Ad Magnificum Laurentium Medicem
Cui regere imperio populos urbesque superbas
Frenaque sublimis tractare potentia Regni
Concessum a superis, non totas stertere noctes,
Non turpi marcere mero, non tempora molli
5
Perdere desidia, sed inanes linquere curas
Debet, et ad populum vigiles convertere sensus,
Omnibus assidue placidas dare civibus aures,
Pacificis duras verbis componere lites,
Suppliciis agitare reos, sua praemia iustis
10
Reddere, virtutem meritis accendere, et aequo
Iustitiam servare modo, ne dives egenum
Opprimat, aut pollens humili de sanguine natum
Nobilitas premat et saevo terrore fatiget.
Nunc totos vigilare dies noctesque necesse est,
15
Vt Bacchi et Cereris fecundo copia cornu
Larga fluat, caecos ne concitet urbe tumultus
Imperiosa fames, plebem quae saepius ipsam
Praecipitem trahit, et stimulis irritat ad arma.
Linquat avaritiam, nam multos improba cogit
20
Perniciosa sequi et recto discedere calle.
Et si quos patriae casus instare videbit,
Tunc omni studio et totis conatibus obstet:
Non opibus parcat, discrimina nulla, nec ipsa
Fata subire neget, mortique exponere natos.
25
Non apud antiquos maior fuit ulla Quirites
Gloria quam patriae funestas tollere clades.
Dardaniam infestis premeret dum Porsena Romam
Militibus, patriae miseratus damna ruentis
Castra inimica adiit celato Mutius ense
30
Regem occisurus; sed cum, deceptus amictu
Purpureo, quendam regem ratus esse necasset,
Iratus medios dextram coniecit in ignes.
Ipse etiam, ut patriis instantes moenibus hostes
Pelleret, adverso generosus pectore Cocles
35
Sublicio pro ponte stetit, saevamque furentun
Sustinuit rabiem, donec cum ponte soluto
Decidit in gelidas Tiberini fluminis undas.
Cumque urbem captam Senonum gens dura teneret,
Solaque tuta forent Tarpei culmina saxi,
40
Oppressos gelido somni torpore Camillus
Invasit, cuntosque sua virtute peremit.
Tempora facundum Ciceronem nulla tacebunt,
Qui crudele nefas Catilinae extinxit et ipsum
Compulit ad mortem; Fabios lux una potentes
45
Abstulit, ardenti qui libertatis amore
Veientum sese cauto opposuere furori.
Quid fortes referam Decios, natumque patremque,
Qui se pro patria morti vovere salute?
Romaque bis facta est animosis libera Brutis:
50
Tarquinium cum prole sua procul ille fugavit,
Ast hic Caesareo tinxit sibi sanguine dextram.
Horum persimiles multos ea protulit aetas,
Sed raros haec nostra parit: nunc recta tyrannis
Regna iacent, vitium late dominatur, et ipsa
55
Conculcata gemit virtus, oppressa minaci
Iura silent ferro, praeceps tenet omnia luxus
Ambitioque tumens et non satiabile tristis
Guttur avaritiae. Quae prisca exempla sequatur
Vna domus tantum superest hoc tempore, de qua
60
Editus ille tuus genitor, qui secla novavit
Aurea, cuius adhuc fatum gens Itala luget.
Nam rerum natura parens collegit in illo
Quicquid Romanos olim dispersit in omnes.
Vixit in hoc rigido constantia digna Catone,
65
Non cessit pietate Numae, nec amore Camillo
In patriam, hoc humili Florentia praeside mersum
Erexit de valle caput, nitidamque relicto
Accepit squallore cutem, viresque resumpsit,
Imperiique auxit fines: hanc ille labantem
70
Firmavit propriis opibus, fidoque levavit
Consilio in rebus dubiis, nec hiantia tantum
Vulnera sanavit patriae, sed saepius ipsam
Febre laborantem placido medicamine iuvit
Italiam, cum spes iam non foret ulla salutis.
