Ranieri Granci de proeliis Tusciae 5
Other sections


Prelia Tuscorum referam. Castructius, ardens,

Partis amore, probus quo se deferret in hostem,

Exeat ille sibi quo posset pandere vires

1645

Solus et exutum vestisse ex nomine Martem,

Circuit omne latus, cupiens inmictere pugnam.

Vnde fuit presens Raymundus tamque probatus

Quam leo per silvas, velud inter et aera vultur,

Missus in auxilium Roberti a robore Guelfis

1650

Cum bene mille tribus equitum de parte Leonis

Gentis et experte; gaudet Lucanus et unde.

Set prius oportet, quam prelia tusca sequantur,

Reddere me causas litis. urbs pistoriensis

Fons et origo fuit bellorum condita Regi.

1655

Dux novus accessit Robertus factus ad illam,

Agminibus guelfis repetens cum robore ferri;

Nec fuit apta fames; reclusit forte per annum.

Sicque redire cupit, duplici variata colore

Partis et Alborum, partis simul atque Nigrorum:

1660

Redditur unde fame: Guelfisque paratur, et illi

Iam munire volunt. regnat Florentia quando,

Tempora set currunt annorum forte viginti,

Cum duce fortuna lucanus rector eandem

Querit habere suam: prima obsidione reclusit.

1665

Guelfa set obstabat pars; vult intrare per artes.

Miles erat nimio secum coniuntus amore

Pistoriensis, ei terram sitiensque iugare,

Cum mediator adest gestum tractare peromnem

Prontus, et incepit sacratus verba Phylippo

1670

Missus ab intrepido, scultat quando omnia miles:

"Qua virtute potes melius retinere cupitum,

Dic, solium, miles, quam iunto federe secum,

Vrbe resignata, regnare perenniter intus?

Ipse tuum corde Lucanus gestat amorem:

1675

Nobilis o miles, iungaris firmiter illi,

Pistorioque dato donabit sceptra regendi

Ipse tuis manibus: regnabis liber in illa.

Quidne moraris? amant Florentes vellere sedem,

Crede tuo, miles, regnum decerpere tale".

1680

Miles ut attonitus suspirans voce silenti

Intulit: "o misere, quanta virtute set es? quis

Faris? et ad civem proponis verba ruine?"

Et medius: "timeo minimum tam grata referre:

Tempus erit: facies mercedem talia danti.

1685

Dic: ego per sanctos totum servabo fidelis

Vt Simoentis ait quo tractat cautus Vlixes.

Iunsit et ille sibi: "properes dominumque sequaris

Ipse meus: cupio que vult: sua pacta reporta:

Postque redire pares; tibi sum responsa daturus".

1690

Et properavit: habet, defert, et federa narrat,

"Coniugium" dicens "vult tecum sanguinis: ipse

Filiolam retinet, que quantum sit spetiosa

Sculta: nitet niveo velud ista puella colore,

Mollis et est illi sermo, et dulcedo loquendi,

1695

Atque suo in vultu resplendet patris ymago".

Qui stupuit reddens "aurum, dic, estne daturus?"

Et medius: "quantum poteris concernere visu".

Munera, crede sibi, capiunt hominesque deosque.

Concitus et miles iuravit numina dicens:

1700

"Per Iacobum sanctum, per cuncta altaria Christi.

Omnia fortune subeam discrimina, mortis,

Nocte superducta veniat si, lumine ceco

Indice, Lucanus, quo possim iungere quosdam

Me reparare, meis exurgens urbe sopita,

1705

Menia si non do, transacta luce secunda,

Illi ego: set videas, peto tandem velle puellam".

Ponitur unde fides: confirmant omnia destra.

Cunctaque signa dedit. ceco sub lumine miles

Pervolat: unde cito fuit, et per verba prophatur

1710

Ista, set et coram Lucano talia reddens:

"Aulai in medio vult omnia facta Phylippus;

Pretia vult auri: dat menia vultque puellam".

Sicque sagax totus mandat simul esse cohortes,

Primus in arma ferox veniens, conducit easdem

1715

Gente sua tota, retinetque in tempore Serram

Vallis, et obscurus media de nocte silenter

Insinuavit ei: gestum cognoscit amicus

Vnde suis tota consurgens urbe sopita

Invigilatque, silet sub armis. Ianua terre

1720

Queritur ab illis tantum de nocte silenter:

Fortis et aveniens prontus Castructius exter

Menia contingit, nec vox fuit inde loquele:

Concitus et miles conplexis clavibus illic

Protinus exclusit; dantur sic hostia Magno,

1725

Ingrediturque omnis gens cum toto ipsa potenter,

Nec radiante rogo, vix cum tunc sidera parent:

Archibus acceptis, quoquam nec ense perento,

Federibus salvis servantur menia terre.

