Zaccaria Ferreri Lugdunense somnium

Soderiniadum soboles excelsa parentum,

Atque Florentinae rarissima gloria gentis,

Cui Romana dedit sublimes purpura fasces,

Et Volaterranae remanent vocabula mitrae;

5

Cui vivens addictus ero, cui mortuus omnis

Sacrabo virtutem animi, Francisce, perennem

Sub testudineo coeunt ubi Arar, Rhodanusque,

Nocte lacunari clausus nonnulla legebam.

Stemmata semideum (ni fallat opinio) coram

10

Pagina monstrabat magni mihi principis ortum,

Actaque; qui functo vitam genitore fugebit

Vrbanum imperium, postquam suspexit in axe

Christiferae vexilla Crucis, vocemque triumphum

Pollicitam audivit, palmamque ex hoste ferentem:

15

Quique salutari tingens pia membra lavacro

Dira elephantiadis pepulit contagia leprae,

Tantaque Romuleo concessit munera patri,

Ausoniam, quidquid cadens sol occupat, auri

Fulcimenta, decusque ingens, sceptra, atque secures

20

Caesareas, diadema triplex in vertice sancto;

Atque Palatinas aedes, Bizantiaque arva

In sua delegit; quum mox invadere coepit

Me sopor, et iussit concedere membra cubili.

Grata quies aderat; stertebant ebria somno

25

Guttura servorum, quos cella propinqua tenebat;

Et lychnum ardentem pascebat Palladis humor.

Alta Dionaei repetebant aequora pisces

Frontibus occiduis, ariesque Ammonius ardor

Signiferae princeps, primusque auriga coronae

30

Limen Apollineis referens ingressibus amplo

Aurigerum vellus procul ostentabat Olympo;

Pleiadum coetus vicinos ibat in ortus:

Omneque sub verno nemus instaurabat honore.

Dormio. Me variis tunc ardua somnia versant

35

Subter imaginibus, ferrique per astra videbar,

Et rapidis sulcare leves tranatibus auras.

Efferor a terris plusquam iuga Pelion alta

Elevet Aemoniis, Othrisque, et Pyndus in arvis.

Transeo perpetuis frigentem. algoribus oram

40

Aeris, unde cadunt tenues in gramina rores,

Atque pruinoso tellus canescit amictu;

Qua fere larvarum illuvies ex aethere pulsa

Truditur assiduis tenebris, et carcere coeco.

Qua Notus, et Boreas aeterno murmure certant;

45

Atque cient nymbos, tonitruque, et fulgure verrunt

Nubila, sulphureaeque ruunt in fulmina petrae,

Et qua caeruleis grando de nubibus exit,

Hibernaeque nives celsas sparguntur in alpes.

Accipit aethereos hic pars elatior ignes.

50

Sideribus tractos ima a tellure vapores

Huc accendit, et in varios ea flamma cometas

Format, et insolitos didicit portendere casus.

Illaesus penetro non exurentis apertum

Ignis iter; recipitque suo me Delia circo;

55

Quae sub Agenoreo deducens cornua tauro

Irrorabat aquis terras, pontumque movebat.

Non potui satis admirari ut sideris orbem

Tantae molis ego aspexi, cui parva videtur

His brevibus terrae spaciis existere forma.

60

Reddidit astrorum motus paeana sonorum

Auribus, et sonuit toto symphonia coelo;

Ac suspensa diu tenuit praecordia cantus.

Inde per Hermetis fulgentia limina grati

Ascensus patuere. Hilari me suscipit ore

65

Sydus, et immenso tonuit rota lucida plausu.

Mite salutavi iubar. O salve optime, dixi,

Rhetor, et ingenuae linguae facunde magister.

Influis ingenii tu vim, facis ora diserta,

Quae moveant lapides, et viscera cruda ferarum

70

(Nedum hominum sensus, humanaque pectora), tu fers

Nectar in Eurotam, dulcemque Heliconis in undas

Ambrosiam, laureta tuo spiramine Delphi

Tollit, et in placidum carmen prorumpit Apollo.

Te Ciceroniaei patres, te sancta Maronum

75

Agmina, te sacri sophiae venerantur alumni.

Auspice te suave cantavit Lesbia virgo,

Heroo didicit suras redimere cothurno

Te, Colophone, fatus; sylvas Aeagrius Orpheus

Traxit, et Andinus validis sua carbasa ventis

80

Explicuit vates, magnumque retendit in aequor.

Te, Pherecidiacum navavit Tullius artem

Remige; et orandi varios Demosthenis ausa est

Lingua per anfractus altum transmittere pontum.

Nicomachi proles acie penetravit acuta,

85

Te duce, quiquid habet rerum natura latentis;

In superosque parum referens se se altius illo

Divus Aristocles plura e coelestibus hausit.

Haec tibi concessit summus dominator Olympi

Munera, et his titulis inter tu sidera praestas.

90

Iure tuas igitur laudes cantare tenemur,

Et tua iucundo decernere lumina vultu.

Haec ubi dicta, hilari Cyllenius annuit ore.

Scando Magis. Se se Venus obtulit aurea nobis.

Alipedes urgebat equos Hyperionis alma

95

Progenies; cui se iungens Erycina venusto

Ore serenatam spargebat in aequora lucem;

Et vitreos stillans in Gallica rura liquores,

Et violas ab humo ducens, et ab arbore flores

Restituebat opes, redivivaque pascua campis.

100

Exsupero Paphiae gyrum, Phoebeaque tecta

Ingredior toto lucem spargentia coelo.

Admirande nitor, mundique amplissima lampas,

Inquio, quae obliquo numquam discedis ab orbe:

Atque viam rediens observas semper eandem,

105

In medio coeli ceu rex geris aurea sceptra,

Et nocturna tuis splendoribus imbuis astra;

Tu vitale decus, tu lux, tu regula rerum.

Sic pater omnipotens voluit, sic maximus auctor

Instituit; profers tu semina, et entia servas.

110

Ipse salutiferum mittis medicamen in herbas.

Te duce Phyllirides componere pharmaca novit,

Anguisorusque senex aegris inferre salutem.

Plectere dulcisonos docuisti Amphiona nervos

Tu pater Aonidum. Delos tua, Cirrha, Rhodosque,

115

Sunt tua odoratae Tempe suavissima Daphnes;

Est tua Dircaei doctissima gloria saltus.

Quidquid habet Delphi, quidquid Cyrthi ardua rupes

Sunt tua. Traicio vati tu plectra, lyramque

Formasti, sidibusque melos coeleste dedisti.

120

Exeo Tymbrei domibus, tendoque cruentas,

Confectasque diu tabe Mavortis ad aedes.

Sanguineas vidi hic flammas, vultusque minaces;

Armaque multiplices cito portendentia mortes

Christigenum, caesisque ex undique et oppida, et urbes,

125

Plena cadaveribus, maculatos sanguine campos,

Et vada purpureo late stagnata cruore,

Sicut apud Cannas, veluti Trasimena per arva,

Sive Placentinas Trebiae labentis ad undas

Aeneadas, Tyriosque inter certamine facto.

