Adversam superat tolerans industria sortem,
Semper et ex humili surgit in alta loco.
Mopsus
Vnde ista, o Corydon, laetos armenta per agros
Herbida lascivo carpentia pabula morsu?
Corydon
Lubrica continuo tellus non imbre madescit,
Mopse, nec excelsos semper ferientia montes
5
Fulmina cernuntur; nitidum post tempora caelum
Atra serenatur tenebrisque renidet abactis.
Mopsus
Quorsum tam longo repetita exordia versu?
Corydon
Scilicet est salsis cui plena cucurbita granis
Frigentem ad Boream durat Zephyrumque tepentem
10
Vere novo exspectat, sorti nec cedit iniquae.
Mopsus
Ast ego verba sequens pagos detrita per omnes
Frigora tum primum gelido nascentia vento
Deteriora puto Borea quam hiberna gelante.
Pello igitur crebro spirantia flamina potu
15
Magnos ante focos; nec abest formosa Neaera
Quae dulci argutos cantu devincit olores.
Corydon
Qui primae adverso fortunae decidit ictu
Nec sperat meliora sequi non tempore quoquam
Lanigeras proprio pecudes includet ovili,
20
Sed custos alienus erit vitamque per omnem
Emendicato deget sua tempora pane.
Mopsus
Ergo si mixta venturum grandine nimbum
Coniciam, mediis maneam securus in agris
Et pluviae contemptor aquae, nec tecta subibo,
25
Nubila dum fuerint caelo resoluta sereno?
Corydon
Haud subito interdum fodiendos impete cervos
Sollicitus venator habet; nunc valle sub ima,
Nunc saxosa inter montanae devia silvae
Vestigat multa latitantem indagine praedam.
30
Interea magno nigrum cum murmure caelum
Intonat, et rapido fulmen ruit igne trisulcum.
At non tecta petit timido vicina pavore
Coeptum opus immensum linquens venator ob imbrem,
Ingentique canes clamore instigat odoros.
35
Ecce alta occurrit ramosus cornua cervus.
Hic armos, hic colla rapit, hic crura Molossus;
Advolat et praeceps cursu venator anhelo
Atque intra lacerum figit venabula cervum
Robusta ferrata manu, victorque triumphans
40
Quaesitam multo praedam sudore reportat.
Tota domus plausum ciet exhilarata frequentem
Ardentesque focos silvam superingerit altam;
Attonita exsiliunt lambentes sidera flammae;
Corpora laetantur vestes exuta madentes
45
Quae recreant frictis fomenta calentia membris.
Mox cervum excoriat centumque in frusta resectum
Abluit, et partim verubus transfixa salignis
Viscera detorret, partim spumantibus ollis
Elixat, dapibusque alii diversa futuris
50
Condimenta parant segnem irritantia gustum.
At non ora gerunt torpens venata palatum
Nec poscunt vario confecta sapore moreta.
Accita ad lautam properans vicinia cenam,
Pars vetera impletis, pars vina recentia vasis,
55
Fumosum fissa portat pars sinciput aure.
Pro re quisque sua convivam laetus amicum
Rurali de more refert; onerantur opimis
Structae epulis mensae, atque avido discumbitur ore.
Praeteritas multo curas Meliboeus Iaccho
60
Diluit. "Hos montes, haec", inquit, "concava vallis
Ima relustravi, hoc cervum sub colle vagantem
Confodi, canibus totos laniantibus artus".
Scilicet emerito non parva est cuique voluptas
Ardua perpessos post facta referre labores.
65
Vt satura explerunt turgentem ad guttura ventrem,
Saltantes ducunt choreas festivaque dicunt
Carmina tam pinguem multum extollentia cenam.
Dumque remissa silet languenti fistula folle,
Desistit resoluta cohors, cyathosque capaces
70
Sumit et immersam pleno se ingurgitat haustu.
Cornuaque infigunt muro cervina tenaci
Ante coronatos tali cum carmine postes:
Haec rediens caeso Meliboeus cornua cervo
Aeternum posuit tolerandi insigne laboris.
