Pietro Bembo carmina

1. pastorum chorus

Pastores tua turba te rogamus,

Seu tu nomine Pan arundinator,

Seu Faunus dubii potens futuri,

Barbatus capripesque cornigerque,

5

Seu malis, Pater, Incubus vocari:

Nos et res tueare, Dive, nostras.

En iam ver redit et dies rebellem

Paulatim sibi vendicat teporem;

Iam collis viret et sinu soluto

10

Florentes tibi porrigit genistas.

Pastores tua turba te rogamus,

Nos et res tueare, Dive, nostras.

Nunc annus puer et tenellus orbis;

Nunc sol purior et colora tellus;

15

Nunc ludit Venus alma, nunc sorores

Festas Gratia poscit ad choreas.

Pastores tua turba te rogamus,

Nos et res tueare, Dive, nostras.

Novum montivagae thymum capellae

20

Tondent, et cytisi comam arbutique

Pascunt purpureos oves per agros,

Et pugnam cupidi cient mariti.

Pastores tua turba te rogamus,

Nos et res tueare, Dive, nostras.

25

Nunc o nunc opus est, Pater, volenti

Aspires genio, et gregem revisas,

Dum liber stabulis: tibi dicatum

Ne qua sors populum gravis fatiget.

Pastores tua turba te rogamus,

30

Nos et res tueare, Dive, nostras.

Tu fures, avidum genus, coerce;

Tu morbos abige atra saevientes;

Tu bellum iubeas, bonus, famemque

Ignotis procul exulare terris.

35

Pastores tua turba te rogamus,

Nos et res tueare, Dive, nostras.

Defendat saturas nemus capellas;

Fida non egeant oves canum vi;

Audaces lupus inter erret agnos,

40

Cumque hoedis Libyci accubent leones.

Pastores tua turba te rogamus,

Nos et res tueare, Dive, nostras.

Absit fraus scelerum comes, suoque

Se livor miser imbuat veneno;

45

Et lis cedere discat, et solutam

Devinctus metuat furor quietem.

Pastores tua turba te rogamus,

Nos et res tueare, Dive, nostras.

Sit pax candida, sit beata, plena

50

Pomis copia frugibusque cornu:

Qualis cum positum recenter orbem

Saturnus Iove sanctior regebat.

Pastores tua turba te rogamus,

Nos et res tueare, Dive, nostras.

55

Audis nos, Pater? an novam per agros

Suspiras Venerem et preces recusas?

Ah cur nos fugis? hi tui poetae:

Haec olim tibi ducitur chorea.

Pastores tua turba te rogamus,

60

Nos et res tueare, Dive, nostras.

Scimus quid sit amor, quid obstinata

Defigi tacitum iecur sagitta;

Adsis tu tamen, ipse dum laboro

Coepti carminis explicare pensum.

65

Pastores tua turba te rogamus,

Nos et res tueare, Dive, nostras.

Et ver pulvereum, humidam et vehat sol

Aestatem pecori laborioso;

Neu laxent pluviae, vel impotenti

70

Sydus ubera comprimat calore.

Pastores tua turba te rogamus,

Nos et res tueare, Dive, nostras.

Tum fons vitreus, et perennis unda

Festinans placido sonet susurro,

75

Quo sitim veniat, meridiemque

Vmbrosa pecus elevare ripa.

Pastores tua turba te rogamus,

Nos et res tueare, Dive, nostras.

Gregi haec poscimus: at gregis magistros

80

Praesens perpetua leves iuventa,

Quam lusus comitetur et voluptas

Et nudos Venus osculans amores.

Pastores tua turba te rogamus,

Nos et res tueare, Dive, nostras.

85

Sic te nec fatuae petant puellae,

Nec Nymphae fugiant meticulosae,

Dum fessae gelidi nemus Lycaei,

Et gratum tibi Maenalon revisunt.

 

2. Faunus ad Nympeum fluvium.
Fictum pro antiquo

Quid tibi nobiscum est, fluviorum infamia, Nympeu?

      Flecte alio cursus, perniciose, tuos.

Flecte procul, removeque meo vestigia luco:

      Impurum sacra non decet ire via.

5

Quantum Baianas fregit lascivia villas,

      Criminis articulus parsque pusilla tui est.

Huc veniunt mixtae pueris de more puellae,

      Inque tua, posita veste, natatur aqua.

Lusibus interea duxisse procacibus horas

10

      Nequitiaque iuvat continuare diem:

Cumque libet, mediis passim iunguntur in undis,

      Lascivum femori conseriturque femur.

Tu tamen haec pateris, nec te mea numina tangunt,

      Ante oculos fieri turpia probra meos.

15

Quin etiam si quid specto, et spectare necesse est,

      Illi se improbius liberiusque petunt,

Permolitur pueroque puer, pactique vicissim

      Obscaenos agitant nostra sub ora modos;

Meque vocans uda media inter savia lingua,

20

      Crissat ab imposito fixa puella mare.

At mihi tum mediae saliunt tentigine venae,

      Surgit et in cornu spina recurva suum.

Omnia sed parvi facerem tamen: hoc mihi magno est,

      Hoc dolet, hoc aequa non ego mente fero:

25

Adsueti longa cum sint in crimina culpa,

      Concubitus fugiunt qualibet arte meos,

Sive Lycam puerum coepi mollire precando,

      Seu tacitus, qua se fert Telesilla, sequor.

Ille preces non audit amantis, at illa sequentem

30

      Praevolat, et tardum ludit, ut aura, senem.

Non tu parva meo praebes alimenta furori,

      Amnis moeche, et vos insidiosa vada:

Nam neque nos olidi vincunt pruritibus hirqui,

      Nec sum Lampsacio castior ipse Deo.

35

Quod si me Cybele curat iustissima mater,

      Quam penes est bruti fasque nefasque soli,

Invisi latices fundo pereatis ab imo,

      Vosque petant sicci traiiciantque pedes.

 

3. Faunus ad nymphas

Dicite cur nostros, Nymphae, fugiatis amores:

      Quid Faunus, quo sic despiciatur, habet?

Cornua si mihi sunt, sunt et sua cornua Baccho:

      Inque sinus vocat hunc Cressa puella suos.

5

Ignea si frons est, an non frons ignea Phoebo est?

      Hoc tamen est Clymene facta parente parens.

Barba riget suffusa genis? dedit improba saepe

      Oscula barbato Deianira viro.

Intonso densoque tegor praecordia villo?

10

      Nil ideo Marti est Ilia questa suo.

Capripedem arguitis: quid claudo turpius? at tu

      Nupsisti claudo, Cypria pulchra, Deo.

Denique si qua meae pars est non bella figurae,

      Exemplum a coelo, quod capiatis, habet.

15

Sed vos nimirum mortalia facta sequutae,

      Omnis quando auro conciliatur amor,

Pastorum et pecoris tenui custode repulso,

      Quaeritis a magnis munera magna Deis.

 

4. Iolas ad Faunum

Mollibus Alcippe vernantia serta genistis

      Collis ab usque iugo fert tibi, Faune, sui.

Vt vidi, huc amens summo de monte cucurri:

      Aspice perculso quam tibi corde loquor.

5

Nunc adeo si saepe tuos cantavimus ignes,

      Affer opem flammae tu quoque, Dive, meae.

Formosi cum te floris velabit honore,

      Haec illi dicas, ut tua verba, precor:

"Alcippe, miserum fastu quae perdis Iolam

10

      Teque simul tacito fallis inepta dolo,

Munera, quae portas, bene si tibi nota fuissent,

      Damni te poterant admonuisse tui.

Nec reflorescunt, quae iam cecidere, genistae,

      Nec redeunt, qui iam praeteriere dies.

15

Quod si nulla mei tangit te cura poetae,

      Ah saltem formae parce, puella, tuae".

