Palladio Blosio suburbanum

Hellespontiaci Quisquis pomaria regis:

Quisquis et Alcinoi viridantes floribus hortos:

Tutaque pervigili laudavit poma Dracone:

Iam sileat, priscosque novis addicat honores.

5

Ecce altum Italiae decus Augustinus amoenos

Quales nulla etas hominum tulit, extruit hortos.

Vnde canam? Qua parte vager? Quo fine residam?

Phoebe mone. seu tu potius, qui carminis huius

Silvarumque Papini autor. nam nec tibi phoebus

10

Par sonet, et centum prestas hac laude Marones.

Tu minimum deprome tua mihi nectar ab urna:

Qui veterum ornasti precioso carmine Villas:

Tu mihi pande vias, viresque in carmina funde:

Nec patiare meam tremere aut arescere silvam.

15

Est ultra, supraque Tybrim, sub vertice Iani,

Septimiana loci regio: Quo et nomine Porta

In vaticanum per littora Tybridis effert:

Heic nitidum consurgit opus: huc adfluit omnis

Spectatum Roma: huc Iuvenes, puerique, senesque:

20

Vt Quondam Iliacos subiit dum machina muros,

Ad Troiam fecere, ruunt. stupet ille decorem

Ruris: hic a cultu murorum divite pendet.

Hic artem stupet: ille loci geniumque, situmque:

Hinc Tybri, hinc Iano septum, septum undique roma.

25

Detinet hunc Tybris: illum via. nunc iuvat hortos

Visere: nunc hortis subiectum molliter antrum.

Antrum Piscinae, gelidisque natatibus aptum.

Hic celeres fabrorum operas coeuntibus effert:

Hi fieri potuisse negant. Ille itque, reditque:

30

Nec saciata refert post longos lumina visus.

Nunc diversi abeunt, repetuntque palatia et hortos.

Mox laudaturi coeunt. stupet ipse tumultus

Tybris: et alternas quatiunt nova murmura ripas.

Vnus ego e turba (fateor) dum per latus omne

35

Ruris oberrassem, longum defixus et amens

Incubui extremam ad lucem, nec lumina torsi:

Lassatosque tuli nova per miracula visus.

Dii superi rus quale fuit, que praedia vidi:

Gaudia que exhausi! nunquam foelicius ullum

40

Indulsit mihi parca diem. Iam villa Vopisci

Excidit, et placidi scopulosa palatia Polli.

Haec quoque si vates nactus foret ille: fuissent

Illius haec et opus: fors praeposuisset et illis.

Eloquar audacter: nec me mea secula fallent:

45

Hic artes veterumque manus. nec prisca vetustas

Aut tumeat fabris: aut iam sibi plaudat Apelle.

Nam que porticibus, et cuncta per atria fulgent:

Aut vivas pinxisse, aut pictas animasse figuras

Creditur eximius pictor: Qui pene loquentes

50

Spirantesque dedit natura obstante colores.

Quod nova si subeat formandi cura Prometheum,

Mollius has possit flammis animare figuras:

Nec mereat penas tam pulchro ex munere: nec si

Mille ferat, renuat tam pulchro ex munere penas.

55

Has et Pygmalion nuptae praeferret eburnae.

His Narcisse etiam (neque enim tu pulchrior istis)

Errature minus, malles tabere figuris.

Tantus honos succis: talis data gratia picto est.

Cedat opus merito veterum: Cnydiaeque tabellae,

60

Et Rhodus, et multa que ducta est linea cura.

At miratus opus, volo iam mirere, sub illo

Quod latet, et tecto premitur que fabula sensu.

Heic Iuno ut veris vehitur Pavonibus: Extat

Heic Venus orta mari, et concha sub sydera fertur.

65

Heic Boreas raptam ferus avehit Orithyiam.

Heic Pandioniae reserant arcana sorores.

Denique quas Ovidi versus pinxere, repinxit

Pictor, et aequavit Pelignos arte colores.

Tam foelix pictor vate, ut pictore Poeta.

70

His tu exornasses tumidum si stamen Arachne:

Forsan et his cultam vicisses Pallada, certe

Aequasses: nec nunc turpares omnia taelis.

Nunc alios vocor in cultus. stat limine primo

Porticus ad Boream: retro altera vergit in Euros.

75

Inde anima, hinc igni sunt rura salubria, Que sol

Expurget tenebris, Boreas humentia siccet.

