Ranieri Granci de proeliis Tusciae 6
Other sections


Mota ab Alamania ventura gente vocatum

2050

Vocibus ad Regnum dubiis quamvis Ludoicum

Bavariae per scripta Ducem Castruccius optans;

Quo superare queat Carolum perquirere Pisas

Acceptare simul, Regnumque invadere pingue:

Mittit, in Italiam veniat, pro Caesare magno.

2055

Qui movet adveniens: subitus fuit atque Tridenti

Gentibus innumeris equitum per mille suorum:

Lombardosque tenet. Carintus Dux probitatis

Cum Cane Maiori vexatus, fortiter illum

Suscipit exhibito Regno pro Caesare cuncto:

2060

Quos bene concordes factos Ludovicus amore

Iungit eos pariter sibi, qui dant posse per omne.

Moncia confestim solvens sua foedera tali

Paruit, et paleam gessit simul inde Coronam.

Omnis et Italia audito nomine grandi

2065

Pacificantis, amant illum de parte Gebelli.

Destinat unde sibi Lucanus rata monetae:

Fulcit, et ut veniat rogitat Castruccius ipsum.

Summus et Antistes concordatus Papa Iohannes

Ipse per arbitrium iussit non esse parendum

2070

Inhabili, et Vrbes munivit gente virili.

Obstat et huic etiam Robertus Rex Ludovico

Gentibus innumeris, multis equitatibus ipsa

Lombardia simul, Guelforum partis eidem.

Concitus inde petit Optatum Mediolanum,

2075

Atque tenet, regnans magno pro Caesare grandis.

Papa tamen nocuum mandat vitare rebellem

Quoslibet, et Guelfi parent ex undique Papae.

Ipse tamen medio tunc Vrbis magna locutus

Mediolanensis, adiecit fronte potenti.

2080

Omnibus et cunctis adstantibus, Imperiali.

Sede locatus, eis coram Magnatibus illic:

"Regna perire videns Tuscorum, vestra ruenda

Hos superare graves venio pro viribus hostes,

Esse et in auxilium venio: nunc date coronam,

2085

Sed diadema: sumus nos defensare fideles.

Ferrea debetur: paleam quia Moncia gessit".

Vnus et adsurgens dixit tunc stante loquela:

"Ius tenet Imperii, credatis talia, noster;

Vocibus, electus quamvis sit et Austrius ipse:

2090

Iste movet bellum, devincens fortiter ipsum:

Iste Ducem potuit pariter devincere campo,

Millia per septem prosternere viribus omnes

Hic equitum, bellans tantum pro nomine Regni.

Austrius acceptus fuit, et salvatus ab isto:

2095

Foedere pro belli spondet non esse nocentem:

Iure hostile sibi debetur sedque corona".

Et siluit. Pariter profatur et inde secundus:

"Papa suo iuri si detrahit ipse Iohannes,

Est minime ipsius servanda monitio Papae.

2100

Appellamus: abest: habeat tamen iste sueta".

Tunc Comites quanti, totidem per forte regentes,

Primus et ipse sacer Terlatus Episcopus illum

Induit, et capiti nectit regnare coronam:

Sed diadema refert, quo possit flectere Guelfos.

2105

Sicque coronatur clangoribus undique magnis,

Dum sonuit celebre festum, quando ista geruntur.

Et venerantur, amant hunc Cives Mediolani:

Nam dominatur eis Galeatius: ut posuere:

"Plectere vult cunctos, nec respirare valentes:

2110

Subiugat ut sclavos, spoliat simul atque moneta:

Subleva Caesar onus: possimus vivere Mundo.

Qui dedit: "Afficior, vobis miseratus" et ipsum

Excitat ut veniat. Comparet tunc Ludovicus

Carcere concludens, dat Civibus inde regentem.

2115

Sic male perplexus populus iam Mediolani

Solvitur, et magno dant praemia quanta monetae.

Destinat atque illi Lucanus tunc bene promptus,

Deserat ut veniens Tuscos submittere Guelfos.

Pergit et ipse, simul quatuor per millia secum

2120

Inde equitum, per mille sibi de gentibus illis

Vndique Lombardis nec pausant pergere promti

Vsque quo Pontremulum veniant. Sed tunc propriato

Obviat ipse probus Castruccius et Ludovico,

Gente per immensa splendens, vir totus in armis.

2125

At ubi sit praesens, subitus deprehensa et habena

Exequitavit ei: fit concitus inde pedester,

Et manibus, flexis pedibus, cervice remissa,

Adclamavit ibi: "Vivat per tempora Caesar".

