Pietro Crinito carmen ad Ugolinum Verinum

Te nascente ferunt ex ortu flumina mella

Dulcatis cunctata vadis oleique liquoris

Isse per attonitas bacca pendente trapetas.

Protulit undantem segetem sine semine campus

5

Et sine se natis invidit pampinus uvis.

Hibernae rubuere rosae spretoque rigore

Lilia permistis insultavere pruinis.

Tale puerperium quotiens Lucina resolvit,

Mos elementorum caedit, Musaeque futurae

10

Fit rerum novitas decus. Venisse beatos

Sic loquitur natura Deos. Constantis Iuli

Lambebant teneros incendia blanda capillos;

Astyages Cyro pellendus forte nepoti

Inguinis expavit diffuso vite racemum.