Inde fuit Titan: resplendent agmina clare:

1730

Terrigene aspiciunt, mirantur, sunt tremebundi.

Esse sub hostili se cernunt fraude retentos,

Artibus ignari, quibus ille intraverat anceps:

Vnde sibi adsistunt: iurant sub hostibus esse.

Taliter aufertur urbs tunc optata per illum:

1735

Estque Phylippus ibi regnare et in urbe secundus.

Cui bene gesta fuit quanta ipsa pecunia tota,

Atque puella nitens: pater et conplexus utrosque

Copulat adiciens: "sum forte fidelis amicis

Sumque parens: sola testatur Pina paternos

1740

Ipsa set et gestus, tibi quam nunc iungo, Phylippe.

Accipe mille tibi; paritura est ista gebelles".

Accipit, ortatus sotios. sunt fata secuta.

Non ego predixi regnare perenniter intus.

Sicque suo cursu respondent ultima primis:

1745

Est socer, ille gener, Cesar, Ponpeius ut ipsi.

Nunc sequar ipse, prius que dixi, prelia tusca.

Vir probitatis et est Raymundus prontus adire,

Gente superducta peditum cum mille triginta,

Milibus atque tribus equitum de parte suorum:

1750

Initiatque: fuit prope menia tunc Capiani,

Bella movens Martis, sperans excidia setque:

Cui male castrigeri posse se obstare putantes,

Robore tam grandi clausos, nec inde recursum,

Menia dant illi, quos et sub federe salvat.

1755

Vnde sagax munit castrum, Guelfisque relinquens,

Forte per arma petit montem Falconis, et archem

Qui tuebamur. eunt tunc hostes frangere muros,

Vndique et invadunt multis a partibus illud.

Stat: posuere satis maiores postea curas,

1760

Et redire datur castrum sub federe Guelfis.

Ambulat et cursor referens citus ipse pedester

Talia Lucano stupefacto ausibus illis.

Inde set abscedens hostis cum gente virili

Ipse, duobus ibi munitis robore castris,

1765

Pergit in arma, velud mos est sevire leonem.

Circuit agminibus planum, fit inde corea,

Quam probus ipse trahit studio. corruscat in armis,

Dum nituere suo tantoque a lumine montes.

Dirigit unde acies, Passus conquiritur Altus.

1770

Vtque fuere, manet populus; firmatur ibidem.

Sopnus ut abscessit menbris a corpore toto

Estque dies, veniunt bellum conmictere Guelfi:

Quot bene forte satis defensant archibus illud

Passigeri: et nullus datur aditus, estque rebelle.

1775

Quot ubi Raymundo visa est gens fortis et audax,

Excogitavit eos ut vinceret obsidione,

Quam parat; atque suos curans se reddere tutos

Hostibus a subitis, foveasque innectit et illic

Omne latus circum vallans concludere castrum,

1780

Apponens steccata, super cum frondibus arches,

Se simul atque suos recludens firmiter intus.

Que dum Lucano sunt hec manifesta patenter,

Exit ad arma ferox, properans cum mille ducentis,

Teutonicis plusquam mediis, podioque recepto

1785

Cerulii, residet peditum cum mille viginti.

Vtque tenet passum Raymundus federe iunto,

Ex fame prevaluit multum sua fama per urbes,

Otia pretendens, et non se iungere pugne.

Durus ait, fervens nimis atque ad bellica prontus:

1790

"Nunc tria castra sumus: reditus modo forte negatur

Hostibus; et medii sumus inter et agmina Lucam".

Sic ait ad Guelfos: "claudamus silicet hostes.

Est iter in montis securum vertice quoddam

Nec aliud; claudatur eis, sunt unde visuri

1795

Lucam. ego sic referens prontum me profero vobis".

Cui male consultus Raymundus: "facta sequaris:

Es, properes, fortis; animes tibi corda tuorum".

Qui numeravit eis quingentos tunc probiores.

Ille, equites passum vitare Gebellibus illis

1800

Vtque movens, temptat miles decerpere Durus

Culmina Porcarii, medium se ponere genti.

Set prius ipse suos ducens Castrucius illuc,

Forte et per totidem percussit in agmina quanta.

Durus ut ab animo trahitur se iungere soli,

1805

Spargitur in bello gens omnis, et unus et alter

Ingerit se in medios hostes: sic ipse locutus

Tunc fuit adversis, gladios interque mucrones

Totus in arma furens: "ille est ubi? dicite, queso".