Et Ludovicus eum complectitur: ille quievit:

2130

Ac super ascendens, dexter fit inde caballus.

Sicque simul cuncti muros cum flatibus intrant,

Et statur, ab illis Pisanis extupefactis.

"Luca subest magno" (sic tunc Castrucius illi

Intulit) "et venias: lucramur quod retinemus.

2135

Dirige te, Caesar, Pisas conquirere primum,

Sunt ubi et audaces cervicem flectere numquam

Adsuefacti: ad eos te confer, Caesar: et ipse,

Si venerantur, habes: si non per et obsidionem

Moenia tentamus: sunt intus et inde Gebelles

2140

Vrbis, ut ex quidam proponunt se retinere,

Qui duo mille viros robustos de Comitatu

Immisere tibi: muros et moenia vitant:

Vndique per circum Pisas, et moenia cunctis

Inde locatis eis, invitis tu potieris,

2145

Vrbe, et matre simul, lactabit quae bene nostros,

Atque nutrire potens Italos est Pisa: propinques".

Caesar ut aspexit cuntatum tanta ferocem,

Quam magis astricte cum mente et corde gerebat,

Molestare Vrbem debens nec spiritus illi

2150

Affuit: unde probus animavit fortiter illum:

"Non bene, Caesar, eis compassus: sunt bene pauci,

Moenia qui muros devitant, suntque Gebelles

Intus in Vrbe magis, qui dabunt moenia gratis".

Vix et eum tales potuerunt flectere causae.

2155

Vltimo sed flexus, equitatibus omnibus illa

Moenia circumdant, et sunt attingere muros.

Intus et experti Cives per et undique Pisas

Apposuere modum: claudens superadditur Arno

Partibus ipsa maris fluvium superacta Galea,

2160

Viribus armorum cunctis munita per intus,

Vnde sagittantes defensant: est quasi murus.

Pro non spargenda renuunt sed pacta moneta.

Agminibus tantis tunc tentant exteriores

Et fodiere suis a muris proinde meatus,

2165

Muribus ut solitum est caseum corrodere pinguem,

Moenia per subter se subintrare putantes,

Noctis et obscuro percurrere protinus Vrbem,

Atque tenere. Sed his tunc defensantibus illam

Est opus incoeptum sonitum per et insinuatum:

2170

Vnde meatus eis similes fodiere per intus.

At cum nocte simul tentant invadere Pisas

Moenia per subtus, et pertransire meatus,

Est ab ore silens populus, mactatque per omnes:

Et requievit opus. Bellantes postea muros,

2175

Hinc ab inde et eunt ex undique mittere pugnam:

A quibus obstatur Pisanis fortiter intra:

Nec sed habere datur, sed nec sua forsan adire

Moenia: tunc virides stabant decerpere frondes.

Cautus ut et vulpis cogitat Castruccius artem,

2180

Ista ferens magno tunc clanculo sed Ludovico:

"Quamdiu Pisani teneantur, Caesar et audi,

Mente et gente simul tu crede: sparsus in aquis

Mons ruiturus humo ventis quis forsan abiret,

Quam sua gens nimium moveatur abesse furoris.

2185

Quinque tenent Vrbem: cunctos exsolve coaptos,

Atque reduc illos ab Vrbe, et iunge sacratum:

Ipse et mittat eis Terlatus Episcopus unum,

Quod sibi non magno, mihi non, adsistere curent

Prandia facturo: ac tunc cum mensa cibando

2190

Steterit, adiungas Lanfrancum sedque Gerardum

Militibus multis suffultum: quinque reducet

Caesaris ad aulam pransuri: et tunc retinebis".

Qui renuit pariter, nolens maculare coronam.

Tentat et ipse illum Terlatum sedque Guidonem:

2195

"Mitte", ferens "quinque Pisanis velle quietem:

Vtique cessabunt pestes: moneasque sacrate

Ante tuos thalamos immissis protinus intus".

Qui sceleris insons dixit: "ferat omnia servus".

Quinque simul Cives, illi pro partis amore:

2200

"Omnia narrato, quae dixit Episcopus": illum

Mox et adire petunt, et sunt adsistere promti

Iam quibus excepti Terlatus et ipse fidelis

Praeparat, atque fuit praesens et adesse Gerardus

Fortis, et adiunxit referendos Caesaris aulae.

2205

Vnde reduxit eos, et pransis postea numquam

Aditus ad muros patuit. Terlatus et ipse

Concitus adversus Lucanum mente furebat:

Atque dedit, multis coram praesentibus addens,

Vt equitare licet, et dum fuit obvius illi:

2210

"Non mea progenies didicit committere fraudem.