75
Inde casas repetunt humiles vilique grabato
Imponunt nimio titubantia membra Lyaeo.
Mopsus
Quid si frustrata consumptum luce laborem
Cerneret? ingenti nonne hic maerore sepultus
Impia neglectis faceret convicia divis?
Corydon
80
Immo constanti solans sua pectore fata
Diceret: "O pueri, quam lux hodierna negavit
Crastina concedet duplici cum faenore praedam.
Nulla umquam veniunt durae infortunia sortis
Desperanda; uno si spem delusit inanem
85
Ementita Ceres, alio felicior anno
Grandia composito frumenta reponit acervo.
Quare agite et largo mecum decocta vetusto
Pisa edite, et vosmet potiorem semper ad esum
Invicto servate animo; tolerata sinistro
90
Aerumna in casu fortissima pectora monstrat
Mascula femineo succumbere nescia ritu".
Mopsus
Pingue meum exacuit sumen, non larda palatum
Rancida; tunc inter convictor edulia fortis
Vilia consisto, quotiens lautissima desunt.
95
Quod cogit vesana fames compulsa voluntas
Acriter exsequitur; sed mens aliena repugnat
Ac si aloen renuens glutirem aegrotus amaram.
Corydon
Immensa ingluvies denudat, et alea pernox,
Et meretrix lasciva; istas torpentia pestes
100
Otia parturiunt molli gaudentia luxu.
At contra duros inter versata ligones
Et callosa manus fossa tellure recludit
Thesaurum ignotum; tensos quo dirigat arcus
Adnotat infixum sollers industria signum.
Mopsus
105
Ista decent longa decoctam aetate senectam
Consilia, exhaustum cui sit iam sanguine corpus
Ardenti, et sola vicini cura sepulcri.
At sua ferventes iuvenili membra calore
Haud curant serus clauso quid Vesper Olympo
110
Aut quid purpureo sol crastinus advehat ortu,
Dilectamque imo suspirant Phyllida corde.
Corydon
Quam petit incipiens Venerem lanugo salacem
Cum barba crescente secet; iuvenilia delet
Crimina cum studiis mutata prioribus aetas.
115
Ipse (nec inficior) primo cum sanguis in aevo
Concitus arderet, caecos furibundus in ignes
Irrueram atque imas torrebat flamma medullas,
Me miserum, nulla flamma extinguibilis arte.
Non secus urebar flavo quam messis in agro
120
Accensa, indomitis cum perfurit auctus ab Euris
Aestus et aerias sublimis fertur in auras.
Tanta nec a pluvio possunt incendia fluctu
Extingui; totum in lacrimas se solvit amaras
Agricola et frustra damnum irreparabile deflet.
125
Vt melior stultam vertit sententia mentem,
"Infelix Corydon, quanta est dementia", dixi,
"Sic vanos transire dies, nec fortibus annis
Missa reposcentem rastra exercere inventam.
Esto pharetratam superet Galatea Dianam
130
Illecebris formosa suis, nonne ora venusta
Vt rosa pulchra senent, croceo quae mane rubescit,
Vespere sed vegetum redeunte amittit odorem?
Edita cur fertur salso Cytherea profundo?
Quod sit amans semper sudore inspersus amaro.
135
Cur pharetratus Amor? tristes quod missa dolores
Spicula configant. Duplici cur lumine cassus?
Non oculis videat quod facta decentia claris.
Cur tectum nullo corpus velamine monstrat?
Stultitia insani manifesta patescit amantis.
140
Cur puer incedit pictis circumdatus alis?
Quod nequeat levior vernaque incertior aura
Vllo stare loco, et verba imperfecta relinquat,
Et careat firmo regnanti in pectore sensu.
Quin repete innumeram fudit quam prodiga dotem
145
Praelarga Natura manu; iactura pudenda est,
Gratia cum dextris infusa recumbit ab astris.
Certi fige aliquid, quo se ventura senectus
Conferat exsanguem; longos ne differ in annos.
Tardantes iam pelle moras, nam mitia poma
150
Caenosa ignavi non grunnit inertia porci.