 

5. Thestylis ad Faunum

Thestylis Alconis lectum pressura mariti,

      Numinis et cultus semper amica tui,

Ipsum, Dive, suae tibi virginitatis honorem

      Solvit, adhuc nulli vincula tacta viro:

5

Vtque ea zona tuam pinum complexa tenebit,

      Sic se animo, sic se vinciat ille, rogat.

 

6. Daphnis ad Faunum

Hac tibi, Faune, tua quae pendet fistula pinu,

      De victo grates Thyrside Daphnis agit.

Quod si etiam illius dederis superare magistrum,

      Caedetur festis alba capella tuis.

 

7. Galatea

Pana Deum Siculi per iniquas littoris undas

      Eludit tarda dum Galatea fuga,

Seque adeo, spe provectus studioque sequendi

      Plus medium infido tingueret ille mari:

5

"Quo fugis, o Galatea? mane, mane o Galatea:

      Non ego sum, dixit, non ego, Nympha, Cyclops,

Qui flavum avulsis iaculatus rupibus Acin,

      Saevitiae liquit tristia signa suae.

Pastorum pecorisque Deus, cui garrula cera

10

      Prima dedit varios fistula iuncta modos,

Quem gelidi frondosa colunt pineta Lycaei

      Laetaque Maenalio Parrhasis ora iugo,

Vnam de cunctis te diligo Neptuninis:

      Galatea, mane, o iam Galatea mane",

15

Ille loquebatur; fundo declive maligno

      Littus erat: gressum non tenuere pedes.

Sed pelagi dum caeca urget male cautus, et instat

      Qua refugit pendens, subtrahiturque solum,

Labitur, et summas dorso converrit arenas:

20

      Labentem intortis obruit unda fretis,

Vtque Deam, Galatea iterans, Galatea, vocabat,

      Implerunt tenues ora vocantis aquae.

Tum primum latices epotavisse marinos

      Pana ferunt, ponti nec latuisse Deum,

25

Sed quia Nereidas ibat vexare puellas.

      Offensum fluctus non tenuisse suos.

Ergo illum nandi insuetum glauca excipit alto

      Vnda sinu: exultant irrequieta vada.

Marmora ter superare manu conatus amara,

30

      Ter circumfusis est revolutus aquis;

Nympha Dei lapsum cupidis spectabat ocellis,

      Gratior et pulchro risus in ore fuit.

Spectarant, sparsi ut steterant per littora, Fauni,

      Pan, comites Fauni, grataque turba tua,

35

Et mixtus Faunis, cordi cui semper amores

      Nympharum et querulo tibia rauca sono,

Incubus, et Satyri, et coniferae Sylvanus

      Arboris agresti cinctus honore caput.

Qui simul atque ipsum gentis videre parentem

40

      Pana sub impuris mergier aequoribus:

"Nympha redi, Galatea redi, neu desere amantem",

      Ingeminant omnes, "candida Nympha redi.

Ah tantum ne admisse tuis sit dedecus undis,

      Quod taceant nulli post, Galatea, dies",

45

Ingeminant Divi; clamoribus icta resultat

      Arida pumiceum qua lavit Aetna pedem.

Illa metum fallax simulare et tendere in altum

      Et vanas surda reiicere aure preces;

Quo magis ii tristes moesti versare querelas,

50

      Et pelagi expertes dicere amore Deos.

Pectora pars pulsare manu, pars currere in undas

      Cedit, et argutos tardat arena pedes.

Omnia quae obliquo, lente nans, respicit ore,

      Vnaque tot gaudet fallere Nympha Deos.

55

Vtque satis lusit: "Certe sat lusimus, inquit,

      Successuque mei non caruere doli".

Atque ita iactatis relegit freta versa lacertis,

      Pronaque non longum vincere tendit iter.

Summa secant pulsae fluctu saliente papillae,

60

      Spumea sub niveo murmurat unda pede.

Tum summo apprehensum cornu sustollit: at illi

      Clauserat insolitus lumina victa sopor,

Vt rediit cum luce animus: "Quo percitus oestro

      Coniugium affectas, dixit, inepte, meum?

65

Perque ausus vada salsa sequi regna invia vobis,

      Invitam pergis sollicitare Deam?

Numen aquae gaudet tumidarum numine aquarum,

      Conveniunt votis vota propinqua meis.

Tu pete montivagas, quarum es de gente, capellas,

70

      Parte tui, et nostros linque, proterve, toros".

 

8. Priapus

Ante alias omnes, meus hic quas educat hortus,

      Vna puellares allicit herba manus:

Quam rapiunt, non ut capiti dent ferre corollas

      Et niteat multo flore revincta coma;

5

Laeta nec ut festi velentur limina templi,

      Cum facit ad patrios plebs venerata Deos;

Nec phiala ut molles capiat conclusa maniplos

      Guttaque supposito stillet odora foco.

Atque ea non beta est, non brassica, non amaranthus,

10

      Non quae flaventi lumine caltha micat;

Lubrica non lapathus, non est Cereale papaver;

      Adiuvat aut medicas quae panacea manus;

Nec Baccho cynara et mensis accepta secundis,

      Artificum nec qui surgis, acanthe, labor;

15

Nec quae cum rapidi vertit se lumine Phoebi,

      Nec quae de pueri nomine nomen habet.

Longe alia est longeque alios aptatur in usus,

      Nam primum bifido nititur illa pede.

Enodem tenta in caulem, resupinaque tota,

20

      Et patulum minio sparsa rubente caput,

Est eadem, gelidis albet cum terra pruinis,

      Est, cum sydereo finditur usta cane.

Nil refugit, nulloque potest non tempore pangi,

      Nullis non apte conseriturque locis.

25

Certa nec ulla soli ratio est, cultusque serendae:

      Foecundum, subigas tu modo, semen habet.

Semina seu mandes sulcis, seu fossa feraces

      Accipiat plantas, utraque tuta via est.

At cum iam prima coepit pubescere sylva,

30

      Exaltatque opibus luxuriatque suis.

Tum vero lachrymae summo de vertice manant,

      Mella quibus cedant, Sicelis Hybla, tua.

Quin etiam digitis contrectarique superne

      Gaudet et attactu crescit ab ipsa tuo.

35

Nec minus hanc (quae cuncta mihi licet usque tueri,

      Nam me posse loqui foemina nulla putat)

Quamlibet ingenuae gaudent tetigisse puellae,

      Et mediam tenera continuisse manu;

Saepe iuvat summae prono dare basia vultu,

40

      Lentam sollicita saepe fovere mora.

Dumque fovent, tenues planta risere tumente

      Per tunicas agilem surgere, perque manus.

Tum mirata novam faciem non rustica virgo,

      Praegrandesque toros insolitumque decus:

45

"Te veneror, gramen magni mihi numinis instar,

      Teque meum columen, te mea sceptra puto",

Dixit; nec cunctata diu vestemque reducit

      Et bibulam inducto sedula fonte rigat.

Illa madet fusa circum sua vimina vena,

50

      Quasque haurit, largo foenore reddit aquas,

Cultricumque sinus laetis proventibus implet,

      Perfugium in multis una reperta malis.

Nam quae, longiquas sponso volitante per undas,

      Carpitur indigno sola relicta situ,

55

Et macet in viduo pertabescitque cubili,

      Fibra se multum graminis huius alit.

Molle iecur tacita quae deperit icta sagitta,

      Plurimam in epoto semine sentit opem.

Cui facies pallet, caulem si prandet opimum,

60

      Prandenti gratus serpit in ora rubor.

Et quae turgidulos flendo corrumpit ocellos,

      Vt temere in lachrymas hoc genus ire vides,

Rore inspersa levi, summa qui prosilit herba,

      Laetitias animo luminibusque facit.

65

Et quam nigra malis terrent insomnia visis,

      Admorso placidus germine somnus habet.

Dudum habilis tum si qua viro est, materque vocari

      Expetit, ignavos conqueriturque dies,

Olim ne sterilem postrema redarguat aetas,

70

      Auxilium radix, tempore sumpta, venit.

Denique si qua suo mulier male culta marito est,

      Hanc vorat atque assis non sua damna facit.