Vtique culparis magnae Castruccie fraudis:

Ast ego dum dictus fraudator et esse Gebellum".

Vnde gravatus et hic et mente et corpore totus,

Febricitavit: et Vrbs Pisana datura per ipsos,

2215

Ne suus ab illis aspectus et ipse pateret,

Infirmatus abit: magis ac mage languor et ipse

Crevit: et ut Monti praesens fit postea Nigro,

Inhabitavit ager, gravior quoque languor et haesit

Desperatus ait de vita tanta locutus

2220

Tunc fuit ipse Sacer coram scultantibus ipsum:

"Gloria quanta perit! letho parer ipse: videtis.

Quid prodesse potest robur, genus, atque potestas,

Aretium totum tenuisse, strasse rebelles,

Debellasse et eos Guelfos, tenuisse cohortes,

2225

Vndique per Mundum sonuisse per aethera fama?

Nunc medicina magis: sed non, quia morbus acutus

Deprimit" et totus compunctus talia fatur:

"Crimina nostra feram: partis fui semper amator

Imperialis ego, Guelforum semper et hostis:

2230

Ecclesiam vexans, unctus tanto ordine sacro:

Castellanae Vrbis de nocte acceptor, et anceps

Destituens Guelfos, quantum concessit et ira.

Vna manet misero solum mihi praevia virtus,

Observare datum foedusque fideliter a me.

2235

Et paror his meritis aeternis utique poenis.

Sed Deus ipse veni: miserum quem sanguine fuso

Iam redimis: media transacta aetate receptes".

Talibus expletis, servorum tentus in ulnis

Brachia tunc inter, munitur corpore Christi.

2240

Ipse calor cessit, friguit quoque totus et omnis,

Atque recessit ei spiritu: Deus ipse pietur.

Panditur Vrbs magno Ludovico, intratque potenter,

Quinque sibi adiunctis equitum cum millibus intus.

Genus prius hostilis, recolens tunc Imperialis

2245

Partis et affectus, renovatur cordibus: ardor

Rumpitur in voces: clamabant: "Vivat amicus

Induperator": ei congaudent gestibus omnes.

Estque suis regnans, toto simul Orbe tremente,

Fervidus in Pisis: movet ac Ludoycus, et Vrbem

2250

Accipit, et retinet Romam. fortis in omni

Regnat sceptra tenens, quamvis nolente Iohanne

Papa, et cuncta suo subiecit fortia Regno.

Et surrexit ibi quidam proferre Gebellis

Dicens mente nigra: "Gentes scultate loquentem:

2255

Christus habens minimum pauperrimus intulit illis:

Volucribus Coeli nidum natura paravit,

Vulpibus et foveam: mihi non ubi membra reclinem

Nec fortuna dedit: ego nec causatus egendo

Vivo: meos gressus, cupiunt qui Regna, sequantur".

2260

Vlteriusque dedit: "Spicas vult vellere Christus,

Cum propriis sociis tenuem vult carpere victum,

Asseruitque magis munus non utique dite,

Imo columbarum porrexit Christus egenus.

Summas et Antistes mandavit Papa Iohannes

2265

Multa et habere, simul retinens marsupia plena

In commune Deus quare est pellendus abinde".

Postque secundus ei proponens verba resumit:

"Partis amore viget: multum favet utique Guelfis

Ipse Iohannes, eos abhorrens inde Gebelles".

2270

Tertius adiecit dicens: "scultate, Quirites.

Agmina transmisit obstantia, credite, magno

Bella movens, Christus cum dixerit evaginanti:

Admove per gladium: gladiator quisque peribit.

His moveor". Ludoycus eis: "moveantur et omnes".

2275

Adhibui que senem sacratum nomine Petrus,

Omnibus et coram vestitum veste rubenti

Exhibuit: "datur iste tibi, cape Roma". Levatur

Papa: sed a cunctis fit Curia: regnat in Vrbe.

Quae sanies vobis fuit, et suggesta voluntas

2280

Suggerere tanto? sanies quae stulta Gebellis!

Sciarra Columnensis, Romam qui immiserat illos,

Sprevit, cuncta suo solvi negat atque Iohanni.

Pro regnante tamen stat fortis mente Gebellis,

Atque refirmatam conservat viribus Vrbem.

2285

Promtus adesse patet tunc et Castruccius illic:

"Fer, Ludoyce, tuo solium concerno Ducatus

Partibus in Tuscis, si non subesse suetis

Principibus, agitant unde omnia bella rapinae.

Subiuga: confestim submittent colla feroces".

2290

Qui dedit: "Est placitum nobis augere Gebelles:

Augustusque vocor, quamvis nolente Iohanne.