Aestiva in fossis condens frumenta cavernis
Non incauta hiemis magno formica futurae
Exemplo sit, stulte, tuo, ne turpis egestas
Inveniat tremula mendicam aetate senectam.
155
Tristius, ut fertur, nihil est quam nuda senectus.
En patrias Thyrsim res oblimare nepotem
Insanus compellit amor; sed tempore parvo
Evulsa ut gallus pluma nudatus abibit
Perque omnes explosus agros. Sapientia summa est
160
Exemplo instantes alieno evadere casus."
His dictis mens est iusto suffusa rubore,
Spinosasque meo curas de corde revelli,
Aspera triticeo ceu silva evellitur agro,
Ne teneram interimat segetem et fallacibus herbis
165
Luxurient rigidae per culta nitentia lappae.
Mox tanto ruris flagravi ardore colendi,
Vt nimio immorerer studio; non frigus adurens,
Torrida non aestas vetuit, non horrida grando
Plurimus aut imber calido demissus ab Austro.
170
Sedula sollicito reparavit cura labore
Quod stolidus consumpsit amor. Multa undique pubes
Ad mea ceu densae volitavit tecta columbae;
Et pretium non vile dedit, quo scilicet aptam
Disceret in tenues tellurem abscindere glaebas.
175
Primus ego agricolas docui quos Franca tenebant
Arva rudes; at nunc possunt cum laude magistra
Certare ac docta peregrinos arte colonos
Vincere; monstrati tanta est sollertia cultus.
Nescio qui nostram pastores rodere famam
180
Mordaci coepere sono; tumore maligno
Invidia exsultat liventi aspersa veneno.
Vt leo terribilis rabida stimulatus ab ira
In iuvenile caput temeraria tela retorsi.
Altius infigit lassus vestigia taurus
185
Grandia cui pendent hirto palearia mento.
Inclita Caesareas victoria venit ad aures
Quasque vides pulchra fetas sub imagine vaccas
Laeta fronte dedit, neque enim praesentior alter
Cum videt illustri pastorem laude micantem.
190
Atque alias Augusta boves dedit uxor, in ista
Quas nunc Thyrsis aget resonanti pascua cornu.
Ingenium nec torpet iners, quod Copia tanta
Fundat inauditos cornu praedivite census;
Sed maius procudit opus mens nescia turpi
195
Ignavire situ et vita segnire palustri.
Venturam excubitor lucem vix nuntiat ales;
Excitor et tepidis rapio mea corpora stratis
Assuetum ad studium stertenti gratius ore.
Praegnantes cum laeta sinus Fortuna relaxat,
200
Ne posito sudore vaces. Cui provida mens est
Haud dormit rebus ceu glis hibernus adeptis.
Parta fluunt, praeceps cursu velut unda citato,
Ni cura invigilet totum irrequieta per annum.
Mopsus
Cum tua cycneis albescant tempora plumis,
205
Tanta fatigatae perfers incommoda vitae?
Corydon
Difficilis rigidos res est tolerare labores,
Mopse, homini plumis nutrito in mollibus; at qui
Iam rerum longo durarum incalluit usu
Huic notum grata est pondus subiisse voluptas.
210
Si mutata foret, multos non vita Decembres
Cerneret; usque adeo est solitum vertisse tenorem.
Emisso umores sudore expellit iniquos,
Incocta et stomacho labor improbus omnia crudo
Digerit in numerum, partesque resolvit in omnes,
215
Efficit et valido vivax in corpore robur.
Hinc nova (nec fallor) seniores musta bibentes
Rustica prela vident plures quam urbana per annos.
Ipse ego - sed quamquam vitae bis quina peregi
Lustra meae, forti gero corpora plena vigore
220
Et raris tentata malis; tam cruda senectus
Praeteritae ostendit non segnia facta iuventae.
Sum forsan nimius proprii laudator honoris,
Vt cuncti suevere senes qui temporis acti
Facta sua extollunt verbisque loquacibus ornant;
225
Sed magis ipse ferum pungo stimulator inertem,
Tangat ut excurso sudatam pulvere metam.