Quid quod et algorem tribuet borealis in aestu,

Altera calfaciet te porticus inde rigentem.

Temporibus mediis apta utraque, et utraque in hortos

80

Versa nitet: gratumque oculis respergit honorem

Herbarum: et citros spirantes naribus offert.

Nulla patent austris nocituris moenia: quamquam

Huc vix perveniant fracti tot montibus austri.

Si qua tamen flexu obliquo vis intulit illos:

85

Obiice murorum, et clusis cecidere fenestris.

His igitur passim libeat, passimque vagari

Porticibus, nocuo spectantes flamine tectos.

Ast e porticibus primis sese atria pandunt

Prima de hinc alio super bis stant altera versu:

90

Hec circum haud uno stant picta cubilia cultu.

O, ego quid primum heic stupeam? laquearia mirer?

An tabulata canam pictis haerentia tignis?

Dedaleamve manum ligno demirer in omni?

An pictum egregie laterem, nitidaque figura

95

Substratum pedibus? pario ne e marmore postes

Portarumque fenestrarumque canam? utque merentur

Insculptos celo properem sustollere coelo?

Aureus effulget nitor his: argenteus illis:

Haec uno, illa alio: at pulchro stant omnia cultu.

100

Huc feror, huc referor: modo me tenet utraque captum

Porticus, in superas amor est nunc scandere parteis:

Nunc iterum labi e superis, infraque reverti:

Nunc iuvat ad superos iterum, supraque referri.

Nunc ductare aciem porrecta per ordine longo

105

Agmina portarum: et sibi se reddentia pulchre

Atria. nunc alios infraque supraque ferentes

Insertosque gradus muris, et pariete tectos.

O, ego vos ne loquar lapides? disiectaque passim

Marmora, marmoreique gradus, de marmore crustae?

110

Vos ne hipocausta canam tenues voluentia fumos

Ipsa vel e pario constantia marmore? Quod si

Nunc quoque Barbaricae starent commercia gentis:

Huc Paros, huc Nomades, et queis data marmore phama est

Convulsas traherent rupes. hinc multa Columna

115

Staret porticibus: densumque per omnia marmor

Atria: Tum citriacque trabes, caedroque recisae

Afflarent cameris: neque mallet barbarus usquam

Arboribus saxisque suos decrescere montes.

Sic quoque Quum nullae vectent externa carinae,

120

Marmora conspicimus late. quae tu undique cogis

Eruta seu terra, veterum seu fracta ruinis.

Hinc tua laus maior, quod ditia paupere in aevo

Rura locas: quae Rura colunt, mirantur et urbes.

At supera extulimus, tanquam non infera laudem

125

Sint habitura suam. Vos praeteriisse nephandum

Inferni cultique lares: Qui dulcia tantae

Et fertis facile et ridetis pondera villae.

Stant geminae effossae circum, subterque cavernae,

Altera in alterius positae radicibus: et vi

130

Murorum solida, et crassa compage rigentes:

Fundamenta loco, et domibus fulcra ampia supernis.

Hec et coeliferos Athlantis et Herculis armos

Sufficerent. super his coelum, coeloque minantes

Starent tergemino connixi vertice montes:

135

Staret Athos, Taurusque, et nubiger Apenninus.

Nec quae Caesarei moles labat Amphitheatri,

Hac niti se mole neget. Par gratia tantis

Roboribus: par lucet honos. minimumque supernae

Invidet Ima domus. varias sic ducta per artes

140

Antra micant late, variosque parantur ad usus.

Heic loca servandis sicca aut humentia rebus:

Et centum numeres penori structoria cellas.

O, quales epulas condi, quae caecuba condent:

Quas epulas proment, et qualia caecuba promi?

145

Non tamen ad luxus tibi tanta parata voluptas

Sed laudem factura nitet. quam prodiga virtus

Excitet, et magnos trahat in convivia reges.

Novimus. et si non alia tu nobilis esses:

Hac multum noscendus eras. te quisque vocantem

150

Ad lautas epulas modo nobilis advena sensit.

Convivas tu sepe deos, ipsumque Tonantem

In tua tecta vocas. Qui te dignatur honora

Maiestate potens. I, nunc operosa vetustas:

Et Pelopis genitorem effer. conviva deorum

155

Is fuit: huic etiam deus est conviva: vocatur

Tantalus: Iste vocat. confer modo numina: et ipsum

Cum nostro iove pone Iovem. fuit ille procaxque

Et malus: et primos dedit in sua tempora fures,

Hic bonus, extremosque fugat se principe fures.

