoda cedunt,

      Haec domina humanis casibus imperitat.

 

19. ad Angelum, Dominici Manlipetri,
classis Venetae provisoris, logothecam fidissimum

Non si Corycii pateret antri,

Secesus, foribus mihi reclusis

Ad sacras, venerabilis, cohortes,

Phoebe, Castalios et ad liquores;

5

Non si Pindaricam chelym ferirem,

Sublatus Getici favore plectri,

Lesbois modulantior libellis,

Dircaeum superando voce cycnum;

Non si tergemino ferar volatu

10

Caelum, Dulichii Camena vatis,

Quo vel Pierii decus Maronis

Felix aetherias adivit auras,

Musarum preciosior corona:

Princeps Angele, gloriose vatum,

15

Felix Ausonii leporis auctor,

Possem tot tibi gratias referre,

Grates tot meritas habere possem.

In nostrum refoves amore fratrem,

Quo non Tyndareos ferunt calores

20

Arsisse, Haemoniae fidem favillae.

Vincis, Pirithous tibi relinquat

Exemplum veteris fidele flammae.

Defessum tumidis levas procellis,

Tali sed catus allocutione,

25

Quali Marmaridum feros leones,

Saevos Leucadii furoris aestus,

Posses Bistonias movere quercus,

Pectus seu tetricae velis novercae.

Tu mentis dubiae bacillus et tu

30

Nostris pectoribus serena Phoebe:

Omnis terrificos motus repellis.

Tecum raucisonae Charybdis aequor,

Gaetulis liceat vadis; Cerauni

Addantur scopuli timorque Graium

35

Scribit mellifluos habere portus.

Ne fractis humeris onus recumbat

Tantum continuo labore, curas.

Ingratum domino facis benigno,

Seu mavis Curio, Numae, Camillo;

40

Illum si nomina potentiorum

Laedunt, qui titulos, decus, triumphos

Condonat patriae libens beatae;

Qui rerum dominos scelus nefasque

Accusat, lacerat, fugat, refellit.

45

Famae quadriiuga levatus aura,

Nunc ad fluctivagae caput Maleae,

Qui nunc occiduis videtur undis,

Seu volt aerisonis movere rostris

Bellum, tabifico cruore taetrum.

50

Viso magnanimi ducis leone,

Diffidit solio tumens avito

Rector caerulei maris; profundo

Exsurgit tubicen chorusque Phorci;

Miratur gelido pavore Tethys,

55

Horrens insolitum venire numen.

Seu vult pulveream citare nubem

Hic, o belligeri ducis videres

Quid pectus valeat, quid alta virtus.

Quanto compositis decore signis

60

Prudenti videt hic et inde cura

Quid sit conveniens, quid arma queant.

Mox celsa generosior cohorte

In partes celer advolat priores,

Exemplum reliquis virile monstrat.

65

Illo quis melior toga, senatu

De tanta referente mole rerum,

Seu fors barbaricos movet tumultus,

Quo maior Venetis favor triumphis

Accedat, Latio corona regno;

70

Aestus quo Rhodani Padus furentis

Demergat gravius potentiusque.

Stant patres solito frequentiores,

Flammas magnifici vomunt penates,

Omnis sollicitus videtur ordo.

75

Consultant vario tenore quorsum

Diffundet gravidos aquosa Plias

Nimbos, terribilis globum procellae;

Qua possint removere laude tantos

Incursus rabidi ruentis hostis.

80

Hic splendet, veneratur inter omnes;

Solus Dominicus viget, probatur.

Vt Phoebi vigor arduus minores

Praelustri faculas coma renidet.

Fasces purpurei nitent, curules

85

Hinc sedes. Tituli beatiores,

Crescunt stemmata nobilisque famae

Ardor perspicuae. Decus perenne

Hinc et Mygdonias opes flagellat;

Sors quamquam renuit caduca, dicens:

90

"Non sunt perpetuo premenda fructu".

O si laurigerum caput revincta

E sacris penetralibus faveret

Nostro Calliope benigna plectro.

O possem celebrare, sancta Clio,

95

Nomen perpetui ducis verendum,

Claros, Inachium genus, triumphos,

Sed non degeneri superbus oestro.

Esset Threicio canore plenum,

Quid non Cecropio maderet imbre!

100

Audirent dociles maris procellae,

Coetus plumigerum vagus volucrum,

Quid blanda canerem lyra sonaret,

De te quid gladius meus feriret.

Per frondes, hederas sacrasque lauros,

105

Flores per violas, rosas crocosque

Cantarem didicit Minerva vulgi

Quod non multiforae pater cicutae.

Cantarent Satyri simul bicornes

Et cum virginea Diana turba.

110

Implerem pelagus solumque caelum

Et montes, fluvios cavasque valles

Grato pectine, dulcibus loquellis.

Laudes Dominici tonaret orbis.

Sed tantum melioribus relinquo

115

Non nostris humeris onus ferendum.

Ne forsan tenebris serena densis

Involvam vitio suis premendo,

Quam si rancidulae chelis magister

Nequaquam modulos fuisset orsus.

120

Quid tandem? Meritis, benigne, fratrem

Vincis, tot cumulans perambiensque,

Quot in sidereo micant Olympo

Stellarum globuli nitente caelo;

Quot in fluctivago natant meatu

125

Pisces, quot querulae canunt volucres;

Verno tempore rosidas per auras

Quot in florigera videntur Hybla

Depicti vario colore flores.

Quare non tenuis velim camena

130

Persolvat tibi muneris leporem.

Di dent Nestoreos, precamur, annos,

Felices hiemes decente vere

Et cum pacifica quiete Ditis

Fortunae lepidos sinus beatae.

135

Seu quidquid tibi gratius venire

Velles, pro meritis habenda tantis.

Thraces perpetuo prius calore

Sudabunt, Babylon nivosa fiet

Et Memphis glacie rigebit hirta

140

Phoebus nigriferas prius quadrigas

Et Nox chrysocomas movebit atra;

Excellens Veneti prius leonis

Volvent imperium solo ruinae:

Quam nostro tenebrosa corde Lethe

145

Expellat meriti tot acta grati,

Quam non continuo fatebor ore

Quae tu continuo benignus auges.

 

20. in laudem clarissimorum virorum
Marci Antonii Mullae nec non Bernardini Navagerii,
Dalmatiae censuram gerentium hendecasyllabon

Censura exoriens Catoniana,

Qualem non homines prioris aevi

Senserunt, oculis nec ista vidit

Nostrorum generatio parentum,

5

Decreto Veneti volat senatus

Vrbes per medias sinumque totum,

Saevis Adria qua tumet procellis,

Fluctus Illyrici maris retorquens;

Lites ut dirimat, dolos refringat,

10

Poenas dent meritas scelestiores,

Mulctas, exilium, flagella, caedes,

Perpendat trutina severiore

Quid sit conveniens, malum, quid aequum,

Quid sit discutiat pium nefasque,

15

Cunctis ius tribuat reosque damnet.

Vt servet veneranda iussa patrum,

Sceptro qui populos beatiore

Semper sunt soliti fovere caros,

Offensam minimo nec exhibentes.

20

Felix o populus, superbiore

Vultu qui tetrici cares tyranni.

Clemens est dominus deusque noster,

Excellens, humilis, pius, benignus.

Aspectum cupiunt videre cuius

25

Gentes barbaricae plagaeque mundi

Exustae, quibus est domus Syenes

Et quorum Scythicae nives rigescunt,

Ganges qua Nabataea regna transit,

Qua stant Herculei laboris axes.

30

Exornent, generose Gritte princeps,

Di te perpetuo tuosque patres

Collegis sophiae, viris peritis,

Qui nos auspicio bono prosectis

Ornasti. Vigeat per omne tempus

35

Regnum pennigeri leonis almum,

Quod nostras placide tuetur oras

Tantorum miseretur et laborum.

Quo terris nihil est magis benignum.

Illud nec spatio ruentis aevi,

40

Nec possit gravibus perire bellis,

Semper sed titulis novis virescat,

Illius penetret polos cacumen.

O sors auspicio secunda laeto,

Consulto hoc superi bonum dederunt.

45

O factum bene quod paterno amore

Vrbes Dalmatiae fidelioris,

Res tantas, populos remotiores

Librata moderando lance tractet

Mullae progenies et Navageri.

 

21. ad eosdem Sapphicum

Longa multorum series malorum

Hactenus crebris cumulata damnis

Dalmatas laesit miseros amaro

Non sine planctu.

5

Hactenus nostrae regionis urbes

Barbaras multum timuere turmas;

Moenibus quarum cruor, arma, bellum

Semper inhaesit.

Fructibus tellus caruit creatis,

10

Partior victus Cereris negatae,

Sordidus nullum Bromius liquorem

Sub pede pressit.

Litibus iunctae dubiis querellae,

Hactenus rixae, dolus affuerunt,

15

Luctus, infandum scelus ac rapinae

Conviciumque.

At modo laetas novat urna sortes,

Candidum pullus subit in colorem,

Fata fortunam variando versant

20

In meliorem.

En Navagerus bonus, ecce Mulla

Providus, iustus, sapiens, benignus,

Nobilis, constans et uterque rarus

Censor in orbem.

25

Non metus adsunt, furor, ira questus;

Litium cessit genus omne: pax est;

Exulant fraudes, vitium recessit

Seditioque.

Clodius nusquam, Catilina nusquam,

30

Sisyphus, Gracchus, Sinis et Procrustes,

Exhibent poenas sceleris Cethegus

Cum Dolabella.

Adriae fervens mare nunc quiescit,

Illyris divo statuit leoni

35

Templa, centenas agit ecce grates

Dalmata felix.

Ille per totum celebrandus orbem

Praepotens ordo Veneti senatus

Fungitur votis iubilans et ambas

40

Dormit in aures.

Dum nidet tantos meruisse alumnos

Clarus, aeternae monumenta famae,

Qua vigent illi quibus alma monstrat

Sidera virtus.

 

22. ad eosdem elegidium

Principis altus honos conspexit lumine Gritti

      Subdita quo mundi cernere regna solet:

Dalmatiam innumeris turbatam litibus, urbes

      Illyriae totas Adriacumque sinum.

5

Dixit et: "O Veneti, sociis consulite, patres:

      Est opus addictis velle iuvare pium".

Protinus elegit patrum sententia concors

      Censores, quibus haec tam pia cura data est.

Quare agite, o soboles generosi stemmatis alma,

10

      Exhibitas populis reddite quaeso vices.

Rem date cuique suam, statuit sanctissima legum

      Sanctio; libratis lancibus aequa date.

Iustitiae servare modum pulcherrima res est,

      Iustus honoratae praemia laudis habet.

15

Eia agite, o iuvenes, animis concordibus altum

      Scandite iter meritis accumulando nova.

Marce, tibi, Antoni, decus immortale paratur;

      Bernardine, tuus non morietur honos.

 

23. ad eosdem epigramma

Fama per aetherios volitans memorabilis axes

      Implevit rutili solis utramque domum:

Censuram gravitate novam, compescere lites

      Lancibus aequatis et trutinare libram;

5

Omnia metiri recta ratione modoque

      Consilio, affectu, religione, fide.

Qualiter haec populos tractat dulcedine torvos

      Cogit et hos levi subdere colla iugo.

Mulla, tuum decus hoc, decus hoc, Navageria proles,

10

      Suggerit aligero grata trophaea Iovi.

Felices quibus est concessum sidere fausto

      Munera tot patriae ferre beata suae.

 

24. ad eosdem distichon

Astra subire paras claro molimine, Mulla;

      Perpetuo vivent quae, Navagere, geris.

 

25. aliud

Navibus exercet Navagerius inclita censor

      Gesta; rigent si quae, mollia Mulla facit.

 

26. ad illustrissimum principem Venetiarum
Augustinum Barbadicum pro Dominico Manlipetro,
classis eiusdem provisore, elegia

Littera, barbarico fundata palatia saxo,

      Ibis ad augusti tecta superba ducis,

Qui tenet immensas largae ditionis habenas,

      Exsuperat cuius nomen utrumque polum;

5

Cuius inextinctum crescit decus, undique nostris

      Aurea temporibus quo duce saecla vigent;

Quo nihil in toto vivit clementius orbe,

      Imperium profert iustitiamque colit.

Plurima Synnadicis quoniam decorata columnis

10

      Invenies, Phrygiis plura referta notis,

Accipe pauca, sacros ne perdas forte penates,

      Te Latii fallant limina neve Iovis:

Ingrederis dominam nitidae regionis, onustam

      Fascibus, imperiis, nobilitate viris;

15

Reginam intrabis terraque marique potentem,

      Classibus extensam militiaque gravem.

Hinc loca praeteriens remorantia, mercibus orbem,

      Innumeris dices huc coiisse bonis.

Tota Tyros dibaphas vestes huc nobilis affert,

20

      Sidon Agenorei vellera tincta gregis;

Balsama dives Arabs Panchaica mittit, Eoas

      Huc plaga Mygdonii contulit orbis apes.

Quidquid fundit Hiber, flavas Harimaspus harenas

      Huc vehit, Illyrici dives et ora soli.

25

Quaere ubi conspicuos intraveris advena campos,

      Vnde togatorum, principis unde domus.

Tunc fora monstrabunt ferventia litibus, auctas

      In melius leges patriciumque decus.

Tunc tibi sidereis certantia templa colossis

30

      Occurrent, Libycis nobiliora tholis.

Vndique regifico lucescent atria luxu

      Splendida, cum domibus tunc tibi vitra suis.

Haec tibi miranti dextraque in parte trahenti

      Lumina, tam nitidos laeta videre locos,

35

Aurea magnanimi succrescet imago leonis,

      Imperium princeps quo duce noster habet.

Hic domus, aetherio penetralia digna Tonante,

      Haec erit optatae meta tenenda rotae.

Arte gradus Libyco structos de marmore clara

40

      Ascendas, superos ut subitura polos.

Neve reformida tanges cum limina, si te

      Obruat illustris fama corusca viri:

Non erit id fulmen, populos non fulmine terret

      Ille suos, placida sed pietate fovet.

45

Haud gravat invita renuentia colla catena,

      Libera sed socia compede regna tenet.

Non erit id nitidus fulgor praedivitis aulae,

      Non tantum flavi lumina chrysolithi,

Quam decus et dignum tam claro caesare lumen,

50

      Conspicui mores tergeminumque sophos;

Quam facies, veluti rutilanti Phosphorus igne

      Irradiat Latium qua Venetumque solum;

Qua fert Hesperii confinia clarus Hiberi,

      Vltima Gangetici qua ferit arva poli;

55

Parrhasiam glaciale solum qua conspicit Arcton,

      Seu Nasamoniacae rura perusta plagae.

Te petet: "Vnde venis? Quid portas, littera? Cui tu

      Talia, succiduo poplite? Quaeso, refer."

"Edite principibus princeps venerande, salutem

60

      Domnicus Hesperio mittit ab orbe tibi.

Quem mala ter denos menses variosque labores

      Spes bona sollicito cogit amore pati.

Ne mirere potens versat si numine diva

      Quemque: coronatis undique regnat equis.

65

Haec facit agricolas, exhaustos vomere duro

      Ilia, duritiem non meminisse gravem.

Suggerit haec vires sulcantibus aequora nautis

      Persica, raucisonum dum ferit astra fretum.

Hac duce Neritius tandem penetravit Vlixes

70

      Fessus ad optatae limina casta domus.

Hac duce Dardanius superatis fluctibus heros

      Obtigit Ausoniae vota petita suae.

Mi quoque se comitem praestat Patientia, tantum

      Perpetuo faveat annumeranda bono.

75

Vsque tamen finem, finem patientia cuius

      Attigerit, meritis praemia digna feret.

Haec gravis et tetricis primum se nubibus offert,

      Aspera, terribilis, tristis, amara, ferox.

Sed quoniam domitrix rerum, Patientia, vincis

80

      Omnia: dura licet, tu mihi laeta veni.

Te volo, tu nostris amplexibus utere, virgo

      Candida, terrificis dulce levamen aquis.

Finis habet palmam, finem patientia cuius

      Attigerit, meritis praemia digna feret.

85

Molis inauditae, nulli tolerabile pondus,

      Vt potui, longo tempore nempe tuli.

Spe iuvat accensum constanti pectore semper

      Indomitum sed enim sustinuisse iugum.

Postquam scire datur pietatem, vivere laetor,

90

      Laetor, inest pietas principe clara pio.

Fine coronatur, finem patientia cuius

      Attigerit, meritis praemia digna feret.

Si facit extremo patientia fine beatum

      Sola virum, fateor, stat mihi cuncta pati.

95

Virere dum dabitur, dum me mea conteget urna,

      Perficiet Lachesis dum mea pensa gravis:

Hoc onus, hoc vario patiar discrimine pondus,

      Hac grave suscipiam conditione iugum.

Fine triumphus adest, finem patientia cuius

100

      Attigerit, meritis praemia digna feret.

Qui mala continuis tolerando laboribus explet,

      Ille laboriferum fortius ardet iter.

Qui patietur, aget iucundae tempora lucis,

      Post modo composito tempore laetus erit.

105

Evehat optatas tandem patientia sedes

      Me mea sidereo constituatque polo.

Finis habet totum, finem patientia cuius

      Iam tetigit, meritis praemia digna feret.

Iam ferat, o Veneti celeberrima cura leonis,

110

      O decus excelsi spesque salusque throni.

Sic tua barbaricis revirescant arva trophaeis,

      Saepius Ausoniam sic tua signa regant.

Sic veneranda patrum concordi pace tuorum

      Semper in immensas gloria crescat opes.