Haud spernenda rudi praestat documenta iuventae
Ducta vel ad mediam verbosa licentia noctem
Annoso concessa seni; non garrit inepte
230
Quem longa erudiit multi experientia facti.
Mopsus
Sic incessanti defessum membra labore
Non requies alterna levat, sic omnibus horis
Sedula ceu medios vivet salamandra per ignes.
Corydon
Annua si semper sulcatae semina terrae
235
Credideris, fiet crebros ut femina partus
Enixa, et vires effeta gemiscet ademptas.
Demulcet dulci sudorem nocte diurnum
Scilicet exacti cum corda oblita laboris
Altus somnus habet; cunctarum provida rerum
240
Alternas Natura vices non invida donat
Queis sine terrenis nihil est durabile rebus.
Quae reficit maior festa quam luce voluptas
Seu nuda in forti membra exercere palaestra
Nec sociis cessisse tuis, vibratave pila
245
Sublimem ingenti torquere per aera nixu,
Seu vastum solo saxum excussisse lacerto
Et fixam transisse notam, seu saltibus altis
Sive pedum ardenti volucrum contendere cursu?
Aut hos aut similes debet robusta iuventus
250
Exercere iocos animumque referre virilem.
Magnanimum et vilem testantia pectora sexum
Ex studiis sunt nota suis; mens pronior ultro
Flammante instinctas natura exardet ad artes.
Mopsus
Iam cano imberbis monitori cedit ephebus
255
Quem velut ipsa dies sorbum maturat acerbum.
In tua sed (referas) potuit quis commoda tantos
Conciliare deos; certe est hic tempus in omne
Publica cantari dignus per compita pastor.
Corydon
Ardua, Mopse, fuit Francae qui pondera molis
260
Sustinet, excelsum notus super aethera Daphnis.
Mopsus
O te felicem, totus cui rideat aether,
Et tellus unita simul, cui sidere ab alto
Candida lux fulsit primo natalis in ortu.
Corydon
Tunc ero, terrestri si quisquam est orbe, beatus,
265
Assequar invicto cum sponsum a Caesare saltum
Quo mea pascantur proprios armenta per agros.
Est etenim ductas aliena in pascua vaccas
Difficilis servare labor, ne mutua fiant
Iurgia. Di superi, quanta est dixisse voluptas,
270
"Haec ovis, hic haedus, caper hic, haec pabula et hic bos,
Haec casa, Mopse, mea est; nec faena aliunde petita,
Depastas revocant cum sera crepuscula vaccas."
Mopsus
Cum biberis sitiens optatam hydropicus undam,
Maiorine petes alios de gurgite fluctus?
Corydon
275
Infelix cui sit votum insatiabile pastor.
Quando iam tuti tantum congessit acervi
Quantum hic, externae vivat non indigus arcae;
Haud plures affectet opes, extinctus habendi
Cesset amor; certo frenanda est fine libido.
Mopsus
280
Quid si sponte daret longe maiora petitis?
Corydon
Tangeret excordes a quanta insania sensus,
Si neglecta forent; maiorum ingrata deorum
Munera sunt numquam rapidas mittenda per auras.
Sed satis est promissa dari, nec mente labasco
285
Ambigua; semper solido stat firmius aere
Regalis quod spondet apex, et principis alti
Manat ab immotis verbum irrevocabile labris.
Mopsus
Rarior est corvo Caesar tuus iste nitenti,
Cum nullo, Corydon, aut raro in principe regnet
290
Cana et pura fides saeclo servata recenti.
Corydon
Quantum humiles superat pinus praecelsa myricas,
Tantum alios claris reges supereminet actis.
Dum fuerint lato squamosi gurgite pisces,
Dentati et celsis frendentes montibus apri,
295
Ipse meo semper cara cum coniuge Caesar
Pectore fixus erit; nec magni oblivia Daphnis
Vlla umquam venient; citius conversa recurrent
Flumina, lanigero pecus omne carebit amictu
Atque coaxatrix limosa rana palude,
300
Optimus ex isto Daphnis quam corde recedat.
Mopsus
Adsint ista tuis, Corydon, tria numina votis
Semper, et optatis spirent successibus. Amen.