160

Iustitiaque regit terras, frenatque superbos.

Ad tua nunc referor rura Augustine: nec ipsos

Dicere nostra deos mavult chelys. huc age, et iisdem

Queis egressus eram reducem me siste sub antris.

An quis in his antris metuat torrentius astrum

165

Solis, et aestivi rabiem canis? anne per aestum

His Geticus non cedat ager? non thessala Tempe?

Certe ager his geticus, cedant et thessala Tempe.

O, ego ut heic dulces malim componere somnos,

Et solidos sine sole dies damnare quieti:

170

Ni tua rura vocent, et odori floribus horti.

Sed tua rura vocant, et amor subit ire per hortos.

Qua tamen ingrediar, que ve exceptura vagantem

Meta sit, addubito, et longo premor ordine rerum.

Adsitis nymphac Tyberinides: Et vaga ruris

175

Numina cum Faunis Satyri: tenerumque Poetam

Vsque per umbrosos horti deducite tractus.

Tuque, o, cui nitidas flavus tibris invidet undas,

Fons hortensis ades. tenui qui murmure molles

Eiacularis aquas, riguoque interstrepis horto.

180

Vestra canam: vestrae vos claudite carmina villae.

Quid primum? dicam ne vias? dicam ne recessus?

Huc agor, heic teneor: nunc huc nunc distrahor illuc

Mentis inops: unoque velim decurrere visu

Omnia, nec multo satis est decurrere visu

185

Singula. nunc faciemque loci, tractusque beatos

Hortorum, et positas operosis cultibus herbas:

Nunc varias miror Topiaria texta per artes.

Vmbrarumque nemus foelix, et odora beatis

Poma sub arboribus. nunc longo retia tractu

190

Lignea: queis herbae serpunt floresque pererrant.

Huc feror, huc amens referor, ceu concita moenas

Ismario, phrigioque furens de vertice gallus.

Te ne ego laurigerum dicam nemus? unde poetis

Sed meritus frondescat apex? te myrthea silva?

195

Buxea te? an fato vos iam meliore cupressi?

Vos ne ego Pontano multum cantata poete

Poma loquar? citriumque nemus? quae ve aurea parte

Parte virent, biferoque micant pomaria cultu?

Heu parci nimium reges, Quos alta vetustas

200

Extulit. heic nulli servant tot poma dracones.

Vilibus illi hortis vigiles posuere Dracones.

Hos merito Alcides et clava est ulta trinodis:

Nullo hic Alcide. quo nec sunt monstra, necesse est.

Das populo, paucis quae poma negaverat athlas.

205

Huc huc deserto senior Gargetius horto,

Migret et Alcinous: migrent et numina Ponti.

Et sua pervigiles iam laxent poma Dracones.

Quid reliqua innumeris dicam fulgentia late

Poma sub arboribus, nimiumque gravantia ramos

210

Pondera? Quid memorem succos, memoremve colores?

Quot Natura potens toto diffudit in orbe:

Quot Mauri, quot Thraces habent, quot Iberus, et Indi

Denique Quot libris collegit Plinius aureis,

Tot, pluresque tuo congessit villicus horto.

215

Sed tamen haec Natura dedit. Quid poma per artem

Innumera enumerem externis pendentia ramis

Insitionis opus? mixtoque sapore colori

Non sua in Alterutris, alienaque pondera truncis?

Miratur se mala Pirus, pira ducere Malus:

220

Inque suis aliena, aliis sua crescere ramis.

Miscentur placida austeris: et mollia duris:

Grandiaque exiguis: simul et Sylvestria cultis.

Stant cerasis durae corni: atque immitia Malis

Mespila: Macte animo. qui dura atque aspera mollis,

225

Mollia subduras: exaequas grandia: adauges

Exigua: alternisque beas pomaria succis.

An solum memorent Amphiona, et Orphea solum,

Ismarus et Thebe? lapides in molibus illum

Ponentem fidibus: hunc bruta, ferasque trahentem:

230

Tu silvas, truncosque domas. nimiumque rigentes

Pomorum exaequas fastus. artisque beatae

Munere, Naturam cultu meliore reponis.

Quid mille enumerem Bacchi pomaria? Quid ve

Vmbrarum spaciis delapsas leniter uvas?

235

Quid violas? et utranque Rosam? Quid lilia? et omnes

Enumerem florum cumulos? heic vincitur Ethna.