Quamque magis digitos implet capientis et ore

      Manditur oppleto, tam magis illa placet.

75

In molli latet umbra aliis, mihi semper aperta est:

      Tam bona non debet graminis herba tegi.

Nomine si cupias cognoscere, Menta pusilla est.

      Rides? Sic illam Roma diserta vocat.

Sed quae, docti homines cum dicunt, Menta pusilla est,

80

      Haec mihi non docto maxima vel nimia.

Parcite Romulidae, verbo sum lapsus in uno:

      An cuiquam nimium tale quid esse potest?

 

9. Leucippi et Alconis tumulus

Fer casiam et flores et odori balsama trunci,

      Quanta super tumulos integat umbra duos.

O Pan, Pan, periere tui Leucippus et Alcon:

      Fer casiam, et plena balsama carpe manu.

5

Carpe manu flores, ipsaque volente Thalia,

      Nympharum sectis sparge sepulchra comis.

Illi, proh, tantum quos tu laudare solebas,

      Musa quibus cordi semper amorque fuit,

Proh facinus, periere; nec est revocabile damnum:

10

      Aspice, composito fletur uterque rogo.

O Pan, Pan, seu te gelidi montana Lycaei,

      Seu tenet umbrosa Maenalis ora nape,

Huc ades, et tepidam lachrymis resperge favillam:

      Dedecet hic lachrymas continuisse, Pater.

15

Ipsa Venus flevit: teneri flevistis Amores:

      Fleverunt Dryades, Nereidesque Deae.

Phoebus adest, repetensque suos mala fata poetas

      Vexat flebilibus saxa nemusque modis.

Atque ait haec: "Periere mei Leucippus et Alcon:

20

      Estque adeo, qui me numen habere putet?

En facinus, rapuere meos mala fata poetas,

      Quaque sequar raptos, non datur ulla via,

Quos alui, quorum ipse pio cantabar ab ore,

      Et dederam laurum crinibus ire meam.

25

Sume fidem: cornu celeres intende sagittas,

      Nimirum ut fugiant te bona prima tua.

Rumpe fidem: cornu celeres infringe sagittas,

      Nominis illa tui gloria, Phoebe, iacet.

Nymphae, terrarum praesentia numina, Nymphae,

30

      Quae colitis Thusci littora curva maris,

Phoebus ego: Phoebi testes estote doloris,

      Quanquam etiam vester debuit esse dolor.

At vos ulla mei tangit si cura doloris,

      Quanquam etiam vester debuit esse dolor,

35

Pastores, tumulo Phoebi decorate poetas,

      Et memorem in tumuli caedite fronte notam:

- Hic geminae Phoebi curae, Leucippus et Alcon,

Pastores ovium, pastorum et uterque magistri -".

 

10. ad Melinum

Quid dominam assiduis vexas, Meline, querelis?

      Frangitur iniusto laesa timore fides.

Simplicitas magis ipsa iuvat, cum lege soluti

      Iungitur in tacito foemina virque toro.

5

Mitem animum dedit infirmis natura puellis,

      Fecit et ad blandas mollia corda preces.

Culpam in amore suae qui nullam agnoscit amicae

      Novit qua melius arte perennet amor.

Mulciber aeternos Venerem tenuisset in annos,

10

      Vsa minus duro si foret illa viro.

Ah pereat, quicunque suae peccata puellae

      Obiicit et flentem sustinuisse potest.

Ipse ego si videam, nollem vidisse fateri,

      Gaudia ne flendo dissipet illa mea.

15

Tu quoque, quod nolles fieri, desiste vereri:

      Non erit: innocuos ipse tuetur amor.

 

11. ad Telesillam

Ne valeam, Telesilla, tuo ni semper in ore

      Saevus Amor facibus cum pharetraque sedet.

Nam quoties mala verba moves, toties mihi pectus

      Vapulat heu pueri de pharetra et facibus.

5

Sed peream, Telesilla, tuo ni semper in ore

      Blanda Venus violis cum casiaque sedet.

Oscula nam quoties mihi das auferre petita,

      Das toties Veneris et casiam et violas.

Quid Siculis ingrata favis absynthia misces?

10

      Sive mihi tantum sis bona, sive mala,

Altero uti superem laetus, dum te mea vita

      Placata potior, altero uti moriar.

 

12. ad Lucretiam Borgiam

Tempore, quo primam miscens fluvialibus undis

      Iapetionides rite animavit humum,

Scilicet hac teneras oneravit lege puellas

      Natura, in nostris parca tenaxque bonis:

5

Vt speciem et clarae ferret quae munera formae,

      Ingenii nullas quaereret illa vias;

Quaeque animi decus indueret, cultumque per artes

      Pectus Apollineas ingeniumque ferax,

Illa sibi nullum formae speraret honorem:

10

      Atque omnes pacto iussit adesse Deos.

Plurima cumque novo crevisset foemina mundo,

      Eventus certam sustinuere fidem.

Namque ut habent mala rura valentes saepe colonos,

      Pigraque, qui bonus est, otia sentit ager,

15

Sic non formosae cultu nituere puellae,

      Et quae pulchra, eadem desidiosa fuit.

Prima, meum atque aevi sydus spectabile nostri,

      Tantum animo, quantum, Borgia, fronte micas:

Et tibi cum facie non certet Agenore nata,

20

      Non Helene Idaeo rapta Lacaena Pari,

Te tamen in studia et doctas traducis in artes,

      Nec sinis ingenium splendida forma premat.

Sive refers lingua modulatum carmen Hetrusca,

      Crederis Hetrusco nata puella solo;

25

Seu calamo condis numeros et carmina sumpto,

      Illa novem possunt scripta decere Deas.

Naulia seu, citharamve manu percurrere eburna,

      Et varia Ogygios arte ciere modos,

Seu revocare Padi vicinas cantibus undas,

30

      Mulcentem dulci flumina capta sono,

Seu te nexilibus iuvat indulgere choreis,

      Et facili ad numerum subsiluisse pede,

Quam timeo, ne quis spectans haec forte Deorum

      Te praedam media raptor ab arce petat,

35

Sublimemque ferat levibus super aethera pennis,

      Detque novi coelo syderis esse Deam.

Quicquid agis, quicquid loqueris, delectat: et omnes

      Praecedunt Charites, subsequiturque decor.

Ipse decor sequitur: sed, si modo vera fatemur,

40

      Hei mihi, quam multis est decor ille malo.

Nam minus Aetneas vexant incendia rupes,

      Quam quibus est facies, Borgia, nota tua;

Nec facies modo, sed docti quoque pectoris artes;

      Ah pereat, si quem forma sine arte movet!

45

Atque ego, qui miseros olim securus amantes

      Ridebam et saevi regna superba Dei,

Spectabamque mari laceras de littore puppes,

      Nunc agor in caecas naufragus ipse vias.

13. amica ad Gallum

Galle, meum sydus, mea lux, mea summa voluptas,

      Quo levis ille tuus tam cito fugit amor,

Lusibus ut metam cupias imponere nostris,

      Teque meo properes eripuisse sinu?

5

Siccine tot nostri de te meruere labores,

      Et mea non ullo crimine laesa fides?

Haeccine tu nobis olim promissa dedisti,

      Iuratus Paphiae numina magna Deae,

Cum te nunquam alia caliturum, Galle, puella,

10

      Sed fore dicebas tempus in omne meum?

Heu male consultas veri quaecunque putamus

      Vllius in verbis pondus inesse viri,

Et miseras, quae, more meo, vitamque necemque

      Atque omnes ponunt spes in amante suas.

15

Nutat ut in summis vento leve culmen aristis,

      Fluxa labat vestro sic in amore fides;

Vtque undam premit unda sequens pellitque priorem,

      Sic vos usque novus versat et urget amor;

Atque ita tu, bone Galle, novo male captus amore,

20

      Qua me destituas, pergis inire viam.

Interea ficto velas tua crimina vultu,

      Accumulasque malis perfida facta dolis:

Quaeque potes melius campo committere aperto,

      Bella per insidias dissimulata moves.