130

Insonuisse meis visae sunt auribus atrae

Plangentum voces sua mortua pignora matrum.

Obstupui cremefactus ad haec spectacula, et alsit

Spiritus, obriguit sanguis, mens horrida mansit.

Vividus abscessit color, et vox faucibus haesit,

135

Non secus ac quando quisquam per inhospita solus

Exerrat spelaea, videns insurgere contra

Se scytalem, aut sepas, vel guttura saeva draconum,

Territus exhalat gelido de corpore vires.

Eminus aspexi quorsum me vertere possem,

140

Vt fugerem tristes aversi sideris iras,

Atque oculos alio tanta de strage referrem.

Occurrunt steriles spacioso in vertice campi,

Quales circa Aethnae combusta cacumina degunt,

Qua Sicanus ager tumulos portendit in aequor,

145

Sive in arenosis Libyci regionibus Austri

Aethiopum effoetis torrent ubi solibus arva.

Huc ego secessi plorans immania fata

Martis, et Oenotrias Bacchantia bella per oras,

Non habitura adeo finem, metamque propinquam,

150

Ceu pensat discursus iners, et opinio fallax.

Italiae casus, et longa piamina flebam;

Ceu quando amissam dumeta per invia Tisbem.

Pyramus ingemuit sortem, miseratus amicae;

Aut quando Andromachae extincto super Hectore flevit;

155

Sive super Priami funus moestissima sonus:

Atque super Solymam vates Helchiarus urbem.

Mos erat Ausoniis numquam trepidare; sed hostem

Insequi, et in pugnas animis praestantibus ire.

Nunc fera barbaries Italum nil pendere Martem

160

Audet, et Italidae, soliti superare, fugantur,

Femineum genus effecti, seu corda pavori

Dedita. Nam propriis olim qui viribus orbem

Vicere, utuntur peregrino milite, quando

Nunc opus est moto patriam servare duello

165

(Proh pudor!) impatiens aegit discordia nobis

Hoc funeste malum, et vindictae effraena cupido.

Adde, quod et scelerum vindex Deus omnia iusta

Pergere lance sinit, dignoque nomismate solvit.

In nos, o superi, qui tam diuturna movetis

170

Proelia, sat luimus tanto iam funere culpas;

Atque amissarum tanto discrimine rerum,

Tam longoque metu; peregrina per arva vagati

Sat sumus, ut puppis variis impulsa procellis

Huc, illucque Notis, Euris, Zephyrisque sinistris.

175

Parcite, et ah tandem generis miserescite nostri.

Sic ibam tristis nullo solamine fultus.

Dumque acies verto, si quem decernere possem

Qui mihi anhelanti, pavidoque levamina ferret,

Quattuor hic vidi nymphas; quarum una seorsum

180

Sola sedebat, et ingenti moerore sepulta

Esse videbatur, curisque immersa profundis.

Tres aliae iunctae simul, atque reciproca verba

Miscentes ibant hilares per inertia prata.

Vna inter geminas (quae formosissima) claro

185

Murice splendebat, gemmisque insignis, et auro

Praecedebat iens, et iucundissima vultu

Saepius in nostram figebat lumina frontem;

Inde etiam prospexi aliam, cui venter obesus,

Triste supercilium, frons impia, et uvida membra.

190

Quinta erat, et volucro nivei velaminis acto

Cingebat sublime caput, gressuque citato

Iungere se reliquis tentabat forte puellis.

Hic animo suspensus eram, cupidusque petendi,

Quae nam quinque forent hae, cur et bella perhorrens

195

Femineus coleret Mavortia limina sexus,

Quid quoque tam dirae clades inferre volebant,

Qui mihi narraret, cupiebam offendere quemquam.

Nec mora, de clivo senior veniebat aprico:

Cui facies herois erat, cui maximus ori

200

Splendor, et aetherius decor, ac coelestis imago:

Byssina erat chalafis: circum zona aurea renes.

Circum colla ibat gemmis ditissima torques,

Praecinctasque super vestes hyacinthina palla:

Plurima canicies mento: Peneia laurus

205

Stringebat niveam permixto bacchare frontem:

Stellabatque manu nitido carbunculus ore.

Maiestate viri attonitus, nilque ausus eunti

Approperare pedes, sisto, et vestigia figo.

Ille in me vertens obliquo tramite gressus

210

Talibus incoepit mox compellare loquelis:

Heus, o Pieridum cultor, divumque minister,

Qui tua divinis cessisti tempora chartis,

Et superum sanctis didicisti accumbere mensis,

Terrenae non molis adhuc, et corporis expers;

215

Quid pavitas, et cur tanto moerore teneris?

Neu metuas, tantumque animi depone dolorem.

Nam licet immites irato ex aethere mortes,

Infaustosque dies homini Mars ipse minetur,

Terrigenum pravis id deposcentibus actis:

220

At sator omnipotens, cuius clementia maior

Criminibus cunctis contra haec incendia, et aestrum,

Aspectusque graves, bilem, influxusque malignos

Protulit ardentem stellam, sidusque benignum

Nuper, ut aetherium virus, dirumque furorem

225

Placet, et a terris coelorum eliminet iras,

Pontificem summum (quia iam migraverit aegris

Iulius e membris senio confectus, et annis)

Delegere poli de tot mortalibus unum

Qui mira probitate animi, ac ingentibus ausis

230

Temporis exigui post intervalla Latinas

Pacabit terras, longave quiete potiri

Efficiet, votumque omnes connectet in unum

Christigenum mentes, et conciliabit amorem

Perpetuum populos inter, regesque, ducesque,

235

Et quamvis Italus scelerum purgare manentes

Relliquias expectet adhuc; haec omnia cedent

Februa ad aeternae tamen incrementa salutis.

Post longas hominum clades diuturna videbit

Gaudia paciferae, iucundaque tempora vitae,

240

Excussoque iugo duraque tyrannide gentis

Barbaricae, stabili sub libertate manebit.

Sicut quando Notus piceo velamine totum

Coelum operit, longosque pluit de nubibus imbres;

Sive agitans Neptunus aquas spumantibus undis

245

Prolixo insequitur titubantes impetu nautas;

Quando serena redit lux et tranquilla quiescunt

Aequora, fixa manent, et multo tempore durant;

Sic longos gemitus sequitur diuturna voluptas.

Pax optata diu toto firmabitur orbe:

250

Nullibi stridentes litui, non arma sonabunt:

Omnibus applaudet dulci concordia vultu:

Martia in herbisecas redigentur spicula falces:

Et fodient segnes incurvis ensibus agros

Ruricolae, tutusque ibit gravis aere viator.

255

Ista senex; cui dum vellem me flectere curvis

Poplitibus, vetuit, iussitque incedere secum.