115

Iam ferat, aetheriam superes sic tardior aulam

      Imperites populis longius atque tuis.

Sic generosa tuum volitent vexilla per orbem,

      Obtineant summum perpetuumque decus.

Sic tibi quae velles veniant, generosa propago;

120

      Sic tua sidereis fama triumphet equis.

Finis adest, finem spectato, fine precamur:

      Eveniat miseris saepe petita salus.

 

27. ad Dominicum Manlipetrum
Venetae classis provisorem celeberrimum
sapphicum

Herculis sudor, decus et perenne

Nomen extensum volitat per aevum;

Herculis curru volitabit alto

Fama superstes.

5

Quod novercali stimulatur oestro,

Nubium pressit genus et furentes

Cerberi crines quatientis auras

Ore trifauci.

Virgines arvis Scythicis morantes,

10

Quod ferum victor domuit leonem,

Nescio quot nam rapuit quod olim

Terga ferarum.

Magnus extensum meruit triumphum,

Nobilem palmam, titulos superbos,

15

Reddidit nautis mare quod quietum

Littore ab omni.

Lucidum Livi celebrat volumen,

Axibus miscent superis poetae

Mucios, Paulos, Decios, Camillos

20

Corneliosque.

Hi nisi dextras posuere flammis,

Sortibus vitas, patriae levamen,

Quid nisi largis opibus bearunt

Martia regna.

25

Dignius nomen, gravior magister

Nescio quid iam venit ecce maius;

Sit tua, felix, tamen hoc relatum

Pace, vetustas.

Verberat iam iam refluos marinae

30

Tethyos fontes Syriosque campos;

Hic ad Eoos penetrat recessus

Auspice fama.

Num taces, Clio veneranda? Plectrum,

Quo duces claros canis aut triumphos,

35

Quo sonas hymnos sophos et deorum,

Diva resume.

Domnicum pulchris titulis nitentem,

Prole sublatum, meritis perennem,

Effer, erectas recines ad aures

40

Dulcius Orpheo.

Ille ter denos renovantis orbes

Pertulit lunae, mala, tot labores,

Tot graves soles dubiasque noctes

Aequore torvo.

45

Ille Scyllaeos totiens leones

Et sues iunctis canibus minaces,

Mille terrentes domuit figuras

Ille ferarum.

Ille piratas relegavit omnes,

50

Mercibus fervet mare sublevatis,

Somnium fessus leve nauta carpit

Vndique tutus.

Dum studet tantis patribus placere,

Num bonus ductor renuit coruscis

55

Et manus ambas caput et verendum

Subdere flammis?

Hostium classi religatus uncis

Dentibus, quamquam sua iam triremis

Arserat, voti nisi compos olim,

60

Nescit abire.

Adde quod patrum venerandus ordo

Credidit tantum tibi, fortis, heros,

Vt parum curet fabricare classem,

Te duce fidens.

65

Ingruit quamquam gravius periclum,

Solus infestis resides procellis,

Tu famem Pisis relevas molestam,

Hoste seratis.

Quid facis tandem? Venetos reformas

70

Latius fines, patriae trecentas

Exigis vitas, tolerando vincis

Mille triumphos.

 

28. ad eundem

Alma salus patriae, meritis habitura triumphos,

      Vive Manlipetrae lucida gemma domus!

Fama per aetherios volitat memorabilis axes

      Enumerans meriti, Domnice, facta tui.

5

Qualiter Hesperii servaveris aequoris oras

      Conspicua Venetae non sine laude togae.

Qualiter imperium praecelsi nominis auges

      Non ope mille ratum tot numeroque virum:

Pectore belligero, sapienti corde, benignis

10

      Moribus, eximia sed gravitate, fide.

Audiit haec Veneti postquam reverenda senatus

      Curia, teque tuas vexit ad astra rates.

Per freta longa simul celeri vectarier alvo

      Iussit et Eois te superesse locis.

15

Quo tibi summa cadat tantarum praebita rerum

      Et domites meritis orbis utrumque polum.

Quo melius generosa tui stent signa decoris

      Augeat et titulos quo tibi fama novos.

Suscipe, nam pulchrum est nitidis extendere factis

20

      Nomen ad Eoas Hesperiasque plagas.

 

29. de eodem

Classibus immodicis Veneti cur saepe senatus

      Iussa tot Eoos composuere locos;

Cur iuvat Hesperios modo, tanta negotia, fines

      Exigua nimium sustinuisse trabe?

5

Scire velit forsan celebris memoranda leonis

      Fama peregrinas cunctaque regna plagas:

Qua fluit Indus aquis, Ganges, qua Bosphorus alget

      Thracius, Herculeae qua tetigere rotae.

Gloria quod Venetum felix non marmore constat

10

      Aerisono, gravidae non in honore manus:

Sed gravitate virum tantorum, Domnice, quantus

      Ipse nites, celso celsior Hannibale.

 

30. de aegritudine eiusdem

Mirabar quid maestus eras, Gradive; rubentes

      Abstulerat cristas quae tibi causa, pater;

Dextra Pelethroniam cur exarmaverit hastam,

      Quae tibi Lemniacas fregerat ira rotas.

5

Sanguinea Bellona manu discussa Medusam,

      Cur tua luctifico fleverat ore soror.

Anxia Dalmatiae trepidarint corda fidelis,

      Vnde tot heu gelidi signa pavoris erant.

Publica sollicitus peragebat vota senatus,

10

      Mirabar veneta cur erat urbe metus.

Vndique Marcicolas mirabar fervere Pisas

      Vrere et in sacris thurea dona focis:

Aeger in occiduis medicamina Domnicus oris

      Quaerit, Apollineas sustinet ecce manus.

15

Fortibus assuetus semper provisor in armis -

      Proh scelus! - intensis febribus ecce iacet.

Ecce iacet veneranda tui, Mars, gloria belli,

      Vnica Palladii numinis aura silet.

En favor Illyriae mutat regionis honorus,

20

      Dalmata quo felix, quo duce tutus erat.

Imminet en gravis Veneto iactura leoni,

      Infirma est Venetae vita salusque togae.

Nobilis ille tui servator, Pisa, favoris

      In dubio vitae membra gravata fovet.

25

Vnda maris quem non, non mille pericula terrae

      Prostrarint quondam: febris acerba domat.

Saeviat usque licet, nullo tamen eximet aevo

      Praemia perpetuo nobilitata bono.

Quis gravior fuerat morbus Tirynthius olim,

30

      Quo super Oetaeos arserat usque rogos:

Obtinuere tamen divae praeconia laudis

      Inclita stelligeri regna subire poli.

Multiplici liceat cecidisset vulnere Caesar

      Et grave sacratum corpus haberet onus:

35

Fama tamen volitat, felicia Caesaris acta

      Dicentur donec maximus orbis erit.

Domnice, pennigeri felix tutela leonis,

      Nil vereare mori: quid tibi febris aget?

Maior eris rumpent postquam tibi stamina Parcae,

40

      Iniciet nigras cum Libitina manus.

Fortibus atra viris non est obnoxia Clotho,

      Nil longinqua dies invidiaque minus.

Si quid inexpertum committere, si quid inausum

      Vellet at in nostrum mors violenta decus:

45

Improba non illi quicquam nocuisset amaris

      Morsibus, at patriae damna suisque feret.

Damna feret nostro sed qualia quantaque fratri,

      Perpetuo servus qui cupit esse suus,

Munere cuius habet vitam placidumque levamen

50

      Et quicquid larga de pietate fluit.

Di, quibus est cordi pietas, quorum insidet aure

      Excelsum Veneti nominis imperium:

Instituam Libycis solemnia templa columnis

      Et cadet ad vestros victima grata focos:

55

Hunc servate, precor, patriasque remittite ad oras

      Incolumem, patribus excipiendus eat;

Hunc servate, precor: patriam servabitis, orbis

      Applaudet, frater sic mihi salvus erit.

 

31. ad augustissimum dominii Veneti decemviratum
de laudibus Ioannis Antonii Danduli,
Spalatinae urbis provisoris dignissimi

Curia sancta virum bis quinque, tremenda potestas,

      Cuius in arbitrio stat dicionis apex,

Illud et imperium Venetorum nobile patrum,

      Quo nihil in toto clarius orbe viget,

5

Quod super Hesperios fines protenditur et quod

      Iam super Eoos fert sua signa polos:

Di tibi barbaricos, ut consuevere, triumphos

      Dent, precor, et celsum tollere in astra caput;

Dent tibi victrices volitare per aequora puppes

10

      Terrarum et titulis subdere regna tuis;

Di tibi Romuleas praestent superare secures

      Fascibus aetherios et penetrare polos.

Longa tuis superi concedant saecula rebus,

      Sit tua perpetuo fama decore nitens.

15

Quandoquidem nostris tanta est conatibus impar

      Gratia, mortali non referenda sono;

Quandoquidem gerimus non sufficientia vento

      Carbasa, tam tumidis quando gravamur aquis:

Auspice te tali, provisor Dandulus urbem

20

      Missus in hanc nostram tot bene facta gerit.

Auspice te felix ridet Fortuna benigne

      Aspalato, fuerat cuius acerba modo.

Moenia semirutis pendebant turribus, ecce

      Quae modo consurgunt tempore structa brevi.

25

Credendum est Phoebum nec non Amphiona muros

      Argutae ad numeros aedificasse lyrae,

Suspicimus si nos miro properamine molem,

      Surgere inauditae nobilitatis opus;

Suspicimus si nos annorum mille laborem

30

      Sumptibus et modicis crescere forte brevi.

Quem non tempus edax, tormenta nec hostica laedent,

      Nec poterint falsi vertere ad ima doli.

In somnis magico seu quis cantamine talem

      Cerneret, erectus cernitur iste labor.

35

Nil mirum: veteres quod constituere canoris

      Fidibus, ecce facit, Dandule, lingua tibi;

Dulcedo et populus facit hoc tibi deditus iste,

      Hoc faciunt mores ingeniumque tibi.

Quo loca tam tetricae regionis dura gubernas,

40

      Gentis inhumanae quo fera corda domas.

Maxima continuae facit hoc vigilantia curae,

      Hoc labor, anxietas, sollicitudo facit.

Qua struis haud aliter nostri fundamina muri

      Perpetuo quam si sint habitanda tibi.

45

Quisque salute sua iam desperaverat: ecce

      Vivimus amoto tam procul urbe metu.

Otia Danduleo blandissima munere pacis

      Arbore sub patula carpimus ecce bonae.

Nusquam Turcus adest pictos nec cernimus hostes,

50

      Quis satis est proprias si tuerentur opes.

Pignora diripimus quorum patriosque penates,

      Quosque timebamus, saepe timore pavent.

Ecce perhorrescunt confinia nostra latrones,

      Sollicita capti sedulitate modo.

55

Hac regione locus nocuis fuit: ecce tremiscit

      Mens mala, criminibus noxia poena datur.

Vir probus et si quis fuerit virtutis amator

      In pretio nusquam nobiliore manet.

Laudibus aetheriis prudens vir ponitur astris,

60

      Quibus in propria conditione manet.

Dandulus aequata sustentat pondera lance,

      Hic cui plus iusta, parte rependit onus.

Omnia clementia, summa gravitate magistra,

      Qui ratione, fide consilioque facit.

65

Lucida frons et quae possent hilarare tenebras

      Lumina nil nigrum nos meminisse sinunt.

Omnia magnifico facit hic clarescere vultu,

      Omnibus arridens, omnia laeta facit.

Fata vices versant: non semper nubila caelum

70

      Obducunt, iugibus non ruit imber aquis;

Horrida non semper furiantibus aequora ventis

      Spumescunt, uno non furit unda modo.

Sic miseris non est fortunae numen acerbum

      Semper, at obruerat quo magis, ecce favet.

75

Post pluvias nitidi spectanda est gratia solis

      Et solet a maesto laeta venire dies.

Ecce fovet nostras fortuna benignior oras,

      Laeta Salonaeum possidet hora solum.

Carior est quando res frumentarias nobis

80

      Dandulus accepit. Vix bene navis adest,

Exsultant sine fine senes puerique puellae,

      Congeminant faciles ad sua vota deos:

"Dii te felicem praestent, felicia nobis

      Saecula multiplici qui facis officio.

85

Di faciant, patrias postquam remeabis ad oras

      Et perages quae tu gesseris ante ducem,

Dandule, sublimis surgat tibi tota senatus

      Curia et excelsi principis altus honos.

Collaudent generosa tuae gestamina famae,

90

      Hinc referant meritis praemia digna tuis."

Quid bona tot tandem, felix o curia, narrem,

      Hunc populum vinxit Dandulus iste quibus.

Disiecerat quanta sed cum pietate penates

      Et nonnullorum, lignea tecta, domos

95

(Publica privatis praeponens commoda damnis,

      Vt faciunt hi quos durius urget onus).

Ordine dehinc alias recto construxerat aedes,

      Pro quibus ecce lares et nova tecta dedit.

En tabulata nitent, miseris solacia rebus,

100

      Candidae perspicua stant regione casae.

Est locus Adriaca nulli penetrabilis ora,

      Arduus excelsis undique culminibus;

Terribilis, longo porrectus in aera dorso,

      Horrifer aeterna stat nive cuius apex.

105

Vnica Dalmatiae spes et tutela salutis,

      In primis nostrae pacis amoena quies.

Separat hinc nostras montanis collibus oras,

      Inde tenet Turca cum regione solum.

Est ubi continuis exercita corpora bellis

110

      Mos dare seu celeres exagitare feras.

Stramineis habitare casis et vivere rapto

      Alpe sub aeria gens truculenta solet.

Gens assueta diu nulli parere, leonis

      Ante pedes tandem concidit illa boni.

115

Politiam veteres quondam dixere parentes,

      Haec fuit externum nescia ferre iugum.

Venerat hos inter colles saevissima quaedam

      Seditio, nobis heu nocitura tamen.

Nam timor omnis erat, ne dum discordibus armis

120

      Bella gerunt, hos in barbara turba ruat.

Sic nostra ex horum pendebat vita ruina

      Forsan et Illyrici littoris omne solum.

Dandulus hanc dulci lenivit voce, quietam

      Restituit Veneta sub dicione plagam.

125

Evaluit populos e duro robore natos

      Dandulus alloquio conciliare suo.

Horum discordes gravitate coercuit iras,

      Ardebat quae iam flamma, sepulta iacet.

Res mira, o nullos aetas moritura per annos,

130

      Praemia posteritas fac precor ista legat.

Saxea magnificus lapidosi culmina montis

      Dandulus ecce regit, corda ferina domans.

Mittere deberes, celeberrima curia, tales

      Saepe duces nostris urbibus immo patres.

135

Nam sumus in misera positi quam sorte, videtis,

      Mergitur et quanto nostra carina salo.

Firma satis fuerat quondam Pagaseia puppis:

      Fracta sub aequoreis haec tamen isset aquis,

Ordine clavigeri si non prudentia Tiphis

140

      Vela daret, tumidis exsinuanda notis.

Dic ubi Thessalici non exeat gloria currus,

      Gloria Dardania sanguinolenta nece:

Automedonteis nisi concitaretur habenis,

      Illius forsan mentio nulla foret.

145

Nos quoque qui liceat non sumus in ordine tales,

      Grandibus ut parvas aequiperemus opes:

Quid sine conspicuo faceremus munere tanti

      Rectoris, tanto quid foret absque duce?

Oppida, regna, plagae, cunctarum culmina rerum

150

      Scitis ut attendunt a sapiente regi.

Hoc tibi longa dedit summi experientia regni,

      O decus, o Venetae firma columna togae.

Quare age, consensu mundi, quo sceptra gubernas

      Et facis addictam Solis utramque domum,

155

Quo socias sacrum diadema binominis Istri,

      Quo ducis ignoti Persica Bactra reges:

Effice, supplicibus palmis, procumbimus, oro,

      Effice quam potis est, gens Spalatina rogat,

Ne bonus a nostra discedat Dandulus urbe

160

      Tam cito, si populi quae tibi cura tui est.

Sin autem nequeas, ipsum ad maiora reservans,

      Di faciant patriae magna daturus eat.

Felix, o nimium felix, cui sorte sub umbra

      Contigerit tanti vivere posse viri!

165

Quem Spalatum, donec stabunt monumenta Salonae

      Clara Dioclitiae, tollet ad astra vetus.

Donec honorati stabunt vestigia muri,

      Nulla dies, nullus quem reticescet honos.

 

32. in laudem eiusdem

Dandulus iste quis est? Veneti generosa senatus

      Curia quem iactat. Dandulus iste quis est?

Dandulus iste quis est? Clarum Chorvatia cuius

      Nomen ad astra vehit. Dandulus iste quis est?

5

Dandulus iste quis est? Praestanter vivida virtus

      Quem superis miscet. Dandulus iste quis est?

Dandulus iste quis est? Splendet clementia cuius,

      Fulget ubique decus. Dandulus iste quis est?

Dandulus iste quis est? Sceleratis poena, bonorum

10

      Perpetuus fautor. Dandulus iste quis est?

Dandulus iste quis est? Speculas qui vertice montis

      Imposuit celsas. Dandulus iste quis est?

Dandulus iste quis est? Sanas componere rixas

      Qui didicit solus. Dandulus iste quis est?

15

Dandulus iste quis est? Quo protegente nec hostem

      Spalaetum vidit. Dandulus iste quis est?

Dandulus iste quis est? Bis senis mensibus amplum

      Struxit opus qui tam. Dandulus iste quis est?

Dandulus iste quis est? Pulchram qui subdidit alto

20

      Planitiem muro. Dandulus iste quis est?

Dandulus iste quis est? Miseris solamen, egenis

      Qui nova tecta dedit. Dandulus iste quis est?

