Pro Timotheo aegrotante
Vatibus unde negat diuinum Cirrha furorem?
Vnde Medusaei turbidus humor equi est?
Templa silent; pulchro squallent uiduata colore
Prata, nec est lauro qui fuit ante decor.
5
Non solitum, uolucres modulantur in arbore carmen,
Gutture sed querulo nil nisi triste canunt.
Turbaque Pieridum tristis difusa per agros
Errat et insanis questibus astra ferit.
Quaeque carere solent flammis altaria numquam
10
Mersa latent caeca nocte, sepulta situ
Non sic maesta Lini Parnasia morto fuerunt
Antra, nec Orpheae cum tacuere fides.
Tam subitus dolor unde uenit? Quae causa poetas
Torquet? Et incultum sic iubet esse nemus?
15
An pulsae fugiunt alio phitone sorores?
Dirceamque nouus proterit anguis humum?
Causa patet: saeuis Philomusi membra laborant
Fedribus, et tristis corpora languor habet.
Hic uobis requies, hic cura, hic sola uoluptas,
20
Hic uestri lusus deliciaeque chori.
Vos puerum Musae uenientem matris ab aluo
Furtiuis memorant surripuisse dolis,
Atque hunc Pegaseo paruum lactasse liquore
Et citharae dulces edocuisse modos.
25
Hic olim a teneris puero mihi cognitus annis:
Vna domus nobis, lectus et unus erat.
Hausimus et nitidos uno de fonte liquores,
Vnaque mens tenuit, unaque cura duos.
Nec sic Euryalum Nisus dilexit, Achillem
30
Patroclus, fidum Thesea Pirithous.
Nec Pilades caro tantum deuinctus Oresti,
Nos stabilis quanto iunxit amore Fides.
Si qua igitur teneri pietas uos tangit alumni,
Addite carminibus carmina uestra meis.
35
Et pariter Phoebum precibus fletuque rogemus
Vt leuet a tantis mollia membra malis.
Phoebe, dator uitae, medicinae inuentor, et orbis
Lumen, et arguti carminis auctor ades.
Sume nouos habitus (sic tristia tempora poscunt)
40
Nunc arcum et curuae fila retende lyrae.
Ille tuis semper iuuenis nutritus in armis,
Quique tuis atrox hostibus hostis erat,
Versat in ardenti languentia corpora lecto
Duraque cum saeua proelia febre gerit.
45
Pharmaca nulla iuuant, medicamina nulla iacentem:
Nil medici, doctae nil ualuere manus.
Te uocat et tremula modulatur carmina uoce,
Qualia uicino funere cantat olor.
Quisque suos spectat: iuueni succurre iacenti:
50
Tu numen sacris uatibus esse soles.
Ille tuo incautus morbum contraxit ab igne:
Ille tua fiat sanus ut ante manu.
Aspice sollicitos uates tristesque Camenas:
Luget amatorem Barbara pulchra suum.
55
Deposuitque arcus et spicula fulua Cupido,
Extinctasque gerit Cypria diua faces.
Quis tua signa feret? Quisnam tua castra sequetur,
Cultores pateris si periisse tuos?
Quodsi, Phoebe, mori tenerum permittis ephebum,
60
Nec solitas uires restituisse uelis,
Tunc plectrum, tunc, Phoebe, lyram, tunc nomina uatum
Despicio: numen tunc mihi uile tuum est.
Quidquid ab Aoniis tam longo tempore traxi,
Fontibus hoc rapidis, ignibus omne dabo.
65
Inque tuum uertam mea carmina dedecus, et te
Persequar, et totis uiribus hostis ero.
Huc ades et duros herbis expelle dolores;
Huc ades et medicam sedulus affer opem.
Hoc aeger poscit lacrimis: hoc carmine posco,
70
Hoc poscit blanda Barbara maesta prece.
Corpore tres uno seruantur sospite et uno
Corpore tres pariter deficiente cadunt.
Si nihil herba potest, si nil medicamina prosunt
Corpora quae morbo pressa iuuare solent,
75
I, pete tartarei regnum exitiale tyranni
Hic ubi durato sunt adamante fores!
Illic lanificae deducunt fila sorores
Arbitrioque regunt inferiora suo
Incipe quam primum dulces effundere cantus
80
Blandaque facundae plectra mouere lyrae.
Tu potes hyrcanas uersu deflectere tygres
Duraque caucasei rumpere saxa iugi.
Concedet quodcumque petes: nihil atra negabit
Atropos: orpheas audiit illa preces.
85
Sed quid multa loquor? Medicas iam colligis herbas
Nec dubia e uultu spes mihi nata tuo.
Pellite maestitiam, laetaeque exurgite, Musae:
Arrisit placido cynthius ore pater.
Certa dedit nobis rediturae signa salutis,
90
Iam licet e gelido ponere corde metum.
Ite simul, iuuenis torum uiridantibus herbis
Cingite et afflicto munera quaeque ferat.
Officium sit cuique suum, sua cura laborque:
Illa locet docta leuia strata manu,
95
Colligat haec flores, haec balnea praeparet, illa
Spargat odoriferis debile corpus aquis.
Auferat haec aestus, et mitem concitet auram,
Misceat haec uinum, temperet illa dapes.
Haec tenui lentos inuitet murmure somnos
100
Mulceat et blandis lumina fessa sonis.
At tu quid totiens candentia febre fatigas
Corpora? Tene ferus Iuppiter urget, amor?
Hunc terris permitte, precor: tua mille ministros
Regia formoso cum Ganymede tenet.
105
Si tamen hunc cupias alios tibi tendere casses
Est opus, est alio praeda petenda modo.
Quae phrygiae puerum rapuit sub uallibus Idae
Incolumen ad superos hunc tibi portet auis.