Paolo Parrasio epicedion in Hippolytam Sfortiam

Nunc, si quando mihi, nunc, nunc succurrite, Musae,

Et fontes aperite novos, immittite habenas

Fluminibus! totos effundat Pympla liquores,

Nunc laxet Cephysus aquas et murmure rauco

5

(Qualia, quum Tyrio vernantem flore videret

Narcissum, fudisse ferunt) lamenta resumat,

Et nemus Ardalidum coenoso gurgite praeceps

Insonet, acsi iterum trepidet Phytona renatum!

Nec mage Corycio festos, Pegnides, in antro

10

Ducite (ut ante) choros, sed quales Nereis olim

Ad tumulos et busta sui conspexit Achillis

Crine Thetys lacero, miseras renovate querelas!

Et tua feralem comitetur tybia pompam,

Euterpe, calami iam dudum dulce sonantes

15

Longa (nec immerito) sine voce silentia servent!

Nam iacet Aoniae rupis non advena, sed quae

Innuptam potuit vobis permista Minervam

Decipere intuitu, dum fessa iugis Aganippes

Retur Calliopen et nomine saepe sororum

20

Compellat. nam te Musarum ex agmine credit,

Hippolyte, sed nec facie nec voce minorem.

En citharae vocalis honos (velut astitit Haebro,

Quum minus arguto nervos impelleret Orpheus

Pollice) sponte tacet, non crines Daphnidis arbor

25

Nectit Apollineos, sed dirae tempora taxi

Serta et Amiclei cingunt monumenta doloris,

Sydoniam prohibet pedibus illudere pallam

Et ferrugineo mutavit coccina cultu

Pallia nec suspendit ebur. nam lumina vertit

30

Ad lacrimas, Alphonse, tuas et rore madentes

Ipse genas manibus nec siccis tergit ocellis

Et queritur, medicis quod non conceditur haerbis

Aut succo aeternas Parcarum rumpere leges.

At te nulla iuvant solantia verba dolores,

35

Immensum sed mente fovens et pectore vulnus

Questibus indulges, et coniunx semper in ore est

Chara tuo Hippolyte. quam si tibi fata dedissent

Legibus Hysmariis fidibus revocare canoris,

Nulla tuam possent terrere pericula mentem.

40

Tartareas sedes et inania regna subires,

Et canis in triplices laxantis guttur hiatus

Rursus Tenareis onerares colla catenis,

Ad Stygiam Lyciae perhibent quam valle Chymeram

Bellorophonteas vix pertimuisse sarissas

45

(Saeviat illa licet geminatis ignibus) ires,

Dummodo fatorum series te coniugis umbram

Abstrahere inde ferat vel tanto munere penset

Durum iter. heu! nullos flectunt convitia Manes

Nec mites, Alphonse, preces. at fundere questus

50

Quisque potest. moestis animos explere querelis

Quis prohibet? gemitu manante quid ora reflectis?

Pone metum! neque enim te nunc, Alphonse, vetabo

Flere, sed ipse etiam tecum sine fine severos

Incusare deos et pallida numina cogor,

55

Quae tantum sunt passa nefas, ut stamina duro

Pollice florentis rescinderet Atropos aevi.

An dum plaudentem liventia Fata viderent

Omni ex parte domum, quam non victoria tantum

Vna, sed innumerae tollunt ad sydera laurus,

60

Intendere animos nec tale timentia largo

Vulnere (proh crimen superum!) vitalia tangunt?

Ah nimium faciles! cur pondera tanta novercae

Invidiae hac una voluistis morte mereri?

Crudeles Morbi, Stygium quae limen Erynnis

65

Pandit et aethereas vobis exire sub auras

Ius dedit? ah! tantum potuistis stringere corpus?

Quam melius Scythicis Ephymetea rupibus ales

Fulmineis digytis et rostro frangeret unco,

Ignavo qui corde nocens obnoxia fecit

70

Saecla malis, miserum committens pestibus orbem!

Heu! potuit niveos Macies diffusa per artus

Sydereum vultum et frontis tenuare vigorem.

Non facies, non oris honos, quo victa fatetur

Esse Venus, non casta fides aequata maritae

75

Dulichiae, duplices non doctae Pallados artes:

Ingenium, textura et acus, quo cedat Aracne,

Quanvis haec tenui mentitur nubila filo,

Non pudor ingenuus, non simplex gratia morum,

Non castigatum confessa modestia pectus

80

Nec valuere trucis Naturae munera cymbam

Exorare senis vel certam flectere mortem.