Dandulus iste quis est? Numerosae dulcia genti

      Qui dare festa iubet. Dandulus iste quis est?

25

Dandulus iste quis est? Duro qui tempore nobis

      Iussit abire famem. Dandulus iste quis est?

Dandulus iste quis est? Quo nos hic vivimus omnes.

      Quisquis is est, vivat Dandulus iste precor.

 

33. in laudem Aloysii Capelli,
praetoris Spalatensium dignissimi

Parcite caelestes, non solum curia divos

      Vestra tenet: Veneta sunt et in urbe dei.

Credimus ex divis Venetum constare senatum,

      Credibile est Venetum numen habere decus.

5

Iustitiam si quaeris, habet; pietate meretur

      A dominis mundi principibusque coli.

Nobilis excedit dominae fastigia Romae,

      Adiciens titulis regna beata novis.

Iam Rhodanum vincit, Gangem superabit et Indum;

10

      Iam Scythicus Tanais sub sua iura fluet.

Credere quis posset tam magni cura senatus

      Quod sumus, o nullo tempore notus amor.

Cura sumus quarum subter molimina rerum,

      Nostra vident Veneti commoda cuncta patres.

15

Gaudeat o felix Spalatum Spalatinaque turba:

      Caesaribus nostris maxima cura sumus.

Plurima quid dicam praetorum nomina, quanta

      Felici auspicio missa fuere tibi!

Venisti nobis, celeberrime Dandule, post te

20

      Bernardi fulsit gloria Hieronymi.

O bene provisum, dignus successor ut illis

      Missus adest, cuius transilit astra decus.

Cuius ubique favor nitida crebescere fama

      Cernitur, immensus conciliatur honos.

25

Felix, o nimium felix Aloysius, ecce

      Iura tuis populis, urbs Spalatina, dabit.

Iam secura potes dormire sub auspice tali:

      Nil tibi defuerit, reddito vota deis!

Dives eris rerum cunctarum, bella recedent

30

      Impia, iucunda stat tibi pace frui.

Iurgia nulla forum, nullas disrumpere leges

      Sentiet: aequa suum libra rependet onus.

Libera quaeque domus, nullis obnoxia furtis

      Vivet. Adulter erit si quis, acerba luet.

35

Nulla erit incerti lasciva licentia vulgi:

      Supprimet affectus poena tremenda malos.

Praemia laudatae fuerint si maxima vitae

      In pretio, surgent nunc magis atque magis.

Ferrea cessistis, venerunt aurea nobis

40

      Saecula, multiplici laude canenda mihi.

Dum modo patricium decus, o veneranda Capellae

      Gloria, sufficit dicere Musa rudis.

Hanc tibi perpetuo Natalis munere donat;

      Parva sit an grandis, serviet usque tibi.

 

34. de infantulo a porco occiso

Parvulus in cunis - scelus o - dum luderet infans

      Ederet et blaesos lingua tenella sonos,

Cum sue quem solo miseri clausere parentes,

      De feritate ferae nil metuendo mali,

5

Corripuit rabidis puerilia dentibus ora,

      Ex sue mansueto tam cito factus aper.

Hinc lacerum tenero divulsit fronte cerebrum

      Et capite exeso sic male pastus abit.

Hoc ubi persensit nostri pia cura Capelli,

10

      Non tulit indignae crimina saeva necis,

Iussit et occisum rabido consumier igni,

      Vt, fera sit quamquam, facta nefanda luat.

Conveniens quid sit tali sub praeside, cives,

      Discite, qui nocuas non iubet esse feras.

 

35. Francisco Raynerio amicae suae nomen declarat

Quae, Francisce, tuos puella vultus

Exarsit teneros, candide, scire cupis.

Addam pollicitis fidem libenter,

Ne rigidus videar Caucaseusque nimis.

5

Non mortalis amor decente forma,

Virgo sed supero de Iove nata fuit.

Haec dum florigeros odore campos

Perlustrat similis Persephonae et Triviae,

Vidit te violas rosis legentem

10

Pulchrum, purpureo lilia mixta sinu.

Miratur faciem comis nitentem

Et teretes digitos marmoreasque manus.

Quis tum praecipuos Adonis artus

Praeferet, Idaliae sit procul ira deae!

15

Illi visus eras favore tali,

Endymion dignus quo tibi, Luna, tuus.

Te spectans oculis perambit usque

Virgineis, rabidas concipit illa faces.

Nomen scire velis tui furoris

20

Et faciem, patria qua sit et ortus. Habe:

Caelestis patria, beata forma,

Euphrosyne nomen dicitur esse suum.

Haec tibi mala parat manu feraci

Aurea, conspicuo munera digna deo.

25

Felix ne nimium superbulum et

Tollas, Euphrosynae tam cito factus amor:

Florum depereunt cito colores

Et iuvenem subito curva senecta rapit.

 

36. de eiusdem discessu

Hei cita saecla volant: iam tertia vertitur aestas,

      Iam teritur spatiis ultima meta suis:

Tu patriam, generose, tuam, tu pectora fratrum

      Visere, tu socios iam comitesque paras.

5

Ast ego quid faciam? Scribam cui carmina? Solus

      Destituor, sordent hei mea fila lyrae!

Plectra iacent nobis foedata rubigine turpi,

      Livet et ingenii lucida cura mei.

Quid mihi cum studiis? Dulcissima cura legendi

10

      Me fugit et mentem detrahit illa meam.

Amplius, ut fueram, scribam non carmina laetus,

      Castalius tinget nec mea labra liquor.

Parcite montivagae, Parnasia numina, nymphae:

      Non dabimus vestris thura, cremanda focis.

15

Hi mihi, discedet quondam mea sola voluptas,

      Solus amor nostri carminis atque decus.

Discedent quondam turgentia carbasa vento,

      Carbasa luminibus uda futura meis.

Me miserum! gelidi sentimus signa pavoris

20

      Concrepuit gracilis seu lenis unda noti;

Fulserit aut nitidi tantum clementia caeli,

      Protinus est curis cura gravata meis.

Seu nautam quisquis monstraverit ... ille

      Tristia vulneribus fert alimenta meis.

25

Seu mihi forte ratis fuerat conspecta, timemus,

      Ne mihi praesentes auferat illa deos.

Ah, Neptune, tuo figam quae dona sacello;

      Tyndaridae, vobis, quae tibi, Leucothoe?

Ni cito dulce meum Francisci nomen amici

30

      Littoribus solvat stupea vincla meis.

Ni bona signa fugae celeri tam sidere fausto

      Annuerint, rapidum ni mare radat iter.

Nunc mihi qui Triviae studuit vim ferre Dianae,

      Pleiades faveant Oleniumque pecus.

35

O utinam totis hiemarent astra diebus

      Tristia, pro geminum Parrhasidumque face!

Ne mihi dilectus posset discedere Achates;

      Patroclus, Pylades Hyrtacidaeque comes.

Tunc mihi fata darent felicia saecla beato,

40

      Tunc ego perpetuo laetus amore forem.

Quid loquor infelix? Quid inania verba, querellas

      Fundimus? Hei steriles non facit ille sonos.

Per mare velivolas festinat tendere pennas

      Ferreus et nostrum curat amare nihil!

45

Vade magis gratos forsan petiturus amicos,

      Non puto sic fidos. Dulcis amice, vale!

 

37. Spalaeti discessum magnifici viri
Iacobi Raynerii, iusti praetoris sui,
lugentis consolatio

Fama Salonaei nunquam reticenda palati,

      Regia littorei deliciosa soli,

Dalmaticas inter celeberrima gloria sedes,

      Spalaetum, priscae nobile gentis opus:

5

Cur ita caelestes furibunda voce fatigas,

      Sauciat heu superos cur tua lingua deos?

Quae nova causa mali? Vesanis pectora pugnis

      Nuda quid incessas? Quid sine fine premis?

Ah gemis et tantos dic cur profundis in imbres?

10

      Pallida quid facies, quid sibi maesta velit?

Me miserum, laceras sparsos sine lege capillos,

      Mollia sanguineis unguibus ora notas.

Sera nimis longae latitant monumenta Salonae,

      Alta ruinosas contegit herba domos.

15

Aequor in immensum curvus designat arator:

      Hic erat antiqui principis alta domus.

Hac super inducto crepitabat lympha meatu,

      Conveniens oculis hic puto scena fuit.

Amphitheatralis fuit hic pulcherrima circi

20

      Forma, cavernosis eruta fornicibus.

Obliterata diu lacrimis te spargere regna

      Si iuvat et turpi flere subacta situ,

Longior emineat maioris copia luctus,

      Protinus adveniat causa dolenda tibi.

25

Moenia semiruto prodibunt Martia vultu

      Et Capitolini limina quassa Iovis.

Tum veteris fractae surgent Pandionis arces,

      Cecropis hospitium Palladiumque vetus.

Inde draconigenae monstrabunt vulnera Thebae,

30

      Innumeras misera conditione fores.

Laomedontis opus Phrygii, lacrimabile regnum,

      Exseret eversum Troia superba caput.

Num cinerem precor esse putas Carthaginis altae;

      Nil habet ostendat quid superesse sui?

35

Sunt aliae centum deleti nominis urbes,

      Quas erit insanus credito flere labor.

Oppida mille iacent variis tumulata ruinis:

      Omnia sunt aevo comminuenda gravi.

Longa dies tanti prohibet reminiscier aestus;

40

      Imminuunt quod non saecula longa malum?

Contrahe lora precor, lacrimarum pelle dolores,

      Omnia sint habitu candidiora tuo.

Cernimus, ut maestum paterno in funere natum,

      Hic stetit Aspalatum, talia verba gemens:

45

"Non mihi sollicito priscas deflere Salonas

      Est animus tristis, non ego vana queror.

Regna vetusta fluant: gravius sub corde fovemus

      Vulnus et est gemitus altera causa mei,

Altera cura; dolor non hic mea pectora versat;

50

      Parcimus excidiis funeribusque rogis.

Saeva iubes nostri retegam monumenta doloris,

      Haec gemebunda mei signa doloris habe:

Ramnerius Veneta praetor modo missus ab urbe,

      Sedibus e superis venerat immo deus.

55

Traxerat hic secum comites, moderamina clari

      Caesaris, Herculeum Romuleumque decus.

Erigones habitus formosae, sancta Catonis

      Nomina, Cornelios, Paule, tuosque sales.

Hic Lycias secum sortes, Dodona volucres

60

      Quas alit, horrendae vexerat antra deae.

Traxerat hic secum caeci pia facta Metelli,

      Pectora sacrifici religiosa Numae.

Hic Nasamoniacis docuit quae corniger arvis

      Hammon Apollineo sanctus ab ore dabat.

65

Hunc fuerat comitata biceps prudentia Iani,

      Regule, velle tuum propositumque tenax.

Hunc si vidisset tenebroso in carcere quondam,

      Credibile est vinctus Cimber in arma ferox

Diceret: "Heu Marium nequicquam nostra ferire

70

      Dextra potens: vincor nobilitate viri."

Omnia iura, decem tabulas, callebat Athenas,

      Huic medio clausum pectore numen erat.

Si Samium perhibent, prisco si tempore constat

      Egeriam sacro consuluisse Numae,

75

Quis Lacedaemonium dubitat didicisse Lycurgum

      Te fora, te leges, dive Iacobe, tuas!

Qua fera corda trucis populi gravitate regebat,

      Consilium viduis qua pietate dabat!

Vt fuit oppressi felix tutela clientis,

80

      Omnibus hic miseris quale levamen erat.

Fur erat innocuus duce quo, nemus omne silebat;

      Castior Hippolyto turpis adulter erat.

Hoc duce milvus erat tenuis gallina, molossus

      Parva catella, ferox agna novella lupus.

85

Clodius hic gravior semper graviorque Milonum

      Turba fuit, nocuis hac regione locus.

Mansuevere quidem feritatis pectora, nullo

      Pressa metu, nulla lege vetante tamen.

Aurea saecla puto fuerant quo tempore, talis

90

      Hic stetit; extabant horrea plena mihi.

Vndique vitifero faciebant munera Baccho

      Agricolae, Cereri rustica liba dabant.

Tot Campanus ager nec habet Methymna racemos,

      Prela tot Albanis non maduere iugis.

95

Gargara tot segetes, Libycis non area campis

      Dives hiulca terit dum Canis ora rigent:

Musta sub autumno calcabat turbida rubro,

      Quot meus agrestis farra tegebat humo.

Forte famem, nullam norant sua tempora pestem:

100

      Ah peream si non hic puto numen erat!

Nil nisi Laetitiae restabat condere sacrae

      Templa, Diocletio constituenda foro.

Gaudia tot fuerant quo cum, felicia quo cum

      Vota, reor votis fertiliora meis.

105

Quam cito laeta fluunt, subitas mutantur in horas,

      Tempora praecipiti flant leviora noto.

Heu heu Ramneriae discessit gloria prolis

      Inclita, turbavit tot bona nostra modo.

Aurea saecla, fidem, probitatem, gaudia nobis

110

      Abstulit exigua cimba cavata trabe.

Num tibi iusta mei patuerunt signa doloris?

      Num queror in cassum? num levis esse feror?

Gaudia num fundes videam cum flere puellas

      Cum puerisque senes, compita, saxa, solum?"

115

Haec ait, alloquio subiunxi pauca benigno

      Tuncego: "Confiteor, iusta querella tua est

Confiteor, titulis fuit hic generosus avitis,

      Vir erat ingenua quis probitate neget?

Vivit at et dulces vivunt sua pignora, nati,

120

      Praesidio Venetae saepe futura togae.

Vivit amor patriae, pietatis forma supernae,

      Vivit natorum maximus ille pater.

Eximium laudis specimen, castissima coniunx,

      Magnificae vivit gloria rara domus.

125

Crescit honos passim, crescunt propaginis altae

      Stemmata, iam generos, iam videt ille nurus.

Iam tenet in gremio decus imperiale verendum,

      Monstrat avum simili iam ore suus nepos.

Inclita pennigeri volitant vexilla leonis,

130

      Vndique iam Venetum transilit astra decus.

Indica purpureus Titan qua regna colorat

      Et nitidum rutilo fundit ab ore iubar;

Qua patris Oceani nympharum turba iugales

      Solis anhelantes excipiendo levat,

135

Torrida zona rubet Scythiae qua stagna nivosae

      Sarmaticis plaustris exagitata rigent.

Cura sancta patrum felici brachia motu

      Explicat et latius imperitata patet.

Hac cum Rhamnerium surgit decus, alta per aevum

140

      Fama volat, volitet sed sine fine precor."

 

38. Francisco Raynerio, patricio Venetiarum

Fama decusque domus patriae venerabile sidus,

      Vnica Pierii gloria, docte, chori:

Quid, Francisce, facis, librosne amplecteris ulnis?

      An sedet in gremio mollis amica tuo?

5

Nectit adoratas circum tua tempora laurus

      Delius, an Paphius myrtea serta puer?

Pallados arma magis tibi sunt in pectore doctae,

      An celebras Guidiam corde tepente deam?

Haec simul illa tuo contenta est munere forsan:

10

      Quid mirum? Vincis doctus utramque deam.

Vna dat ingenium velox viresque secundas,

      Altera materiam suggerit ingenio.

Currere longa tuis dicendi copia debet,

      Sic modulis longas condere Amazonidas.

15

Quid mihi? Nulla Venus, Veneris non filius ad me

      Pervenit, iratae iurgia nulla deae.

Non coma, turgiduli, non candida pectora, ocelli

      Aut rubor; expressus Xanthia nulla liquor.

Num promissa fides, num sunt haec carmina mille,

20

      Carmina pollicitis facta minora tuis?

Non ita Quintilios celavit Calvus amores,

      Dum memorat fervens, docte Catulle, tibi.

Saepe tuas solitus retinere Propertius aures,

      Conticuit socius non tibi, Naso, tuus.

25

At poteris nostris vafer obiectare querellis;

      Carmina non mittis: carmina nulla damus.

Et tibi Musa favet; promisti carmina, debes

      Pollicitis dubiam non adhibere fidem.

Me tenet Adriaci maris interclusior ora,

30

      Vlla Venus quam non, rarus et hospes adit.

Gens habitat truculenta, ferox Corvatia muros

      Inde premit, Scythicis horridiora locis.

Quid tibi vis scribam? Nulla est mihi Xanthia, nullus

      Hic amor aut digno carmine causa patet.

35

Si qua tamen placuit, non stilo, carmine, nardo

      Ad dominam rutilo, sed datum ire via.

Id faciant fortes, Mavortia pectora Achillis,

      Herculis, Antaei semivirique bovis.

Femina non tanti dabitur mihi. Femina quodam

40

      Vertit Apollinea moenia structa lyra.

Femina Martigenas mansuri nominis urbes

      Cumque Palatinis traxit ad ima iugis.

Mollibus assuetus studiis tenuique Camena,

      Dissidet armifera noster ab arte furor.

45

Ingenio tantum facili meo gaudeo si quod

      Esse potest miseris, dulcis amice, locis.

Id quoque post abitus minuit mihi gratia tristes,

      Maius opus tibi quos accelerare dedit.

Infueras mecum, domine carissime rerum,

50

      Ingenium stimulis claruit egregiis.

Nunc iacet exesum veluti rubigine ferrum,

      Vt iacet atra, domus contumulata situ.

Tu tua celsus habes Capitolia celsa Tonantis:

      Quis neget aetherios regna subire polos?

55

Qua Venetis praelustre nitet regionibus aurum,

      Qua micat albus onyx Synnadicusve lapis.

Tu comitum, numero, felix ostroque superbus,

      Nunc has, nunc illas aspicis orbis opes.

