Fausto Andrelino amores sive Livia 1

Testo base di riferimento: G. Tournoy-Thoen, 1982

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone

Altre sezioni


1.

Horrida grandisonis alter canat arma cothurnis,

      Anxia quae Gallo Roma sub hoste tulit,

Vel canat Othrysio madefactos sanguine campos,

      Sparsa vel Emathio membra cruenta solo,

5

Mutua fraternae referat seu vulnera dextrae,

      Troica seu Danaa regna subacta manu.

Ista decent clarum sublimia gesta poetam,

      Inclyta cui magnum Musa ministrat opus.

Dum puer audaci nimium petit ardua cursu,

10

      Icarus in vitreas praecipitatur aquas.

Cum regeret Phaeton vetitos temerarius axes,

      Decidit a summo lapsus ad ima polo.

Sic ego proruptos tentem si verrere fluctus,

      Nostra sub ingenti pondere cymba ruet.

15

Non mihi sunt valido firmatae robore vires,

      Nec mea scit vastas findere puppis aquas;

Proxima vix intrat tangentes littora fluctus,

      Discat ut ignotas per freta summa vias.

Pristina materni linquens vestigia nidi,

20

      Non facit aerium protinus ales iter.

Illa sed in ramis volitans assuescit opacis;

      Inde secat posito quenque timore locum.

Omnia qui recto metitur pondera sensu,

      Non timet eventus fata sinistra sui.

25

Ipse canam viridi cithara leviore sub aevo,

      Vt grave flagranti pectore vulnus alam,

Vt fera dent misero tetricae mihi fila sorores,

      Quantaque mutata gaudia sorte feram.

Scilicet insano dulces in amore dolores

30

      Inque hilari tristis pectore cura viget.

Hoc bene conveniens humili modulamen avenae;

      Pondera sunt humeris ista ferenda meis.

Prima Cupidineis aetas manet apta triumphis:

      Non gaudet veteri sanguine mollis amor.

35

At, si fata sinent, veniet cum serior aetas

      Plenaque Castalio pocula fonte bibam,

Non nisi magnanimo deductos sanguine reges

      Promptior ingenti spiritus ore canet.

Tu quoque magna feres vigilati dona laboris

40

      Cumque tuo, princeps, vate superstes eris.

Et mea quae cinxit viridanti tempora lauro,

      Martia divinum Roma videbit opus.

Optima non metuunt rodentes carmina blattas,

      Missa nec irato tela trisulca Iove,

45

Nec spaciosa timent cariosi tempora saecli,

      Illa licet rabido gutture cuncta vorent.

Libera maiori dabimus cum carbasa vento,

      Amplaque non humili maeta teretur equo,

Attollam excelso tumefactas vertice cristas;

50

      Sera licet veniat gloria, grata tamen.

Nec minus ipsa suo sese iactabit alumno

      Notior ingenio Livica terra meo.

Gaudet et ut magno tellus Andina Marone,

      Sic novus Aemylio splendor in orbe ferar.

55

Nuper ut oppositis adversum umbonibus agmen

      Reiiciam intrepida fortior ipse manu.

Ante triumphales, populo plaudente, quadrigas

      Livida cum rabido pectora dente traham.

Ingenua supplex venia donabitur hostis:

60

      Quae datur ex victo, gloria sola iuvat.

Tam bona speramus venturae insignia palmae:

      Noscit ab ingenio quisque futura suo.

Inclyta sed valeant tantae praeconia famae:

      In mea nunc facilis vota puella sat est.

 

2.

Heu mea quam saevis carpuntur viscera flammis,

      Intima furtivus quam premit ossa vapor!

Torrida Sicaniis veluti calet Aetna cavernis,

      Sic mea ferventi corda furore calent.

5

Non mihi Vesviacis rupti fornacibus ignes,

      Nec gravis Icarei syderis ardor obest;

Non Phaetontaei, passa est quos terra, calores,

      Sicca nec exusto chaumata facta polo.

Tanta cruentato pariunt incendia vati

10

      Semper in exitium lumina visa meum.

Vt liquefacta cremant rapidae cito sulphura flammae,

      Sic mea sunt subita membra cremata face.

Saucia tam celeri stupuerunt pectora toelo,

      Morsa repentino ceu stupet agna lupo,

15

Tenderet aut vitrei gelidas cum fontis ad undas,

      Intempestivo cerva fugata cane,

Aut streperet fragili cum lentus harundine pastor,

      Quem ferit ignota missa sagitta manu;

Risit inassueto strictas fervore medullas

20

      Et puer illato vulnere laetus abit

Qualis, in Aemathiis prostrato montibus angue,

      Cynthius inflata mente superbus abit;

Qualis abit victor caesa Tirynthius hydra,

      Qualis et Eoo Bacchus ab orbe redit.

25

At rudis insolitum veluti fert taurus aratrum,

      Ecce novo ferimus colla subacta iugo,

Vtque ferox validis sonipes retinetur habenis,

      Qui modo pugnaci fronte timendus erat,

Arcta cathenato cohibent sic vincula nodo.

30

      Heu male mutata iura paterna vice!