Quinque manent Vrbes Dioecesibus intitulatae

Has totidem: Lucana prius datur; ipsa Lunensis;

Et pariter subiecta datur Vrbs Pistoriensis;

2295

Atque in Vulterris dominatum pandimus omnem;

Massa per arbitrium subsit sub iure Ducatus.

Has tibi pando tuis sub viribus esse regendas".

Sicque coronatur Dux tunc Castruccius ipse,

Intitulatis ei sic Vrbibus: unde coluntur,

2300

Gaudia cum resonant, quin hastiludia multis:

Inde equitum mille deducere gaudia secum:

Inde acies quantae: quin acceptavit ibidem

In propriis retinens Vexillum currere palmis,

Atque dedit: magnus fuit Alexander et unus.

2305

Postque dies paucos sic omnia cuncta refirmant:

Fortia resplendent sic agmina cuncta per intus.

Iura Senatus ei dantur: Castruccius optat:

Accipit, et retinet, Romaque splendet in omni,

Vestibus in propriis referens insignia verbis

2310

Perlatus insertis, sutisque in pectore renes,

"Est Deus id quod vult: erit quod volet id Deus idem".

Et Ludoycus eis, coram tunc stante Senatu:

"Sceptra patent nobis Lombardica, Regnaque Tusca,

Atque per Imperium retinemus cuncta Senatum".

2315

Ista coronatus sic: et post verba quievit.

"Me, sed, o Christicolae, verum, scultate, tuebor,

Atque feram pariter, errorum nubila pandens.

Christus habens minimum quam sit vel factus egenus

Cernite, cum duodecim quaerebant solvere victus

2320

Inde cibis emtis, numeros aequere monetis.

Ergo habet ipse Deus tantum commune, sed usum;

Ipse Deus proprium devitans cum duodenis.

Inde habet ipse malus et usurpare locellos

Mittere sollicitus illamque abscondere Iudas.

2325

Vlteriusque ferens unguentum Magdala Christo

Vngere culpatur: operis sit vendere Sanctum,

Pascere pauperibusque Dei, pereant ne, pandere victum.

Ergo habet ipse Deus tantum commune, sed omne".

Papa levatur: et is immissa peste reatus,

2330

Antea quam solum Mundus deduceret annum,

Principibus primis hinc inde in partibus ipsis

Adfuit extinctis mors: et non dicere curo

Nomina: nec remeant ab Vrbe invadere Regnum.

Imo relabuntur hinc inde, et gente recisa

2335

Deviat et Pisis. Haec inter gesta recepta

Desuper ostendit Deus hoc Anathema per Orbem.

Redditur Antistes vero sub foedere Papae:

Ipse levatur: ei Petrus datur atque Iohanni,

Foedere composito Pisanis, nec violato,

2340

Cum bene currebat Mundus per mille trecentos

Bis denis iunctis, et cunctis omnibus octo,

Sospite dum clauso congaudet Papa Iohannes,

Congaudent patres cum Cardiquenalibus omnes.

Tota sed Ecclesia congaudet quanta Monarchia,

2345

Nonque Bonifatio tantum pietatis inhaesit

Munus ab infestis, quem Rege favente capessunt

Vrbis in insidiis Romanae quam furibundi,

Atque negant volitum cupientis pergere secum

Inde Columnenses, Crucem retinentis, et illis

2350

Hoc aientis: "heu miseros fortuna paravit

Ipsa ferox casus, ut est inflectere Papam.

Quare ego sic furiens lethum pro pace reposco".

Nec adiecit eis plus, cum per membra paratus

Spiritus abscessit tepefacto corpore grandis.

2355

Fata sed hostiles producunt sidere casus.

Rex fuit Andreas Roberto iam tumulato

Semine Regali succedens in diademo,

Nec absolutis bello pugnaque lacertis,

Nec male commissi lapidis percussus ab ictu,

2360

Fulmine, nec subita decedens apoplisia:

Servorum insidiis mutilatur gutture, tuncque

Suffocatur, eis tunc omnibus inde peremtis

Per diversa malis supplicia cum perierunt,

Sex quadraginta simul quando ibant mille trecenti.

2365

Et iam Pausanias captandus praemia famae,

Regis in excidium ruit inconsultus, et illi

Fata promittebant numquam moriturus eumdem,

Ni sub ipse rudi titulato postea curru

Ense sub ingenti cum occisore peremptus.

2370

Sic incoepta malis pereunt cum fraudibus acta.

Moenibus amissis tunc Vrbis Pistoriensis

Cogitur et rediens Castruccius, Vrbe relicta,

Concitus est Pisis Lucam firmare virilis.