25

Nam mihi nulla facis querula convitia lingua,

      Nec rapit ira meas ungue notare genas,

Ac neque turbatos abstergere flentis ocellos,

      Figereque abstersis oscula luminibus,

Nec piget illapsos fronti componere crines,

30

      Et dare compositae florea serta comae:

Atque illos laudas, atque hanc, et colla manusque

      Exiguosque pedes virgineumque latus:

Vtque prius, videorque tibi te digna, proborque,

      Meque tuos oculos, corque animamque vocas.

35

Sed te iam totam culpari, Galle, per urbem

      Fingis, et a populo non bona verba pati,

Plus aequo facilem quia des te semper amanti,

      Meque animo nimium perpetiente feras;

Quaelibet et praesto venias in iussa, nec umquam

40

      Abscedas lateri longius ungue meo;

Quoque tui plures attavi gessere triumphos,

      Et proprio quo plus ipse decore micas;

Hoc inquis magis indignum et deforme videri,

      Te Veneris laqueis implicuisse caput,

45

Atque dies totos dominae parere puellae,

      Quae tua foemineo sub pede colla premat.

Haec mala ne serpant, curam te velle parumper

      Nominis et famae dicis habere tuae.

Ista tui nova cura venit tibi nominis unde,

50

      Me nisi quod miseram linquere, Galle, paras?

Namque in amore movent propriae quem incommoda vitae,

      Damna potest famae quique timere suae,

Atque novas leges moerenti dictat amicae,

      Subtrahit hic laxo iam sua colla iugo:

55

Quosque canit titulos speciosaque nomina rerum,

      Dissidii causas quaerit habere sui.

Aeneas donec miseram dilexit Elisam,

      Fatorum et nati mentio nulla fuit.

Sed sive ille novam muris praecingeret urbem,

60

      Haerebat Phrygio pulchra Libyssa viro;

Seu vexare feras cursu iaculisque pararet,

      Vecta comes celeri Sidonis ibat equo;

Seu daret e solio populis sua iura vocatis,

      Iura simul populis quae daret, uxor erat.

65

Verum ubi cessit amor, tum spe surgentis Iuli

      Ducitur et fatis lintea danda putat;

Tum videt intrantem muros et multa monentem

      De Maia genitum, de genitumque Iove;

Ostia tum Lyciae Tyberina capessere sortes

70

      Grynaeaque iubet cultus in aede Deus,

Et patris Anchisae in somnis super urget imago,

      Debita Troianis Itala regna sequi.

Galle, adeo non ora gerit mendacia, cuius

      Legitimi pectus aestuat igne Dei.

75

Albis nigra bonus confundere nescit amator,

      Vertereque ambigua fasque nefasque via.

Tam purum nihil est veri quam sensus amoris,

      Indigeatque ulla quod minus artis ope.

Ille nihil didicit fictis componere verbis,

80

      Qui, quod amat, certa novit amare fide,

Nec quaerit furtis, bene sed placuisse merendo,

      Et tantum pollens simplicitate sua est.

Adde quod est Amor ipse puer, nec convenit illo

      Versutum pectus militis esse duce.

85

Vtque Deus nullo velat sibi corpus amictu,

      Sic nudis animis vult sua bella geri:

Quemque videt non insidiis, non artibus uti,

      Hic bonus est, inquit, miles, eritque mihi.

At contra incerti et malefidum vulgus amantes,

90

      Illita felle malae pectora fraudis habent.

Nam semper magnis se dicunt ignibus uri,

      Ardet ut in summo Sicelis Aetna iugo:

Sed modo se patriae, modo se causantur amicis,

      Nunc dare principibus imperiisque diem,

95

Nunc famae spectare viam, nitique per ora

      Ire virum, atque astris inseruisse caput,

Dum fallant astu miseras perdantque puellas:

      Quos inter magnum tu quoque nomen habes.

Atque utinam vanis in te, mea vita, querelis

100

      Invecta et falsa dicerer usa nota:

Constantique fide tu nos, ut fingis, amares,

      Adversi ferrent nec mea vela Noti.

Sive tamen nostri perstas in amore fideque,

      Arcessis propera cur mea fata via?

105

Seu tuus ille prior menti deferbuit ardor,

      Ah cur me miseram linquere, Galle, paras,

Quae te uno semper colui male sana tenore,

      Quae sum per longas usque sequuta vias?

Ipsa quidem non defugio tua iussa, nec ulla

110

      Parte tuus nobis dissimulatur honos.

Sed cave, ne titulos dum vis augere, perempta

      Infirmet laudes una puella tuas.

 

14. ad Lygdamum

Heu diversa tuis quam sunt mea, Lygdame, fata:

      Vt nos non uno versat in orbe Deus!

Tu, quod amas, crebro invisis, longumque tuendo

      Aegrum animum atque avidos pascis amore oculos;

5

Et lateri admissus iocundos aure susurros

      Pendulus et fragrantem excipis ore animam;

Summa vel auratae suspendis basia mitrae,

      Dum loqueris vacuam blandus ad auriculam;

Levibus aut raptum digitis, teretive lacerto

10

      Molle decus domina non renuente geris;

Et trahis a prima serus convivia nocte,

      Dum sol frenatos ad iuga poscat equos.

At mihi longiquae gentesque urbesque petuntur,

      Vt toto a domina separer orbe mea;

15

Et modo nimbosas mannis transmittimur alpes

      Saxaque vix ipsis exuperanda feris;

Nec caeci nemorum tractus suspectaque lustra,

      Nec tardant nostras flumina adaucta vias.

Interdum audaci vastum trabe currimus aequor,

20

      Velaque nostra iidem venti animamque ferunt.

Qua tamen in terra est mea lux, convertor ad illam,

      Et frustra Eurydices nomen in ore meo est:

Atque ita coniunctorum animis et amore duorum,

      Alteri adest semper quod cupit, alteri abest.

 

15. de amica a viro servata diligentissime

Non tua nequicquam mediis sitientis in undis,

      Tantale, flumineus respuit ora liquor;

Nec frustra esurientem eludunt arbore ab alta

      Semper verticibus pendula poma tuis.

5

Nempe haec damnatos exercet fabula amantes:

      Huic nos poenarum debita turba sumus.

En ego, cui domina est, quae me mihi charior ipso est,

      Pro qua non metuam, vivat ut illa, mori;

Quae me prae dulci germana et fratribus aureis,

10

      Praeque suo sese dicit amare viro;

Cum teneant nos iidem ambo intra tecta penates

      Vna eadem, atque uno pene etiam in thalamo,

Saepe ut nuda sinus et qualis surgit ab ipso

      Mane toro veniat conspicienda mihi;

15

Non tamen huic possumve meos narrare labores,

      Atque aliquam adversis poscere rebus opem;

Non ve sedere una, non dextrae iungere dextram,

      Non dare lacteolis basiolum digitis:

Omnia quae possunt alii, qui tam nec amantur,

20

      Nec quorum tantus concutit ossa Deus.

Atque haec non patior, quia magnos impia Divos

      Laeserit acta gravi lingua furore mea;

Aut violarim audax proavorum sancta sepulchra

      Et fraterna piis eruerim ossa locis;

25

Aut reserans Italas Gallis venientibus urbes

      Intulerim Veneta barbara signa manu.

Sed neque sopiti Alecto intentavit in ora

      Luridam ab inferno stans Phlegethonte facem;

Foemina devotum nec me ulla potentibus herbis

30

      Prodidit, et magici docta ministra doli,

Infecitque dapes et diris pocula succis,

      Quales Circaeos imbuerant cyathos

Tunc, cum hominum e facie remex patientis Vlyssei

      Induit in varias pectora versa feras.

35

Quippe horum nihil est, tantum tuus ille maritus,

      Eurydice, annosis durior ilicibus,

Observat te meque simul prohibetque vel uno

      Cedere te lateri longius ungue suo.