Dive senex, qui laeta mihi fers nuncia (dixi),

Te supplex exoro, tuum mihi pandito nomen;

De quibus es superis, et qua statione potiris

260

Inter coelicolas (ni te haec mea cura fatiget),

Quid sibi quinque velint nymphae, et tot caesa virorum

Corpora; quae cuncta hac vidi Mamertis in ora

Declarato, meisque rogo, pater, annue votis.

Ille alacri vultu dedit haec responsa: Farebor,

265

Huc ego ad hoc veni pulchro de limine divum;

Magna senescentis dicam miracula mundi,

Et tibi narrabo perplures singula partes.

Ipse genus, nomenque meum, patriam, studiumque,

(Postquam audire libet) referam prius: inde Gradivi

270

Visa per ardentes acies ex ordine pandam.

Est natale solum mihi Tusca Fluentia rubro

Flore nitens, iucunda situ, spectabilis Arno:

Aligera de gente fatus civilibus armis

Exilium tolerare domoque exire coactus

275

Pluribus erravi terris peregrinus, et hospes.

Ille ego sum Dantes, cui plena Aganippidos undae

Pocula miserunt; et cui vernacula ab alma

Phocide venerunt faciles in carmina Musae.

Regna peragravi Senonum: gymnasia vidi

280

Cecropydum devecta ab agris in Parrisiorum

Moenia Sequanicis undis praeclara: duobus

Pontibus excelsis insignia, et hospite multo.

Alta ibi proposui problemata, disseruique

De rerum natura, et transcendentibus astra;

285

Quae sunt humanis oculis abscondita prorsus.

Scripsi ego de superis rebus: scripsi entia mundi,

Quaeque sub incurva coeli testudine degunt.

Et Phlegethontaeos amnes, et Tartara regna,

Pervia quibusdam concesso ex inde regressu,

290

Pervia nonnullis sine spe, sine lege recessus.

Ipse monarchaeam dicens fore Caesaris unam, et

Terrenum imperium nil dependere Latino

A patre, qui toto Christi vice praesidet orbe,

Erravi (tamen absque dolo) multisque diebus

295

Ante mihi quam se facerent empyrea tecta

Cognita, et intrarem secreta cubicula divum

Tenareis arsi Cocyti in limine flammis.

Applicui tandem post longa pericula tuto

Littori, et in placido solvi mea carbasa portu.

300

Aureolae sociata caput mihi laurea cingit;

Aureaque immensum superaddunt serta decorem,

Quum, fruar aeterna supremi numinis aura,

Et liceat semper divinos cernere vultus.

Talia dicebat. Rumpens ego verba loquentis.

305

Vertice nudato dixi: sanctissime vates,

Qui studiis tantis coeleste cacumen adisti,

Parce precor, si te fidentius alloquar; novum

Sciscitor: an superi, quando de limine coeli

Exiliunt, videant semper magni ora Tonantis.

310

Neu dubites (inquit senior), nam quum sit ubique

Ipse Deus praesens, et contemplabilis omni

Spiritui, quem summus apex attollit Olympi

Inter coeligenas; quocumque incesserit expers

Nunquam erit intuitus divinae frontis, et usquam

315

Haud ieiunus erit dapibus coelestis eduli.

Sed redeamus ad incoeptos ex ordine versus;

Quandoquidem tali causa descendimus ad te.

Progeniem, nomenque meum, vitam, atque penates

Audisti brevibus dictis. Ad mystica signa,

320

Quae modo vidisti, sermonem extendere fas est.

Non ego Persephonem raptam, non Phyllidis ignes,

Non Cypriae formam, aut Tyriae Didonis amores:

Non ego Pasiphae coitus, non ora Medusae

Contexam; sed nota dabo mysteria certis

325

Circumscripta modis, et demonstrata figuris;

Quae incepere tuis e magna parte diebus.

Quinque puellari vidisti in cyclade nymphas;

Quarum sola sedens una est, atque anxia curis.

Tres incedentes hilares; laetissima vero

330

Quae praecedit, et in medio pulcherrima vadit.

Quinta procul veniens reliquis se unire laborat

Circumsepta caput lino, ventrosa, severa.

Quamvis tota tribus discreta est machina terrae

Scilicet Europae, Libyes, Asiaeque lacertis;

335

Magna tamen sinodus Romano accita parente

Omnibus e mundi patribus sub quinque redacta est

Gentibus; ut paribus zonis secernitur orbis.

Quattuor occiduae: Ausonia, et gens accola Rheni

(Quamquam sit potius septem connexa trioni)

340

Gallia, et Hesperiae regio, quam dicit Iberus;

Quinta resurgentis Phoebi signatur ab ortu.

Omnes aequali sunt relligione sorores

(Degenerare licet voluit pars maxima quintae

Sub Machometaeis delusa erroribus olim,

345

Atque salutiferae facta adversaria legi).

Quae moeret disiuncta sedens est Gallia, quae nunc

(Quamquam tota simul non, sed pars infima tantum,

Quae trahit inviti secum moderamina regni)

A reliquis divisa manet sub scismate facto.

350

Illa opus incoeptum cernens subsistere nullo

Robore, et a superis explosum, cogitat unde

Palliet errorem, quodamve colore reperto

Sit sine dedecoris macula, et se iungat ovili;

Vnde recessisse est sine portu, et remige, et Vrsa

355

Incertum per iter dubio se credere ponto.

Adde quod et cuneis hostilibus undique pressa

Languet, et immensas premit alto pectore curas.

Talia narrantem obstupui, digitoque labellum

Compescens habui tremulum sine sanguine pectus;

360

Dissimulo tamen, atque tego ficto ore timorem.

Dicta sequebatur senior, seriemque loquendi:

Tres aliae (dixit) quas aequo incedere gressu

Aspicis: Italia, et Germania, et Hispalis ora

Cognomenta ferens sunt. Vno foedere iunctae

365

Relligionis agunt coetum, generaleque patrum

Concilium, qua sunt Laterana palatia sancto

Praeside Pontifice, e totoque petentibus illuc

Orbe sacerdotum turmis Roma undique plena est.

Quae reliquis praestat mediumque habet inter utram

370

Laeta gradum, rubicunda genas, et eburnea collum,

Luminibus Phoebo similis, formosior omni

Tyntaride, et Pandora omni, Phrygiaque Cybelle

Comptior, Europae caput est Oenotria. Gestit

De Pastore novo, quem sub felicibus auris

375

Montibus Etruscis genuit de moenibus altis,

Stemmate de prisco, clara de stirpe parentum,

Nostra Fluentinis ubi ridet patria campis.

Illius auspicio, studiis, sapientia, et astu

Sperat ad antiquum quandoque redire decorem,

380

Atque triumphales arcus, altosque colossos,

Ceu rerum dominos quum pax augusta Latinos

Fecerat, et domiti tenuere cacumina mundi

Romulidae, legesque dabant terraque, marique,

Ac ferus Ausonium trepidabat barbarus ensem.