Quaenam sedulitas, quaenam tibi cura medentum

Defuit aut succi diverso ex orbe petiti?

Quae delubra deum, quaenam sine thuribus aedes,

85

Quis sine honore lapis vel quae penetralia templi

Igne carent Cilico? non vir genialia tantum

Sacra, sed externos properat placare Penates.

Quaeritur antiquis sacrorum annalibus ordo,

Et cadit ante Iovem gramen depasta Faliscum

90

Hostia et auratis tepefecit cornibus aram.

At tibi bis septem mactantur, Iuno, iuvencae

Numine pro triplici. iam rursus grata Dianae

Instaurata novum cognovit Aricia regem,

Atque iterum puero renovantur praeside lustra,

95

Amphitryoniades, et Surrentina Dicarchum

Villa tuens priscis miratur gymnada festis.

Quin etiam Aeneae nocturna piacula divae

Coccytos revocat, sed luctans excutit ictum

Victima nec dubia patitur cervice securim.

100

Singula quid referam, quum publica vota supersint?

O quotiens secum querulis pater ipse deorum

Vocibus indoluit se non potuisse sororum

Licia et instantem iussis praevertere sortem!

Quicquid in Hemonio servabat semifer antro

105

Vel Tymbreus ager seu molli Creta sub Ida

Educat, aut si quas medicis Epidaurius haerbas

Angue salutifero patriis collegit in oris,

Si quid alit tellus, quo sit reparabile durum

Leti iter aut possint fati decreta morari,

110

Omne viri quaesivit amor: tibi cuncta laborant

Auxilia. at tristis flavum Proserpina crinem

Stat complexa, necis deflectunt lumina vires.

Heu! perstat famulos visu lustrare supremo

Hinc atque inde greges, et charum amplexa maritum

115

Pauca refert. vix illa quidem mandata cadente

Finierat suprema sono, quin lingua retenta est

Vocibus in mediis et clauso immurmurat ore.

Heu! quae lingua silet, qua non antiqua Corynne

Obstupeat, sed cuncta simul cessura vetustas.

120

Tintinnant aures, oculos nox occupat atra.

Attamen ipsa virum labens circumdedit ulnis.

Acrius emeritis constringens colla lacertis,

Et velut auratis vivax laquearibus humor

Defit et in nubes paulatim flamma recedit

125

Ceruleumque trahunt radiantia tecta colorem,

Non secus (heu pietas!) liquidas dilapsus in auras

Spiritus augustos damnavit nocte penates;

Nec minus attonita est praerepta coniuge proles

Regia, quam vates calcato Thracius angue

130

Strymonia consorte fuit plectroque tacente

Moestior Eurydices deflevit funera planctu.

Quid tibi nobilitas, quid regia stemmata prosunt?

Quid pater Insubrum rerumque potitus in urbe

Felix innumeras regnorum flexit habenas ?

135

Ite et ob immensas, mortales, temnite letum

Divitias, longae promittite tempora vitae,

Quod vobis dat Phasis avem vel, qui Iovis arcem

Prodidit obsessam, dapibus prosecta dat anser,

Quod tibi frendentem nebulosis Vmbria campis

140

Nutrit aprum rombumque nequit perferre patella

Aequoris Hadriaci, quod pinguis stagna Lucrini

Mollia marmorea saturent conchilia testa

Et gemini pontes onerent triclinia mullo

Tradat et Euripus murenam sole fluentem

145

Quodque Phalerna tuam non noto consule sedant

Vina sitim vel musta praemant tibi praela Timoli!

Heu miseri! non fata movent Meotica pisces

Quos stringit glacies vel quos das, Nile, syluri.

Dic, ubi lascivi iaceat regina Canopi!

150

An quod Erythream consumpsit prodiga concham,

Hospitium commune fugit? num bacca Metellae

Egit, ut Esopi vitaret filius Horcum?

Nil tibi, nil equidem prosunt vivaria, Sergi!

I nunc, sume animos, quod quicquid Hiberia fossis

155

Mittit ab auriferis, iterum tibi terra recondat,

Et quantum gazae Macedum Scaptensula fodit,

Archetypo cratere teras et murrina temnas,

Quod tua Dalmatico radiant coelata metallo

Atria et excelsas tollunt electra columnas!