Nulla queat tantos solvisse potentia nexus:

      Tam mea sunt forti pectora vincta manu.

Prima rudem nitidis iuvenem si flexit ocellis

      Livia, nil mirum est: mollis et aptus eram.

35

Vt liquida in varias formatur caera figuras,

      Sic capiunt quemvis membra tenella modum.

Si semel hanc videat, totum qui concutit orbem,

      Protinus, ut visa Gorgone, marmor erit.

Haec rigidum traheret, ceu vis Magnesia, ferrum.

40

      Haec daret indomitas sub sua iura feras.

Vreret haec Orcum, terram, mare, sydera, caelum:

      Tanta sub ardenti lumine flamma micat.

Haec utinam aeternos facies paritura dolores

      Esset adhuc oculis conspicienda meis!

45

Impia non facerem toti convicia caelo,

      Cum videam duros in mea vota deos.

Squallida non miseros macies obduceret artus,

      Nec lentos caperent ora coacta cibos;

Tracta nec exirent imo suspiria corde,

50

      Dum queror ad surdas, nocte silente, fores;

Ipsa nec incautum tacito me luderet astu

      Iam totiens pactae conscia noctis anus

Publica nec fierem mordentis fabula vulgi,

      Dum vagus incerti turbinis instar agor;

55

Nec premeret dubius suspectum terror amantem

      Ne sit in externo Livia nixa sinu.

Vivat amica licet Dictynna castior ipsa,

      Nulla tamen vario forma timore caret.

At postquam infixum est natali sydus ab hora,

60

      Vt nostrum aeterno ferveat igne iecur,

Fortiter ipse feram scopulo patientior illo,

      Sedula quem vasti percutit unda maris.

Forsitan haec nullo patientia victa labore

      Mansueta versos sentiet aure deos.

65

Quae fuit asperior rabidoque ferocior urso,

      Parrhasis est multa flexa puella prece.

Praestitit ipsa suo duram se Lesbia vati,

      Atque insperanti facta benigna viro est.

Mallet et in teneris cecidisse Propertius annis

70

      Quam sua foemineo colla dedisse iugo,

Tanta sed optata suscepit gaudia nocte,

      Nullus ut in tota laetior urbe foret.

Difficilis miserum Nemesis torquebat amantem,

      Ad duram insomnem passa iacere domum.

75

Gramina Phasiacis decocta bibisset ahenis

      Ipsaque Circaea structa venena manu,

Et lectam Haemoniis hausisset collibus herbam

      Et gravidum indomitae quod parit inguen equae,

Ferrea si solos Nemesis vertisset ocellos,

80

      Ferrea sed, quanvis ferrea, versa tamen.

O quotiens Naso lachrymis suffusus abortis

      "Pande fores", dixit, "pande, Corynna, fores".

At rapienda dabat celeri sua verba procellae,

      Et vano ingratas sparserat ore preces.

85

Longa tamen rigidum domuit constantia pectus,

      Et modo iam pulsus saepe receptus erat.

Non amet aut discat duros tolerare labores,

      Optati compos qui velit esse sui.

 

3.

Quis furor, o demens? quae tanta superbia formae?

      Quid nimio audaci fronte decore tumes?

Non secus incluso taurinus flamine follis

      Et gravis extenso foemina ventre tumet.

5

Non pila, non alio plena est vesica tumore,

      Quam iacit assueta turba iocosa manu.

Puniet ipsa tuos ultrix Rhamnusia fastus,

      Vt sit delicto congrua poena suo.

Hancne putas viridi mansuram in corpore dotem,

10

      Nec caritura suis laevia membra bonis?

Falleris: ista fugit nunquam reditura iuventus,

      Et quaecunque brevi tempore forma perit,

Vtque levis tenues vanescit fumus in auras,

      Sparsaque ceu modico rore favilla cadit.

15

Florida vernanti laetatur terra colore;

      Sicca sub aestivo mox iacet illa Cane.

Invida praecipiti labuntur tempora cursu,

      Labitur ut volucri pulsa carina Noto.

Hinc tacitum festinat iter cum morte profunda

20

      Non intellecto curva senecta gradu.

Hinc Genium fragili succensum flore piabant,

      Vt memor exigui temporis ille foret.

Vt corrupta fluunt cunctarum semina rerum,

      Omnia sic illis quattuor orta fluunt.

25

At tu, si parili mecum certabis amore,

      Vives post nullos interitura dies.

Edita sint tenui quamvis mea carmina rivo,

      Magnus et in parva piscis abundat aqua.

Sunt data pro minimis grandissima praemia gemmis:

30

      Quaelibet est proprio res satis ampla bono.

Si vaga contemnis victurae murmura famae,

      Ipsa cades brutas inter habenda feras.

Scilicet humano quivis de sanguine cretus

      Gaudet ab aeterna posteritate legi.

35

Testis adhuc superest fausti memorator Achillis,

      Quod bene Meonio carmine notus erat,

Crebraque cum largo fudit suspiria fletu,

      Quod non, heu, tanto dictus ab ore foret.

Aurea neglecto mavis si praemia versu,

40

      Irrita pro stabili munera laude petis.