385

Quinta caput niveae praecincta volumine vittae

Fronte superba, ferox ciliis, et corpore turgens

Est Agarenorum deleta Ecclesia sectis,

Quae Libyes, Asiaeque lares amplexa, sinumque

Exiguum Europae, qua sunt Bizantia sceptra

390

Et Graii pars illa soli, quam nominat Helles

Mundae olim vitae meritis, et sanguine sparso

Vndique diffusum Christi illustrabat ovile,

Et sophiae miros late exhalabat odores.

Nunc patiens servile iugum, ritusque nefandos,

395

Relligionis inops, mores induta ferinos,

Terrenis inhians opibus, vitaeque futurae

Immemor, incumbens ventri, luxuque sepulta

Deiecit superos, sanctaeque oracula Romae.

Attamen ipsa brevi reliquas aditura sorores

400

Assiduis curis, et sedulitate medentis

Pontificis; cui luce nova congaudet Olympus,

Evomet imbibitum ritus, pellemque vetustam

Exuet, atque sacro nocuas in flumine sordes

Abluet, et supplex Christi concurret ad aras.

405

Roma tamen purganda prius, postrema moratur

Quanto tarda magis, tanto gravioria flagella.

Iam puppes, et vela parans Othomana propago

Accelerabit iter, veniensque in Martia tecta

Sagrificae tollet scelus, et contagia gentis

410

Caede gravi (ni forte aliud sententia coeli,

Quam mutare solet clemens aliquando Magister,

Afferat, atque velit fatis melioribus uti).

Congeries caesorum hominum, lamenta, cruores

Visa per hos campos illa infelicia signant

415

Funera, et infaustos urbana per atria casus.

Quod si forte manus districti iudicis aequo

Diluet arbitrio, et condigno verbere noxas,

Pastor ab excelsa Romam qui temperat arce

Innocuae vitae meritis ter gratus Olympo

420

Virgineas sine labe manus in sidera tollet,

Et debacchantem sedabit in urbe furorem.

Moribus angelicis teneris imbutus ab annis

Alter erit Paean, nitido qui lumine mundum

Illustrabit, et ut Romana piacula finem

425

Accipient, miris Machometia foedera signis

Destruet, et faciet sanctos assuescere ritus.

O felix sine fraude parens, sine crimine praesul;

Quem favor humanus, seu vis, seu munera nusquam,

Sive preces nusquam solii ad fastigia tanti

430

Provexere; sed illapsus de cardine summo

Spiritus inflammans animos, et pectora lustrans

Egit, ut eligeret votis concordibus omnis

Purpureus te coetus habens prae lumine solum,

Et prae mente Deum te vix adhibere volente

435

Consensum, nutusque tuos, inque ardua patrum

Sollicitudo, preces instantes, ipsaque mundi

Vtilitas, commune bonum, spiramen Olympi,

Sancta Paracleti vis, et manifesta voluntas

Principis aetherei (cui fas se opponere non est)

440

Te persuasissent caput inclinare pudicum

Ipse tuis molem hanc humeris assumere nusquam

Ausus eras, quoniam satis intolerabile pondus.

Non amor haec fari patriae, non ulla libido

Cogit adulandi. Mortali e corpore liber,

445

Et secura tenens loca summo in culmine mundi

Nil peccare queo, nil vinci a sensibus ullis.

Nam virtus augusta tenens in principe tanto

Aeternum hospitium sola est, quae prodere mandat

Illius et dotes nos, et praeconia laudum:

450

O fauste antistes, cui tellus paret, et aether

Dulciter aspirat, sophiae cui maxima cura,

Cui noctu, atque die lac porrigit Attica Pallas,

Cui nunc Stoa novos dat nunc Academia census:

Cui Graiae, et Latiae praestantia maxima linguae:

455

Cui numeri, et vocum concors discrimen in usu:

Cui ratio, et causae, cui cuncta sophismata clarent:

Cui coeli spectare vias, et sidera notum:

Cui visi patrum annales, mundique graphia:

Cui Pontificiae leges sunt, Caesareaeque:

460

Cui scitabilium suprema peritia rerum:

Cui iucunda ferunt castae solatia Musae:

Cuive (quod est maius) suavissima pagina divum

Perpetuis adhibet vitalia pabula mensis.

O fortunatam tanto sub praeside Romam,

465

Quo duce scismaticus passim delebitur error,

Et Romanus apex solitos retrahebit honores.

Quo duce relligio toto reparabitur orbe,

Atque per Eoas procul amplificabitur oras.

Quas ibi vidisti, quinque in consortio nymphae,

470

Atque sodalitii foedus iungentur, et unum

Sub pastore uno late consurget ovile.

Ipse pedo minabit oves ad pascua laeta

Pastor, et exertis languentes colliget ulnis;

Nec sinet in miseras saevire Lycaonis ora.

475

Hunc decus e cunctis in pleno flore iuventae,

Non senio attritum, nom morbo ascivit inerti,

Quo satius valeat vastos tolerare labores,

Quos tantus deposcit apex, et robore verno

Protrahat in longum felicia secula tempus.

480

Sedibus e summis oriuntur semina pacis,

Iucundique dies coelo panduntur ab alto.

Aurea nunc aetas, et felicissima current,

Qualia Saturno fluxerunt sidera rege.

Dixerat haec vates; quum mox prorumpere cogor

485

Laetanbundus in hae pleno iam pectore dicta:

Sat, pater, audivi: sat pendeo ab ore loquentis;

Parce: ego conceptum nequeo compescere verbum.

Cuncta habeo quaecumque mihi narrare tulisti.

Immensas habeo (nitarque rependere) grates;

490

Sed rogo, neu suspensa diu mea vota teneto.

Conscia fama meas iandudum perculit aures

Vt valetudinibus Lethem potarat Iulus.

Ast in sede patrum quis sit suffectus eidem

Ignoramus adhuc, quoniam distamus ab Vrbe

495

Longo interstitio; tamen ut perpendimus ipse,

Cui datur e superis spectare haec omnia coelis,

Pontificem factum quali sit nomine dictus,

Qua de stirpe satus: titulos, et culmina nosti.

Sat memoro patriam: memoro fastigia morum,

500

Et virides annos; superest ut caetera prodas.

Pande, precor, nomen, genus, et vocabula certa.

O felix, quicumque ille est, Romane sacerdos,

Et patres longe ante alios dignissime pastor,

Qui meritis tantis, qui tot virtutibus inter

505

Pontifices primos, velut inter sidera Titan,

Aeterio splendore micas, et lumine pleno.

Vix ego te humano credam de semine cretum,

Cui tot olympiacas tribuerunt numina dotes.

Tu vetus excludens aevum nova saecula portas;

510

Te tua, te ventura olim mirabitur aetas;

Et tibi perpetuis ardebunt ignibus arae.

O mihi, si tantum liceat cognoscere lumen!

O mihi, si pedibus detur oscula figere sanctis,

Divinosque tui vultus, atque ora tueri!