Ille tuae raptum fronti decus et mea nuper

40

      Misit in Adriacas dona scelestus aquas.

Quamque mihi telam pingebas nexibus aureis,

      Igni non ipso mitior igne dedit.

Ille tibi, si quando aliquo diversus abire

      Cogitur et regis castra viasque sequi,

45

Imponit legem exosus, ne quod mihi verbum

      Dicas, ne ve in me lumina coniicias,

Neve aliquem auscultes, de me quicunque loquatur,

      Neve legas digitis scripta notata meis.

Vtque pater bimae, gestit quae incedere, natae,

50

      Sic custode tuum munit utrumque latus.

Interea querulo plenas sermone tabellas

      Dat tibi, iuratos commemoratque Deos

Et Venerem matrem et, cui vincla iugalia curae,

      Saturni magnam progeniem atque nurum:

55

Et modo quae in nostro capiantur, scribit, amore

      Comperta esse tibi singula consilia.

Nunc si comperiet quicquam, mala multa minatur,

      Teque absens etiam ferreus excruciat.

Ne valeas unquam insanos finire dolores,

60

      Nullaque sit miserae non gravis hora tibi.

Proh superi, Eurydice, tune haec tam tristia, tamque

      Perdita facta animo perpetiente feres?

Tune ullis sine deliciis poteris, mea vita,

      Cum tibi tam ingrato consenuisse viro?

65

Adde quod exuperat cornicum saecla vetusta,

      Natus et is multo est, quam pater ante tuus:

Quasque vides, ipso non sunt in vertice: canos

      Occulit adscitis calvitiumque comis;

Immundamque animam et late graveolentia odoro

70

      Flore Arabum et multis artibus ora fovet.

Parcite custodes: non est mea digna puella,

      Quae senis impuri perferat imperium;

Et me si videat quis vestrum accedere ad illam,

      Avertat se, aliam dissimuletque viam;

75

Aut niveam dum tango manum, dum mollia carpo

      Oscula, vos somno lumina victa date.

Si piget hoc, dura tum me vincite catena,

      Et contusa gravi compede crura sonent,

Mille vel inclusum dubiis perplexibus error

80

      Detineat, tecti Creta superba tui;

Innixi aut ferro muri atque adamantina turris,

      Cocyti aut triplici sepiat unda lacu,

Dum servet nostram custodia nulla puellam.

      Ah pereant, quos haec tam mala cura movet!

85

Tum primum Eurydices cupiam periisse maritum,

      Illa sit ut duro libera servitio:

Quemque velit, cuicunque velit, spectetque loquaturque,

      Acclinetque humero languida molle caput.

Cur tamen ipse miser pereas? sine me tua tantum

90

      Vxor amet: tunc te mi superesse velim,

Tunc te laudabo, tunc te mea Musa per aevum

      Praesentum et venturum omnium in ora feret;

Tunc quos nunc habeo et quos sum olim habiturus amicos,

      Omnibus ipse mihi charior untis eris.

95

Diliget illa etiam plus te, mitescere si te

      Senserit: immites ipse repellit amor.

Peccabitque minus, modo si peccare libebit,

      De te cum sibi nil, unde queratur, erit.

Obsequio tenerae vincuntur corda puellae,

100

      Obsequium magni numinis instar habet.

Obsequium blando paulatim assuescere amanti,

      Et Veneris multas ferre iugum docuit,

Quarum ante immodicos spirabant lumina fastus.

      Contra iusta malis instruit ira dolis:

105

Hos natura parens illis, ut cornua tauris,

      Alitibusque ungues rostraque longa dedit.

His se defendunt armis, laesaeque repugnant

      Scilicet: haec noceant ne tibi tela, cave.

Nec melius cavisse potes, quam si bene factis

110

      Ingenium dominae promereare tuae.

Hae tibi sint artes, sic illam vincere tenta:

      Vinces, aut victus damna minora feres.

Nec tu foemineas irrites coniugis iras:

      Foemineus refugit crimina nulla dolor.

115

Nil metuunt violare, nihil pervertere parcunt:

      E coelo dederint praecipites superos,

Cum spe deiectaeque sua durique perosae

      Facta viri madidis ingemuere genis.

Traiecit rigido natorum pectora ferro

120

      Isthmiaci Colchis victa dolore tori.

Apposuit natum patriis in prandia mensis

      Impia Bistonium Daulias ulta scelus.

Quot mare habet Libycum fluctus, quot littus arenas,

      Tot movet in laeso foemina corde dolos.

125

Sed quid ego haec repeto? me tantum utare magistro,

      Saevierit damno foemina nulla tuo.

Tunc, quae te miserum mala nunc versantque trahuntque,

      Effluxisse tuo protinus ex animo

Dices, ut fracta fontis liquor effluit urna,

130

      Gestatus flavo virginis in capite,

Si forte in triviis pueri dum praelia ludunt,

      Impulsus duri testam aperit silicis:

Atque haec dat gemitum et largo simul expluit imbri,

      Horridulos illi perluit unda sinus.

135

Pax aderit, pacisque Deus cum matre Cupido,

      Nudaque amabilibus Gratia mixta iocis,

Terque solum pellens tenero pede Lusus, ut olim

      Aurea cum faciles saecla tulere viros.

Nullae vexabant curae mortalia corda,

140

      Libertas illo tempore magna fuit.

Dura nec inscriptis astabant legibus aera,

      Culpa scelusque aberant sollicitusque timor,

Nec vicina suis natam vetuere parentes

      Non observatos ferre per arva pedes.

145

Nec socias lecti mos custodire puellas,

      Liminaque obducta claudere firma sera.

Simplicitas magis ipsa iuvabat, tum bona passim

      Gaudia cum nullis iuncta habuere malis.

Haec et plura tibi contingent commoda: quae non

150

      Regum spes alto nixa pedem solio,

Aerataeque acies constipatique manipli,

      Omnis et acta tuo terra sub arbitrio,

Omne mare exuperent: ipso te iudice felix,

      Ditior et votis esse ferere tuis.

155

Des modo te nobis curare volentibus aegrum,

      Vulnera tractari sustineasque tua.

Promere opem egregios Podalirion et Chirona

      Vincam ego tam doctas non habuisse manus:

Ipse tibi adsistat medicae Deus arbiter artis,

160

      Illa non poteris convaluisse via.

At si, quae moneo, surda contempseris aure,

      Verbaque do rapidis nunc mea turbinibus,

Irrita post paulo spreti praecepta poetae

      Flebis, teque mihi non habuisse fidem.

 

16. de Galeso et Maximo

Increpat admissi tenerum dum forte Galesum,

      Et queritur fluxa Maximus esse fide;

Dumque malos pueri mores incusat, et ipsi

      Dura lacessitus verba ministrat amor:

5

Non ille urgenti sese purgare magistro,

      Non multa offensum conciliare prece,

Inficias non ire et testes poscere divos,

      Largo purpureas imbre rigante genas;

Non etiam irasci contra, iustique doloris

10

      Accensam in laeso promere corde facem.

Nil horum aggreditur: sed tantum ingrata loquentis

      Implicitus collo dulce pependit onus.

Nec mora, cunctanti roseis tot pressa labellis

      Oscula coelitibus invidiosa dedit,

15

Arida quot levibus flavescit messis aristis,

      Excita quot vernis floribus halat humus.

Maxime, quid dubitas? Si te piget, ipse tuo me

      Pone loco: haec dubitem non ego ferre mala.

Sed neque iam dubitas, nec te piget, inque volentem

20

      Basia mellitus contulit illa puer.

Macte tuo damno et pueri, bone Maxime, culpa,

      Macte tua culpa nequitiaque, puer.

Nam veneror, quorum placidi non pectora mores

      Composuere minus, quam face torret amor.

25

Crediderim in sancto dentur si iurgia coelo

      Inter se faciles non secus esse Deos.

Ex omni vobis mollissima vellere fila

      Nevit docta colo ducere fata soror.