Caetera vanescunt dubiae ludibria sortis,

      Sola sed aeternum carmina nomen habent.

Quid Nova Carthago, clarae quid Pergama Troiae,

      Ipsa quid, ablato carmine, Roma foret?

45

Hoc Libycos orbes, hoc Inda monilia vincit,

      Cedit et huic aurum, Parthica terra, tuum.

Foelix, quae fuerit sacro celebrata poetae,

      Cuius honorato carmine nasus inest!

Non bene quisque dato celeri pede currere signo

50

      Missus ab Aeleo carcere novit equus.

Alter erit, fateor, Narcisso pulchrior ipso,

      Tanta sed in nullo vivet amante fides.

Ipsa iuvat potius fidei constantia purae,

      Quam mala quae ficto corpore forma viret.

55

Si Gnosis fidum sortita fuisset amantem,

      Non flesset rabidis sola relicta feris;

Icta nec arsisset letali vulnere Dido,

      Nec foret infanda Phyllis adempta nece.

Forsitan exili natum de semine vatem

60

      Despicis, illustri conspicienda domo.

Si mea non rutilant antiquis atria caeris,

      Ipse nec insigni stemmate clarus eo,

Alta tamen nostrae dedimus primordia genti,

      Sumque meae primus nobilitatis honor.

65

Scilicet est aliquid propriam sibi quaerere laudem

      Atque suo ex humili surgere Marte loco.

Quem relevat virtus multo sudata labore,

      Nobilior Paulis ille duobus erit.

Heu, quotiens, cernes sparsos cum vertice canos

70

      Factaque sublato crispa colore, gemes!

Heu, quotiens referes, tensis ad sydera palmis:

      "Me miseram, qualis Faustus amator erat!

Ast ego sum nunquam iuvenem miserata querentem,

      Nostraque nescio quo lapsa iuventa modo est!

75

O utinam expertis cantatae viribus herbae

      Demeret annosum saga perita situm,

Dempsit ut effeti rugosos Aesonis artus,

      Quae male fraterno tincta cruore fuit!

Non ego fraudarem geniali dote iuventam,

80

      Nec sinerem cassos stulta perire dies.

O nimium cauto sapiens in pectore sensus,

      Qui sciat oblata commoditate frui!"

Haec et plura tuis interpellata querelis

      Sub bibulo sterilis condet arena loco.

85

In sua iam carpas abeuntes semina fructus:

      Tota datur merito vita fruenda suo.

 

4.

O penitus nostris facies infixa medullis!

      O desyderii maxima cura mei!

Cur sinis ut tanto feriam mea pectora planctu,

      Moestaque continuis fletibus ora rigem?

5

Hos ego si totiens fudissem ad marmora luctus,

      Mota forent lachrymis marmora dura meis.

Vota, preces, tormenta, dolor, suspiria, questus,

      Et data sunt celeri verba ferenda Noto.

Ferrea montano circundata viscera saxo

10

      Et rigida fultum Gorgone pectus habes.

Immiti rabidae possunt tibi cedere tygres

      Ortaque silvestri torva leena iugo.

Vsibus assiduis longum terit omnia tempus,

      At tua flat nullo molliter aura die.

15

Excute tam duro clausas sub pectore cautes

      Et non humanae rustica corda ferae.

Vt periit primus tauri fabricator aheni,

      Sic fera supplicio digna puella suo est.

Mollia conveniunt tenerae praecordia formae,

20

      Nec tumidus roseo fastus in ore decet.

Quaelibet ingenuo pietas in corpore regnat;

      Saevicies diris convenit ipsa feris.

Displicet et nulla placabilis arte puella;

      Mitia cum facili pectora mente placent.

25

Iasis abiicitur surda truculentior unda;

      Laudatur cupido blanda Lacaena Pari.

Ipsa dedit tenerae specimen natura puellae,

      Ne desit numeris illa vel illa suis.

Etsi nostra cavo contusa est marmore lympha,

30

      Haec erit obsequiis vita dicata tuis.

Rebus in angustis verus spectatur amator:

      Certus amor nulla sorte perire potest.

Sic docet in Danaum iuvenis Phoceus Horestem,

      Et rea quos Phrygii sanguinis hasta tolit,

35

Sic fera quos Siculi religarunt claustra tyranni,

      Et qui fraterna morte redemptus obit.

Sed manet inprudens duri sectator amoris:

      Non facit ad talem finis honesta virum.

Ille, licet Croesus, misero fit vilior Iro,

40

      Sentit et aeternam fama sinistra notam.

Si saperem, crudas odissem iure puellas:

      Spernere quae vellem, tela coactus amo.

Displicet et sumpta est aegro medicina iacenti,

      Gaudet ab invisa postmodo liber ope.

45

Tensa sed ancipiti quanvis sint carbasa vento,

      Detulit in tutos saepe procella sinus.

 

5.

Hei mihi, quam durum est alieno vivere sensu,

      Quam durum est ipsi subdere colla iugo!

Ecce miser dominam per devia rura vagantem

      Cogor et invitus, qua iubet illa, sequi.