"Bellat", eique sibi. Que sunt insignia vestis

1810

Mox videt, atque ferit, telumque inmictit. et ille

Obviat astricto vultu prefringere corpus.

Sicque simul certant: superarunt arma Gigantum.

Durus et ille ictus: postquam vicere loquelam,

Equabant iterum vires: superante gebelli

1815

Parte, datur. recipit durus Castructius illum,

Vnde per et colles, valles, montana fugarunt

Ensibus exhibitos, se diffundente licore

Sanguinis, et remanet Durus post omnia captus.

Gensque gebellis et his expletis tota virilis

1820

Cerulium pariter remeavit. suntque recepti.

Vtque fuit, dantur sonitus clangoris ameni.

Quos ubi Raymundus scultavit, prontus "habentur"

Intulit "ex nostris: tantum est Castructius audax?

Nunc animemus eos, iungamus ad arma viriles

1825

Dextras; vosque, mei, veniatis": et agmina iungit:

Et rediere: manet pars intus tota gebellis.

Interea prudens cogitans Castructius hostes

Esse perinnumeros, non posse equare potentes,

Advocat ob partis Lombardos prontus amorem:

1830

Scribit adesse suis in partibus undique Guelfos,

Castra tenere sibi. Ghaleatius utque recepit,

Mictit in auxilium natum cum mille trecentis,

Qui conducit eos iuvenis cum robore grandi:

Et fuit inde suis contingens menia Luce.

1835

Vtque videt tales Castructius, atque recepit,

Exclamavit eis presentibus ista locutus:

"O proba gens fortis, quantum velud esse leones

Creditur, ad vestrum concepto sanguine tusco

Partis amore simul tantum venistis amici?

1840

Solvite, queso, manus; pulsate in corpore vires.

O iuvenile decus, Acsonis forma virilis,

Pocula sume tibi; redeat calor unde retentus

Vitibus et Grecis: post tunc feriamus in hostes.

Ferte simul species", dixit Castrucius addens,

1845

"Grecaque vina": simul fecerunt omnia servi.

Accipit unde prius iuvenis; tepefactus, ob hostes

Inde rubescit, amat bellum conmictere forte.

Ordine quando omnes sumpserunt, sunt recreati,

Tunc probus ad Superos, guelfas videt unde cohortes,

1850

Dirigit aspectum: "vos, qui super astra manetis,

Vos, quibus ipse Deus, nostra non prece, movetur",

Sic ait "auxilium prestate Gebellibus istis".

Hiis latus Acsoni densatum mille trecentis

Gentis et experte, quantum sub sole revivat

1855

Altera mortalium, committit datque sinistrum,

Ipse sibi assuntis robustis postea mille.

Sic expertus agit princeps ex parte suorum

Vtique Raymundus properans clangoribus altis,

Immiscetque prius gens, quam Castructius; audax

1860

Percutit in medios, dimissis hostibus ante:

Sic imitatus eum, latus et percussit ad idem

Acso per adversum, miscentur et agmina secum.

Mars dominatur, et est primus tunc factus in astris,

Prelia cum mundus deducit tanta virorum.

1865

Surgit arena; nitent set non obscurius enses:

Spargitur inde cruor nimius, rigat arva, cruentant,

Insuper et Guelfi sparguntur, et ille triumphat:

Ensibus infessis quos tunc pars ipsa gebellis

Insequitur victos. putat ut Raymundus amicos,

1870

Cernuit atque hostes vibrantes fortiter enses:

Viribus amissis stetit, et fuit ipse locutus

Militibus: "redeo: bellum servate fidele".

Qui manet intactus: retinetur captus ab illis

Ipse etiam, multi velud et permille suorum.

1875

Postea Florentes quam sic fuit ille levatus,

Omnibus ad celum Lucanis, quam tremebundi

Mictere curarunt Roberto talia regi

Omnia per cives: qui quanta fuere locuti

Aulai in medio, rex quando ascultat: et illi:

1880

"Splendor honorque, decus, lumen, Roberte, tuorum,

Sidereis oculis discernens ardua cuncta,

Quo velud a fluvio fluit et sapientia mundi,

Musarum reserans claves doctissimus auctor,

Pondus et libra manens rerum probitatis amator

1885

- Nec Salomon fulsit, quam tu, mitissime regum -,

Aspera multa premunt Tuscos: Castructius hostis

Fortiter in Guelfos sevit, debellat eosdem;

Regis et insurgens adversus menia tangit,

Omnibus exustis iam turribus in comitatu:

1890

Vndique iam muros circumdant, menia Prati.