Quicquid ab auricomis eiectat Hiberia fossis,

60

      Dalmaticis quicquid convehiturve locis.

Quicquid Erythraeo fulget sub littore, quicquid

      Sidonio tincti fulget in aere gregis.

Quicquid ab Assyricis dives Panchaia campis,

      Comparat, in Libycis quicquid aratur agris:

65

Dat tibi terra potens, Venetae celeberrima gentis

      Gloria, dat gravidae sarcina structa ratis.

Tu modo sidereos spectas, Francisce, ministros,

      Nunc oculos retinet uncta palaestra tuos.

Hic tibi materiam nitidi formosa puella

70

      Carminis, eximium dat in amore decus.

Hic Venus et Veneris facundas filius artes

      Perdocet, egregiae munera militiae.

Cypriacas dilecta domos et moenia nati

      Deseruit, Venetum quod petat hospitium.

75

Scribe age, materiam tibi dat longissima rerum

      Copia, Phoebeam docta Thalia lyram.

 

39. Tabellas alloquitur,
ut eundem Franciscum secure adeant

An quia magna times intrare palatia forsan

      Et domino mixtis oscula ferre iocis,

Retrahis iccirco, fidissima littera, passus,

      Fida ministerii munera ferre mei?

5

Num pudet? Ipsa rogo vanum depone timorem:

      Est levitas quod non cuique timere nocet.

Altivolas igitur felicibus excute pennas

      Ominibus, vento curre secunda tuo.

Ni mihi nota forent virtutis praemia clarae

10

      Illius, ingenium, sors, probitasque fides,

Non ego per dubios vario discrimine casus

      Te traherem, nocuis haud mihi missa fores.

At quoniam facilis noster deus ille perennis,

      Phoebe, tuus cultor conspicuumque decus,

15

Qui mea facundo carpsit praecordia versu,

      Cuius in extremo funere servus ero,

Te manet, acceptam perstringet et aurea labris

      Adiciens roseis basia multa dabit.

Tum leget et releget formoso saepius ore

20

      Te meus aeterno tempore factus amor.

Tum niveis manibus nimium retinebere fausta,

      Tum domini blando suscipiere sinu.

Quam fortuna tuum clarescet candida fatum!

      Tunc eris accepto munere laeta nimis.

25

Sis precor at memori, placeat si, percipe mente,

      Quae referas domino, pauca sed apta dato:

"Non tibi pauca meis possunt, Francisce, libellis

      Reddere condignas carmina facta vices.

Nam tua tanta seges cumulati muneris explet

30

      Ingenium nobis exiguumque latus.

Littoribus conchas, coacervas gramina campis;

      Obruimur meritis undique nempe tuis.

Qui modo pro versu quaerebam mittere versus

      Proque sonis tenues, mollia verba, sonos.

35

Nunc in amore tibi non tantum verba licebit

      Mittere, purpureis, ut fit, operta comis,

Vera sed ex animo verum testantia amorem

      Promere, dulciloquo mutua scripta sono.

Tanta suo nunquam concepit pectore Bacchus

40

      Gaudia Gangeticis cum traheretur equis.

Tanta nec, Hectoreae caderent cum moenia Troiae,

      Audiit Haemonium Graiugenumque decus.

Tanta Giganteus Phlegraea valle triumphus

      Nec meruit, superi parcite quaeso dei,

45

Quanta meas nunc oh penetrarunt nata medullas

      Prospera, quod domino tantus amicus ero.

Per vada, per Libyes mecum, per curva Maleae

      Littora, per Stygias est aditurus aquas.

Sauromatas, glaciale solum qui visere pro me,

50

      Nec timet extremis qua fluit Indus aquis.

Cui veterum cedunt arctissima vincla virorum,

      Qui Phrygiam vincit Tyndareamque fidem.

Haemonius cui sum fidus, cui Theseus ipse,

      Scipio, Patroclus Castoreusque comes.

55

Ah tua magna nimis, dulcissime, littera nobis

      Pollicita est, meritis haud agitata meis.

Ast ego quid merui? Qualis mihi munera confert

      Heu dominus? Quae sunt haec benefacta rogo?

Militis en princeps, dominus tu munera servi

60

      Exigis at mores hoc meruere tui.

Hoc genus e celsa demissum postulat aula,

      Hoc sibi perpetui nominis altus honos.

Non mea, quae nulla est, virtus, non praemia grati

      Muneris, accenso non in amore fides.

65

Attamen utcumque est, sic habetur epistula, quam tu

      Misisti, extremo pectore fixa mihi.

Vt nec Erythraei pretiosum gurgitis aequor,

      Fulva nec auriferi fluminis vada Tagi,

Non opibus Persae, felicia munera Croesi

70

      Hanc mihi de nostris, eriperent manibus.

Hanc ego pectoribus perstringam vivus, eandem

      Mortuus obliquo substituam capite."

 

40. ad eundem Franciscum Raynerium

Servet chrysocomos suos paratus

Croesus, purpureos Tyros amictus

Extollat, violae, colore tincta.

Reges Mygdonias eruant columnas

5

Celsas dum statuunt domos nepotum:

At nuper, gracilis poeta, versus,

Quos tu dulcisonos mihi dedisti,

Non tantum proprio sinu tenebo,

Francisce, Aonidum decus sororum,

10

Discam sed, totiens benigne lectis,

Et tangam citharae canora fila,

Quo possim melius placere Phoebo,

Quem tu perpetuo favore curas.

 

41. ad eundem

Dulcis amice, favet novenarum turba sororum,

      Suggerit ingenium pulcher Apollo tibi.

Ipse manum facilem, digitos ad pectinis usus

      Doctus habes, doctae consona fila lyrae.

5

Percute meque tuis, dulcissime, dulcibus exple

      Carminibus, fieret copia nulla licet.

 

42. ad eundem, quod eius carmina
cogant ipsum de amoribus scribere

Esse quid hoc narrem? Quid tam tua carmina nobis

      Blanda cothurnatos eripiunt animos?

Xanthia cara tuos rapuit quae nuper ocellos,

      Quid venit ad nostras terque quaterque manus?

5

Quid tua nocturno recitantur murmure nobis

      Scripta? Puellares quid cano luce modos?

An amor et veneris placidissima cura morantes

      Acrius exustis corripiunt facibus?

Sic erit asper equus: contunderit ora lupatis,

10

      Non detrectantem frena minus cruciant.

Vomeris urget onus tenerorum colla iuvencum

      Durius: haud sentit qui patienter arat.

Charolus Astraea deducens Alpe cohortes,

      Mole canant alii qua venit Ausoniam.

15

Agminibus quantis occureret Itala virtus

      Protinus, hi dictent qui sibi saeva velint.

Turcus ut armigero bellum terraque marique

      Suscitat in miseros milite christicolas,

Enumerent alii, Venetorum mille carinas,

20

      Venit ab occiduis quantaque classis aquis.

Belliger, adversus Turcas Vngaria quantis

      Viribus exsurgit, Calliopea, refer:

Nos Venus et Veneris gratissima cura Cupido

      Sevocat a duro carmine: blanda canam.

25

Quare ego sacra sequar sacrae vexilla Diones,

      Deponam tumido bella cruenta sono.

Phoebe pater, valeas, valeant Heliconia divum

      Numina, Mars, valeas vosque valete, duces.

Iam mihi mens rigidae surgit recitare puellae

30

      Lumina, luminibus insidiosa meis;

Proelia ficta, iocos, commixto melle venena,

      Oscula, lividulas, lactea colla, notas.

Iam mihi nocturnae veniunt ad carmina rixae,

      Murmur et in tunicis poma reclusa suis.

35

Iam mihi Phaedra venit, formosa Semiramis et quae

      In rigidos fertur mollius isse viros.

Quid mihi cum vestro, Cocytia turba, cerastae?

      Ite procul tristes: dulcis Amor, venias.

 

43. Britio Albinovano

Cur mea Musa silet, iuvenum doctissime Briti,

      Versibus excultis, Albinovane, petis.

Ipse licet taceam, poteris cognoscere quare

      Elinguis facta est Musa repente mihi.

5

Accipe pauca tamen, tua me ne gratia forsan

      Obliti culpet carminis esse reum.

Otia carmen amat. Fuerant haec otia nobis,

      Currebam quando liberiore rota.

Solus eram, soli fuerant satis omnia quaeque;

10

      Nil nisi vas simplex panis et unda foret.

Nunc alia est ratio, Briti carissime: plures

      Circumeunt curae distrahimurque magis.

Hinc ancilla petit, famulus vult inde, subintrant

      Nuctricum expensae continuusque labor.

15

Vxor, ab Eois quicquid rate transvehit oris

      Mercator, vellet ponere in articulis.

Viderit haec vestem, si qua est hyacinthina, dicit:

      "Dos emat hanc saltem, non inhonesta mihi!"

Stat inaratus ager tenuis vindemia supra est,

20

      Hoc opus est, poscit iam sibi uterque puer.

Maeonidem si quis perfecerit hisque Maronem,

      Vergilius mutus, mutus Homerus erit.

 

44. ad Nicolaum Albertum pro Christophoro Papale,
sororio suo, hendecasyllabon

Tu quae Christophorum vocas peritum

Iuris, dulcisonis Camena plectris,

Paeligno modulantior poeta,

Illi multiplices ferens corollas:

5

Non quae sunt recinis sed in favorem

Fortassis loqueris cliens patroni.

Non est Vergilius, Catullianis

Non dignus numeris, Apollo non est.

Arpinas minus et licet stuporem

10

Astanti soleat monere turbae.

Haec quid sunt? Minima mutantur hora.

Laudantur: subito minora fiunt.

Stant nunquam veluti forent locuta.

At tu nobilium iuvenculorum

15

Felix gloria, sidus o serenum,

Quicquid carmine dixeris manebit

Semper, perpetuo vigebit aevo,

Nec umquam poterit subire Lethem.

 

45. in laudem Marci Antonii Canalis,
urbis Spalatinae praetoris dignissimi

Splenduit cuius celebris per orbem

Fama, seu divus fuit ille seu vir;

Nobilem prisci posuere vates

Hunc super astra.

5

Quisquis humano generi favorem

Praestitit quondam, meruit triumphum;

Vivus augustos meruisse honores

Dicitur immo.

Lucidum nomen, decus atque virtus

10

Si quibus clari patribus senatus

Fulxerit, nunquam tacitura Lethe

Hunc superabit.

Sed faces tamquam rutilantis astri

Nubila expellent pluviosa, quorum

15

Nomen aeternum memorans per aevum

Fama loquetur.

Nos tibi cives Spalatensis urbis

Mente devota modulantis oestri

Dicimus laudes merito decentes,

20

Marce Canalis.

Iste Turcarum prohibet tumultus,

Exhibent cuncti sua lege sancta;

Iste dat nobis fluat ut benigno

Copia cornu.

25

Nobilis, fortis, comis iste, clemens,

Providus, constans, pius et severus;

Hercules, Ianus, Fabius, Camillus,

Iulius iste.

Fulget Illustri iubar ut refundens

30

Axe ridenti radios decorum;

Gemma concluso rutilans in auro

Sic nitet alba.

Antoni princeps verecunde, dormi.

Dormias tutus, bone nos Canalis;

35

En regit, pascit, fovet atque servat

Te duce Marcus.

 

46. ad Franciscum Raynerium de laudibus Aloysii Capelli,
praetoris Spalatensis dignissimi

Hanc tibi Franciscus mittit, Francisce, salutem,

      Vernula Dalmaticis, si petis unde, locis.

Quisquis is est nescis, audito nomine forsan.

      Tam brevis est pietas, tam brevis omnis amor?

5

Excidit ex animo tibi num quod viximus una?

      Affueram puero quod tibi nempe puer?

Tam cito, care, tui iamne es oblitus amici,

      Qui venerabatur teque tuamque domum?

Immemor es totiens num quae dictaverit olim

10

      Seu tua Musa mihi, seu mea Musa tibi?

Ille ego sum quocum studium conferre solebas,

      Pieriis quocum fontibus ora dabas.

Quo sine non libri, non gratae cura puellae,

      Dicebas quicquid posse placere tibi.

15

Ille ego sum, laudum nostrarum maximus auctor:

      Grandibus in rebus si voluisse, sat est.

Nonne fui tecum totis, generose, diebus,

      Mansit in hac mea dum tuus urbe pater?

Illyricis populis amplissima frena gubernans

20

      Iustitia, meruit qua super astra locum.

Cuius erunt donec vivet praeconia mundus,

      Imperium Venetae dum dicionis erit.

Tertia messis adest forsan vel quarta quod ad te

      Scripsit inornatis nil mea Musa iocis.

25

Quid miser heu feci? Debebat carmina mille,

      Mille tibi versus mittere noster amor?

Non erat absurdum fideique volumina nostrae

      Non inconveniens grandia posse legi.

Dicere ne posses quod te tua cura fefellit,

30

      Credideras in quo non habuisse fidem.

Heu scelus! hoc dubiae posset tibi surgere menti;

      Quid tua Lethaeis pectora dantur aquis!

Oblitus non sum rerum, Francisce, tuarum,

      Oblitus non est quem pius urit amor.

35

Desinet insiliens aurata palatia circum

      Vnda prius Venetae nobilitatis agi.

Saxea montanos ponet Dalmatia colles

      Illyris in Latium vertet et ora solum.

Cuncta prius coeptos revocabunt flumina cursus

40

      In caput, alba prius nox erit atra dies:

Quam tua de nostris exibit imago medullis,

      Quam tuus e nostro dissoluetur amor.

Tempora sed quia sunt nimium distantia primis,

      Continuo variis obruor ecce malis.

45

Auferor assiduis nunc huc, nunc flatibus illuc,

      Vt rapitur tumido cimbula parva noto.

Non potui iccirco tibi carmina mittere nostra:

      Carmina, vis dicam? mens nisi laeta facit.

Pulchra serenatae componunt otia mentis

50

      Carmina, carminibus debet abesse malum.

Flamina discerpunt animum contraria nostrum:

      Anxietas, dubium, sollicitudo, labor.

Vndique perturbor, series me longa malorum

      Iactat et ex duro durius urget onus.

55

Hinc premit angustae praegrandis inopia vitae,

      Hinc inhiat falsis caeca cupido bonis.

Mille procellosos in me consurgere motus

      Sentio, proh Lachesis fila severa meae.

Gramina quot flores, quot habet tua curia patres,

60

      Cum subeant triplici sollicitati gradu;

Quot levibus volucres pertentant aera pennis,

      Aequora quot pisces, sidera Olympus habet:

Tot mala commotis in me calcaribus extant,

      In mea certatim pectora tela ferunt.

65

Publica privatos praecedunt damna labores,

      Attamen iratos sensimus esse deos.

Credibile est superos his adversarier oris,

      Tam misero quae sunt extenuatae modo.

Quicquid ab exhaustis Turcarum forte procellis

70

      Restitit, id nobis Martia turba rapit.

Haec solet in silvis, inter truculenta ferarum

      Saxa, latebrosas gens habitare casas.

Inde soporiferae quamprimum tempore noctis

      Opprimit instanter quos tenet alta quies.

75

Alligat ignotos trahit et per devia montis:

      Libera venduntur corpora, capta dolo.

Hoc levius sed enim, quamquam gravis imminet horror:

      In laribus propriis non valuisse mori.

Ad mala tot nostris accessit partibus ingens

80

      Terribilisque fames, durius ense malum.

Monticolae ex altis coierunt rupibus, hi quos

      Quam procul edendi saevus adegit amor.

Vix pedibus sistunt, turgentia membra videres,

      Spiritus his tantum dura sub ossa viget.

85

Limina circumeunt, per limina cuncta frequentes

      Ore petunt querulo nocte dieque cibum.

Corpora quin etiam prostrata, iacentia passim,

      Exonerant animas exonerata graves.

Numina surripiunt humanae pabula vitae:

90

      Proh dolor! heu laesos turba piate deos.

Deucalioneis genus est mortale sub undis,

      Exitiale nefas persoluisse satis.

Nunc aliud surgit damnum, graviora timemus

      Supplicia iratum constituisse Iovem.

95

Iam Phaethonteas meruerunt nostra favillas

      Crimina, tormentis perdimur ecce novis:

Semen abit iactum; tellus deludit arantes

      Sicca; latent Hyades Oleniumque pecus.

Imbribus aspergi noluere salubribus agri

100

      Iam totiens et stat sole perusta seges.

Herba viret nusquam, solet ut, non gramina rident;

      Et tamen aestati ver dedit ecce locum.

Quid tibi commemorem tantos, Francisce, dolores.

      Nostra quibus crescens multiplicatur humus?

105

Quid mala tot numerem, gemebundi maxima luctus

      Signa, quibus possent indoluisse ferae?

Sunt alia et liceat multo graviora fuissent:

      Praetor adest nobis qui tamen ista levat.

Hic requies, nostro sola est medicina dolori,

110

      Solus adest fessis rebus amica salus.

Cuius honoratae propter gestamina famae

      Haec placuit nobis scribere, amice, tibi.

Quo celebris Veneta magis exornetur in urbe,

      Quo suus in Spalatum clarior extet amor.

115

Nam quoties praetor, digno se gessit honore

      Fecit et in populos munia iusta suos,

Est mihi mos patrius, quis possum laudibus, illum

      Ferre, nefas tamquam sit reticere decus.

Vrbe licet Veneta probitas cognoscitur omnis,

120

      Accipe, nam dubitas forsitan iste quis est:

Fulgida lux patriae, regit hanc Aloysius urbem,

      Ille Capelleae gloria summa domus.