Hyblaque. non alibi Zephiri foelicius errant.

Heic venus et charites, placidique morantur amores.

Haec Veris sit vera domus: cui tota rubentis

240

Pomonae, et viridis cesserunt Numina Florae.

Nunc te, Quam Tybris supra alluit, Influit intra,

O, Specus uda canam. teneris que lusibus apta

Nympharum, humenti recreas Tyberinidas antro.

Sepe quibus teneros Satyrorum Iungis amores.

245

O, Qualis nitor, et muscosis Gratia tectis.

Quantus inerrat honos. Durum, o nimiumque severum

Cui non Ire lacu subeat tam grata voluptas.

Heic Diana suos tuto deponat amictus,

Nec deprehensa lavet, nec plectat visa videntem.

250

Heic natet. heic spreto nasci cytherea profundo

Malit, et heic nimios natorum temperet ignes.

Quid moror? heic Nymphae, satyrique, Diana, venusque:

Diique, deaeque lavant. Idem est mortalibus usus,

Diique, hominesque lavant. Quod si ceu flumine ferri

255

Per specus hoc libeat: possis ceu flumine ferri.

Cymbula nam presto est qua tu lustrare natatus

Nympharum, et vitreo possis in gurgite pisces.

O, superis haec digna deis loca. Quo ve tonantem

Eliciat Iuno: et toruum venus aurea Martem.

260

O, nobis ter fausta dies. qua prima locasti

Fundamenta loci, tibi quum subrepsit honestae

Laudis amor. ditesque animos, mentemque reliquit

Et quid erat, Quo tanta urbi Augustine parares

Gaudia: tot rerum duce te frueremur acervos?

265

Quid nisi dulcis amor patriae, quam Civis honoras:

Quid nisi Dulcis amor verae et sine crimine laudis?

Haec quoque que vario posuisti et divite cultu,

Num poteras meliore situ, genioque, locoque?

Ipse Tybris (miranda fides) infraque: supraque:

270

Trux sonat: heic placido propter tua labitur alveo:

Dextra novum exagitat pontem, sed leniter unda:

Sub pontem Bacchatur aquis. et flumine largo

Impetuosa ruit. Donec (ceu Colcha Propontis

Bosphoreo contracta mari) mediamne supina

275

Frangitur: et geminum strepit indignata per amnem.

Laeva Triumphalis luctatur in aggere pontis:

Sub pontem Hadriani, Quo non Augustior alter

Tegminibus patrum roseis, et pondere sacro.

Adde quod huc nullis iter est per saxa carinis:

280

Seu quas Tirrheno Tybris subvexit ab aestu:

Seu Quas flumineum fert unda secunda per amnem.

Pax aeterna loco est. nec remis frangitur unda:

Ne strepitum Nautae: neu det Sentina putorem.

Sic fluvii vicina quies: et longus utrinque

285

Vndarum sonitus iuvat: ut nec murmure multo

Obstrepat, et leni requies eat alta susurro.

Sic sedes augusta loci: Quem farrea messis,

Et novus, et veteres exornant undique pontes.

Quid quod honorati tua praedia suspicor olim

290

Coclitis: aut magni data dictatoris aratro.

Forsan et heic fixit tentoria Porsena: forsan

Huc coniurato transcendens pectore, dextram

Mutius errantem subiecto torruit igni:

Fertque locus meritos tantae virtutis honores.

295

Adde quod es foelix vicino Rure duorum

Magnorum Patrum, roseo qui tegmine fulgent.

Illum Riaria: hunc alium Pharnesia magnae

Emisere domus: tulit haec in culmina virtus.

Hic bona pars magni, sed princeps ille senatus.

300

At quod in urbanis, et pene intersitus urbi,

Inde domos, hinc Rura vides, qua plurima Iani

Funditur, et toto passim stat vinea colle:

Hoc erat, ut semper bonus Augustine, vel ipsa

Vrbanus per Rura fores: placidusque per urbes.

305

Ergo loci nactum sedes, hinc Rura deorum,

Hinc urbs: hinc Ianus: hinc plana: hinc alta decorant.

Quod si te veterum capiant monumenta Quiritum:

Aspicis hinc Iani collem: trans flumina Templum:

Qua fora iuncta foris, et structo Ianus in arcu.

310

Hac Tarpeia micat rupes olim aucta tropeis.

Inde Palatinus multo de Caesare fulget.