Quis sortem magis optandam sibi poscat amoris,

30

      Maxime, sive tua, sive, Galese, tua?

Tene tui faciunt pueri peccata beatum?

      Tune tuo peccans gratior es domino?

Sic o saepe meus peccet, sic laedat amorem,

      Sic mihi se laeso praestet amore puer.

 

17. ad Sempronium a quo fuerat reprehensus,
quod materna lingua scripserit

Non quod me geminas tenere linguas,

Et Graiam simul et simul Latinam,

Semproni, reputem, mei libelli

Materna tibi voce sunt loquuti,

5

Vt tanquam saturum hinnuloque aproque

Vilem iuverit esse me fasellum:

Quod tu carminibus tuis venustis

Permirum tibi dixeras videri.

Sed famae veritus malae periclum,

10

Campo versor in hoc loquutionis:

Quod dicam tibi, quem proboque amoque

Quantum pignora vix amant parentes,

Vt cum noveris id, cavere possis.

Nam pol qua proavusque avusque lingua

15

Sunt olim meus et tuus loquuti,

Nostrae quaque loquuntur et sorores,

Et matertera nunc et ipsa mater,

Nos nescire loqui magis pudendum est,

Qui Graiae damus et damus Latinae

20

Studi tempora duplicemque curam,

Quam Graia simul et simul Latina.

Hac uti ut valeas tibi videndum est:

Ne dum marmoreas remota in ora

Sumptu construis et labore villas,

25

Domi te calamo tegas palustri.

 

18. Benacus

Te Giberte cano, purus dum templa sacerdos

Ingreditur, cupioque tuas attingere laudes.

Sit modo non impar tanto sub pondere, quae me

Musa vocat: nec eam ventura redarguat aetas

5

Obscurae carmen claro tibi condere famae,

Et magnum brevibus voluisse intexere chartis.

Nuntius ut vitreas Benaci vectus ad undas,

Muscoso subter pendentia fornice tecta,

Atque Dei laetis implevit vocibus aures

10

Advenisse diem, quo formosissima terrae

Ausoniae Verona sacris templisque regendis

Demissum coelo et magnis virtutibus auctum

Acciperet iuvenem, qualem vix ipsa petebat,

Forte Pater gelido in luco sylvaque virenti

15

Fontibus et rivis cubito subnixus et urnae

Iura dabat: cui carbasei mollissima fili

Stamina pingebant fuco, vestemque parabant

Caeruleam, innumerae nodis ac retibus aureis

Collectos comptae crines tempusque decorum,

20

Incinctaeque auro surasque sinusque fluentes

Vestibulo in thalami natae, niveosque lacertos

Nudabant operi: quo pulchro ex agmine Sirme

Docta lyrae digitis percurrere fila canebat

Carmen, quod totidem numeris Gardeque Saloque

25

Reddebant; sol aestivos circumvagus orbes

Axe terens medio currum librabat Olympo.

Ergo avidis allata Deus postquam auribus hausit,

Promissosque olim fatis sibi laetus honores

Agnovit, tangens haerentem uligine barbam,

30

Demulcensque manu iussit vicina vocari

Flumina; dein sese placidum convexa sub alta

Speluncae senior solitaque in sede recepit.

Postera iam coelo stellas noctemque fugarat

Lustrabatque dies multo terrasque fretumque

35

Lumine, cum nitidis venit Ticinus in undis,

Piscosusque altas involvens Lambrus arenas.

Venit et indigenis foecundans Ollius arva

Deductus rivis, et cultos Abdua campos

Amne secans, fulvo ripasque interlitus auro.

40

Nec rapidus fluvioque Athesis spectandus amoeno

Defuit, aut Patavi circumque intraque pererrans

Moenia Meduacus triplici circumdata muro:

Moenia, quae positor pugnas et bella perosus

Musarum Iliacus studiis Phoeboque sacravit.

45

Populiferve Padus genitor, qui flumina centum

Ipse suo accipiens vasto latissimus alveo

Vbera terrarum cursu per pinguia lapsus

Portat, seque mari septenis amnibus infert.

Quos tunc atque alios velatus harundine crinem

50

Mintius excepit venientes limine primo

Obvius atque in tecta parentis saxea duxit,

Laetifico cordis non celans gaudia vultu.

Qui simul ac udos posuere sedilibus artus

Cristallo rigida fultis et iaspide glauca,

55

Continuo Nymphae mensas ante ora Deorum

Speluncae in medio niveis mantilibus apte

Consternunt, dapibusque onerant, Dictaeaque plena

Vina ferunt referuntque manu, calicesque madentes

Praecingunt myrto atque implexis flore coronis,

60

Purpureoque rosae, Medorumque arboris albo:

Medorum quondam, sed quae nunc plurima laetas

Benaci vestit ripas, non illa caduca

Fronde virens, suavique auras permulcet odore.

Post ubi prima quies epulis, Deus ipse magister

65

Vndifragi domitorque lacus, praesentia circum

Numina respiciens, his vocibus ora resolvit:

"Quod votis toties nequicquam optavimus unum

Vobiscum, Divi, fausto modo sydere luces,

Vertentes luces fatorum orbisque ministrae,

70

Advexere: vehit pleno bona copia cornu,

Largaque pomifera praetendit munera dextra.

Quare vos primo longaevi a semine mundi,

In mare fluctisonum prono labentia cursu,

Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.

75

Flos etenim iuvenum, longa formidine saecla

Perdita qui solvat, quique agglomerata malorum

Agmina tot bellique faces, quas vidimus ipsi,

Bactra ultra, Thylemque ultra Scythiamque releget,

Quique urbes, quique arva colat, Iove missus ab ipso est.

80

Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.

Hic primum miseris viduatas civibus urbes

Accipiens, vacuosque suis cultoribus agros,

Replebit numerum exaequans augensque priorem:

Oppidaque ingenti multum quassata ruina

85

Prostratisque solo late moerentia tectis

Restituet, pulchroque dabit splendescere vultu.

Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.

Magno namque pii iuvenis devinctus amore

Hetruscus Pater, excelsas qui Tybridis arces

90

Possidet et nutu Romanum temperat orbem,

Illius eximias virtutes claraque docti

Ingenii monumenta et sancti pectoris artes

Suspiciens, obitosque invicto corde labores,

Hoc dedit, has illi rerum permisit habenas.

95

Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.

Quid memorem ut tener et primae sub flore iuventae

Ingentem ad ludum properaverit auspicibus Dis;

Indole dein quanta nixus, quam fortibus ausis,

Robore ceu firmo ventorum flamina quercus,

100

Aut scopulus fluctus saxo excurrente marinos,

Sic undas rerum excipiens et plena pericli

Multa diu casus victor superaverit omnes.

Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.

Saepe illum abruptis in vallibus Apennini

105

Versantem, luctantis equi cum frangeret armos

Praecipitansque viam obstrueret torrentibus imber,

Poeninas vel per fauces tractusque volantem

Aerios, summo miseratae e vertice, Nymphae

Optavere graves cohiberent nubila nimbos.

110

Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.

Saepe illi ad magnos reges mandata ferenti

Astitit unigena proles Iovis, ut bona mater:

Vt mater bona, quae charo timet omnia nato

Et cupit in duros comitem sese addere casus.

115

Tum pueri mirata oculos et verba loquentis,

- Ipse meas artes iam nunc tibi, dixit, habeto -.

Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.

Testis adest triplices magnas discreta per oras,

Fluviorum nemorumque ferax pecudumque virumque

120

Gallia, non auri, pictae non indiga vestis;

Diversosque iugo ad ventos interque cadentem

Surgentemque diem longo protenta Pyrene,

Altis quae geminas despectat frontibus undas.

Tum dictis factisque potens illa inclyta bello

125

Lataque et in latas Hispania dissita terras.

Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.

Hae nam te insolita orantem, aversasque suorum

Flectentem regum mentes, Giberte, videbant,

Acceptos conversa sonos cum vocis imago

130

Redderet, et dociles iterarent nomina ripae.

Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.