Quem puto miserunt caelestia numina nobis,

      Ne tot ab adversis obrueremur aquis.

125

Missus ab augusto non est, mihi crede, senatu:

      Decidit e supero sanctus at iste polo.

Iustitiam si quaeris, habet; pietate triumphus

      Huic dabitur, meruit religione coli.

Magnanimus, gravis est, constanti pectore, prudens;

130

      Pervius et pronae dexteritatis amans.

Omnia clementer, summa ratione, benigno

      Sustinet aspectu consilioque domat.

Tristia quaeque quo facit hic clarescere vultu,

      Damna lavat nostros discutiendo metus.

135

Haud aliter Titan, radiis ubi splenduit albis,

      Nebula purpureo lumine nigra fugat.

Sic solet adversis Thaumantia nubibus Iris

      Exhilarare tuas, dure colone, genas.

Puppis ab aequorea rapitur si forte procella,

140

      Sidere Amyclaeo laeta sic esse solet.

Nunc bona promittit, nunc mollia tempora dicit

      Affore, constanter tot mala ferre iubet.

Iura petit si quis, geminas sibi porrigit aures,

      Ceu quodam numen postmodo verba refert.

145

Litibus auditis nunc hos, nunc increpat illos,

      Disona concordi pectora pace ligat.

Illius o quotiens actor fuit ante tribunal,

      Sponte sua tandem fertur abiisse reus.

Non fora clamosis ferventia litibus augent

150

      Probra, furibundas comprimit ira minas.

Quisquis adit, reverenter adit; non opprimit Irum

      Croesus, avaritiae stat procul inde sitis.

Munera nil prosunt, aequas turbantia leges;

      Non prece, non pretio iudicis ardet amor.

155

Lancibus aequatis examine ponderat ille,

      Libra suum nulla parte rependit onus.

O quotiens res est civilibus optima rebus

      Quando cliens causam non dubitanter agit!

Iudicis arbitrium quod non corrumpitur auro

160

      Nescio quid mixtum cum deitate tenet.

Adde quod hic nobis confinia libera fecit,

      A male tranquillis non habitanda viris.

Semper ab innumeris infesta latronibus ora

      Haec fuit, hac nocuis est regione locus.

165

Cur nisi terribiles quia subsunt ordine colles,

      Sunt nemora et frondes, sunt puto causa rubi.

Haec ubi sollerti persensit mente Capellus,

      Non potuit tantae crimina ferre necis.

Explorata prius quo sunt factura ruinam,

170

      Nomina, praedonum non inhonora capit.

Sustinuere malae spectacula turpia vitae

      Haec etenim meritis praemia digna suis.

Haud minus hic meruit laudis abolendo malignos

      Impia quam sceleris gens onerando bonos.

175

Quid dicam quanti fuit hic solamen egenis?

      Hi referant quantis praestita vita fuit.

Tot bona miramur, quae dividit iste misellis,

      Vnde habeat, pietas sed sibi donat opes.

Gratius est superis nihil hac pietate putamus,

180

      Numina nil tantum quam pie facta vident.

Navita, terrifico veluti cum sidere nimbus

      Ingruit, aspiciens, vela minora parat.

Consilio tetricum tempus praeviderat olim

      Haud aliter nostri maxima cura ducis.

185

Vndique conflavit victum prudenter et inde

      Instituit ne quo possit ab urbe vehi.

Quod nisi fecisset, puto sic moreremur ad imum,

      Aut fierent saevae saeva pericla necis.

Vivere quis nostrum tam duro tempore posset

190

      Ni vigil hic, qui nos praemonuisset, erat.

Ergo salus nostra est, columen, tutela Capellus,

      Vita, fides, animus, dux, medicina, quies.

Huic Spalatum meritos semper debebit honores

      Porriget et victas ad sua dona manus.

195

Hoc duce Politiae non desperavit iniqua

      Conditio, Clysium sub iuga nostra fugit.

Effera Chorvatiae populorum nomina torvae

      Hoc duce iam Venetos in sua regna vocat.

Et vocitet sine fine precor, quia digna triumphis

200

      Efficit hic, populos qui pietate fovet.

In manibus mors nostra suis fuit, ergo salusque;

      Omne bonum dedit hic, reppulit omne malum.

Di sibi concedant quod nos non possumus ipsi,

      Quicquid e laurigero principe dignus erit.

205

Di faciant vobis, quis consultantibus iste

      Venerit, externas conciliare plagas.

Libera purpurei supponant colla tyranni

      Mundus et, o vestros procidat ante pedes;

Subdita qui meritis loca, qui tractatis amore,

210

      Perpetuus vobis est dicionis honos.

Ista coronatis sunt nobiliora triumphis

      Facta, metu quae, vi quaeque cruore carent.

Qua fluit Indus aquis, Ganges, qua Bosphorus alget

      Thracius, extremi qua Garamantes arant;

215

Qua perhibent roseis pronum Titana quadrigis

      In mare purpureas abdere nocte rotas;

Proferat imperium Veneti reverenda senatus

      Curia, Romuleis fascibus egregior.

O, utinam videam Veneti volitare leonis

220

      Signa, fovent populos nam pietate suos.

 

47. in laudem Augustini Mullae,
censuram seu legationem gerentis, sapphicum

Praemia ob clarae celebrata vitae

Quod magos Persae posuere caelo,

Semper augustos monumenta tradunt,

Indite censor.

5

Glorians famae, celebrata currum

Solis occasus iubar et ad ortus,

Iactat excelsos sapiens alumnos

Graecia septem.

Cecropis doctae memorant Athenae

10

Theseos, Codros simul Aristippos;

Quos quidem cunctos elevasse virtus

Dicitur alma.

Regulos, Brutos, Fabios, Camillos,

Nulla Marcellos reticescet aetas,

15

Subdidit mundum sibi quod triumphans

Martia Roma.

Et tibi surgit Veneto leoni

Gloria, ad seros remeans nepotes,

Quas queas partes alias tuis iam

20

Subdere regnis.

Mulla commissum facit ecce munus

Iam probe, iuste, comiter, benigne.

Illyris gaudet patiens ut ora,

Nec mala sentit.

25

Iam magos Persas, sophiae magistros,

Iudice vincit tuus ecce Mulla.

Graeciae septem sapientiores

Mulla subaequat.

Cecropem, Codrum, Phociona vincit.

30

Iliae claros superat nepotes,

Regulos, Drusos, Decios, Camillos

Corneliosque.

Semper extento catus orbe vivet;

Donec aeterni rutilent Olympi

35

Sidera et fiet mare procellosum,

Mulla vigebit.

 

48. ad Gregorium Caballinum Sibenicensem
poetam eximium

Felices docto cognomina docta parentes

      Crediderim casu quod tribuere tibi,

Nunc maiora fide tua cum dictamina cerno,

      Qualia vix prisco tempore saecla dabant,

5

Qualia credibile est non sacros ante poetas,

      Collibus Aoniis nec cecinisse deas,

Nil dubito, constat Parnasia numina facto

      Concilio nomen constituisse tuum.

Inde corymbiferam capiti imposuisse coronam,

10

      Munera non ulla deperitura die.

Ergo Caballino donatus nomine vates

      Laurigeros inter tu quoque notus eris.

Inter honoratos non ultima gloria vates,

      Ergo Camenarum tu quoque lumen, ave!

 

49. responsio eiusdem

Candida fama prius mihi te, Francisce, poetis

      Cantabat nostri temporis esse parem.

Carmen ubi ardiva formatum incude recepi,

      Quale Meleteus fecerat ante senex,

5

Fama, tace, dixi, non est hic temporis huius

      Vates: umbra sub hoc corpore prisca latet.

Si sunt vera satis Samii documenta magistri,

      Ad nova fata iterum Maeonis umbra redit.

Iamque iterum qui cantat, erit graviore cothurno

10

      Committetque truces ad fera bella viros.

Smyrnaeusque Meles, quantum Calaberve Galaesus,

      Dalmaticus tantum notus Iader erit.

Nunc tamen ad nostrum ludis quae carmina nomen,

      Sive patres illud seu posuere dei.

15

Stesichori Philomela tuo cantavit in ore

      Et congesserunt mella Platonis apes.

 

50. de fide Modonei populi erga dominium Venetum

Non tot in Actiaco numeravit rostra tumultu

      Nereus, ex imis sollicitatus aquis:

Non Agamemnoniae tot conflavere Mycenae

      Vela, Phrygas pateret cum gravis ira nurus;

5

Itala non tellus, non Persia protulit horrens

      Belligeratorum tot fera corda virum.

Quis tot in Haemoniis vidit tentoria campis

      Cum tremefacta suas Roma timeret opes,

Quot centum venere rates, quot in agmina Turcae

10

      Convenere feri praecipitata manu.

Quo melius tibi, sancta Fides, pia thura darentur

      Esset et hospitibus dignior ara tuis.

Gens Modonea tuum melius quo numen adoret

      Et ferat ante tuos munera grata focos.

15

Haee circumsessos armato milite muros

      Vt videt intrepida mente, virilis agit.

"Nunc opus est dextra, socii; nunc pectoris ardor,

      Emineat vestri nobilitandus honos.

Arma parate: graves circumstant undique turmae;

20

      Classis en ab alto gurgite saeva venit.

Barbarus haud aliter truculentus obambulat hinc nos,

      Inde petit muros, quaeritat inde gradum.

Martius occluso lupus instat ut omnis ovili

      Rostra cruentavit si stimulante fame.

25

Et licet horrificus Caesar terraque marique

      Sit prope: terrificas spernite quaeso minas.

Robora magnanimae spernant insignia laudis

      Cuncta, dat aeternum mors generosa decus.

Tempus adest fidei monstrandae clara per aevum

30

      Praemia, pro dominis quos decet esse suis.

Tempus adest fidam quo te non sola Saguntos

      Iactabis: meritum tale duabus erit.

Stat dare pro Venetis divo duce et auspice Marco

      Vxores, vitam, pignora, tecta, solum."

35

Dixit et exustis cara cum coniuge natis

      Omnia fert rapidis conicienda rogis.

Res mira et nullos umquam moritura per annos,

      Indiga Maeonio carmine tanta fides.

Opposuere viri pugnantia pectora Turcis,

40

      Sit quasi pro dominis mors inacerba suis.

Tunc Mahumetanae ceciderunt corpora gentis

      Obvia pectoribus quot coiere suis.

Hic gemitus, grave murmur erat, suspiria, luctus;

      Hic dolor, hic tetricae tristis imago necis.

45

Quocumque aspiceres, duro sub Marte cadebant;

      Omnia liventis plena cruoris erant.

Tanta fuit strages, quod nec manus unde ferire,

      Nec ubi possit habet sistere planta pedem.

Rubra coloratas volvebat rivus in undas

50

      Sanguineus mixtis busta cadaveribus.

Hostibus at postquam cessit victoria, Caesar

      Dixit: "Honoratae gens erat ista necis.

Inclita gens erat haec, meritis cumulanda beatis,

      Perpetuas si non praeposuisset opes.

55

Felix, o nimium felix Modoneia pubes,

      Vela feret donec Graecia, semper eris.

Dicet, ad Aegaeas si quis rate tenderit undas:

      Haec nimium Venetis terra fidelis erat."

 

51. de adventu Petri Cyppici,
patricii Spalatensis, hecatonstichon

Buxea multiforas nunc nunc age, tibia, voces

Concine; Threiciis concordent aurea nervis

Plectra; coronato prodeas, cantator Apollo,

Vertice, non humeris desit genialis amictus

5

Purpureis, Phrygiae sed habens contegmina pallae.

Talis ades, celsi qualis veneranda Tonantis

Exhilaras sacro nitidus convivia cantu.

Eia age Castalio coeant e fonte sorores

Sicelides, nimio quatiant age verbere terram.

10

Applaudantque simul iuvenes puerique puellae

Et matrona, graves vultus sed ponat opertae

Frontis ac obductas hilarent pia carmina rugas.

Permutentque genas tantum dum munera divis

Rite celebrati reddantur debita voti.

15

Dum nivei centum maculentur caede iuvenci,

Dum tibi turicremis cumulentur cinnama flammis,

Iupiter, astrigeri residens qui vertice Olympi

Cuncta regis, decimum prospectans lumine mundum;

Qui mare velivolum, terras qui lege gubernas

20

Perpetua et liquidus quicquid complectitur aether.

Quod Petro dilecta suum remeasse penatum

Limina, quod reduci licuit tetigisse carina

Optatos patriae portus, dulcissima natos

Pignora facundi constringere pectora fratris

25

Moribus et nulli cessurae coniugis almam

Conspicuamque fidem, superat quae nobilis omnes

Hesperias Graiasque nurus probitate decori

Corporis. Hanc niveam contendat quisque Lacaenam

Esse, peregrinis tamen at remorarier oris

30

Nil timuit placidi constans reverentia Petti.

Nec timuisse procos decuit telasque retextas

Coniugis absentis. Felix cui casta pudicum

Praeservat fortuna torum taedasque iugales,

Seu licet ad Gangem, gelidas seu tendat ad arctos,

35

Vel super Hesperiae loca disiunctissima Thules,

Amne Canopaeo vel qua fluit aequore Nilus.

Nulla timoris erit spiritus in pectore fixa

Composito, nullis libeat mihi ponere lustris

Temporibusve modum semper tibi fida manebit

40

Vxor, amica tuae servabit munera vitae.

Nec properare domum fama cogeris iniqua:

Eximium patriae decus et generosa nepotum

Gloria, Petre, tuum, properavit publica gressus

Cura tuos, propriae postponens munera causae.

45

Dum miseris conferre putas, dum quaeris amicis

Obsequium patriam firmo munimine fulcis

Dumque tuam, dignis patriae te quisque parentem

Laudibus ad summi perducit sidera caeli.

Perducantque precor victuri semper in aevi

50

Saecla. Nec immerito: quis enim gravitate Catonis,

Religione Numae, Bruti pietate perennis

Moribus aut Laeli meruit maiora diserti.

Num Ciceronis honos, divi num Caesaris almum

Nomen, an excelsi praestantia clara Metelli

55

Tot meruere, sacrae quot habet praeconia laudis

Noster Amyntorides, nostri prudentia Iani,

Qui ratione moves geminas in vertice frontes,

Praeteriti retinens quicquid praecesserit aevi

Quicquid et est subita venturum clade repellis.

60

Ingenio volvens quid sit tolerare, negandum

Quidve, per adversos truculenti numinis aestus

Magnanimus calcas, sapienti corde refrenas

Fumiferos animi motus tenebrosaque mentis

Damna, sub Hectoreo possunt si talia cerni

65

Pectore. Tot oculi tibi sunt, quot, maxime, summis

Rebus agis, cauda, quot habet Iunonius ales;

Clara serenato fulgent quot sidera caelo,

Littore Mygdonio numerantur quotve lapilli.

Non amor aut odium certant, non muneris in te

70

Praemia, vaniloquae non fallax gloria pompae,

Non dolus aut dubiam lacerantia fulmina mentem;

Ast honor et pietas, cordato pectore virtus

Nobilis, egregium decus et veneranda deorum

Religio placidi simul et mens conscia recti.

75

Qua soleas, iusta perpendens omnia lance,

Solvere quid deceat, turpi quid distet honestum,

Quid sumus et quantos humana negotia motus

Exagitant, - scelus oh! - variat quam caeca rebelles

Alternans fortuna vices, quo turbine fertur

80

Vita hominum, brevibus nimium conclusa diebus.

Quis modo divini memoret reverenda Platonis

Dogmata? Num Samii docuerunt talia vatis

Scripta? Stagireo num sunt haec digna magistro,

Quae tibi longa dedit rerum experientia, longus

85

Vsus et ex summis prudentia condita libris?

O quantum et quotiens felix, o mente benigna,

Qui procul amota causas caligine rerum

Perspicis, heroas contemnens, sceptra, tyrannos,

Divitias Fulvi vel crimina sacra Metelli.

90

Hoc melius quam si Gadibus remeare subactis,

Litus ad Eoum properes, Rhodopeia Martis

Regna, simul Babylon, vel quae spolianda trophaeis

Ausoniis invicta manet; si sub iuga mittas

Tot populos, quot Roma suis submisit alumnis

95

Martia. Praecipui sunt haec monumenta triumphi

De propria virtute suos quod quisque parentes

Sublevat ac titulos statuat non caede rubentes,

Vrbibus eversis non vi neque fortibus armis,

Laude sed aeterna, facis ut, meritisque togaque,

100

Nestoreos Phrygiosque precor victurus in annos.

 

52. ad eundem, pictas urbes ementem

Pro quibus immensus bellum ciet urbibus orbis

      Dantur et alternae vulnera mille neces;

Pro quibus argentum, fulvum vacuatur et aurum:

      Ecce novem nummis octove Petrus habet.

5

Proh scelus! humanae quanta est stultitia vitae:

      Quo pereunt reges unicus assis emit!

 

53. Marco Marulo in valle Surda commoranti

Cultor et antistes Surdae, celeberrime, vallis,

      Marule, perpetui regis amator, ave!

Cuius in auxilium fidei dictamina nostrae

      Plura vigent, scriptis annumeranda sacris.

5

Cuius honoratae volitant insignia famae

      Praemia, Pieriis digna referri modis.

Scire velis fortasse tui quid Marce, sodales,

      Quid faciant fratres, quid pia mater ait?

Ipsa tuos patria infelix qua mente recessus

10

      Pertulerit? Num quid flevit amica cohors?

Barbarus haud aequo dictus cognomine quaestor

      Te loquitur, de te somnia fera refert.

Si quis ait scriptum quod te misisse, "Salutat -

      Interrogat - num me Marulus anne meus?"