Mox et Aventini radiant tibi culmina montis.

Inde ad te rediens, Marcelli dona videbis:

Et Pompeianum pene e regione Theatrum:

315

Quintia cis Tybrim: trans Tybrim Martia prata,

Heic haec tum fuerant dices: mediusque rotabis

Luminibus subiecta tuis. Quae singula passim

Explicet: et docto memoret Cornelius ore.

O, decus eximium ruris: Quo cernere fas est

320

Terrarum dominos et pene attingere montes.

O, facies ter fausta loci: cui sorte beata

Contigit: ut Nili Tybris regnator et Histri,

Augustine tuos nunc sedulus irriget hortos.

Nec tamen immerito. namque ut tibi prodigus amnis

325

Porgit aquas, gestitque tuis se se indere plantis:

Sic tu pro meritis, et pro virtute beatas

Fundis opes. multosque tuis das crescere donis.

Fundit aquas merito tibi Tybris, et irrigat hortos.

Qui mihi nunc flavis sese exeruisse videtur

330

Vorticibus, multa redimitus tempora canna:

Et rerum pleno curvatus Bracchia cornu,

Sic tecum effari, atque has alte reddere voces.

Nunc mea nobilitas squalentibus obsita ripis,

Auspicio meliore redit. Iam Tybris honoris

335

Ibit aquis: audaxque meum delabar in aequor.

Namque ego postquam illud, Quo nullum maius in orbe,

Occidit Imperium, Quod Caesarum inertia fregit:

Inde minor labi coepi. puduitque superstes

Tot simul amissis Tybrim producere flumen.

340

Atque utinam tum me rursus Phaetontius ignis

Exhausisset aquis: aut issem in viscera terrae:

Non ego Barbaricis Romam flagrare ruinis,

Igne crepare domos, ferro subsidere turres,

Nec disiecta meis vidissem moenia ripis.

345

An non me libicis mersum praestaret harenis,

Quum gemitus audirem hominum, atque in morte querelas?

Quum Getica praesecta manu tot colla, cruorem

Amni immiscerent nostro, cruor iret ut amnis.

O, ego fluminibus siccis quam sponte fuissem,

350

Me nolente meas biberet quum Barbarus undas.

Sed tamen esse deum nocuit, quod lege deorum

Flumina perpetuo damnamur vivere cursu.

Quod potui tamen indolui, mersusque profundo

Me me auxi lachrimis: quodque omni ex orbe ferebam,

355

Deieci obscuro sertum miserabile in antro.

Truncaque Tyrrhenis illisi cornua saxis.

At prior ex animo clades effluxerat, ut nos

Relligio miserata pie respexit, et urbem

Restituit cum sede, Penatibus, et veris diis:

360

Illud non tuleram, quod iam fulgentibus urbis

Moenibus, et posita, romae quae proxima, roma:

Solus iners fluerem. Solus marcente profundo

Stercoreis turparer aquis. neque margine ripae

Ex alio melior, Villis ornarer, utrinque

365

Sordidus: et nulla fluerem non paupere ripa.

Quoque magis dolor esset, erant Anienis honores

Accepti: Quod qui tenui nos influit amne:

Tam claris olim nituit cum carmine villis:

Queisque Anien nituit mea pars, ego totus egerem.

370

Abstulit has tandem tuus Augustine querelas

Ruris honos, dextrae quem miror in aggere ripae.

Tu moerentem amnem, et squalentia flumina luctu,

Liventemque situm precioso abstergis honore.

Ergo ego deposito, tuleram quem moestus, amictu:

375

In veteres ibo cultus. et serta resumens,

Vsque dies peragam festos. nymphasque ciebo,

Quae nectant Choreas: et saltu lene crepanti

Plausurum choreis mecum labantur in aequor.

Spectatum molles venient Nereides: ibit

380

Caeruleus Triton concha: et trahet agmina secum

Aequoris: et nostro Tirrhenidas agmine Iunget.

Littora plangentur strepitu, Tyberinaque longe

Hostia, et adstantes vicino murmure Silvae,

Mirabuntur aquae nova gaudia, erunt quoque miro

385

Piscibus, et stupidos vertent ad littora Phocas.

Post, ego sedato de te loquar ista tumultu.

Neptunne, aethernum mihi numen, et agmina ponti

Cetera, que nostros Iuvistis mitia plausus:

Vnum oro, ut nostri autorem quem nostis honoris,

390

Et chisium, et Rueram toto cantetis in orbe.