515

O mihi, si genesimque tuam, seriemque tuorum

Decantare semel liceat, describere gesta,

Herooque tuas contexere carmine laudes!

Ista ego dum farer, dum prae dulcedine mentis

Lumina rorantur fletu, lacrimasque cadentes

520

Ex oculis admota inter sudaria sicco;

Illico me senior clementi fronte tuetur

Apprensumque manu magis in sublimia ducit

Sidera, et his una dictis affatur euntem:

Altius (at nihil expaveas) conscende, novumque

525

Pontificem monstrabo tibi, cui stellifer orbis

Latius arridet, totusque applaudit Olympus.

Scandimus auricomos ignes; placidumque nitorem,

Pacificumque iubar Iovis, et venerabile fulmen.

Vidimus hic pallere procul Saturnia tecta,

530

Falciferique senis tremulas sine robore palmas

Ante pedes curvam sensim deponere falcem.

Suspicis (aiebat vates mihi) sidus adunca

Arma ferens nocuas paulatim amittere vires?

Hoc facit aspectus veniens a fulgure nato,

535

Atque novi influxus, obiectaque lumina stellae,

Stellae inclementes abigentis ab aethere flammas.

Vidimus innumera splendere hinc lampade coelum,

Vidimus obliquo duodena animalia circo.

Post Elicem conversa caput, cristallina longe,

540

Quae circumclaudunt curvato limite mundum

Aspicimus nitidam glaciem referentia claustra,

Vnde sua aetherei capiunt exordia motus.

Ex Austro in Boream tendens haec machina secum

Demovet inclusos forti molimine coelos.

545

Qua Iovis aula sita est, offert se regia nobis

Ardua, cuius apex multo spectabilis auro,

Sculptus imaginibus, varioque marmore pictus

Hac virides intrare sinus, et prata videmur,

Amplaque Panchaeis fragrantia odoribus arva.

550

Florea se ostentant gratis spectacula campis,

Atque insigne nemus; cuius peregrina comantes

Poma colorabant variato cortice frondes.

Hinc arbusta sonant volucrum laetissima cantu,

Inde susurrantes veniunt e collibus amnes.

555

Tantus erat decor arboribus; tam mira venustas

Alitibus, rivis et florescentibus agris

Vt nemus Hesperidum, et Phaecum regia Tempe,

Elysiive sinus, et Thessala rura, vel ipsae

Insulae in Oceano prope littora Atlantica Mauro

560

Cessissent. Mirabat uti in sublimibus astris

Terra foret, fluerentque vagis super orbibus undae.

Neu mireris (ait senior); sunt mystica cuncta

Mirificis ostensa modis tibi. Maxime vates,

Dico, ubi Romulidum, quem vis ostendere, pastor?

565

His ne locis errat? tam pulchra ne circuit arva?

Pande mihi (nisi scire nefas) optata Latini

Ora patris, seu si qua hic illius aula doceto.

Visum egomet pergam, nec sollicitudine tanta

Forte laborabis tu, nec calcaribus istis

570

Angar ego (expectare diu mihi pondus acerbum).

Ferto parum (meus aiebat dux), ibimus ambo;

Nam sine me nusquam esse potest tibi semita nota.

Non labor est quod eam tecum, sed summa voluptas.

Coelestes etenim mentes operando quiescunt,

575

Cassari nequeunt, quia carnis pondere nudae.

Iam sumus in portis, et limen habemus apertum.

Ibamus celeres, et dum loqueremur eundo,

En procul apparent excelsa palatia summi

Fastigata iugis, vallataque moenibus altis.

580

Ardua sublimes attingunt sidera Pyrgi

Cuspidibus, rutili lucent in turribus ignes,

Et cava multisonis gaudent tinnitibus aera.

Omnis ager gestit, fieri tuor undique plausum.

Quid, pater, haec signant? (dixi); cur copia tanta

585

Laetitiae? Cuius sunt haec amplissima tecta,

Tam pulchra aspectu, et pinnis turrita superbis?

Pontifici dat festa novo, nunc gaudia Roma,

Ille ait; insignes ipsus pater incolit aulas.

Sunt Vaticani (si respicis) atria montis.

590

Huc ascende parum, saxo spectabis ab alto.

Ecce Leoninis circundata limina muris,

Quae Constantiades ut Martia sceptra recepit

Clavigero posuit levi de marmore Petro.

Ecce super Tibrim quam pulchra Adrianica moles:

595

Et quantum Tarpea levent Capitolia frontem,

Et iuga bifronti quondam gratissima Iano;

Dorsaque Aventini phano celebrata Dianae:

Coelium, et Exquilias, dictumque a vimine collem,

Amphiteatrales circos, geminasque columnas:

600

Et Pallanteum Evandri memorabile prisco

Herculis hospitio, bobusque a Gadibus actis:

Et mirum Agrippae magna testudine templum,

Et loca naumachiae, ductosque per aera rivos,

Metam, atque a testis sortitum nomina montem.

605

Aspice; tu ne vides pileatas ire catervas

Pontificum; tot equos ardenti murice stratos,

Aurea frena, superque sedere in vestibus amplis

Longa togatorum feriatis agmina turmis?

Tu ne audis clangore tubas, et tympana pulsu

610

Reddere multiplices partito carmine cantus,

Atque Quirinales sua post vexilla senatus

Tendere sacratas magni pastoris ad aedes?

Iam video (dixi); sed nota insignia cerno,

Cerno rubras splendere pilas (ni fallor) in auro;

615

Et tria serta super binas innectere claves.

Haec Medices fert signa domus, domus inclita natu.

Forte ne Ioannes, teneram cui purpura frontem,

Cinxit, epheboeis quando degebat in annis,

Candida Romanae subiit fastigia mitrae?

620

O nos felices, si vera insigne fatetur!

Vera fatetur (ait vates), vera esse videbis.

O superi (clamo) faustos qui inducitis annos,

Hoc opus est vestrum, vestra haec sunt muneri, divi.

Hactenus infesto qui dudum elanguit astro

625

Gressibus incipiet labi melioribus aether.

Sed (rogo) sancte senex, quia nil ratione carere

Debet; quid signant sex poma rubentia, et aurum?

Aurum sidereos (ait) effigiando nitores

Fert illustre genus veluti coelestis origo,

630

Sexque pilae, quod eis sit sphaerica forma, figurant

Immortale decus. Nam sex aetatibus omnis

Vita hominum currit; sex saecula rotunda voluble

Omne aevum peragunt (si vera oracula patrum),

Omnia, quae existunt, sex sunt patrata diebus.

635

Spiritibus cunctis seraphin praestantior alis

Sex tegitur: senis gradibus Salomonia sedes

Scanditur: aetherei sunt ad convivia regis

Sex hydriae. Stat parte sui perfectus in omni

Hic numerus; quoniam ex tribus, atque duobus, et uno

640

Constat, et aeternum quid, et indelebile monstrat.

Purpureus color insinuat, quod fortia corda,

Intemerata fides, pietasque innata parentum.