Vt iuves ipse tuos venias succurere, noster:

Omne tuum velle facimus, succurre fideles

Ipse, vel ut genitum transmictas". ista locutis

Rex ait; "o tuscus sanguis, set lancea nobis

1895

Nonne rubet, Karolo spatium nepote perento?

Germanoque simul demerso in gurgite Petro,

Alveus ipse rubet inter virgultea nonne?

Et modo filiolum petitis, regnique superstem?

Multa lego: Christus dixit, scultantibus illis:

1900

Rex fuit ad regnum mictens perquirere feudum

Vtique per servos: quos affecere coloni.

Vnde alios plures iugulatos destinat illis:

Vltimo filiolum dicens verebuntur eundem.

Quem, prius exiectum, quoniam - dixere, - secundat,

1905

Frugibus, ab agro, confodere sunt - tulit - ausi.

Misimus ad Guelfos plures: dimictite natum:

Vna Gebellinis spes est viduare coronam".

Sicque resunserunt, quando unus protulit audax:

"Maiestatis honor tibi sit, rex magne: fideles

1910

Nos, miserere, tui: reddemus non tamen actum.

Ingenium regis precellit cuncta virorum:

Hostes peste sua patrem sequebantur inique.

Filiolum deceat utrum bellare per arma,

Nos petimus: regem te querunt, crede, Gebelles.

1915

Regna tribus dantur". reliqus subiunsit ab illis:

"Italiam totam dant hostes set Ludoico:

Omne datur regnum Federico, attende, rebelli:

Tuscia tota manet, quam nunc Castructius arcet".

Tertius adiecit, regis quando aula silebat:

1920

"Pars inimica tuis, retinens in pectore vulnus

Pro Corradino, cupiunt te perdere regem".

Quartus ait: "nostro pro munere si retineris,

Te per sacra Dei moveat, quod papa Iohannes,

Sanctus et ipse pater pius, excomunicat illos".

1925

Hiis Karolus primogenitus super omnia regi

Intulit: "ecce, parens, te querunt primitus hostes,

Postea me querunt: melius sit pandere vires,

Otia quam gelidis spatiis conmictere longa".

Vnde movetur: et est iuvenis dux totus in armis,

1930

Agmina conducens equitum tria milia secum:

Sunt et in urbe cito: gens florentina favebat

Illi, et ibi statuit sedem: defensat eandem.

Bella movens Carolus, Montis capit atque Mariam

Prontus: et observat Castructius ista, silenti

1935

Pectore concludens, nec verbum protulit oris.

Ammovet ille acies iuvenis, fuit atque propinqus

Menibus audacter castri probus Artiminensis.

Quot per et arma petens: datur et nec viribus illud.

Impetit infessis: obstabant fortiter intus,

1940

Nec datur: a Guelfis inmictitur undique pugna,

Pluribus occisis: nec sic rediere secundo.

Mictitur ac iterum bellum, nec Ianua fertur.

Quot ubidum guelfa gens non videt esse triumphum,

Vincere conatur multis tunc ignibus ipsos,

1945

Quos posuere: et ibi fumus subfocat eosdem:

Nec rediere prius, quam nox deduceret umbras.

Excogitavit eum Lucanus ut esse potentem,

 

Ex editione muratoriana

Esse ibi Lombardos, gentes cum robore Tuscas,

Praesidium Regis, Regnum cum gente suorum,

1950

Agminibus Gallis toto cum robore partem:

Mittit Alamaniam, veniat Ludovicus ut ipse,

Bavariae Princeps titulo cum Caesaris alti.

Bella sed ecce petens; adducit fama rumores:

"Vis Chaos antiquum, tunc quando elementa redibant,

1955

Quando ego, quae fueram globus, et sine imagine moles,

Vt tulit Ovidius, tantus adduxit hiatus?"

Pandere iudicium Christus ferebat, aperte

Nubiferus totus veniens, et stimmata ferre:

Esse dies ferus, caderent quod sidera Coeli,

1960

Regibus et regnis divisis gente per omni:

His fames ipsa malis addebat in Orbe cruentum:

Quilibet et quantus, quovis polleret honore,

Arma caput, gladio fabricato ex vomere duro,

Et probus atque sagax mittit Castruccius illi

1965

Munera multa, gravem sisconem sedque monetae.

Accipit ille datum: fulcitur fortius audax:

Vnde movet gentes Tuscas inquirere promtus.