5

Ibimus ad calidi longinquam Ganzis harenam,

      Ibimus Herculeas, si velit illa, vias,

Ibimus extremas mundi quascunque per oras,

      Invia qua nullo sunt loca trita pede,

Longa nec incerti tardabit semita cursus:

10

      Tam levis est ipso passus amore labor.

Libera qui molli subiecit colla cathenae,

      Non timet ille tuos, curva Malea, sinus.

Non hunc Scylla rapax terret, non vasta Carybdis,

      Non ea quae duplex littora Syrtis habet,

15

Non gravis exustos findit cum Syrius agros,

      Non, quae cocta novo frigore torpet hyems.

Non timet arenti sitientes gutture fauces,

      Et valido duram sustinet ore famem.

Multa licet faciat Curio damnanda severo,

20

      Nil praeter facilem curat amator heram.

Foemineum fortis stamen versavit Achilles,

      Dum cupit amplexus, Deidamia, tuos.

Nec minus Alcidem memorant data pensa trahentem

      Illa, qua fuerant monstra subacta, manu.

25

Adde quod herboso tauros de monte Pheraeos

      Rusticus ad vilem duxit Apollo casam.

Cogitur immensi quaecunque potentia mundi

      Dura pharetrati frena subire dei.

Ne me igitur, tetrici, mollem damnate, Catones;

30

      Ipse ego sum dempto sanctus amore Numa:

Lascivum genitrix vatem natura creavit;

      Improba sint quanvis, quae dedit illa, sequor.

Provida quae mandant naturae iura potentis,

      Inviolata suis legibus illa manent.

35

Ignoscenda venit tanti sed culpa furoris:

      Invidiosa mei causa furoris adest

Qua sine nocturna lux est obscurior umbra

      Qua sine viventi nil mihi dulce reor.

Hermionem superat, superat Nycteida, tuque,

40

      Pulchra, stupes tanto victa decore, Venus.

Est aliqua in raram virtus periisse puellam:

      Quae venit ex turpi, sordida fama venit

Ite procul, timidi, procul hinc discedite, segnes:

      Non nisi magnanimis est Venus apta viris.

 

6.

Annua versatis mandantur semina sulcis,

      Pinguis ut exculta messis abundet humo.

Iunguntur teneris praecelsae vitibus ulmi,

      Vt sua veloci pressa sit uva pede.

5

Vt capiat longo speratas tempore merces,

      Anxius in mediis navita sudat aquis.

Vitalem intensos segetem formica per aestus

      Servat, ut a gelida tuta sit illa nive.

Quam suavis, quam blanda quies, quam grata voluptas,

10

      Quam nihil optata spe cecidisse iuvat!

At nos fallaci stultam sub amore iuventam

      Trivimus, ut nostro certa sit aura malo.

Sed mea vesanis agitata est cymba procellis,

      In caecisque fuit pene sepulta vadis,

15

Fidaque cum tuti sperarem littora portus,

      Saevior infesti nunc maris unda tumet.

Non semper media pugnat gladiator arena:

      Sedulus e nostro corde triumphat Amor.

Ast ego sim quanvis letali saucius ictu,

20

      Apparent nullo vulnera facta loco,

Illaque putrescunt cunctis ignota medelis:

      Multiplicat vires abdita flamma suas.

Nota licet fieret tantorum causa malorum,

      Non ego Paeonia liber ab arte forem.

25

Non rapidis praeceps undis extingueret Haebrus,

      Nec cantata meas tolleret herba faces.

Non levat hunc Paean, non hunc Medea furorem

      Hic superimpositis auctior ardet aquis,

Ardet ut immensis sparsum magis imbribus arvum,

30

      Quod proprio arboreas non cremat igne comas,

Vtque Hyera in medio vastas vomit aequore flammas.

      O natura modis prodigiosa tuis!

Non tamen haec perdit morientes flamma medullas,

      Maior ut assiduo poena dolore fluat:

35

Sic male Caucasea religatus rupe Prometheus,

      Sic Tytius saevam pascit inultus avem.

Livia sola potest nostros lenire dolores,

      Improbus incauto quam mihi iunxit Amor.

Sola cruentato latum quod pectore vulnus

40

      Fixit, Achillaeo tollere more potest.

Fervere perpetuo debent si nostra vapore

      Membra, salutiferum non habitura modum,

Vos, o ducentes mortalia pensa sorores,

      In quarum arbitrio morsque salusque manet,

45

Hanc, precor, hanc animam tantis exolvite poenis

      Vt saltem hoc possim morte carere malo.

Ipse licet miti foelix in amore triumphes,

      Impia tam gratum toxica nectar habet.

 

7.

Perdita si miseri mens est tibi subdita vatis,

      Cur possessa fero sub pede colla premis?

An proba sublimis merito tibi fama triumphi est,

      Si tua iam strato saeviat ira viro?

5

Ah nimium facilis res est, mihi crede, iacentem

      Vincere, qui nulla se tueatur ope!

Inclyta paganae praeponit Olympia palmae,

      Qui velit invicto digna trophaea viro.

Semper ab excelso quaerenda est fama triumpho:

10

      Maxima nam summis gloria rebus inest.

In nova magnanimi pugnant armenta leones,

      Nec facit ad tantam praeda minuta sitim.