Tanta vigent, ut pro seu relligione tuenda,

Sive fide servanda, etiam nil parcere vitae

645

Praesto adsint, et sanguineo nil cedere letho.

Magna fuit Medices insignis, et alta propago

Semper, et innumeros ampla de stirpe nepotes

Aedidit eximios vel relligione, vel armis,

Aut sophia, qui bello acres, qui pace potentes,

650

Qui sua principibus partiti pignora sancto

Connubio ad commune bonum nati Herculis instar,

Aeternum meruere decus, viridesque coronas.

Florida pace fuit, fuit et clarissima bello

Nil praedae meditata, nihilque tyrannidis ausa,

655

Qualis apud priscos gens Aemiliana Quirites.

Quanta fuit Cosmae, et genito prudentia Petro,

Quantus erat Petri soboles Laurentius alma,

Pontificisque parens, et gloria gentis Etruscae,

Qui nedum patriae pater, ast et totius orbis

660

Et pater, et princeps, et dux erat, atque magister?

Plena manet tellus, sparsaeque per aequora moles,

Ille erat irato communis ab aequore portus:

Ille erat adversis commune in rebus asylum.

Talia narrabat senior, quum intrare videmus

665

Pontificis magno spaciosum in limine campum,

Qua populi ingentes strepitus, confusaque vocum

Congeries alte: veniam, sanctumque Leonem

Acclamant, passimque: Leo Leo, fertur ad auras.

Quid tibi vult hoc, dive senex? Quid vociferantum

670

Rumor ubique Leo, dixi, Leo sidera pulsat

Vndique, et infantes, iuvenesque, senesque Leonem

Ore ferunt? pastor ne novus Leo forte vocatur?

Immo, ait, accepit felici hoc omine nomen.

Namque fuere novem Romana in sede Leones

675

Praeter eum. Prior Etruscus, qui numine plenus

Vandalicas placasse, iras, odiumque tyranni

Fertur ubi Erydani iungit se Mintius undis.

Bis synodum magnam vasto concivit ab orbe,

Custodire fecit signata cubicula fratrum

680

Ossa sepulta Petri, Paulique sub arcubus isdem.

Vno et viginti sedit feliciter annis.

Musicus insignis Sicula de gente secundus

Concentu meliore hymnos sanctique prophetae

Carmina digessit: Simona exclusit ab Vrbe;

685

Effecit Romae tumidam parere Ravenam;

Dulceque et eloquium, facundaque scripta reliquit.

Ille decem tantum vitali mensibus aura

Culmine suscepto potitur, brevibusque diebus

Aegit, quod multos aliqui fecere per annos.

690

Tertius e Latia satus urbe, pudicior omni

Hippolyto facundus item, pius, integer, almus

Cultores adeo sophiae dilexit, ut hosdem

Munere de cunctis ascisceret urbibus ad se,

Totaque de illorum caperet solatia foetis

695

Alloquiis, et docta ageret commertia semper.

Ille sinistre tulit pro libertate Latina.

Lumine perfossus, duroque in carceri trusus

Visum instauratum recipit divinitus: exit

Fornice de nigro, de illato crimine purgat

700

Se patrum in coetu simul acclamantibus, illis

Non decet urbanum quemquam censere parentem.

Carolus his aderat gestorum culmine magnus,

Cui dedit augustum decus, et diadema Latini

Imperii, sceptrumque Leo, titulosque superbos.

705

Ipse laborantes leva valetudine visit;

Ipse inopes amplo relevavit munere dives,

Et pater, et custos erat, ac tutator egeni.

Ipse erat erranti via; desperantibus ingens

Perfugium, et portus, si quisquam naufragus undis.

710

Instituit tres ille dies, quibus ante votatum

Christi ad olympiacas arces coelum omne rogatur.

Vno et bisdenis Laterano praesidet annis.

Quartus item Romanus erat; prudentia cuius

Serpentina fuit cum simplicitate columbae.

715

Vaticana novis circumserat atria muris,

Atque Leoninam de se cognominat urbem.

Ille salutiferae crucis edens signa profanam

Classem Agarenorum Tiberina per ostia rumpit.

Albion exclusa terrarum limite cepit

720

Solvere Romanae tum vectigalia mitrae.

Romuleos apices octavo terminat anno.

Quintus (ab historicis licet absque penatibus ullis

Sit datus) at Calaber fuit, et pietate decorus;

Quo, quia mundus erat tunc forte indignus, ad aedem

725

Tollitur aetheream cito de mortalibus oris,

Ille duos etenim sedit tantummodo menses.

Aeneadum claro genitus de sanguine sextus,

Divinis intentus erat super omnia curis.

Discordes revocare, simulque innectere cives:

730

Dura tirannorum iuga frangere: dissidiorum

Vellere radices; res integrare Latinas:

Externos pacare hostes: et barbara sceptra

Pellere ab Italidis operam navavit, et artem.

At nisi septenis gessit moderamina lunis.

735

Septimus urbanis itidem de civibus ortus,

Quamquam nulla sui terrae monumenta reliquit,

Multa tamen coelis habet, et fastigia celsa

Obtinet in superis: laudum quia nulla libido

Prostituit niveam subter praeconia mentem.

740

Res secura magis coram tantummodo divis

Prodere virtutes, et gesta celebria (quamvis

Saepius expediat si sint stratagemata nota).

Ille tribus Latios, falces exercuit armis.

Ipse quoque octavus Romano stemmate cretus

745

Caesareis primum titulis illustrat Othonem,

Et tutelarem Latiae iubet esse tiarae.

Sole uno tantum labentem temperat orbem.

Teuthonico demum veniens a climate Romam

Nonus Olympiacas audivit ab aethere voces,

750

Quae cito venturae cecinerunt foedera pacis.

Tam vastae pietatis erat, tam ingentis amoris

Erga inopes, ut tota etiam penetralia tecta

Panderet hospitibus miseris, et egentibus aegris.

Ille sub effigie leprosi pauperis intra

755

(Res miranda!) domus secreta cubicula Christum

Sumere, et in proprio semel inclinare grabato

Promeruit, suavesque haurire illectus odores,

Nemine comperto (nam mox evanuit aeger

Ex oculis, veluti tenues si ivisset in auras).

760

Vercellis generale patrum simul aggregat agonem,

Atque Berengarium perverso in dogmate damnat.

Deserit elapso Romana insignia lustro.

Ecce novem pariter quanta probitate Leones

Emicuere; omnes pleni virtutibus, omnes

765

Vndique praeclari summa integritate, nec ulli

Pontificum, passim quos caetera nomina dicunt,

Tam praestantis erant, mundaeque per omnia vitae

Nam malus istorum nemo, quum ex omnibus illis

Degeneres quidam fuerint, sontesque reperti.

770

Ab re non igitur se se appellare Leonem

Instituit Medices ad sancta cacumina vectus,

Vt tantum commune bonis pastoribus aptet

Iure sibi nomen, nullaque tirannide fuscum.