Dumque per oceanum, et medias transcurritis undas,

Hunc Lybiae totis celebrem reddatis in oris,

Atque Asia in magna. Satis hoc. pars tertia novit.

Annuet, ornantemque undas Neptunnus amabit.

395

Haec ego Que potero referam Augustine. Sed infra

Longe: quam meritus. Certe hoc sub rure iacebo

Semper, et haec totum statuam sub praedia numen.

Heic undis dabo iura, dabis mihi tu, et dabis undis:

Heic placidis famulabor aquis: hortosque rigabo

400

Lenibus alluviis. ne ve excrescentibus undis

Horti oblimentur: vernas cohibebimus undas.

Vtque tuum variis colludat piscibus antrum:

Aequoris huc adigam pisces, bis agmina iungam

Nostra, tuum ut variis colludat piscibus antrum.

405

Restat, ut ipse meos tibi dem foeliciter annos:

Tam vivas, quam vivit aqua haec, quam flumina durant.

Haec Tybris. et multo circum tua lumine oberrans,

Obstupuit: succosque herbis, roremque reliquit.

Macte animo Augustine potens: Qui praedia tantis

410

Erexti speciosa bonis. tibi Roma coronas

Debet, et insignes titulos: cui prisca reponis

Moenia: queis nostro iam nos desuevimus aevo.

Tu Tybrim, tu urbem, et Romana suburbia, plusquam

Prodigus exornas. nullis tua dextra pepercit

415

Sumptibus: et grandi parvum rus extruis auro.

Macte, vel hoc uno proiectu illustrior, omni

Parcorum Regum gaza: quibus insidet auri

Vsque sitis: nullosque aurum potiuntur ad usus.

Nec pudet effossis Reges servire metallis.

420

Te te animo regem, Reges venerentur avari,

Qui poteris: qui aurum, et cogis servire metalla.

Digne Tago propiore frui, cuique alluat Hermus

Praedia, et auricomis ditet Pactolus harenis.

Ergo ego Qui immerito Romae sum natus, et altus,

425

Quam tu exornasti: patriae contactus amore,

Ad superos hec vota feram. Tibi praemia reddant

Tantorum meritorum, et quas non possumus ipsi

In coelo statuas statuant. dent Nestoris annos

Et Priami: at faustos Priami ceu Nestoris annos.

430

Vt tua quae longe pollet, terraque, marique:

Inconcussa fides maneat terraque, marique.

Vt ferat, et referat tutas tibi Navita merces:

Nec Pirata obsit, nec fractis unda procellis:

At faveat notus, et fratres tua vela secundent.

435

Vt virides aevi valeas traducere Parteis,

Decrepitam ut senium, seniumque reare Iuventam.

Vt soboles Quam dii dederint, tibi gaudia multum

Augeat: et foelix foelicem turba coronet.

Haec ego. nam quod ego plura his precer? an tibi regna?

440

Rex animo es. patriae ne optem melioris honores?

At Senis natum, civem ascivere Quirites.

An poteras melius nasci, meliusque renasci,

Quam Senas natu nancisci, munere Romam?

Vtraque te colit: Vtrique Augustine decori es.

445

Quam bene tu Senis natus: Romaeque renatus:

Quas insigne lupae socias devinxerat urbes.

Quid memorem clarum stemma, et de Partibus ortum?

Quid Chisios, Ruerasque loquar cognomina gentis?

Namque duae ut patriae, duo sunt cognomina genti.

450

An poteras melius coelum Augustine mereri?

Quam nostro coeleste genus nanciscier orbe?

Quid precer, aut ultra exoptem tibi? Tu bona nactus

Fortunae: tu animi: tu corporis: omnia nactus.

Tu te igitur foelix. tribus his sit quisque beatus.

455

Nil ergo est reliquum optem quod tibi. nil nisi ut ista

Perpetuo maneant tibi: Quo tu solus haberi

Ante obitum foelix possis. ut denique nullis

Praedia fulminibus: sint nulli obnoxia motu.

Vtque per Autumnos pluvios hiememque nivosam,

460

Immodicosque aestus, aestu sint tuta geluque.

Perpetuum vireant violae. neque Syrius herbis

Obsit: et auricomis Borealia frigora pomis.

At ver aethernum maneat. nec partibus annus

Ferveat, aut rigeat: sed Iugi tempore vernet.

465

Vivat opus. Vivasque operi longum ipse Superstes.