Lemnia turbato quae suggerit arma Tonanti,

      Non nisi se magno sanguine pascit avis.

15

Ipse ferox elephas, niveo qui dente superbit,

      Horribili parvas non petit ore feras.

Vilia si modico domuisset monstra labore,

      Non foret Herculeae gloria tanta manus.

Tu quoque, cunctarum dux invictissime rerum,

20

      Ne vaga de minimo nomina vate geras,

Grandius armigerum decus est superare Tonantem

      Et dare luctantes sub tua iura deos.

Si tamen humana clarum de laude triumphum

      Concupis, unde tibi palma petatur, habes.

25

Impia quae nostros praedata est Livia sensus,

      Fortia fac dextrae sentiat arma tuae.

Maior erit, pharetrate puer, tibi gloria, quam si

      Vincta forent laqueis numina cuncta tuis.

Pulchrius hac nihil est, nihil est hac durius una:

30

      Forma quidem digna est vivere, corda mori.

Da, puer, arguto pulsandas pectine cordas,

      Da Methymnaeo cymbia plena mero.

Qui modo durus erat, tygrique immanior ipsa,

      Annuit et dextro sternuit ore deus.

35

Vt rigidum assidua teritur rubigine ferrum,

      Sic gravis assidua flectitur ira prece.

 

8.

Qualia odorato sudant opobalsama ligno,

      Qualia vel dives cinnama mittit Arabs,

Qualia fumantes fragrant pia thura per aras,

      Qualis et e fracto cortice nardus olet,

5

Talia nunc sumpsi luctantibus oscula linguis,

      Oscula per longas continuata moras.

Ac veluti demens stimulanti concitus oestro,

      Signabam innumeris morsa labella notis.

Murmura Chaonias superabant nostra columbas,

10

      Quaeque salax verno tempore passer habet.

Non secus implicitae flexis sunt vitibus ulmi,

      Non secus est hederis hasta revincta suis,

Quam mea sunt valido circundata brachia nexu,

      Quam mea pectoribus pectora iuncta tuis.

15

Omnia dum prodest lapsi discrimina casus

      Et mala iam tepido passa referre sinu,

Oscula ruperunt medias iterata querelas

      Mixtaque cum blandis dulcia verba iocis.

Non tot avara dedit poscenti Lesbia vati,

20

      Illa licet nulla sint numeranda die.

Talia non rapuit geminata basia nocte,

      Cum sua furtivus gaudia caepit amans.

Talia non dederat, totum quae pulsa per orbem

      Agresti tandem de bove facta dea est,

25

Nec regit incertos fido quae sydere nautas,

      Dum micat arctoo Parrhasis Vrsa polo,

Talia non Danae turrim servata per altam,

      Dum fluit in teneros aurea gutta sinus,

Lusa nec albentis falsa sub imagine cygni,

30

      Ipsa nec a ficto vecta puella bove,

Talia non Semele telis exusta trisulcis,

      Nec quaecunque suum flexit amica Iovem.

Tam bene mellitus redolentis spiritus oris

      Tinctaque tam suavi nectare labra iuvant.

35

Aliger o laetis nimium puer invide rebus,

      O puer optatis insidiose meis,

Caetera cur fraudas foelici gaudia fine,

      Vt mediis sitiam Tantalus alter aquis?

Cur iam pene suos tangentia lintea portus

40

      Deseris, et coepta non sinis ire via?

In mea cum dederas nudatam iura puellam,

      Linea cur voto est quinta negata meo?

Quam mare, quam tellus, quam numina cuncta tremiscunt,

      Cur non una tua victa puella manu?

45

An duce me vincta est Siculis Cytherea cathenis,

      Tritaque cum capto fabula Marte fuit?

An nostra Iliacis offensa est cuspide campis,

      Et mea sunt fratri bella parata tuo?

An feror invitus lascivi miles Amoris,

50

      Et tua subducta vulnera fronte gero?

Nunc piget ante aram sectas posuisse columbas

      Et mala pro crudo tanta tulisse deo.

Effusum celeres votum si mittat in auras,

      Indignum oblata est numen honore frui.

55

Irrita qui sterili committit semina terrae,

      Huic media est docta vena secanda manu.

Accipiter firmo praedam tenet ungue cruentam,

      Capta sed e nostro fugit amica sinu.

Ah nimium simplex tantoque indigne triumpho!

60

      Non avis haec fuerat cassibus apta meis.

Debuit ante meo caput hoc cum corpore caedi,

      Tam bona quam cupido rapta fuisse viro.

Ammissae, fateor, gravis est iactura puellae,

      Sed leviora suo damna pudore manent.

65

Quae nova iam tangit mutatam insania mentem?

      An reus ingrati criminis actus ero?

Gaudia sufficiant coepto possessa secundo,

      Gaudia vel magnis invidiosa deis.

Si semel amplexum Syrinx fovisset amantem,

70

      Non foret imparibus fistula facta sonis,

Nec Pan invisi gelidas Ladonis ad undas

      Ingemeret fati stamina fusca sui.

Et dolet Aetholis latitans Achelous in undis

      Vulsaque de trunca corona fronte gemit.