75
Sed non pro tali Florentia munere Petro
Vrbs ingrata fuit: non hunc ut Roma Camillum
Eloquiique patrem meritorum oblita fugavit,
Sed dulci fovit gremio, fessumque senecta
Assidue placidis tenuit complexibus arctum,
80
Cumque ipsum Latiis rapuit mors invida terris,
Mausoli tumulo non inferiora superbo
Huic monumenta dedit, scripsitque haec verba sepulcro:
"Hic tegitur patriae petrus pater"; inde regendam
Se tibi sponte dedit, magni te namque parentis
85
Recta sequi a teneris vestigia viderat annis.
Hoc onus immensum atque humeris iuvenilibus impar
Infracto sumpsisti animo, cunctosque labores
Sprevisti, ut tanto dignum te quisque parente
Censeret. Quae non tu saeva pericla tulisti?
90
Quae mala? quos casus? quid non sors improba fecit,
Frangeret ut vario tua fortia pectora motu?
Quid referam cum te stricto crudeliter ense
Sacrilegae petiere manus? Proh dedecus ingens!
Illa tuum sacras fratrem mactavit ad aras
95
Turba nefanda, ferox, nec tu sine vulnere tantam
Fugisti rabiem. Quantum Florentia debet
Caelitibus, qui te tanto in discrimine rerum
Servarunt: illa periisset candida luce
Libertas, numquam ad Thuscos reditura penates.
100
Non impune tamen scelus hoc manus illa peregit:
Nam pars vulneribus, laqueo pars maxima duro
Occubuit, dignasque dedit gens barbara poenas.
Hinc cum pressa foret valido Florentia Marte,
Saeviretque furor belli, grave ferre volebas
105
Exilium, ut patriae truculentus parceret hostis.
Sed populus vetuit, se cuncta incommoda iurans
Velle pati potius, quam tantum perdere civem.
Heu quantum es damni passus, quantumque laboris.
Tunc auri quicquid, gemmarum quicquid habebas
110
Quicquid et argenti bello tibi prorsus in illo
Consumptum est, ne turpe iugum generosa subiret
Libertas, tristique daret sua colla cathenae.
Denique pro patria, Laurenti maxime, tantum
Egisti, ut recte discernere nesciat ipsa
115
Plusne patri an nato Florentia debeat. Ite
Ambo pares: genitor patriae bona multa paravit,
Servasti quaesita patri, laus utraque magna est.
Cum soleas igitur placidae invigilare quieti
Florentis patriae, et cunctas avertere pestes,
120
Nunc vigilare magis cauta te mente decebit,
Atque illam instanti securam reddere casu.
Namque istam Alphanus veniet Franciscus ad urbem
Etrusco qui se genitum de sanguine iactat.
Mentitur: nam Tartareis exisse tenebris
125
Hunc reor, et Stygiis traxisse sororibus ortum,
Quis datur humanas ad bella incendere mentes.
Hoc corpus deforme notat, monstrosaque verba,
Hoc foedi mores, ipsisque simillima brutis
Vita docet: saepe in fanis ante ora deorum
130
(Pro pudor infandumque scelus) praecidere molles
Inventus pueros. Vnde haec effrena libido?
Vnde haec tam praeceps rabies? Quis barbarus umquam
Audeat hoc? Quod turpe pecus? Quid fulmina cessant?
Cur tardat gravis ira deum? Quo lumine spectat
135
Iuppiter haec? Patitur fieri sua templa lupanar?
Adde quod hic sanctae Fidei saevissimus hostis
Mendaces magno divos veneratur honore,
Quos falso coluit delusa errore vetustas.
Illis sacra facit, contempto nomine Christi,
140
Impius, aeternique Dei praecepta sequentes
Insanos vocat, et dictis irridet acerbis.