160

Quid saepire iuvat vitreis specularibus hortos

Aut colere Hybleis certantia floribus arva

Oleneisque iugis aut poma simillima ramis

Massilis, silvis aequare vireta tyranni

Corcyre et verni superare rosaria Pesti?

165

Quid platani vos umbra tenet, quid aquatica lothos?

Occidit Alcynous gelidoque sub axe sorores

Hesperides, Geticis mortales exuit artus

Hippomenes et Athlanta iubis, Hortensius oras

Cessit ad infernas nec spargit in arbore Bacchum.

170

Assyrio quanquam saturatum vellus aheno

Lanaque Puniceo bis vos infecta veneno

Vestiat Oebalius tradatque alimenta Phalantus

Luxuriae et Ceae venalia dona Minervae,

Mors tamen in cunctos nullo discrimine saevit.

175

Dulichium Croesus non praestat Lidius Irum,

Non felix Hecaten Lampido Laconica vincit,

Dives inopsque simul Letheas tendit ad undas.

Huc Mida Lenei doni contemptor avarus

Cessit et in Stygiis crevere paludibus aures.

180

Non faciem aut nitidam curat Proserpina formam

Invictumque caput: Paridi nam Troia sepulcrum

Aeacidaeque dedit, Thersitem et Nerea nigri

Non renuere lacus; nec te facundia, Vlysse,

Casibus eripuit natique a caede redemit.

185

Moenia sternit edax et tecta superba vetustas.

Ecce iacet Babylon, saeve Tritonidos arces

Pyramidumque labor, Thebe bimarisque Corinthus.

Denique cuncta cadunt, sed tantum Musa perennes

Nos facit et maius longo dat tempore nomen.

190

Haec cineres, haec sola rogos, haec fulmina temnit,

Haec titulum et famae decus indelebile servat,

Haec tibi busta dabit nullum trepidantia finem.

Hippolyte, vitamque tuis virtutibus addet,

Haec lamenta pii geminas diffundet in Arcthos

195

Coniugis orbati, qui (nunquam castior ardor!)

Funus amat, superos heu! nocte diuque fatigat

Ingratosque vocat, quod non tam iusta precanti

Arrisere. modo suspiria ducit ab alto

Pectore, nunc partemque tori castumque cubile

200

Ingemit et tali depromit voce dolorem:

"Nulla tuam, Lachesis, potuere immania laudum

Frangere seviciam, quis alta silentia Ditis

Caelestesque domos et sortis sceptra secundae

Provocat? (ah livor!) tantae praeconia famae

205

Invidiam fecere tibi? non ista nocendi

Causa sat aequa fuit. sed si te dira cupido

Impulit in facinus, potuisti stamine verso

Fortunam mutare meam, patientior essem.

Quam cuperem (si fata darent) inglorius, uxor,

210

Te superante tamen parcam producere vitam!

Si saltem nigram committeret anguibus horam

Atropos: ut Gracchus magnum testarer amorem.

At quia non licuit, citius ridentibus agris

Daulias et truncas ponet Philomela querelas

215

Siccabitque genas potius Sypileiaque mater,

Quam tua de nostro, consors, labatur imago

Pectore: semper eris nostris accommoda verbis.

Heu requies, heu sola mei concordia regni,

Heu communis amor! per te cedebat Enyo,

220

Si qua foret, populi poteras convertere mentem

Mitibus imperiis, quanquam genitoris adesset

Numen. quum refugus nostrum vastaverat hostis

Barbarus Hydruntum (nam tunc me Ethrusca tenebat,

Horrebatque meas trepidans Florentia vires),

225

Alta lacessito tollis munimina caelo

Septaque militibus Turcarum despicis iras.

Quid quum sanguinei foedatum pulvere belli

Exciperes? clypeo tectum galeaque comanti

Nutantem totisque virum complexa fovebas

230

Visceribus roseo depromens gaudia vultu?

Quis numerare velit, quaecunque impenderis in me,

Dum coniurati pariter cratere sub uno

In nos humanum proceres hausere cruorem,

Quae (velut Hemonio Magnum Cornelia bello)

235

Anxia me votis, spe consiliisque iuvabas?

Et licet (ut memorant) nocturna incertior aura

Faemina sit, (testor superos!) constantia tecum

Certa fuit mentemque locum figebat in unum.

Non sic Eriphile, quae, conspicienda monili

240

Vt foret Hysmenio, timidas monstrare latebras

Coniugis ausa sui est cultuque rependere famam.

