Antonio Tebaldeo carmina 55

Testo base di riferimento: S. Pasquazi, 1966

Cura dell'edizione digitale: M. Sartor; I. Tomei, 2022

Altre sezioni


Ad Phoebum deum poetarum invocatio

 

Phoebe, iam tutam redeas ad urbem

Et tuae tecum redeant Sorores:

Iam licet saevi posuisse belli,

Phoebe, timores.

5

Ensibus Mavors abiit cruentis

Et tubae raucae lituique, durus

Clangor, et tristi tacuere tandem

Classica cantu.

Iuppiter, nostros miseratus agros,

10

Impios hostes rigidasque strages

Et procul gentes pepulit nefandas

Otia mittens.

Misit optatam requiem laborum.

Audiit tristes hominum querelas,

15

Audiit questus precibusque flentum

Praebuit aurem.

Non tulit tantae periisse molem

Vrbis, et diris cecidisse flammis

Tecta, nec passus subiisse gentis

20

Vincla superbae.

Mitis Actaeae foliis Minervae

Cincta Pax ad nos rediit capillos,

Et manu spicam retinens abire

Proelia iussit.

25

Iussit ad Thraces remeare Martem,

Ad Scythas, saevum genus, ad Tomitas,

Ad truces Mauros, populosque nostro

Orbe remotos.

Festa sunt nobis igitur canenda

30

Pacis, et sacrae repetenda Cirrhae

Antra, quae belli strepitu furentis

Ante silebant.

Phoebe, dilectis nitidos capillos

Frondibus cingas, humerosque amictu

35

Induas molli, citharaeque mutas

Excute chordas.

Tale divino moduleris ore

Carmen, extincta rabie gigantum,

Quale te dicunt cecinisse magno,

40

Phoebe tonanti.

Vosque, Cirrhaei nemoris puellae,

Vos meos vestris sociate cantus

Versibus: sanctae celebremus altos

Pacis honores.

45

Alma pax, mundi requies salusque,

Pax, deum nutrix, hominum levamen,

Piscibus nec non avibus canoris

Grata voluptas.

Pax alit vites, Cererisque laetas

50

Pax creat fruges, viridesque fructu

Arbores ornat, miserosque nutrit

Illa colonos.

Pax opes auget, tumidum per aequor

Pace securas revehit carinas

55

Nauta, nec solos metuit per agros

Ire viator.

Plura quid dicam? Nihil est quiete

Gratius, toto nihil est in orbe

Dulcius: tellus veneratur illam,

60

Pontus et aether.

Pax, tibi laudes canimus poetae,

Pax, diu nostra maneas in urbe

Teque, pax, semper tumido sequatur

Copia cornu.

65

Sit Ceres tecum, pater et Lyaeus,

Et Venus mollis, tener et Cupido:

Semper et vultu meliore nostros

Respice campos.