15

Huic, ubi pro certo missam videt esse salutem,

      Labuntur lacrimae maesta per ora piae.

Moribus excultis Aloysius atque Marinus

      Heu veluti amissum te sibi uterque dolent.

Hi prece sollicita sacratum numen adorant,

20

      Vt possint tecum vivere sive mori.

Nicoleon sine te Petrarcha nec incubat aris,

      Vt prius: oranti tu sibi in ore sonas.

Te meminit superos tacita si voce fatigat,

      Te licet absentem nocte dieque refert.

25

Carmen ubi accepit factum de Virgine Sancta,

      Hieronymus de te, Marule, mira canit.

Hoc sonat ad citharam; laudat per compita, stringit

      Pectoribus; grates hoc tibi semper agit.

Incolumes tibi sunt fratres, carissima mater

30

      Vivit adhuc, sine te si tibi vita foret.

Heu patria altisonas subicit gemebunda querellas,

      Vulsa comam, lacerum pectus et ora notat.

Nam modo qui fueras Spalatensi solus in urbe

      Omnibus exemplar consiliumque decus,

35

Tam cito raptus abis, abiit tecum omnis honestas

      Et probitas vitae religioque fides.

Nos sine te laeti nequaquam vivimus; auget

      Tot mala nostra tuae facta ruina fugae.

Vivimus et si vis nostram cognoscere vitam,

40

      Accipe, pars animae maxima, Marce, meae:

Egredere e muris nihil est nisi Turcicus horror,

      Praeda cruenta, neces, flamma, querella, fuga.

Villicus accurrens albo et sine sanguine vultu,

      Dat captivorum nomina, bella refert.

45

E speculis custos trepidi dat signa tumultus:

      "Heu fuge, - conclamat - praecipitato fugam!"

Quisquis ad arma vocans se praeparat, arma resultant;

      Arma gerit iuvenis, currit ad arma senex.

"Pax intra muros tamen est laudanda, sed, inquis,

50

      Haec solet externum saepe levare malum."

O utinam pax ista foret! Maiora sed intus

      Bella tument, odiis heu maledicta novis.

Qualia Romulei nunquam videre nepotes;

      Aetas non vidit qualia nulla prior.

55

Natus it in patrem, saevissima filia matri est;

      In socerum dirus suscitat arma gener.

Frater in auxilium fratris non sperat, amico

      Nullus amicus adest; nunc nepos odit avum.

Cognatum, cognate, cave! Stat quaeque sorori,

60

      Tamquam privigno saeva noverca, soror.

Iurgia, si rixas, si quis conspexeris iras;

      Saevitiam, lites, conviciumque dolum.

Protinus accurrit populi non parva corona;

      Interroga, quid sit? - Ista propinquus agit.

65

Nullus amor; quae sunt miseris solacia rebus?

      Prospicis arma foris, prospicis arma domi.

Interea felix tu laeta mente reponis

      Otia, candidulis candidiora rosis.

Integer expectans aeternae praemia vitae,

70

      Irrides nostri temporis exitium.

Inconcussa fides suffert tentamina mundi,

      Concilias Christum dum tibi, Marce, tuum.

Quem pro Francisco velis exornare misello,

      Perpetuo sic te donet, amice, bono.

 

54. Marci Maruli responsio

Grata salutatrix a te mihi littera venit,

      O Francisce, meae cultor amicitiae!

Haec docuit quanto est absentia nostra dolori

      His, quibus extiteram semper in urbe comes.

5

Tum quod tristitiae cumulus superadditur isti

      Dum pecus in praedam ferri hominesque vident.

Ferre utrumque malum mentique mederier aegrae

      Dicere conabor qua ratione decet.

Insula me retinet quae scis, non amplius ista

10

      Quam stadiis decies distat ab urbe decem.

Quod si forte velint mecum simul esse sodales

      Et nostra cupiunt rusticitate frui,

Acta ratis remo septenis ocius horis

      Sistet in hoc illos quo moror ipse loco.

15

Excipiam laetus venientes; brachia collo

      Advolvam, labris labra genisque genas.

Inde recumbentes oleae viridantis in umbra,

      Placati iuxta murmura blanda freti,

Alterno dulces miscebimus ore profatus,

20

      Dum pueri mensas prandiolumque parant.

Mox invitati pergemus sumere non quas

      Dicitur Antoni mensa vorasse dapes;

Nec patinas, Luculle, tuas pinguesve capones,

      Sive papillatae sumina grata suis,

25

Sed cenam cui dimisso Serranus aratro

      Vellet honoratas applicuisse manus,

Et qua contentus Samnitum sperneret aurum

      Vir praestans animo Curius atque fide.

Pulmento satiare famem potuque levare

30

      Simpliciore sitim creditur esse satis

Laudeque tam dignum: quam prorsus turpe putatur

      Esse suae servum mancipiumque gulae.

Cena tamen vobis dabitur magis ampla, sodales:

      Nostri ruris opes, brassica, beta, cicer;

35

Et de vicino capti modo gurgite pisces:

      Sargus, maena, canis, sepia, salpa, lupus.

Pocula non deerunt, baccho saturata rubello,

      Quaeque solet rigidum lympha domare merum.

Denique quae mensae donat Pomona secundae:

40

      Vel pira vel ficos vel melimela dabo.

Ergo si qua meos nunc cura fatigat amicos

      Visendique mei si qua cupido tenet,

Dic veniant - iter est modici, Francisce, laboris -

      Cumque illis, si me diligis, ipse veni.

45

Non sic adventu quondam laetatus Vlyxis

      Hortorum cultor dicitur Alcinous;

Nec tanto exceptum pastoris amore Molorchi

      Amphitryoniadem fama fuisse refert.

Ipse ego quam vobis hilari ferar obvius ore

50

      Et toto cedam protinus hospitio.

Cunctorum, quaecumque deus mihi donat, amicos

      Consortes fieri participesque volo.

Solari interea Martis, Francisce, maligni

      Casibus afflictos hac ratione potes:

55

Nec frangi adversis nec laetis fidere rebus

      Egregium quiddam magnificumque putent.

Terrarum nihil orbis habet firmumve ratumve:

      Omnia non stabili fertque refertque rota.

Irus ut in Croesum, sic Croesus transit in Irum:

60

      De misero locuplex, de locuplete miser.

Servitio premitur dudum qui sceptra tenebat,

      Sceptra tenens regnat qui modo servus erat.

Denique cunctarum sunt magna volumina rerum

      Atque agitat varias sors animosa vices.

65

Illo igitur nostrae mentes et vota ferantur,

      Est ubi perpetui mansio certa boni.

Christicolas immensa beant ubi gaudia fidos,

      Gaudia non ulla deperitura die.

Nil hostile timent nec quicquam triste verentur

70

      Conspectum summi qui meruere Dei.

Ipse quidem nobis caelesti in lumine sedem

      Esse iubet, non quam nunc habitamus humum.

Propterea quicumque gemit dispendia terrae,

      Fallitur haec patriae si putat esse suae.

75

Hic lugenda tamen pravae sunt crimina mentis,

      Vt dolor iratum mitiget iste Iovem.

Hic culpas deflere docet, scandamus ut illo,

      Illo ubi tristities non habet ulla locum;

Illo ubi laeta salus, pax candida, vita perennis,

80

      Et sine lite quies, et sine nocte dies.

Hactenus haec. Ipsos nunc nostra Thalia salutet

      Intima quos nobis iungit amicitia:

Hieronymum cithara clarum, gravitate Marinum,

      Ruris et agrorum cultibus Alvisium;

85

Nicoleon risu facilem, sed, ut ipse iubemus,

      Ante salutetur Barbarus usque meus;

Ille licet musis et sanguine praestet avorum,

      Non tamen invitus carmina nostra legit.

 

55. ad statuarium,
Marci Maruli effigiem formare procurantem

Vana cupis: gypso longum protendere in aevum

      Effigiem tanti nominis atque viri,

Nobilis o fictor! Fabrili fictier arte

      Non potis est virtus vivida: vana cupis!

5

Marmora Praxitelis frangentur et aera Myronis;

      Durat Apelleis nec color in tabulis.

Certius est signum, quo se defendit ab aevo

      Marulus, aeternis clarus ad astra notis.

Quis Maro, quis meruit divinum nomen Homerus

10

      Et plures quorum fulget imago recens.

Quare age, vane, precor vanum sepone laborem:

      Quod manus ipsa facit, debilitatur opus.

Ingenio decrevit opes cum vatibus almas

      Quaerere Pieriis Marulus iste meus;

15

Inter honoratos sublimia scripta cothurnos

      Huius ubique tenet quisquis in orbe legit.

 

56. ad Marcum Marulum de obitu Valerii fratris

Marule, Socraticae non dispar gloria vitae,

      Praevalido fultum robore pectus habens,

Exemplar virtutis, honos, lux, Marule, nostri

      Temporis, o patriae vita salusque tuae!

5

Tramite qui recto divinae sedis ad urbem

      Tendis et invitans dirigis hinc alios

Quid mandata Dei iubeant; qui solus ad unguem

      Observas plures, deinde docere cupis.

Sub pedibus Fortuna tuis regina triumphans

10

      Terribiles vinclis ferre coacta manus.

Mors et fata deum, quid sint caelestia nosti

      Iura, quid humana conditione subest.

Quam miserum est mortale genus fluitansque caducum,

      Vt rosa florigero languet adempta iugo.

15

Nosti quam subito mutantur gaudia luctu.

      Alitis acta modo; quam brevis hora fugit.

Confiteor grave sit damnum, gravior quoque poena

      Nonnullum ex caris occubuisse tuis.

Frater erat, dices: carissima pectora fratris

20

      Heu miser ipse gemo perpetuoque gemam!

Huius nomen erat quanta probitate fideque

      Te docet et quali laude ferendus honos!

Quis dubitat clarae quod erat virtutis amator,

      Nobilis in bello nobiliorque toga?

25

Huic inerat gratae quaedam praestantia formae;

      Ingenium, probitas consiliumque decus.

Non sibi sed patriae carisque vigebat amicis;

      Iuverat ignotos auxilioque suos.

Doctus, honoratae meruit praeconia vitae,

30

      Mellifluum fundens semper ab ore favum.

Adde quod ille quies studiorum, Marce, tuorum,

      Ille tuis curis dulce levamen erat.

Dum fuit hic, dulces Musarum expromere fetus,

      Aonidum poteras sollicitare nemus.

35

Sed quid ego haec referens vulnus in vulnera condo,

      Et lacrimas lacrimis associare parem?

Oceano fluctus, frondes cur frondibus addo;

      Aequoribus pisces, sidera curve polo?

Vivit adhuc neque enim mortales exuit artus

40

      Ipse tuus vita frater amabilior.

Improba mors cuius corpus dum dente maligno

      Stringeret, horrisonas incutiendo minas,

Sic ait: "Obsequium videor, non vulnera ferre

      Huic ego. Cur? Morsus non timet iste meos.

45

Sollicitat quem non duri violentia fati,

      Diruet imperium forsitan iste meum."

Cui Valerus placida compostus mente, quieto,

      Imperturbato reddidit ore sonos:

"Omnibus esse soles rabida truculentior ursa

50

      Quis placuit vitam labe notare suam.

Ferrea qui subeunt pravae retinacula mentis,

      Ferentur semper turbidiore metu.

Ast quibus aetherei fervens in vertice caeli

      Astrigero mens est, cura perennis, amor;

55

Ast quibus immensum decus immortale per aevum

      Fulget et aeternum praemia clara vigent;

Pace tua nunc sit, mors o saevissima, dictum:

      Hi tibi nil debent, non meruere mori.

Mortem nemo timet nisi qui cum crimine vixit:

60

      Qui bene vivit habet sub ditione necem."

Dixit et in verbo medium sibi protulit unguem

      Intrepidus caecae probra futura deae.

Ergo, age continuo non indulgere dolori,

      Marce, velis! Lacrimis, Marule, parce piis!

65

Ex quo nil timuit leti discrimina frater,

      Certa haec fraternae signa salutis habe.

 

57. Marci Maruli responsio

Angebant, Francisce, mei me funera fratris;

      Nulla quies lacrimis nec modus ullus erat.

Omnibus ex illis fuit hic carissimus unus,

      Quae quandoque animo grata fuere meo.

5

Non sic ipse suum dilexit Castora Pollux;

      Euryalus Niso non ita gratus erat.

Illius affatu iucundo saepe fruebar;

      Nullo me facto laeserat ille suo.

Promptus et urbanis fuerat disponere rebus;

10

      Et regere inde suos sedulus usque lares.

Illius cultu largo magis ubere glaebae

      Frugibus implebant horrea nostra suis.

Aprici colles et consita vitibus arva

      Vina cadis nostris vix capienda dabant.

15

Interea mihi multa quies et tempora laeta

      Mens tamen in musis ingeniumque fuit.

Nunc illo amisso successit cura quieti;

      Dispulit adveniens otia longa labor.

Quaeque aderant nobis, procul effugere Camenae

20

      Deseruitque meam Pegasis unda sitim.

Denique pressus ego tantorum mille laborum,

      Optabam vitae fila suprema meae.

Ast ubi missa mihi tua nuper carmina legi,

      Solamen casus grande fuere mei.

25

Abstersi lacrimas luctumque recedere iussi,

      Compulsus monitis consiliisque tuis.

Di tibi pro tali persolvant munere grates

      Fataque dent fatis candidiora meis.

 

58. Nenia ad Petrum Petrarcham,
in extremis laborantem

Imbribus uda piis spargebam lumina tristis

      Nuper ad aegrotum corpus, amice, tuum.

Tu modo certa tuae stringebas limina vitae,

      Heu tibi fatiferae quae statuere deae.

5

Et modo maesta mei tandem suspiria cordis

      Excipis, invito lumine quemque notans.

Dulcis amor tibi erat nostros cognoscere fletus,

      Sed tamen incassum, membra gravante malo.

Mors aderat Stygio cum remige saeva, profundus

10

      Et sopor, exesa cum face dira soror.

Astiterat comitum fidissima turba, sorores,

      Mater et heu fratris pectora cara tui.

Astiteramque tibi pro caro pignore matris

      Ipse ego, qui socius, qui tibi frater eram.

15

Hi lacrimis, gemitu, summissa voce profusis

      Questibus obruerant teque tuumque torum.

Ast ego voce magis complebam tecta, remissis

      Ordinibus, mens ut rapta dolore solet:

"Quo fugis? - exclamans; - patrias ne desere sedes;

20

      Moenia neu studiis consolidata tuis!

Quis remanet iusti custos, servator honesti?

      Quis pius aut constans, ore disertus erit?

Te sine, Petre, decus mutum, facundia nusquam;

      Gloria nodosi te sine nulla fori.

25

Orba iacent sine te Musarum numina; Phoebo

      Sordet inauratam sollicitare chelym.

Vrbis adaucta tuae servasti moenia prudens:

      Quassa cadunt humeris exonerata tuis.

Heu domus alta ruit, domus inclinata recumbit;

30

      Quo fuerat maior, hoc erit illa minor.

Quid faciam sine te? Facient quid cetera: matres,

      Maesta parens, comites innumerusque cliens?

Omnia te meritis lacrimarum fontibus urgent,

      Et crepitant flammis ultima dona tuis.

35

Martia non tantum deflevit Roma Camillos;

      Pompeios, Brutos Aemiliumque Numam.

Hectoreum corpus tantum cum fregit Achilles,

      Laomedonteae non doluere nurus,

Turba tuas quantum lugebit moesta favillas,

40

      Concipiet quantam mentis amaritiem."

Haec ego. Tum tacitis respondet vocibus ille:

      "Quid quereris? Fletus comprime lora tui!

Credideras forsan per saecula vivere cunctos

      Semper et in terris terrea membra fore?

45

Nil facis! Euge meam tandem vexare quietem

      Desine; cuncta trahunt quae sibi fata, sequor.

Falleris. Atra suis mors omnia versat habenis:

      Illa rapit iuvenes et rapit illa senes.

Divitis unda Tagi non illam frangit, Orontis

50

      Balsama, non flavo lumine chrysolithos.

Illa nec ostrinas vestes nec curat honores,

      Sed ruit in quemquam dentibus atra feris.

Hanc timet innocuus, nocuus pauperque beatus;

      Stemmate conspicuo, sit licet ortus humo.

55

Omnia sub caelo quae sunt, obnoxia fatis

      Nempe iacent: nulli parcit amara dies.

Lege reguntur aves, pecudes; lex orbe gubernat

      Cuncta: deum leges me voluere mori.

Mortuus vel Libyae Mavors, qui castra subegit

60

      Martia, qui totiens contudit Ausonios;

Croesus ad auriferas et qui se contulit oras:

      Vincere divitiis non valuere necem.

Herculis altus honos periit, cum Caesare Magnus:

      Vrnula parva capit nomina tanta ducum."

65

Dixit et obliquans oculos cum voce premebat.

      Pallidus ora tamen paucula verba dedi:

"Vade per Elysios duce sacra Virgine campos;

      Numina fausta tua sint precor officio!

Ver tibi perpetuum, vernantia semper inundent

70

      Prata nec irriguis sit procul humor aquis;

Turba tuos vado nympharum flore capillos

      Componant violis purpureisque rosis.

Vrna crocos graciles fundat tibi semper, amomum,

      Cinnama nardino cumque liquore fluat.

75

Dent tibi fata manu facili convellere ramum,

      Quoi nimium splendent flava metalla, precor.

Vt melius, sedes sacer intrature beatas,

      Accipias vitae praemia casta tuae.

Vade nec horrendas tenebrosi gurgitis undas,

80

      Nec Phlegethonteas sis aditurus aquas.