75

Si modo tacta forent dilectae virginis ora,

      Integer expanso curreret ille gradu.

Cum fugeret Daphne celerem Peneia Phoebum,

      Hac cupido potuit lege placere deo;

Nec mutata novas gestassent corpora frondes,

80

      Illa sed ad patrias tuta fuisset aquas

Ergo erit offensi placanda Cupidinis ira:

      Saevit in ingratos ultio iusta viros.

Talia succedunt longo post tempore vota:

      Gratius est lenti semper amoris opus.

 

9.

Heu, heu, quam vanum est humanis fidere rebus,

      Quam vanum est ullo ponere certa loco!

Omnia labuntur vario mortalia casu,

      Et nihil aeterna condicione datur.

5

Ille ego, iam tumidus lascivi spretor amoris,

      Ecce novo dederam libera colla iugo.

Quaelibet insolitis gaudent primordia rebus,

      Atque recens veteri gratius extat opus.

Vt mea non parvo vinxit praecordia nexu,

10

      Mobilis adverso fugit amica pede,

Vt fugit inspecto trepidus serpente viator,

      Dum queat in tuto delituisse loco.

Surdior et magno gaudenti murmure fluctu

      Despicit, acceptam frangit et illa fidem.

15

Littoreas facilis volvit ceu ventus harenas,

      Sic levis assueto foemina more labat

Debueras celeri fugientem avertere cursu

      Vrere nec messes, dire Cupido, tuas.

Debueras rigidae mentem flexisse puellae,

20

      Ne tantum arrepto crimen amore fores.

Ah nimis addicti ferus es desertor amantis!

      Iusta patrocinio est causa tuenda pio.

Seria quae referet tristes pellentia curas

      Aut pura immixtos simplicitate iocos?

25

Quae fallet vario longum solamine tempus,

      Cum ferus in nostro corpore languor erit?

Quae memoranda dabit rarae praeconia formae?

      Quae fiet numeris digna puella meis?

Quid queror? Haec celeres discerpunt omnia venti,

30

      Vanaque Carpathium trans mare verba ferunt.

Quam manet infelix caecaque cupidine captus,

      Qui tua, tam fallax, castra sequatur, Amor!

Si sequar ipsa tuae repetens primordia sortis,

      Non erit aethereo vilior axe deus.

35

Te peperit genitrix scorto sceleratior omni,

      Vt Phrygis Anchisae turpia furta monent,

Vt monet occulto depraehensus coniuge Mavors,

      Pulchraque cui frendens inguina rupit aper,

Vt puer ille monet Siculis generatus in oris,

40

      Et triplici sola qui vice morte perit.

Aggrederis facinus nullo memorabile saeclo,

      Et nimis ausurum grandia frangis opus.

Mollia diverso semper teris ocia lusu,

      Torpet et immundo pigra iuventa situ.

45

Spicula quae gestas facibus connexa protervis,

      Vulnera dant tacitis non nisi caeca dolis.

Tu levibus foliis vernaque incertior aura:

      Hoc quatiens humeros indicat ala tuos.

Tu geris obscura septam caligine mentem:

50

      Hinc tua conveniens lumina vitta premit.

Quam bene docta manus puerum te pinxit inanem!

      Nam tua quaeque suo pondere verba carent.

Tu nudata tenes fucato membra colore,

      Vt miserum allicias in sua damna virum.

55

Forma nihil laedit tacitis velata sub umbris;

      Omnibus illa magis visa nocere solet.

Rosida ni iuvenem spectasset Cynthia nudum,

      Non foret a summo tam male lapsa polo.

Tindaris exercet patriam dum nuda palestram,

60

      Rapta est Thesea protinus illa manu;

Si Venus Iliaca vestita fuisset in Ida,

      Non dea cum socia Pallade victa foret.

At semel inductus, media ceu navis in unda,

      Linquitur, incerta statque caditque vice.

65

Prima terit semper foelici limina gressu;

      Post miser adverso sydere fertur amans:

Nanque chaos variis sinuatum erroribus intrat,

      Nec datur ex ulla posse redire via.

Quo magis expertus, magis est tricabilis error,

70

      Vt torto implicitus stamine pullus inest.

Haec bene Dedaleos superat domus atra reflexus,

      Haec bene Niliaci tecta recurva soli.

Sperat et inclusus pulsa vaga lumina nocte,

      Sed decepta sua spes cadit illa fide.

75

Ac velut indigno clausus sub carcere quisquam

      Sperat, et oblata non tamen exit ope,

Non aliter Stygio largos de gurgite fluctus

      E gravidaque senex arbore poma capit.

Vt miserum urgenti se tandem ambage resolvat,

80

      Exiguo largas tempore fundit opes.

At postquam iacta est consumptis alea rebus,

      Vivus et est uno tempore functus amans.

Incipit ille gravi totus pallescere cura,

      Duraque sublato frena favore pati,

85

Discit et incerto vaga ducere pectora motu

      Multaque non uno falsa timere modo,

Discit et infausti quam sit grave pondus amantis.