Adde quod et Christi robur Leo saepe figurat

775

Codicibus sacris. Leo robustissimus inter

Omnia, quae latis errant animalia terris;

Nullius occursum pavitat. Leo nobilis irae,

Et generosi animi (cuius clementia nota est),

Supplicibus veniam facit, insequiturque superbos.

780

Lumina aperta Leo tenet, et vigilare videtur

Cum dormit, vigilemque refert, vegetumque parentem:

Pastoribusque gregem super haud torpentia corda.

Adde Fluentinos insignia ferre leonis;

Adde Cleonaeum stellato vertice sidus:

785

Adde leo verbum, quod vel struo, formo vel infert

(Id licet assiduus nequaquam comprobet usus),

Deleo, cui contra est, deformo, aut destruo signans.

Maximus ipse etenim pater immortalia tecta

Construet aetherio regi de marmore vivo,

790

Efficiens utraque esse unum; divisaque sicut

Angulus annectet, dispersaque colliget; aegra

Curabit Medica ipse manu: convertet in aurum

Ferrea saecla: hominum fera pectora molliet; atque

Ambrosiam, nectarque omnem diffundet in orbem.

795

Haec seniore mihi narrante subivimus aedes;

Perque gradus altos amplas intravimus aulas.

Auratus paries, testudo aurata refulgent,

Vndique Apellaei rutilant monumenta laboris:

Pictaque fulcra nitent, aulaeque barbara splendent:

800

Atria plena manent populis, et gente togata.

Vix transire datur, premimur, versamur eundo.

Percunctamus, ubi antistes Romanus, ovantes

Clavigeri patris (dicunt) defertur ad aras

Sessurus cathedra, et solio ponendus in alto.

805

Imus et innumeras penetramus ab undique turbas.

Ingredimur fanum, sonat alto murmure templum,

Ceu cum praecipites veniunt e cotibus undae

Ingenti crepitant strepitu, grandique boatu.

Tendimus ulterius, iamque admirabile patrum

810

Agmen ab excelsis patefit altaribus atque

Longa sacerdotum series, quos purpura, quosve

Candida byssus agunt inter pia sacra nitentes.

Vidimus et Medicem gemmis, auroque coruscum,

Stellatumque caput coelesti lumine ferri,

815

Sublimique sedere throno clamantibus una

Omnibus: aeterno pastor Leo maximus aevo

Vivat, et haec niveo lux sit signata lapillo.

Pronus adoravi divo sub pectore numen:

Pronus adoravit senior quoque limina habentem

820

Coelorum in terris, terrae, Ditisque profundi;

Quod triplici signat spectabilis infula serto.

Aeteriam frontem, divinaque pectora cernens,

Non potui placidos oculis compescere fletus.

Dulcibus in lacrimis turgentia lumina nabant,

825

Singultus suaves pectus, gutturque premebant,

Grataque de madidis suspiria faucibus ibant.

O salve (dixi) fragilis spes unica mundi.

Verus es Alcides, Lernae qui interficis hydram.

Tu cantata diu Glauci castissima proles,

830

Saeva trucidabis succensae ostenta Chimaerae.

Mercurii plusquam tua, plusquam Palladis arma

Gorgonei tortos extinguent verticis angues.

Tu plusquam Thesaea manus Minora monstra

Dedaleis inclusa vis; quae pluribus augent

835

Caedibus ingluvie, ac immitibus ora rapinis

Complevere, tuo facies occumbere ferro.

Tu coeleste genus Boreae, quod dira Celaeno,

Atque infesta lues, fluxuque, fameque pavescunt

Harpyae quae sacra volant per tecta, per aulas.

840

Arte tua a Siculis Syrenes fluctibus ibunt

Sub Phlegetontaeis lacubus, nusquamve nocebunt

Carmine lethaeo, Cyrrhaeque silia Circe,

Quae vultus hominum convertit in ora ferarum

Cantibus, amittet duce te viresque dolosque.

845

Vindice te pessum vitiorum exercitus ibit:

Et longe, et late dominabitur aurea virtus.

Nunc erit ingenio reverentia, digna Minervae

Praemia, nunc sacri captabunt ocia vates.

Nunc Phoebaeus honor redit, et Parnasia laurus

850

Incipiet frondere: novem sua barbita Musae

Instaurant, tonsisque parant nova carmina nervis.

Talia promebam, repetens ea dicta frequenter,

Quum meus adducens me dux ad inane sacellum

Christiparae nymphae, quae febribus imperat, inquit:

855

Vidisti, o fili, nova tu miracula coeli?

Vidisti ne novum foedus, nova saecla, novumque

Imperium, et Titana novum, qui illuminat orbem?

(Obsecro) quamprimum fuge de squallentibus umbris

Conciliablaeae gentis. Iam ad corda reversus

860

Errores agnosce graves, gemituque patenti

Dilue tot maculas; clemens tibi namque sacerdos

Indulgebit; et ad pia virginis ubera matris

Protinus admittens hilari te colliget ore.

Erravi ne, beate senex? me ne impius error

865

Detinuit? (dico) super his synteresis ulla

Corripuit nunquam mea corda; sed ipse putavi

Obsequium praestare Deo, iustumque tueri.

Quod si adversa tuli, reliquive tulere faventes

Huic operi, invidia Ditis, mundique maligni

870

Turbine credidimus nos evenisse probandi

Causa animos fortes; velut et primordia sumens

Relligio diros inter cunabula prima

Passa fuit casus, variasque repulsa per oras;

Omne opus egregium, vel praestantissima virtus

875

Difficiles ortus habet, atque ostacula multa.

Attamen, alme parens (potius tibi credere dignum),

Qui superis compar falli, seu fallere nescis,

Si erravi, doleo, semperque dolebo futura

Tempestate, velut fluvius moesta ora rigabo

880

Assiduis lacrimis, et pugnis pectora tundam.

Illa dies, in qua fallaci dogmate captus,

Implicui mentem vesanis ausibus, atras

In tenebras vertatur, et indelebile semper

Sit chaos, atque inter noctes numeretur inanes.

885

Cur ego non potius moritura haec membra reliqui

Tunc insonte anima? Cur inter spicula, et enses

Non cecidi? sine labe foret, sine crimine pectus.

At divina senex ora haec in verba resolvit:

Peccasti (fatear) quamvis sine fraude, doloque,

890

Sicut et innumeri divum consortia habentes,

Qualis ego quondam, qualesve fuere parentes

Nonnulli sophia illustres, pietateque summa

Praeclari, qui vera minus scripsere, putantes

Edere recta. Facit sublime frequenter acumen

895

Ingenii plures errare, sed, ut quoque tumet

Fecisti, quoniam sua scripta probanda Latino

Supposuere patri, retractavereque demum

Errores aliqui veniam meruere paratam.

Quod nova relligio vario quassata tumultu

900

Iamdudum fuerit verum, sed quanta subivit

Proelia, tanta sui late incrementa recepit.