Mordacem taceo linguam, dentesque malignos
Alphani: rabido semper vomit ore venenum,
Viperaque in toto nulla est truculentior orbe.
145
Mitior hoc dipsas, hemorois, amphisibaena est,
Seps, iaculi, prester, cenchris, rigidique cerastae,
Et quodcumque genus serpentum torrida nutrit
Africa. Quicquid agit, semper fraudesque dolosque,
Insidias, odia, et rixas, artesque nocendi
150
Cogitat: haec secum noctesque diesque volutat,
Huic uni indulget studio. Si finxerit huius
Improba lingua nefas, alterno vulnere cari
Se periment fratres, natus crudelia sumet
In patris arma caput, dabit uxor dira marito
155
Pocula, et ipsa parens iam facta noverca necabit
Pignora: Ledaeam poterat disiungere prolem,
Et Siculis odium peperisset fratribus olim,
Adversum fido Pyladem fecisset Oresti,
Thesea Perithoo, Polynici Tydea, magno
160
Patroclum Aecidae, dilectum odisset Achaten
Aeneas, nini Euryalus sprevisset amorem.
Sed quia difficile est perstringere plurima paucis,
Hoc sat erit: quicquid scelerum latissimus orbis
Possidet, hoc corpus natura redegit in unum.
165
Hunc igitur patriis, Laurenti, a moenibus arce:
Pacificum verbis convertet ad arma senatum,
Pestiferoque tuos maculabit corpore cives.
Sed cave: nam fallax Libyco tibi dente nitentem
Afferet ille lyram; spernas ea munera: nam sunt
170
Pulchra quidem, sed plena dolis; sic decipit hamus
Incautos pisces, volucres sic retia stultas,
Sic avidas capit esca feras. Saepe impia dulci
Toxica melle latent: Nessea veste fefellit
Alciden coniunx, miserae Medea Creusae
175
Dona dedit, subito quis regia corruit igne.
At — dices — Tuscam poterit quid solus in urbem
Moliri? Heu multum fraudes commentaque possunt.
Maius erat regnum Troiae, tamen arte Sinonis
Eversum cecidit. Sed tu mirabere forsan
180
Quod cum monstrorum domitor victorque ferarum
Amphitryoniades nostra nunc regnet in urbe,
Hoc monstrum in propriis patiatur vivere terris:
Hactenus hic fastum Veneti frenare leonis
Curavit, sed nunc, postquam placaverat atram
185
Illius rabiem, clava domitrice parabat
Hoc aliud Stygias monstrum detrudere ad undas.
Insidias sensit, vestrasque Alphanus ad oras
Clam fugit. Hunc servant tibi mitia fata laborem,
Haec te palma manet, talem ne sperne triumphum,
190
Hoc rarum decus est. Quaerantur templa, tabernae,
Celsa theatra, forum, thermae, totamque per urbem
Explorator eat: si tensa in retia monstrum
Exitiale cadet, iubeas hoc carcere tetro
Includi, et meritas scelerum persolvere poenas.
195
Haec tua me prestans, Laurenti, scribere virtus
Impulit, et Tuscae splendor nitidissimus urbis.
Nam, quamvis solo fueris mihi nomine notus,
Te tamen ut numen veneror, rerumque tuarum
Curam habeo. Nam te dulces nutrire Camenas
200
Fama refert, sanctosque domi servare poetas,
Quos inter veluti in mediis sol maximus astris
Emicat ille tuus nostri lux Angelus aevi,
Inclita quo priscis Florentia certat Athenis.
Ne ruat ista igitur tantis faecunda potensque
205
Ingeniis tellus, totis obsistere cura
Viribus huic monstro: quodsi prostraveris ipsum,
Non tibi mortales tantum, sed magnus Apollo
Debebit, cuius sacratum stercore fontem
Corrumpit; deus ille suos tibi porriget arcus,
210
Quo melius possit feralem hanc perdere pestem.