Testis et Adriacus, parvo qui flumine Rhenus

Lambit humum; testis Thuscis haud maximus undis,

Maior prole virum, et divinos Arnus honores

135

Promeritus, coelum divisque recentibus augens,

Pulchros qui colles, pulchramque intersecat urbem:

Gens quorum imperio dispar, nec legibus aequa,

Illius in studiis iam dudum et amore quiescit.

Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.

140

Tu vero, tu Roma, tui genus ecquod alumni

Iam non curarum, non commemorare laborum

Vna potes? tolle egregium per saecula nomen,

Tolle decus, daque alta virum volitare per ora.

Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.

145

Quantum Trinacriae vertex se sustulit Aetnae,

Aut cinctus stellis Atlas, aut Caucasus ingens,

Tantum clara virum Romae se nomina tollunt.

Illa novos tibi coelestum concessit honores

Antiquis cumulans: at tu praesentia saecla

150

Firmabis veterumque abolebis damna malorum.

Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.

Ecce tibi laeto vestit se gramine tellus

Et tibi sylva comas nutrit, tibi pabula surgunt;

Foecundus mites implet tibi pampinus uvas,

155

Palladis et nigrum tibi ducit bacca colorem;

Tum spisso quem rete trahant vel harundine longa,

Flexivagus nostris crescit tibi piscis in undis.

Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.

Accipe quae tibi Parnasi de colle sorores

160

Dona ferunt, sacram lauri de fronde coronam,

Et plectrum, et citharam, scriptasque ab Apolline chartas,

Aeternum quas ediscant celebrentque minores.

Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.

Accipe quae calathis porgunt tibi munera Nymphae,

165

Luteolum calthae florem casiamque virentem,

Liliaque violasque et purpureos hyacinthos.

Haud porxisse prius poterant: bella, horrida bella,

Pertulimus, dulces et deformavimus agros.

Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.

170

Vt cum lethiferos accendit Syrius ignes,

Rivus aquas, hortus flores, pratum invidet herbas;

Pallet humi nullo facies depicta colore,

Ipsa suos sitiens foetus non educat arbos,

Intereunt fruges siliqua labente perustae;

175

Arva colit nemo siccis arentia glebis,

Vomeris et durum non admittentia dentem:

Cuncta iacent nimio coeli contusa calore:

Tristia sic nostris aderant prius omnia terris.

Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.

180

At postquam laetos effudit Iuppiter imbres,

Rivus aquas, hortus flores, pratum explicat herbas;

Ipsa viret tellus, ripae collesque nitescunt.

Dant segetem sulci, nemus altas sufficit umbras;

Poma suos curvant crescentia pondere ramos;

185

Ruris turba Deam venerata ligonibus udam

Vertit humum et putres exercet vomere campos.

Cuncta vigent coeli foecundis roribus aucta:

Nostras sic iucunda manent nunc omnia terras.

Volvite maiores, vaga flumina, volvite lymphas.

190

At vos in septem discreti culmina montes,

Tuque, pater Tyberine, tuum qui flumen Olympo

Devehis, hunc olim vobis multosque per annos

Sic satis o tenuisse: meam mihi iam date partem.

Ipse dabo multis, ne sint mea gaudia sola:

195

Et tandem nostris iuvenem concedite terris".

19. pro Gorytio votum ad deos
quibus aediculam exaedificaverat

Sancta, quibus propriam posuit Gorytius aram,

Numina, perpetuosque arae sacravit honores,

Humani columen generis, divina puella,

Ipse sibi legit summi quam rector Olympi,

5

Et tu, divinae genitrix augusta puellae,

Felix sorte tua, felix nata atque nepote,

Aetereique puer magnum patris incrementum,

Arte boni quos egregia coeloque Savini

Spectari, Pario et spirare in marmore fecit:

10

Hac vos pro pietate illi, pro munere tali

Reddite, si sacrorum unquam pia carmina vatum

Et castae movere preces coelestia corda,

Reddite quae posco, mea nec sint irrita vota:

Vt quos longa dies miseris mortalibus olim

15

Advectat varios senio veniente labores,

Aegrum animum et segnes effoeto in corpore sensus,

Inque solum pronos vultus nixisque bacillum

Poplitibus, tardosque gradus tremebundaque membra,

Tum crebras lachrymis causas, et dura suorum

20

Funera et eversos mutata sorte penates,

Quaeque alia ex aliis passim mala consternatas

Implerunt terras cupidi post furta Promethei:

Horum ille immunis totos centum expleat annos

Auspiciis, Superi, vestris, et numine vestro

25

Integer, ut nunc est, nec longae damna senectae

Sentiat: et charus patriae, iocundus amicis,

Dives opum, Roma incolumi Latioque fruatur.

 

20. hymnus ad divum Stephanum

Nam quae te culpae et sceleris tam dira cupido,

Infelix Solime et saeclis damnanda futuris,

Corripuit? tantas aut quis furor egit in iras?

Vt iuvenem patris aetherei praecepta canentem

5

Dicta tibi et veterum reserantem oracula vatum

Praestanti eloquio, teque ad meliora vocantem,

Compita per mediasque vias e moenibus urbis

Illusum expuleris; tum caeca perdita mente

Concursu pressum ingenti, saxisque petitum

10

Nudatos artus, ceu quondam grandine densa

Iuppiter ingeminans terram quatit aethere ab alto,

Crudelis letho dederis nil tale merentem?

Ille quidem placido sustollens lumina vultu

Lustrabatque oculis coelum, intrepidusque pericli

15

Laudabat superos, et spe sua damna levabat:

Cui se, quantus erat, manifesta in luce videndum

Ipse pater Divum dederat cum compare nato

Sublimis, medioque illi fulgebat Olympo.

Quin etiam extremo cum iam sub fine laborum

20

Disiectus duro frontem et cava tempora nimbo

Iret iter propius lethi, tamen hostibus ipsis,

Pro scelere immani moriens, pro talibus ausis

Ah veniam superos anima fugiente rogabat:

Placabat superos hosti iam frigida lingua.

25

Salve, bis senis lectus parere magistris,

Macte animo, puer, egregio et praestantibus ausis,

Macte nece, et veris magnum decus addite Divis.

Tu princeps ignominiam plagasque cruentas,

Et longum memoranda nepotibus aspera fata

30

Magnanimi post Herois, quem candida partu

Coelicolum regi tecto sub paupere Nympha

Non ullam venerem, nullos experta hymeneos

Ediderat patrii flavas Iordanis ad undas,

Testis ades facti: sacro tu primus ab illis

35

Sanguine palmiferae terram conspergis Idumes:

Et pulchrae insolitos decerpens laudis honores,

Purpurea gaudes frontem cinxisse corona:

Vnde tibi grati nomen dixere minores.

Te colimus: certo tibi tempore sacra quotannis

40

Rite damus et thura tuis imponimus aris.

Quod si ulla o votisque hominum precibusque moventur

Numina, nec cunctis adeo stat perdere Divis

Ausoniam populosque Italos nomenque Latinum,

Atque malis prope iam confectae moenia Romae,

45

Sancte, veni, coetusque tuos tuaque aurea templa,

Laeti quae festa velamus fronde per urbes,

Dexter adi, placidusque animis illabere nostris.

Ac primum miseris bellorum et caedis amorem

Da, Pater, exuere et tercentum mittere in annos

50

Tigrimque Tanaimque ultra, et post ferre quietem

Sollicitos populi fasces, adiectaque regnis

Regna super, validoque undantia milite castra,

Et pacem venerari et mitia vertere duris:

Dein pestes scelerum tantorum, atque agmine longo

55

Multa odii concreta modis mala semina diris,

Infectasque diti labes et crimina purga

Heu solito graviora, irasque averte Deorum.

 

21. armilla aurea Lucretiae Borgiae Ferrariae Ducis
in serpentis effigiem formata

Dypsas eram: sum facta, Tago dum perluor, aurum

Tortile Nympharum manibus decus: at memor olim

Eridani, auditaque tua, Lucretia, forma,

Heliadum ne te caperent electra tuarum,

5

Gestandum charae fluvius transmisit alumnae.