Heu! memini, quod saepe legens monumenta Maronis

Phoenissam Annamque levem culpare solebas,

Annam, quam perhibent annorum iura tenere

245

Arbitrioque suo vitam spondere perennem.

Hinc vetuit te annare diu; sed te necis horror

Cogere non potuit, quod vel damnanda probares.

Si tibi cura forent Smyrnei scripta poetae

(Mollia nam sacri praebebant ocia vates),

250

Quin Helenam argueres, non te tenuere Lacones

Stesichorusque ferox similem fraudatus ob iram

Luminibus. quotiesque nocens tibi visa Cytheis!

Nec caruisse putas Aeaeae labe puellae

Hospitium, quanvis mox nullos sensit amores.

255

Te tantum Pegasea fides nocturnaque tela,

Icariotis opus, vel quae crudele tyranni

Morte nefas est ulta sua, sensere potentem

Eloquio, illarum dum fortia facta tueris,

Nec virtute minor (fas sit mihi vera fateri!).

260

Non equidem vereor, quod, si portenta iuberent

Mortem instare meam, pro me mea fata subires;

Et si mille proci thalamos temerare pararent,

Non falsos commenta dolos, non arte negasses,

Sed castas intrare domos armata vetares;

265

Si incaestare torum cuperet Tarquinia proles

Proditione tuum, non verbis mota nec ense,

Sed furibunda genas et corda dolosa cruentis

Vnguibus effoderes animosque imitata viriles

Divideres artus, effractaque tempora palmis

270

Casta maritalis praeberent signa pudoris

Membraque iactares latos dispersa per agros,

In triplices secuere greges ut Penthea Bacchae.

Quid mirum? non te nobis privata dederunt

Semina, sed (si quid regalis praestat origo

275

Laudibus) inveniemus avum, a quo ducta propago

Est tua, Flamicium, qui saevum fregit Othonem

Et meruit posita (Parcae voluere) figura

Ceruleos augere deos. nec quippe tacendus

Est patruus, rigui tenuit qui sceptra Pisauri,

280

Magnus Alexander, vel qui, charissima coniunx,

Sfortia te genuit (sic ducitur ordo) secundus,

Sfortia, qui Ligurum populos moderamine flexit

Picaenosque lares stravit, qui Marte subegit

Moenia lanigeris iterum surgentia Gallis.

285

Cuius ut acta canam, rutilos prius aequore currus

Condet in Hesperio rursusque resurget Apollo.

Maternum si stemma petis: tribuere Philippi,

Innumeras quorum laudes et gesta trophea

Inclyta testantur. sed si tibi nulla tuorum

290

Nomen facta darent, poterat tua candida virtus

Esse decus generis vel nobilitare nepotes.

Ingenio (si casta tamen vel honesta fuisset)

Componenda tuo pharetrata Semiramis esset:

Dum civile nefas Romanaque bella tonabant,

295

Servabas patrios sene cum genitore penates.

Quanvis Euryalae precibus, Melibaea querelis

Victa sit, ut dubii ferrem in discrimina Martis,

Thermodoontiacam solito de more securim

Et pharetram ex humero Scythicam gestare parabas,

300

Nomen Amazonium indefassaque pectora iactans.

Ipse tamen renui. nam me sors si qua tulisset,

Fingebam, quod te pars magna superstite nostrae

Restaret vitae superasque efferrer in auras.

Scilicet iccirco, quod Mors repsisset ab umbris

305

Atra caput, vetui. cur non Tyrinthius heros,

Dum te stravit humi, solido sub carcere clusit?

Non tua dextra ferox geminos laesisset in uno

Corpore. non erat haec turpi mihi cognita furto.

Ast Amor Vraniesque genus thedaeque pudicae

310

Et pater et genius lecto iunxere iugali,

Et iunxere quidem. nam semper duximus unum

Conveniensque iugum, nec nos diversa trahebant

Vota, sed (heu miserum!) semper fuit una duobus

Mens, at honesta tamen. cur Mors nos dividis atra?

315

Haud equidem poteris, nanque est imitandus uterque Plautius!"

Haec ait et ferrum stringebat acutum.

Concurrunt proceres et curia tota gementes

Hoc vetuere malum, vaginaque suscipit ensem,

Et mulcent placidis animum sermonibus aegrum.

320

Tu tamen obvertis vultum, dux inclyte, tristem,

Paeonias nec passa manus hiat alta cicatrix.

Hic amor, haec pietas, haec mira licentia flendi!