      Si qua tenet, tristi gaudia felle madent,

Quae male tam subito clauduntur inania fine,

90

      Vt superinducta lumina pelle solent.

Improbe, tunc gestis saeva cum matre, Cupido,

      Scilicet omne tua manat ab arte nefas.

Illa nimis Syrio venerata Semiramis orbe

      Se male membroso te duce iunxit equo,

95

Sensit et irati letalia vulnera nati,

      Cum vetiti fuerant probra petita tori.

Te duce furata est flaventem Scylla capillum,

      Illaque truncato pulsa parente dolet,

Arsit et in niveum coniunx Minoia taurum,

100

      Et subiit falsae lignea monstra bovis;

Perdidit invitum moerens Philomela pudorem,

      Huius et Othrysia lingua recisa manu;

Quin etiam iuvenis stricto Babylonius ense

      Cum socia pariter fossus amante perit.

105

Te duce suspensa est laqueo Schenobea sinistro

      Phyllis, et hoc ipso est Phaedra perempta modo,

Ipsaque Cyrcaeo versa est medicamine Phorcis,

      Inguina latranti quae cane cincta tenet;

Te duce fraterna patrios iam caede Penates

110

      Polluit infanda Colchis iniqua manu;

Et quia pugnata est avido Cepheia Perseo,

      Phyneus Eoa saxeus extat humo;

Te duce Myrrha suos lachrymanti cortice vultus

      Turpiter ignaro mixta parente tegit;

115

Et mutata suo quaesita est nata parente,

      Illaque mugitu vacca reperta suo.

Dirruta sunt duplici Neptunia Pergama lustro

      Tractus et Haemoniis ter fuit Hector equis.

Te duce, non ulli quanvis obnoxia culpae

120

      Iam rea mentito teste Susanna fuit;

Caeditur Vrias veri sub imagine belli,

      Vt David optata posset amante frui;

Sanctaque monstrifera dum iura libidine foedat,

      Corruit in rapidas Gomora versa faces.

125

Te duce fraternis fossus cadit ictibus Hamon;

      Cumque suo Sichen patre necatus obit;

Perdidit invictus per te sua robora Sampson:

      Obruit evulsa seque suosque domo.

Carpit Olophernes altum dum nocte soporem,

130

      Heu male foemineo caesus ab ense iacet.

Adde quod Herodes Furiis agitatus iniquis

      Non leve suspecti crimen amoris habet.

Ipse etiam Salomon populo sapientior omni

      Obtulit externis sacra nefanda deis.

135

Caetera si referam sceleris monumenta nephandi,

      Deficiet numeris cartha notata meis.

Cede igitur! Quid adhuc, quid te mora longa retardat?

      Cede, inquam, nostro corde, rebellis Amor!

Liber ero posthac vinclo resolutus ab omni,

140

      Perfida nec nostra signa locabis humo.

Qui semel est quassus tumidis mercator in undis,

      Si dubias repetat, nil sapit ille, vias.

 

9a.

Te duce suspensa est laqueo Schenobea sinistro

      Phyllis, et hoc ipso est Phaedra perempta modo;

Mergitur infoelix caeca Leander in unda,

      Dum natat in vestros, Sesta puella, sinus;

5

Ipsaque Cyrcaeo versa est medicamine Phorcis,

      Inguina latranti quae cane cincta tenet;

Nec minus aspiciens vitreis Narcissus in undis

      Vritur, et proprio concitus igne perit.

Te duce fraterna patrios iam caede Penates

10

      Polluit infanda Colchis iniqua manu;

Et contempta cavis resonat sub montibus Echo,

      Traditur extremae cui breve vocis iter;

Ac male rauca novem crocitat per saecula cornix,

      Et dirum infausti gutturis omen habet;

15

Occidit absumptus trunco Meleager adusto;

      Biblida, quid Canacem Nyctimenemque loquar?

Te duce Myrrha suos lachrymanti cortice vultus

      Turpiter ignaro mixta parente tegit;

Et mutata suo quaesita est nata parente,

20

      Illaque mugitu vacca reperta suo;

Et duo Sicaniis pressi sub montibus extant,

      Mutua quos spreto cura Cyclope tenet;

Truncatamque gemit frontem Calydonius amnis,

      Aetholasque suis fletibus auget aquas.

25

Te duce Mimnalion Psylaeo saucius arcu

      Ictus et Herculeo vulnere Nessus obit;

Opprimitur fugiens tremula sub harundine Syrinx,

      Inque nova Lothos arbore tecta gemit.

Leucothoe tumulo defossa est visa sub imo,

30

      Fundit et haec guttas thurea virga pias.

Et quia pugnata est avido Cepheia Perseo

      Phyneus Eoa saxeus extat humo;

Tu facis ut Cybele gemino sit tracta leone,

      Dum prostat sacro victa puella loco,

35

Vt profugus condat Boetia moenia Cadmus,

      Huius et ardenti fulmine nata cadat,

Vtque Ceres toto moestissima quaerat in orbe,

      Heu, sua Tartareo pignora rapta Iove.

Tu facis insolitos ut Parrhasis Vrsa per agros

40

      Erret, et a nato pene sit icta suo

Et quanvis gelido pariter sint axe recepti,

      Non tamen est vetito tinctus uterque mari.