Quandoquidem nostro te subtrahit invida collo

      Sors, inimica meum cum rapit hora decus:

Vade, sed immemorem cari ne gratia fratris

      Arguat e superis te rediise mei.

85

Accipe parva mei testantia munera amoris,

      Frater ut a fratris nomine missa legat."

 

59. ad beatam Virginem pro remotione pestis
panegyricus

Tabida pestifero lanientur corpora morbo.

Esto: venenosi feriant mala sidera cancri.

Vndique finitimis tot inundent gentibus arma

Tristia. Defecti Bromii Cererisque negatae

5

Nullus honos. Modicae stent oblectamina pacis.

Non ego laurigeri supplex celeberrima Phoebi

Numina, fatidicae vexem non sacra Sibyllae

Lintea. Philyrio procul absint docta magistro

Antra. Salutiferi valeant delubra draconis,

10

Quaeque colit veterum demens insania vatum:

Tu mihi, Christe, fave; faveas, dulcissima Christi

Mater. Honora meo concedas tympana plausu,

Plectra Meleteas praestes resonantia cordas.

O mundi regina, mihi tua fama cothurno

15

Clara Maroneo vix est contenta. Precamur,

Quo tua pro tantis exorem numina damnis.

Si merui quo vota tuas revolutus ad aras

Annua concipiam, tenui quo voce fatigem

Teque pias licet pro nostris civibus aures

20

Indignis: miserere tamen, pia Virgo, reatus

Neve notes mortale genus quod semper iniquos

Congeminat. Terrena lues quod spurca nefandis

Criminibus caeleste decus, placidissima laedit

Fata deum, merito pateremur tot mala, celsi,

25

Et patimur, lucina poli. Meruisset in undas

Surgere, Pyrrha, tuas hoc detestabile vulgus.

Haec Phaethonteas meruissent saecla favillas

Phlegraeasque faces. Tua sit clementia nati,

Mollior ira tui. Non nos neque crimina cernas

30

Nostra, sed, oh miseri proprio qui sanguine mundi

Abluit omne scelus. Cernas quod nostra creavit

Corpora more sui, qui nos in sede locavit

Elysia, validi confringens claustra barathri.

Semina tolle precor laedentia, lurida pestis

35

Contrahe tela trucis, generosum lucida caeli

Virgo decus. Rabidi fugiant mala toxica morbi;

Sarmaticis Geticisque procul regionibus instent.

Nos tibi turicremis faciemus munera votis

Plena; peregrinis statuet tibi templa columnis

40

Aspalatum; vario resonabit carmine laudes

Turba senum iuvenumque, gravi seiuncta flagello.

Sola potes potuit quod non Podalirius olim

Ad Danaos, medica potuit non arte Machaon.

Non Perimedeae fallacis gloria, Circes

45

Gramina virilegae, Colchi non licia rhombi

Thessala, Persephones carmen, Temesaea nec aera.

Alma nites nituit quod non Priameia virgo;

Fama Therapnaeae nituit non clara palaestrae;

Thermodonteae celeberrima turba catenae.

50

Nulla Diana simul. Superat tua forma beatum

Et mortale decus, superantur sidera luce

Clara tua. Roseis rutilans Aurora quadrigis

Vt, superinductae removet cum pallia noctis

Nigra, rubet nivei verax praenuntia Phoebi:

55

Intemerata micas. Pavitantibus aequore nautis

Ipsa faves, dulcis condonas praemia portus.

Grata procellosos hilarant tua splendida nimbos

Lumina et Iliacae depellunt astra sororis.

Fida Palaemonio subigis pro munere cunctis.

60

O bona Leucothoe; miseris mortalibus una

Tiphys ades; tumidis vigilans Palinurus in undis.

Tuque laboriferis Semeleia cura colonis

Es Ceres; exulibus requies, bona Iuno; tremendis

Belliger agminibus Mavors; Tirynthius heros

65

Militibusque pates; rutilo tua fulminat ense

Dextera, pro nobis quoties depugnat in hostes.

Anguigeris Bellona comis perplexa lacertos,

Tempora Romuleae victricia subdita lauro.

Tu patris aetherei coniunx placidissima, mater

70

Vnica, fatiferi dulcissima filia regis;

Gloria caelicolum, fidissima parma reorum.

Quae dea quisve deus tibi erit par, gemma dearum?

Quemve tibi conferre queam? Tua numina vincunt;

Vincit honos, geminus quicquid complectitur orbis;

75

Quicquid humus variat, refluus circumsonat humor.

Saecla triumphatae deducis candida vitae.

Perpetuo Cumaea tholo viridante iuventa

Virgo sedes. Manibus retines vexilla tonantis

Summa dei, pavitant cuius miracula, caeli

80

Sidera flammigeri; veniam mortalibus auges.

Angelici regina chori, miserere precamur.

Sancta, precor miserere. Precor, dulcissima, nostri

Sis memor: hos rabidae pestis contundito morsus.

 

60. ad Marcum Natalem, fratrem suum

De numero fratrum remanens, carissime frater;

      O mihi pars animae maxima, Marce, meae.

Cultior a teneris annis qui crine dicato,

      Christe, tibi et Petro domnica templa regis.

5

Gratia miraris quonam fugit illa iuventae,

      Qua velut hesterno tempore notus eram.

Pallida cur macies graciles abduxerit artus;

      Cur faciem nobis ruga senilis arat.

Nostra quod albescunt imitantia tempora cycnum;

10

      Ostendit Scythicas cur mea barba nives.

Quae quoque causa meam vitiaverit aemula formam;

      Aetatis quare est facta ruina meae.

Anne vides quod cuncta rota properante senescunt,

      Quodque vices primis posteriora ferunt.

15

Omnia divino volvuntur ab ordine, mundus

      Et cum mundanis forma caduca bonis.

Anne vides quod nos nostri genuere parentes,

      Nos sumus inde patres, filius inde nepos.

Publicus hostis ad haec nulla oblectamina vitae

20

      Suggerit, horrisonas incutiendo minas.

Nocte dieque dolor, circum discrimina mille,

      Mille sonant; hinc nos angit et inde metus.

Tempora temporibus subeunt graviora; moramur

      Vix intra muros, nec licet urbe mori.

25

Adde quod et natis non ultima cura levandis

      Est mihi, res tenuis forsan et apta minus,

Qua numerosa domus possit tractarier et qua

      Omnimoda possit commoditate frui.

Scis bene quod nostrae placuerunt otia menti

30

      Semper et in studiis molliter esse meis.

Insueto nova colla iugo corrumpere taurus

      Dicitur, invitum dum toleratur onus.

Fortius indomitas durissima frena lupati

      Excruciant fauces quadrupedantis equi.

35

Sic me, quem docuit patientia nulla laborem

      Posse pati, patior sic mage, crede mihi.

Num tibi causa levis? Num sunt haec taedia parvi?

      Visa satis Lachesim sollicitasse meam.

Heu Lachesim tetricam, quae me iubet esse senili

40

      Confectum forma, nec tamen esse senem.

Hanc mihi si demas, Pylio sim Nestore maior;

      Mygdonio liceat sim seniore prior:

Illicet extentis rugis vulsisque capillis,

      Canities per quos, signa futura, damus,

45

Exsurget mea forma recens, revirescere primum

      Incipiet iuvenis; sic tibi frater ero.

 

61. ad Franciscum Martiniachum

Dum, Francisce, meum tollis super aethera nomen,

      Assiduo cantu carminibusque tuis,

Efficis ut comptae mirer dictata Camenae

      Ipsaque Phoebea verba sonanda lyra.

5

Cingent Aoniae lauro tua tempora Musae

      Teque colet praesens posteriorque dies.

Haec refero ut laudem tibi non pro laude rependam,

      Sed quia me semper dicere vera iuvat.

Haec ego si taceam, taceant si denique cuncti:

10

      Incipient silvae mutaque saxa loqui.

 

62. in laudem Bernardini Rippae,
praetoris Spalaeti dignissimi

Innuerit si quis Rippam secedere iusto

      Exuere et veri iudicis officium:

Artibus humanis tentet discindere caelum;

      Oceanum parvo stringere in amne paret;

5

Hesperio Phoebum consurgere credat ab axe,

      Quaque refert nitidum, condere et inde iubar;

Eridano Tanaim commisceat, Inda Timavo

      Arva; Paraetonium flumen inundet Arar;

Floriger autumnus, ver sit glaciale necesse est;

10

      Aeternus mundi corruat ante globus.

 

63. in laudem Davidiados Marulianae

Aeneis in toto memorabitur orbe perennis

      Tolleturque tuum nomen in astra, Maro.

Tetrica Maeonio vivet dictamine semper

      Thebais: aeternum Statius inde viget.

5

Nec minus hac inter Davidias alma nitebit;

      Quod si non primus, Marce, secundus eris.

 

64. in laudem Symonides Basantii

Iupiter horrendo celebratur fulmine, Mavors

      Cuspide, dulcisona pulcher Apollo lyra;

Frugibus alma Ceres; viridi stat Pallas oliva

      Nobilis; eximio nectare, Bacche, nites;

5

Alcinous pomis, cantatur floribus Hybla:

      Perpetuo vivet carmine Symonides.

 

65. ad Petrum Cypicum, pictas urbes ementem

Pro quibus in toto concurritur urbibus orbe

      Dantur et ad votum vulnera, mille neces.

Pro quibus argentum, fulvum vacuatur et aurum:

      Ecce novem nummis octove Petrus habet.

5

Proh scelus! humanae quanta est stultitia vitae:

      Quo pereunt reges unicus assis emit!

 

66. ad Franciscum Bolanum, comitem Brachiae

Inter avos nitidae prolis memoranda, Bolane,

      Gloria; magnanimi summe leonis honos!

Sic, Francisce, tuum vivat decus, optima coniunx;

      Sic tibi sint nati, salvus uterque parens;

5

Sic domus et patriae crescant vexilla superbae;

      Sic tua quadriiugis fama vehatur equis;

Sic generosa patrum praestent subsellia fasces;

      Sic tibi purpureos constituant titulos:

Adde modum nostris; nodosas stringito leges:

10

      Litibus ingenium molle Thalia vocet.

Quid mihi cum verbis? Verbosas odimus artes:

      Otia sunt animo continuanda meo.

 

67. ad Annibalem Lutium

Astra, racemifera redimitus tempora lauro,

      Transiget Hectorea Caesar in arte potens;

Inachus Argolico tumefactus sanguine vivet

      Semper et a proavis tot numerabit avos.

5

Dum dabit orbis opes, felicia munera tellus,

      Aether aves, conchas aequora: Croesus erit,

Gadibus ad Tanaim, qua currit Nilus ad Istrum:

      Annibalem pulchro carmine fama canet.

Principibus laurus, quod praestitit aula beatis,

10

      Stemmata nobilibus: carmina dant Lutio.

 

68. epitaphium Hieronymi Srichiae

Hieronymus iacet hic, fausto cognomine dives;

      Re tamen innumeris ditior atque bonis.

Pulcher erat, pulchra gaudebat coniuge, felix;

      Vestibus, argento, nobilitate potens.

5

Candida lanificae versant sibi lustra puellae,

      Bis quatuor vitae cum statuere modum.

Proh scelus! invidit Lachesis felicibus annis

      Quae subito laetas turbat acerba vices!

Prospera quisquis habes igitur confidere noli:

10

      Tempora saepe solent deteriora sequi.

 

69. epitaphium eiusdem

Fortunae titulum beati oris,

Scupltum sarcophago superbiore,

Suspirans lege, nobilis viator:

Srichiae Hieronymus columna gentis,

5

Spes, flos, delitiae, decusque fulgor;

Dilectus domina potentiore,

Hoc sum conditus quo vides sepulchro.

Omnes ad numeros benignioris

Vitae defuit nil mihi, fatebor,

10

Praeterquam tetrici libido fati

Divulsum thalamo pudiciore

Seiunxit, scelus oh! nimis maligna.

Non morte opprimerer tenebricosa,

Si mecum, Lodovica, nunc iaceres:

15

Fida coniuge nil magis beatum est.

 

70. epitaphium Marci Maruli

Irrita res fatum est: non sunt obnoxia fato

      Corpora, si semper vivere posse datur.

Marulus aeternum diffusus nomen in aevum,

      Vivere post cineres incipit ecce magis.

5

Vive igitur quicumque sapis virtute magistra,

      Funereo cupias si superesse rogo.

 

71. epitaphium eiusdem

Quis iacet hic? Marcus. Quis Marcus? Marulus ille,

      Cuius honos terras, spiritus astra tenet.

Tanta quibus meruit tantus vir dotibus? Orbem

      Vindicat eloquio, religione polum.

5

Vix, puto, credibile est dominis placuisse duobus;

      Hic placuit: tanto vir fuit ingenio.

Macte, viator ades quisquis, virtutibus esto,

      Si cupis et mundo gratus et esse deo.

 

72. de catello a molossis dilacerato

Dum sequitur dominum gratissima cura catellus

      Luderet et morsu liberiore miser,

Incidit in rabidos - heu dispar pugna! - molossos,

      A quibus instanter dilaniatus obit.

5

Dentibus his pereunt apri taurique leones,

      Inter quos vivet mors tua, blande canis.

Credere quis posset catulos quoque quaerere famam

      Post obitum: studuit sic potuisse mori.

 

73. epitaphium Francisci Martiniaci

Curtius, ut rupto patriam servaret hiatu,

      Armatus fovea praecipitanter obit;

Codrus, Athenarum foret ut solacio quondam,

      Dicitur ante alios oppetiisse libens:

5

Tabida pestiferi cernens contagia morbi

      Franciscus patriam corripuisse suam,

Constituit certo caput obiectare periclo,

      Quo foret huic propria morte redempta salus.

Si qua fides vero est, non est mors ista, sed inter

10

      Romuleos vivet Cecropiosque patres.

 

74. epitaphium Marini Capitanei eremitae

Mundi gloria vana, cui voluptas

Neglecta est veneris libidinosae;

Vivens qui vitium cavebat omne

Et quicquid dominus deus vetavit:

5

Antistes eremi remotioris,

Marinus iacet hac sepultus urna.

 

75. epitaphium Catherinae Papalis

Tyndaris, Andromache, Niobe, Lucretia, Pallas

      Hic Catherineo corpore sunt positae.

Haec novies matrona decem compleverat annos.

      Nec mirum: semper vivere digna fuit.

 

76. de optima spe Ascanii,
filii Leonardi Bicharini, Apuli

Ascanius, Leonarde, tuus consurgat, Iulus

      Quantus erat Phrygia nobilitate puer;

Instauret patriae renascentia moenia lapsae,

      Qualiter in Latio fecerat ille solo.

5

Collocet imperium felix tibi Daunia tellus,

      Romuleos fasces transferat inque tuos.

Nomen ab exculto deductum nomine claros

      Sortiri effectus, credito, saepe solet.

Dent. modo fata tibi natum informare colendis

10

      Artibus, in caelum qua via monstrat iter.

Di tibi dentque sibi longaevae saecula vitae,

      Saecula multiplici non caritura bono.

 

77. ad Apollonium de Grandis eucharisticon

Grandis Apolloni, priscorum regula morum,

      Temporis o nostri fama decusque recens.

Qui perplexarum enodas aenigmata legum,

      Rectius examen cui trutinare datur.

5

Pectore qui niveo nil ficti nilque dolosi,

      Nil retines quod non cum probitate foret.

Veridico tibi ab ore fluunt pietasque fidesque;

      Os tibi corde sedet, pectus in ore geris.

Vir bonus astutam non fert sub pectore vulpem;

10

      Vir bonus est docta simplicitate fruens.

Munus ob acceptum Natalis deditus ille,

      Ille tibi grates milia mille refert.

Et referet donec procellosis fluctibus aequor

      Saeviet, astrigeri stabit imago poli.

15

Dum volucres liquidum tentabunt aethera pennis

      Praepetibus, fuero dum memor ipse mei.

 

78. epitaphium Lucietae,
filiae magnifici Ioannis Diedi,
provisoris Dalmatiae dignissimi

Hic Lucieta iacet, natalibus edita claris,

      Vt rosa, quae verno tempore lapsa fluit.

Vix puto ter denos compleverat parvula menses,

      Et vetulos tenero dabat ab ore sonos;

5

Talia verba dabat, tales dabat ore profatus,

      Vt merito quisquis dicere posset anum.

Si vixisse diu potuisset, moribus istis

      - Proh dolor! - huic similis femina nulla foret.

Invidit tantis fortuna parentibus; hinc est

10

      Dictum de fatis quod meliora legunt.

 

69. ad sanctissimum dominum d. Paulum tertium,
totius Christianae rei publicae divino nutu pontificem maximum,
quod oppidum Chlissae conservando
plurimae sacrosanctae fidei nationes salvabuntur elegia

Paule, triumphalis non ultima gloria Romae;

      O Capitolinae nobilitatis honos!

Alme pater, toto nihil est quo sanctius orbe;

      Pontifices inter lux veneranda sacros.

5

Claviger aeternae deitatis maxime, salve;

      Cui Deus in terris ius dedit omne suum.

Omnimodas tribuere vices cui numina sancta,

      Flaminis ut summi nobilitetur apex.

Quem penes est nostrae felix tutella salutis,

10

      Ad superos per quem leve patescit iter.

Cymba procellosis Petri non fluctuat undis

      Quo duce, praecipites nec timet illa notos.

Quo pastore lupus clauso non instat ovili,

      Grex satur at circum pascua laeta salit.

15

Suppliciter tristis caelestia numina vexas

      Fundis et ad superos vota precesque tuos.

Pro populi feritate tui, pro crimine, ut Abram,

      Niteris offensum conciliare Deum.