Tempus erat, Pario quo iam tua membra sepulcro,

Hippolyte, condenda forent. componitur Indo

325

Dente torus, sceptro quo tu subnixa potenti

Acsi viva sedes, et fulvo tegmine circum

Vmbraris, ceu si quis opus componet eburnum

Molibus Aetneis aut Orythiae therebinto.

Hic caligantem superant funalia noctem,

330

Et Cilicum messes undataque pascua Nilo

Verque Arabum et Cynarae quae stillat ab arbore guttam

Coryciosque crocos arsuraque thura Sabaeum

Vulcanus populatur edax. non Vida liquores,

Cynnamon Ethiopes, non gramen decolor Indus

335

Colligit, Alphonsi quod non det dextra favillis.

Illum unum, illum omnis procerum vulgique corona

Et modo plangentem liventia pectora palmis

Pressaque captantem resupinis oscula labris

Scindentemque togas animamque efflare parantem

340

Suspiciunt tantumque simul mirantur amorem.

Quin subit ante oculos materno in funere natos

Stare pios. mens horret adhuc, quod voce parentem

Moerebant parili luctantes scindere vestes.

Virginis haud aliter nomen sortita canorae,

345

Parthenope concussa ruit sparsisque capillis

Busta gemit dominae, quam si foret undique flammis

Septa vel hostili victos testudine muros

Et portas perferre suas tormenta videret:

Talis erat Troiae Thebesque cadentis imago.

350

Non sic, vipereo quum dente Licurgius infans

Occidit, Argivae puerum gemuere phalanges.

Tu quoque funestam (tanti simulacra doloris!)

Mitibus exequiis celebras, Consentia, pompam.

At non ista ducis vulnus potuere profundum

355

Laenire, ut lacrimis oculos abstergeret udos.

Festinant proceres lugubres sumere vestes

Atque apio redimire fores et ducere moles

Synadicas, ubi tu membris siccata quiescas,

Hippolyte. proh tetra dies, proh, Phoebe, nefandum

360

Crimen, ut ista tuo rubeat Pallantias ortu!

An cordi fortasse tibi est exposcere poenas,

Quod, dum, Phoebe, viri peteret nova nupta penates,

Ceu tuereris adhuc languenti Belida vultu

Leucothoen, forma victum pallere coegit?

365

Nanque tibi e manibus ceciderunt frena, tuique

Phoebe, Cupidineis cesserunt ignibus ignes.

Proh Veneris sublime decus, proh gloria celsae

Virtutis pacisque tenor, proh sedula custos

Iusticiae, probitatis honos venerandaque sanctae

370

Scena pudiciae, Charitum nec parvus Amorum

Naturaeque labor tam parva clauditur urna!

At mens Helysios campos et rura frequentat

Florida, ubi zephyris dant prata foventibus alba

Lilia purpureasque rosas, et sponte ligustris

375

Albet ager, casia et rubris stellata renidet

Terra papaveribus tepidisque vaporibus halat.

Quin etiam intranti (quum sit laudata marito)

Obvia fit facibus Hecate vultuque sereno

Invitat sceptris et castis praeficit umbris.

380

Illa negat, sed eam petiere per aera nantes

Felicesque animae. precibus superata pudicis

Haec veteres regit imperiis heroidas omnes.

Ergo quid assiduis cruciaris luctibus? angues

Eumenidum fortasse times? tacuere cerastae

385

Non minus Hippolyte sedes subeunte beatas,

Quam si Persephones velarent flammea vultus

Rursus et hinnitu fremeret praedator Alaster.

Pone igitur lacrimas! en argumenta deorum

Testantur nil stare diu: Titana videmus

390

Deficere et rutilo casurum saepius igne.

Sed quid ego haec? (gemitus poterit sedare) priorum

Respice fortunam: cecidit Lavinia, quanquam

Picus avus, matura subit nec Iulia manes.

Quid moror? an quisquam nostrae felicia vitae

395

Tempora longa vocat vel plurima vivere saecla?

Heu miseri! nos angit amor, nos gaudia rumpunt,

Nos perimunt risus, nos concutit horror et uva

Passa necat <............................

..........> felix ipsa quidem, quae obnoxia nullis

400

Casibus ancipitis fortunae despicit auram,

Hippolyte, quae saepe tuos conspexit ovantes

(Nam non parta tibi semel est victoria) currus,

Cui tituli monumenta sui, cui clara supersunt

Pignora, quae cessit cunctis superantibus. ergo

405

Pone modum! quid enim iuvat indulgere querelis?