Teutonicisque simul Pisanis Imperialis

Est et amor patris, cunctisque Gebellibus unus.

1970

Hac ratione potens terrebat Luca marinos.

Cum bene Maioricas populus Pisanus adisset,

Navibus et centum quando obsidione petebat,

Bella movens fidei. Tunc hostibus ipse potenter

Partis utrusque, datis quam pluribus inde duellis,

1975

Ex populo innumeris gladiis utroque peremtis,

Ante suis cunctis devictis, cum perierunt

Rege ab ense dato, non verso et decapitato,

Matre suae prolis conversa, et prole dicata,

Bello instaurato prius et quam palma daretur.

1980

Vrbe vacante suis, subito et tunc inde reversis,

Ecce per immensa gens tunc Lucana pedestris,

Sic et equestris eis tunc moenibus esse propinqua.

Sed sociata sibi gens Florentina fidelis

Affuit, et muros intrant, Pisasque tuentur

1985

His: quibus instando Lucanis pro capienda,

Desuper in muris nostris mulieribus ipsis

Inde locatis, eos defensant posse per omne.

Et Florentina gens, et Pisana virilis

Exit ad arma: fuit bellum crudele per omnes,

1990

Quolibet immoto tunc agere, nec fugiente,

Nec cedente simul spatio quantoque minori.

Quod patet incultum sic omnibus et laceratis

Attumulant victis Lucani corpora cuncta:

Nec spoliata brevi spatio, nec missa pheretris,

1995

Nec manuata suis: hostis simul hoste sepultus

Tunc fuit intactis armis tumulatus et ipsis.

Hodie perfossis sulcis abinde revellunt

Arma: viri qui sunt mirantur quique moderni.

Quam bene vicinae non se patiantur et Vrbes,

2000

Decretalis eis testatur de spoliatis

Partis et exortum dicam surgentis iniquae.

Tuscus in Italia vexatur sub Friderico

Sanguis, et affectus permixtus et inde veneno

Incitat in rabiem Tuscorum corda malorum,

2005

Foedera dum tanto corrumpunt corde maligno,

In opus atque ruunt, quando haerent hostibus eius,

Moenia Caprariae tunc acceptantibus ipsis.

Quos male tunc patiens Guelfos Fridericus eosdem

Omnibus inde illi cunctisque Gebellibus hesis,

2010

Damnat eos capiens, exemplum sicque daturos,

Vomere candenti compressos, et speculatos,

Obruit attonitos coecatos lumine vitae.

Arce refirmata sed tunc obstante Lupina,

Desuper unda fluens mediatas dividit arces

2015

Arnus: a Capraria surrexit prima ruina.

Inde Florentinus bellantibus in Aretinos,

Iam duce Americo Guelforum quamque probato,

Quem genuit Nerbona virum, prope moenia Castri

Fortia Biblenae cum gens fuit ipsa Gebellis

2020

Victrix fronte prius, immota cum retrahuntur

Agmina Guelforum, non se sufferre potentes

Viribus ab illis. Sed gens Lucana virilis

Et proba tunc feriunt, quibus et datur illa triumphus

Omnibus et Guelfis: lacerant per membra reflexos,

2025

Inde cruore viis fuso per prata Gebellum,

Hinc sacer ille perit devictus Episcopus illis,

Agmina qui duxit hortatus voce Gebelles,

Dicens: "Fere viri: cunctas ostendite vires.

Quod si culpa gravat vos, nunc absolvo fideles".

2030

Estque peremtus ibi germanus sed Gulielmus:

Multi etiam, quos silva locus tumulavit acerbus:

Mundus dictus eis ex Ordine sedque Minorum,

Oppidi et extra suos muros et fortia Puppi,

Est tumultus adhuc guerrae et Capitaneus illic

2035

A Feltro Monte probus, et Bonconte virilis.

Sed montana petens cupiens evadere Guido

Ipse Comes potuit, dum sic salvatur ibidem.

Tres tamen ex Guelfis, cernuntur ut esse leones

Spargere per silvas animalia cuncta feroces:

2040

Sic omnes sparsere suos a viribus hostes.

Scilicet ipse probus Davissus de Galiano,

Sanminiatensis Malpilius, et Maghinardus

De Romandiola: similarunt arma gigantum.

Sic aequatus eis, bellat prius inde reflexus

2045

Hostibus ad Plebem, quam dicunt nomine Toppi,

Ipse Comes: redimit dedecus, quando omnia manens.

Milleque ducentis Domini currentibus annis

Octuaginta novem, tunc Barnaba cum colebatur.