 

22. de Iulio puero qui se ipsum pinxerat in tabula

Vt sol, cum placidis semet depingit in undis,

      A te sic ipso picte puelle micas.

 

23. Pegasus equus paternum insigne

Graecia cum celeres mihi daedala fingeret alas,

      Esse, homines, vobis dixit in astra viam.

 

24. cum cereis albis dono missis Bernardo monacho

Vivat in Euganea reliquum tibi lumen oliva,

      Cera sed in sacris luceat alba tuis.

 

25. camino inscriptum

Hanc nisi Phoebeo rapuisset ab orbe Prometheus,

      Ars homini flammae nulla, nec usus erat.

 

26. Politiani tumulus

Duceret extincto cum Mors Laurente triumphum

      Laetaque pullatis inveheretur equis,

Respicit insano ferientem pollice chordas

      Viscera singultu concutiente virum.

5

Mirata est, tenuitque iugum: furit ipse pioque

      Laurentem cunctos flagitat ore Deos.

Miscebat precibus lachrymas lachrymisque dolorem;

      Verba ministrabat liberiora dolor.

Risit, et antiquae non immemor illa querelae,

10

      Orphi Tartareae cum patuere viae,

"Hic etiam infernas tentat rescindere leges,

      Fertque suas, dixit, in mea iura manus".

Protinus et flentem percussit dura poetam,

      Rupit et in medio pectora docta sono.

15

Heu sic tu raptus, sic te mala fata tulerunt,

      Arbiter Ausoniae, Politiane, lyrae.

 

27. Galli epitaphium

O fatis nimium duris exercita Roma,

      Ten decuit toties ultima damna pati?

Ille tuus sanguis Gallus, tua magna voluptas,

      Gallus Aventini gloria prima soli,

5

Gallus Musarum et Phoebi gratissimus hospes,

      Donavit cithara quem pater ipse sua,

Et cinxere Deae lauro et dixere poetam

      Melpomeneque suum, Calliopeque suum;

Cui lex et bene suadus honos, rectique cupido,

10

      Et probitas cordi simplicitasque fuit.

Candida cui ridebat hianti copia cornu,

      Et faciles Nymphae semicaperque Deus;

Mater et incanos spicis evincta capillos

      Implebat laetis messibus arva Ceres;

15

Cui Nar sulfureus, nigra cui Farfarus unda,

      Et qui, Roma, tuas Fucinus auxit aquas,

Atque Almo, atque Anio Tybrisque paterque Numicus

      Flumina iusserunt largius ire sua:

Delitiae, mea Roma, tuae, lususque leporque,

20

      Et spes, et senii remus et aura tui,

Gallus, per quem oblita tuorum es ante malorum,

      Occidit: heu sine amore et sine lege Deos!

 

28. Iulii Secundi pontificatus maximus

Illa piis populis mundoque accepta recenti,

      Sub Iove cum nondum ferreus orbis erat,

Nec proscissa graves vertebant arva iuvenci,

      Vinea nec lachrymas falce resecta dabat,

5

Mella sed aeriae sudabant roscida sylvae,

      Et lac pro gelida flumen habebat aqua.

Nunc o nunc redit ad primos bona quercus honores,

      Quos habuit, mundi cum tener orbis erat;

Quercus, glande sua quae quondam Heroas alebat,

10

      Cura Deum quercus sancta piumque nemus,

Dignaque Cecropiae pinguis cui sylva Minervae

      Cedat, et Herculeis populus apta comis;

Cedat et ipsa suo laurus Phoebeia luco,

      Inflexaeque pedem Bacchica serta hederae,

15

Vel myrti Veneris, vel Sylvani cyparissi,

      Vel quae capripedi pinus amata Deo est.

Namque boni mores nostro rediere sub aevo,

      Vt primum posito constitit illa situ:

Simplicitasque inculta comam, rectique cupido,

20

      Et lex et probitas et sine labe fides.

Nec redit ad primos tantum bona quercus honores,

      Quos habuit mundi cum tener orbis erat:

Sed provecta solo nitidis caput inserit astris,

      Quantum homines aluit, tantum alitura Deos.

 

29. Caroli Bembi fratris epitaphium

Qualis honos coeli, puro cum surgit Olympo

Lucifer et fessis clarum caput exerit astris:

Tale decus te, Bembe, tuis mala fata tulerunt.

 

30. Herculis Strozzae epitaphium

Te ripa natum Eridani Permessus alebat,

      Fecerat et vatem Marsque Venusque suum.

Iniecere manus iuveni et fatalia duris

      Stamina pollicibus persecuere Deae.

5

Vxor honorata manes dum conderet urna,

      Talia cum multis dicta dedit lachrymis:

"Non potui tecum dulcem consumere vitam:

      At iam adero amplexans te cinerem ipsa cinis".

 

31. Marci Antonii Gabrielis Veneti epitaphium

Demessam patriae segetem crescentibus herbis

Morte tua, venerande puer, specimenque relinquis

Praereptum genti morum et virtutis avitae.

Te Patavi colles, vitrea te Silis in unda,

5

Te Veneti flevere lacus, terque Hadria vastum

Implevit gemitu moerens et questibus aequor.

 

32. Philippi Beroaldi minoris epitaphium

Felsina te genuit, colles rapuere Quirini,

      Longum audita quibus Musa diserta tua est.

Illa dedit rerum domino placuisse Leoni,

      Thebanos Latio dum canis ore modos.

5

Vnanimes raptum ante diem flevere sodales,

      Nec Decimo sanctae non maduere genae.

Quae pietas, Beroalde, fuit tua, credere verum est

      Carmina nunc coeli te canere ad citharam.

 

33. Scythae Poetae Feltrini epitaphium

Scythae oculos clausit Phoebus: flevere sorores,

      Fleverunt Charites, funera duxit Amor.

 

34. Certaldi philosophi epitaphium

Et terram et coelum ingenio Certaldus obibam,

      Quaeque fuere aliis clausa, reclusa mihi.

 

35. Longolii epitaphium

Te iuvenem rapuere Deae fatalia nentes

Stamina, cum scirent moriturum tempore nullo,

Longoli, tibi si canos seniumque dedissent.

 

36. Leonici epitaphium

Naturae si quid rerum te forte latebat,

      Id legis in magno nunc, Leonice, Deo.

 

37. Telesillae epitaphium

Quid mors tam pulchram rapuisti dura puellam?

      Nunquid, me miserum, te quoque tangit amor?

 

38. Catelli epitaphium

Nil tibi non dominus tribuit, Bembine catelle,

      A quo nomen habes, et tumulum et lachrymas.

 

39. fictum pro antiquo

Aelia natorum manesque sequuta mariti,

      Vsa sua iacet hic Septimiana manu.

Vir Turrinus erat, cum quo tria lustra peregit,

      Iurgiaque in sancto nulla fuere toro.

5

Binaque de primo Suscepit pignora partu,

      Dein natam matris spemque metumque suae.

Crudeles Divi, proles adoleverat, at mors

      Iniecit tetricas perviolenta manus.

Post quae moerentem, ne quid superesset amanti,

10

      Abstulit orbatae proxima luna virum:

Quem simul ac flamma vidit lambente cremari,

      "Ergo ibis, tecum nec tua, dixit, erit?

Eripies mihi tu nunquam hoc, fortuna: licebit

      Hoc saltem invita te potuisse mihi".

15

Dixerat, et stricto fixit sua pectora ferro:

      Sic moriens charo nunc quoque iuncta viro est.

 

40. Iacobi Synceri Sannazari epitaphium

Da sacro cineri flores: hic ille Maroni

      Syncerus Musa proximus, ut tumulo.

 

41. Lucilii Bembi filii epitaphium

O multum dilecte puer, quae dura parenti

      Fortuna invidit te superesse tuo?

Quam producebam laetus te sospite vitam,

      Erepto peior morte relicta mihi est.