Quod virtus, quod opus quodcumque insigne prematur

Difficili ingressu verum, sed turbine nullo

Divelli, subigique potest. Fortissima virtus

905

Crescit in immensum, validaeque simillima palmae,

Quanto onerata magis, tanto robustior exit.

Haec autem assiduis secta est allisa procellis,

Tamquam odiosa Deo, et cunctis mortalibus; unde

Quanto attrita fuit, tanto decrevit inani

910

Fulta solo, fundata super nutantis arenae

Aggere, nec solidae stabilis munimine petrae

Concilii profugi cito garrula lingua silebit.

(Ipsemet aspicies) tenues solvetur in auras;

Et velut exorto evanescet Apolline nubes;

915

Signa quod exosum superis sit, terrigenisque.

Gallia nusquam adeo quicquam fecisse videtur

(Quod memorem) deforme, priori ab origine nunquam

Aurea faedavit tali sua lilia fuco

(Id licet haud omnis patrarit Gallia crimen).

920

Quare, age, tolle moras, coetusque relinque profanos.

Quo medio fugiam (dixi), pater? omnia circum

Custodita manent. Araris ne moenia linquam,

Limina? Cardinei quum discessere parentes

Carvaialaeo de sanguine cretus, et alma

925

Stirpe severina genitus, duo maxima mundi

Lumina; qui flantes Latiis e moenibus Austros,

Insolitumque genus declinavere caloris

Corde gigantaeo, fidei intemerabile pignus

Tutati semper; rati inviolabile foedus.

930

Ipse ego supplicibus votis simul ire petivi,

Atque illi petiere; tamen mihi gratia soli

Nulla recedendi donata est. Omnibus ultro

Fas fuit ire; mihi tantum prohibetur inerti.

Te venerande senex (si qua est clementia divis,

935

Si qua tibi pietas) oro, mihi pande recessus,

Pande modum, vel si nunc fas est degere Romae

(Si Roma haec), nusquam patiare relinquere Romam

Me rogo. Neu Senonas repetam, sanctissime vates

Vlterius sine; sat tenuit me Belgica tellus,

940

Satque fui inviso Gallorum limite clausus.

Nunc opus abscedas (senior respondit). Arar te

Celticus exorto late iam sole moratur.

Post breve tempus erit tibi fas dimittere Gallos.

Debita saepe petes abeundi iura: negabunt

945

Semper, et invitum secum te degere cogent

Conciliablistae; quorum mens perfida durat.

Tunc tu nocturno Rhodani vada percita cursu

Sulcabis, fugiesque celer confinia regni,

Et fugiens captivus eris (sed tempore parvo).

950

Qui reget infausto moderamine conciliablum,

Te captum mittet, Lucii cognomina portans

Et rem, namque lupum sonat ex idiomate graeco.

Est Lucius piscis, vocabula Achaea secutus;

Quod veluti lupus ingluviem saturare rapina

955

Squammigeri gregis assoleat, faucesque lupinas

Praeferat, et saevos piscosa in coerula mores.

Qua ad Rhodani ripas surgit vivaria tellus

Inter saxa, altaeque domus in sidera tendunt,

Tu capiere; tribus tu detrudere diebus

960

Limite seclusus; sed te Turnonia proles

Claudius antistes divum, stimulante timore,

Forsitan eripiet, (quod si succedat) ab alta

Arce per appensum faciens abscendere fune,

Teque, tuosque omnes tutos dimittet in oras

965

Avinionaeas, ubi praesidet inclita Roma.

Virtutum titulis, Charitumque nitore coruscus

Ille tibi impendet placidum solamen, eritque

Quod fuit erranti Diomedi Daunus, Vlyssi

Alcinous, Troaeque domus Evander alumno.

970

Paulus ut effugiens molimina regis Arethae

Moenibus ex altis sporta demissus abivit.

Sic forte evades gentis commenta nefandae.

At puto Lugdunum cogere redire, et ibidem

Muneribus, precibusque datis, terrore, minisque

975

Schismaticis haerere dolis arctabere; sed tu

Infandis monitis aurem praebere recusa;

Ad romitumque redire cave, nam rector Olympi,

Crede, proculdubio tanto e discrimine demum

Te trahet, et mire ducet coelo auspice Romam.

980

Neu paveas; tu fide Deo, coeloque faventi.

Te Deus efficiet fortem superare sinistram,

Et vehet in dulces per acerba pericula portus.

Talia dum senior dictis sequeretur amicis,

Me sopor abscedens dimisit. Ab aethere Phoebus

985

Luce diu fusa thalamum penetrabat acuto

Lumine per rimas; aderant in limine servi

Ante ea pervigiles. Per somnia longa loquentem

Me audivisse palam dixere, soporeque nusquam

Matutino alias usum obstupuere. Iacentem

990

Erigo me; patulae tum circumquaque fenestrae

Admisere diem; tota ora madentia cerno,

Pectora, lodices, lacrimarum flumine sparso.

Ipse quoque admirans tanti misteria somni

Miris visa modis vix languida membra ferebam:

995

Figere vix poteram plantas, vix sistere corda

Vulneribus perfossa piis; vix abdere fletus

Nectareos. Dulces urebant pectora flammae,

Mensque sub eventu rerum perplexa manebat.

Suspensos animos mirantur, et ora ministri

1000

Fixa solo, dubiosque diu trutinantia casus.

Induor. Ire paro vicina ad templa, daturus

Et laudes, et dona Deo, mundasque diei

Primitias. Iter arripio taciturnus, et anceps.

Haec erat alma dies, qua magnus in aethera pastor

1005

Ivit ab afflictis membris, et corpore fesso

Gregorius; cuius Deus ad suspiria versus,

Votaque Traianum nigro revocarat ab Orco.

Extra limen eo, casuque occurrit cunti

Bentivola de gente fatus Galeacius, omni

1010

Ingenua probitate nitens, et caelibe lecto:

Qui me insueta videns, titubantiaque ora ferentem,

Scire cupit causam. Rogat ut si tristia forte,

Aut si laeta habeam (bona vel mala) nuncia dicam.

Ingredimur phanum simul, et quum mystica sacra

1015

Vidimus offerri, scamno consedimus una.

Narravi quaecumque mihi per somnia visa.

Fausta proculdubio (ni vana) haec somnia promunt,

Nuncia (respondet Galeacius) illa secundos

Quum referunt casus semper mendacia fingunt.

1020

At si triste ferunt, nimium veracia produnt.

Tota morabatur supplex audire creatum

Gallia pontificem votis flagrantibus; ut quum

Post tempestates, pluvias, Euruquemque sinistrum

Anxius expectat Zephyros prodire secundos

1025

Nauta, serenatamque diem apparere viator.

Tertia lux aderat; quum mane tabellio pernix

Vrbe Fluentina missus denunciat esse

Delectum Medicem summa ad fastigia Petri:

Et Latios gaudere patres, ceu Martia Roma

1030

Gestit, occiduo quum nacta est orbe triumphos.