Exuit et virgo propriam Peneia formam,

      Factaque Thessalicos laurus obumbrat agros.

45

Tu facis ut duplici solo stet corpore sexu

      Tinctus in incertis Hermaphroditus aquis,

Vt vitreum in fontem velox Aretusa liquescat,

      Lusaque fallaci Procris amore cadat,

Vt sit Amantiades puero confossus amato,

50

      Et laniata citis Hyppomenea rotis.

Tu facis aeria delapsus ab arce Pyreneus

      Opprimat Haemoniam sanguinolentus humum,

Nocturnumque scelus Locris simulata trucidet

      Turpiter ancillam, mane nitente, suam,

55

Vt sit fraterna iugulatus coniuge Leucon,

      Atque Thyestaei furta nephanda tori.

Tu facis ut praeceps scopulo cadat Aesacus alto,

      Hicque necaturis mersa sit ales aquis.

Hinc tua te sequitur vertentem foemina, Titan,

60

      Atque sui causam nominis inde trahit.

Hinc fuit offensae ferventi Palladis ira

      Turpiter anguigeris nexa Medusa comis.

Hinc Hyries etiam puerili accensus amore,

      Dum ruit ex altis montibus, exit olor.

65

Te duce, non ulli quanvis obnoxia culpae

      Iam rea mentito teste Susanna fuit;

Caeditur Vrias veri sub imagine belli,

      Vt David optata posset amante frui;

Sanctaque monstrifera dum iura libidine foedat,

70

      Corruit in rapidas Gomora versa faces.

Te duce fraternis fossus cadit ictibus Hamon,

      Cumque suo Sichen patre necatus obit;

Carpit Olophernes altum dum nocte soporem,

      Heu male foemineo caesus ab ense iacet.

75

Adde quod Herodes Furiis agitatus iniquis

      Non leve suspecti crimen amoris habet.

Perdidit invictus per te sua robora Sampson:

      Obruit evulsa seque suosque domo.

Ipse etiam Salomon populo sapientior omni

80

      Obtulit externis sacra nefanda deis.

Dirruta sunt duplici Neptunia Pergama lustro,

      Tractus et Haemoniis ter fuit Hector equis.

Occidit Aeacides Phrygias percussus ad aras,

      Occisoque fuit virgo litata duci.

85

Castaque disrupit sociati vincula lecti,

      Et misero Aegystus sanguine tinctus abit.

Cogis ut ipsa furens temerata virgine Pallas

      In Danaas iaciat toela paterna rates.

Cogis ut infoelix fodiat sua pectora Dido

90

      Praebeat et structis membra cremanda rogis.

Per te transfixa est stricto Lucretia ferro,

      Cumque sua profugus gente Superbus abit.

Factaque iam custos Vestalis adultera flammae

      In rapidas miseram se male iecit aquas.

95

Ictibus est per te Virginia caesa paternis,

      Ipsaque Tarpeio prodita Roma dolo.

Caetera si referam sceleris monumenta nephandi,

      Deficiet numeris cartha notata meis.

Cede igitur! Quid adhuc, quid te mora longa retardat?

100

      Cede, inquam, nostro corde, rebellis Amor!

Liber ero posthac vinclo resolutus ab omni,

      Perfida nec nostra signa locabis humo.

Qui semel est quassus tumidis mercator in undis,

      Si dubias repetat, nil sapit ille, vias.

 

10.

Et merito irrisa est variae sententia mentis:

      Si qua vacant solido verba tenore, labant.

Non datur immota deductus origine sensus

      Extet ut ille sua condicione minor,

5

Firmior excelsis sed robore montibus orto,

      Horrida quod nulla flamina parte movent

Sit licet ingenti librandus pondere sermo,

      Attamen hac nullus lege tenetur amans.

Ipse carens certis amor est racionibus expers:

10

      Alter et alterius iura coactus init.

Foemina si facilem cupido se praestet amanti,

      Tunc domus innumeris plausibus icta sonat,

Spernitur aurifera tunc Lydius amnis harena;

      Carior est ipso lenis amica Tago.

15

At si nativis mutata est usibus illa,

      Aspicis in querulos gaudia versa modos,

Carior et Croesi toto iam divitis auro,

      Dicitur abiecto vilior esse fimo.

Et tacito intensus sub pectore clauditur ardor,

20

      Ne manifesta suo lumine flamma micet.

Callida detectos cum foemina percipit aestus,

      Saevior in notas permanet illa faces.

Postmodo magnifici sublimia verba Tonantis,

      Icta vel invitae foedera pacis amant.

25

Non graviore miser damno tentatur amator,

      Quam sua cum pronas spernit amica preces.

Si nulla est igitur nostrae constantia menti,

      Quae velit atque uno tempore nolit opem,

Qua sine vanescunt lentis mea viscera flammis

30

      Non secus ac gelidae, sole tepente, nives,

Non ego, sed dubius fundit vaga verba Cupido,

      Qui regit ad nutus pectora nostra suos.

Pareat addictus domino quicunque iubenti:

      Si venit auctori, culpa luenda venit.