Sordidiora lavas tu nostra piacula, Moses

20

      Vt sacer humanum laverat ante nefas.

Ergo salutiferi decus immortale magistri,

      Illyricis populis auxiliare, precor.

Adria deserta est, subiecta potentibus armis;

      Turcarum insidiis Adria paene perit.

25

Dalmatia infelix vacua est opibusque virisque;

      Vrbibus eversis nocte dieque gemit.

Sensimus adversam divini numinis iram;

      - Proh dolor! - iratos sensimus esse deos.

Barbaries truculenta, ferox, immanis, acerba

30

      Continuam nobis praebet amaritiem:

Virginibus raptis trucidantur parvula matrum

      Pignora, pectoribus dissociata piis.

Insolita feritate senes trepidaeque puellae

      Hoste lupis tamquam dilacerantur oves.

35

Ducimur heu miseri captarum more ferarum

      Per iuga, per salebras insuetasque vias.

Provehimur nudi, vinctis post terga lacertis,

      Quam procul a patrii nos regione soli.

Omnia plena madent lacrimarum fontibus, urgent

40

      Nos mala tot, luctus perpetuusque dolor.

Turba ferox urunt rapidis quaeque obvia flammis:

      Frugiferos cultus et cereale satum.

Vndique sanctorum fumant delubra deorum;

      In laribus propriis undique flamma micat.

45

Prostibula in templis, sordes altaria circum

      - Proh scelus! - alipedes et stabulantur equi.

Christe, nefanda tuis committit turba sacellis:

      Affer opem, Christi qui geris alme vices!

Vivimus et vitae desunt alimenta misellae:

50

      Quicquid abest gladio, subtrahit aucta fames.

Adde quod accedunt saevae contagia pestis

      Saepius his damnis temporibusque locis.

Haud secus expertum iam saepe pavescimus hostem,

      Quam pavet iratum quassa carina fretum.

55

Turcarum obscenis nostrates ultibus horrent,

      Horret ut inspectis agna tenella lupis.

Non minus incursant hostes truculentibus armis,

      Terrificas nobis incutiendo minas,

Pinifero adversis Pindo quam flatibus instat

60

      Eurus et hinc boreas, hinc zephyrusque notus.

Christicolas vendunt miseros per compita Turcae:

      Affer opem, Christi qui geris alme vices.

Distrahimur, premimur trans aequora mittimur, heu heu

      Libera venduntur corpora capta dolo.

65

Proh dolor! - ut pecudes agimur ratione carentes,

      Pro quibus est caeli gloria passa crucem.

Crux veneranda quibus summum patefecit Olympum,

      Pollicita est nullos posse timere metus.

Crimine sed quoniam divina potentia laesa est,

70

      Tam foedum fas se crimine crimen alit.

Iam Phaethonteas meruissent nostra favillas

      Crimina, criminibus accumulata novis;

Deucalionis aquae non possent tergere nostrum,

      Nec maris Oceani tolleret unda nefas.

75

Christicolas quoniam delicti paenitet, oro:

      Affer opem, Christi qui geris alme vices!

Ignoscunt quodcumque scelus pia numina pravis,

      Si, quid agant, pravos paenituisse patet.

Criminibus parcit cunctis clementia divum,

80

      Crimine peccantes si doluere suo.

Parcere commissis non dedignabere nostris,

      Omnipotens, fateor, nos meruisse necem.

Da potius letum quam tot dispendia vitae:

      Non licet ulterius tanta pericla pati,

85

Qualiter anne vides in nos tua vivit imago;

      En tua sub nostra stigmata fronte nitent.

Nos tua forma sumus, divino semine nati;

      Ipse suum nomen, Christe, tuere precor.

Christe, precor, miserere, precor, viden' ecce perimus:

90

      Affer opem, Christi qui geris alme vices!

Affer opem, sic te crucifixi gloria Regis

      Sistat ad excelsi regna beata poli.

Affer opem, tibi sic spinis redimita corona

      Ornet honoratum terque quaterque caput.

95

Affer opem, sic te concreti sanguine crines

      Illaesum praestent caede, cruore, nece.

Affer opem, sic te passis amplexibus orbis

      Accipiat contra barbara signa ducem.

Affer opem, fixura pedum fixura manumque

100

      Figat in hostiles sic tua vota manus.

Affer opem, sic te sanctissima lancea semper

      Protegat a cunctis liberet atque malis.

Affer opem, sic te durissima vincula stringant

      Ad commune bonum propositumque tenax.

105

Affer opem, tenui sub arundine spongia sic te,

      Ad superos tumidum nobilis ardor agat.

Affer opem, tibi sic tristissima pocula fellis

      Admoneant animum tristia posse pati.

Affer opem, tua sic capitolia sancta columna

110

      Fulciat, exitii non subitura luem.

Affer opem, vexilla crucis veneranda beatae

      Signiferum statuant te super astra suum.

Omnia sic demum passi mysteria Christi

      Auxilio tibi sint: auxiliare tuis.

115

Anne vides quantis miseri submergimur undis,

      Quam tetrica positi conditione sumus?

Anne vides quantis premimur nos casibus ecce,

      Damnorum extremus quam prope limes adest?

Quod petimus dabitur; votorum summa piorum

120

      Cedet et afflictis affluet omne bonum.

Castrum fore tuo defensum numine Chlissae,

      Ni cadat hostiles deveniatque manus.

Quod quia nescitur, paucis, adverte, docebo;

      Admoneam mentem quo, pater alme, tuam.

125

Montibus Illyricis locus est in vertice celso

      Arduus; ipse suo provocat astra iugo.

Praecipuam posuit stabili munimine sedem

      Cui natura loco, daedala, larga, potens.

Viribus haec hominum non est superabilis ulli,

130

      Arx avibus vix est, vix adeunda feris.

Hanc veteres Graio dixerunt nomine Chlissam,

      Quod bene finitimos clauderet illa locos.

Clavis enim tamquam remorantia limina claudit,

      Chlissa viam reserat, Chlissa viamque serat.

135

Audierant hostes aberat quod praetor ab arce,

      Crusicius clara nobilitate potens.

Vir probus et prudens totiensque expertus in armis;

      Dextera magnificum quem facit atque fides.

Hic quia defendens contruserat omnia castrum,

140

      Forte peregrinam circumiebat opem.

Restitit hoc castrum spoliatum munere vitae;

      Cui nec erat potus, nec cibus ullus erat.

Protinus adversum conflatis viribus agmen

      Venit et hanc circum castra superba locat.

145

Praetulerat quoniam sollers vigilantia castro

      Praesidium, tribuit quod tua sancta fides;

Numina magna deum, pater o sanctissime, pectus

      Admonuere tuum, quod cito misit opem.

Qua nisi iuvisset te committente Iacobus

150

      Hermoleos, certe perdita Chlissa foret.

Hic quia consilio praeviderat omnia miro,

      Praesidium castro nocte dieque tulit.

Hoc ubi cognovit vana spe lusus at hostis,

      Fortiter accensus, castra levare iubet.

155

Talia Chlissa videns animis plaudentibus tolli,

      Exhilarant curas, thurea dona cremant.

Te celebrant votis laetum paeana canentes;

      Te servatorem constituere suum.

Nos quoque vitales Chlissa qui ducimus auras

160

      Pendet et a cuius nostra salute salus,

Offerimus dignas tanto pro munere laudes,

      Mille tibi grates turba recepta refert.

Dona dedere tuae pietatis maxima nobis,

      Quod liceat vita prosperiore frui.

165

Vna dies Chlissam servavit sola, salutem

      Omnibus et nobis praestitit una dies.

Vivimus hic quod nos, tribuit tua mansuetudo;

      Quod procul hostis abest, haec tua cura fuit.

Quod sperare tuus suasit meliora Iacobus,

170

      Illius et praestans sollicitudo tuum est.

Hic parat, adversis extinguat ut hostibus alas

      Addat et ut nostris spemque animumque fidem.

Firmius hic castrum valido munimine firmat,

      Obstruit obstructum calce virisque locum.

175

Subiacet huic portus castro tutissimus; omnes

      Acciperet classes, quas reor orbis habet.

Stant in eo latices fracti maris, insula circum

      Claudit et oppositum temperat illa fretum.

Funibus hic tortis non est opus, ancora fessas

180

      Non retinet curvis dentibus ulla rates.

Ostia per medium gratissima fluminis extant,

      Ex quibus haud subitis exit Iader aquis.

Haec loca si raperent Turcae (procul omen abesto!),

      In gremio Latii barbarus hostis erit.

185

Litus in Hesperium, qua Dorica cernitur Anchon

      Hora vehet Turcas hinc duodena rates.

Tota Liburna cadet sedes, si Chlissa peribit;

      Illyris, Istrenses Adriacusque sinus.

Dalmatia imprimis Segniensis et ora, tot urbes,

190

      Tot Chorvatorum regna beata ducum.

Additur Italiae regio regionibus istis

      Armisona, innumeros haec habet orbis equos.

Haec est ora Tagum vincit quae vincit et Hermum;

      Dives opum, celebri classe virisque potens.

195

Sola ducum genitrix, regnorum sola potestas;

      Sola triumphatrix, sola perenne caput.

Barbarus hostis habet Scythicas orientis et oras

      Quaque tepet Mediae zona perusta plagae.

Restat ad occiduam sibi nunc protendere Thulem

200

      Nomen, et hic princeps totius orbis erit.

Quare age barbariem Latio depelle superbam;

      Finibus Ausoniis Turcica bella move.

Sanguinolenta feri procul hinc, procul arma tyranni,

      Pellito magnanima signa profana manu.

205

Porriget alma fides animosae praemia dextrae

      Grandia, subsidium Virgo beata dabit.

Omnipotens clipeum, traddet tibi Filius ensem;

      Aegide concludet pectora Pneuma sacrum.

Claviger o caeli, clavem defendito terrae,

210

      Quae varios populos et tua regna serat.

Donec erit castrum Chlissae sub nomine Pauli,

      IIlyris, Ausoniae nec ruet imperium.

 

80. epitaphium Marci Maruli per Franciscum Natalem

Irrita res mors est: non sunt obnoxia morti

      Corpora, si semper vivere posse datur.

Marulus aeternum diffusus nomen in aevum,

      Vivere post cineres incipit ecce magis.

5

Vive igitur quicumque sapis virtute magistra,

      Funereo cupias si superesse rogo.

 

81. aliud epitaphium per eundem

Quis iacet hic? Marcus. Quis Marcus? Marulus ille,

      Cuius honos terras, spiritus astra tenet.

Tanta quibus meruit tantus vir dotibus? Orbem

      Vindicat eloquio, religione polum.

5

Vix, puto, credibile est dominis placuisse duobus;

      Hic placuit: tanto vir fuit ingenio.

Macte, viator ades quisquis, virtutibus esto,

      Qui cupis et mundo gratus et esse deo.

 

82. Francisci Martiniaci Spalatensis

Exemplar nitidum beatioris

Vitae, Marulus hic situs quiescit.

Cuius pars melior polum petivit,

Fama sed celebrem magis superstes

5

Reddit post cineres diuque reddet.

Famam vivida (quis neget?) perennem

Virtus, religio polum meretur.

 

83. Hieronymi Martiniaci, fratris ipsius

Virtutum exemplar, securae regula vitae,

      Marcus in hoc tumulo Marullus ille iacet.

Marullus ille, inquam, dicendi atque certe canendi

      Notus in Eois Hesperiisque plagis.

5

Et licet extiterit proavorum stemmate clarus,

      Ingenii vicit nobilitate genus.

Vrna tegit cineres, expers sua fama sepulchri est;

      Pro meritis animus regna superna colit.

 

84. Nicolai Alberti, Spalatensis

Carpe, viator, iter Marci nec funera fletu

      Prosequere: haec tristi funera morte carent.

Ossea pars terra si conditur, ignea Olympum

      Ast colit et nomen cuncta per ora volat.

 

85. Antonii Alberti, Spalatensis

Maesta Camenarum nigra cum veste caterva

      Exsequias Maruli, flebile tractat opus.

Quo gaudent socio superi, terra ipsa superbit

      Talis honoratum corpus habere viri.

 

86. Hieronymi Papalis iunioris

Cuius honoratum rutilantia sidera nomen

      Transvolat et solis pulsat utramque domum;

Pagina sacra viget cuius, vulgata per orbem,

      Vitaque: sub tumulo Marulus ecce iacet.

5

Sit licet iste cinis, beneolentes fundit odores,

      Maius et extincto corpore nomen habet.

 

87. Pauli Antonii Cipici epitaphium

Cipicus hic iaceo felix Antonius o quam,

      Si mihi delicius non placuisset Hymen.

Fugerat hinc tamquam deductus ab mine laevo,

      Restitui tamen hunc in mea damna miser.

5

Cedere qui nescit fatis, mirabile non est

      Fine cruentato si sua busta rubent.

 

88. epitaphium in mortem domini Petri Natalis

Quis iacet hic tumulo? Petrus, qui praemia legum

      Cepit et aureolam clarus in urbe tulit.

Spiritus astra petens Natalis ponderat artes;

      Proveniunt genio gaudia quanta suo.

5

At modo lugent Nereides et caesia Pallas,

      Naiades et Musae, turba sacrata, virum.

Terra tegit carnem; nunc lilia pone, viator;

      Nomen et aeternum personet usque polos.

 

89. Aelii Tolimerii Sibenicensis
ad senatum populumque Spalatensis encomium

Iam pridem mihi mens ardenti exaestuat igne

In laudes, urbs, alma, tuas, Spalatensis, in omnes

Gentes et populos, passim pleno ore canendas.

Nam tua me pietas et amor cultusque deorum,

5

Prona fides animusque augendo semper honori

Principis hospitibus mens et frons laeta receptis

Addixere tibi et clavo fixere tenaci.

Sed Proculeiani quis nam praeconia verbis

Aut aequare sciat, propius ut accedere possit.

10

Quae summis in te studiis, conamine summo

Conscripsit Spalatique tulit super aethera nomen.

Vrbis et illius quam princeps ille locavit,

Qui sibi deposito requiem diademate fecit.

Impius at Totilas immo exsecrabile monstrum

15

Subruit evertitque urbis decora alma vetustae.

At Proculeiani virtus collapsa reponit

Et rediviva simul iam subruta moenia, fecit

Ingenio et scriptis vobis per saecula famam.

Exstruxit muros hic instauravit et urbem,

20

Hic tibi, gens felix, servavit et auxit honores.

Donaque, quae reges, quae princeps unus et alter

Contulerant, faciens brevibus illustria chartis.

... pinxit velut alter Apelles

... avis patrum monumenta tuorum

25

... longinquas gentes hic hic, littora et urbes

Implevit voce, ac famae Spalatensis honore,

Atque adeo ut gentes miro inflammentur amore,

Vt videant, ut te noscant possintque tueri.

Ergo felicem quis te non dicere possit,

30

Vrbs Spalati, et solis passim candore micantem?

Tot Proculeiani scriptis decorata, tot, inquam,

Laudibus, ut nullo sis interitura sub aevo.

Qui magis in vita nihil expetit, aut prius optat,

Nil studet, o cives Spalatenses, quam pius in vos,

35

Quam memor et gratus vobis cunctisque videri

Et decus et laudes vestras per cuncta patere.

 

90. de Marulo poeta

Alta ego cantans Maruli nunc carmina ...,

Carmina sublimi calamo celebranda Maroni,

Qui Troiae pinxit fatum, dignissima Homero,

Per Lati populos, Graias spargenda per urbes,

5

Ore avido legi, mens nec satiata recessit.

Aurea verba sonant numeris aptissima, sensus

Et modis et formae. Quid dicam? Ridet Apollo.

Rident et Musae, Parnasi numina montis;

Et celebrem celebrant vatem, pendentia nectunt

10

Serta suo capiti, variis contexta corollis.

Felix ingenio, felix et carmine, felix

Laude sua, felix, felix, super omnia felix.

Nam dextra e tenebris ad lucem extraxit amica.

Illyricae gentes belli virtutis superbae

15

Vati suo gaudent, orbis te vite coronat;

Ne pugnas vati laedat cariosa vetustas.

Grates laetus ago tibi, semper ad omnia praesto.

Mille tuis manibus virtutum basia plenis

Do, simul amplexu pectora dulci ...

 

91. ad detractorem

Proelia alta videns saepe multaque lacessus,

      Contuli fulmineo turra donanda deo;

Vt me a canis tueatur morbido morsu,

      Heu qui pestifero detrahit ore verris.

5

Syllaba usque deo cunctarum prima ponatur:

      Hic est qui poenas semper in igne luet.

 

92. in poetam maledicum

Carpe collo vires, quae inani cursu locutas;

      Fulgura dum mittis subiis nota tuis.

Hoc lac cum tu bibis, turpibus sucsis ab annis;

      Hoc semen paternum promptorique equis tuum.

5

Nil nocuisse valet animo maledicta referre,

      Cum mala tibi pilis turpibus floret cunis.

Praemiis quot tua geminantur desuper cernes,

      Arbori carminum ni flat rubigo tuum.

 

93. ad Michaelem Lipeum, Traguriensem

Accidisset si te facientem verba, Lipee,

      Exciperet plausu Tullius illa suo.

Si noscet quanto scruteris acumine verum,

      Diceret: "hic callet dogmata nostra" Plato.

5

Si quoque vidisset qua praestas arte medendi,

      Te sobolem Phoebus crederet esse suam.

Ipse tuos etiam si possit cernere mores,

      Vt puto, non alios vellet habere Cato.

Felix quem praesens et postera conferet aetas

10

      Ingenio claris et pietate viris.