Fausto Andrelino bucolica 11

Testo base di riferimento: W. P. Mustard, 1918

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone

Altre sezioni


Quid fugis o Gallas paedico Balbe favillas?

      Gallica quod nequeat, flamma Britanna dabit.

 

Lycidas

Vix fugat exoriens gelidas Aurora tenebras,

Tu tamen irrigua meditans spatiaris in herba,

Mopse, pruinoso nec lubrica terra liquore

Sparsa nec impediunt canenti gramina rore.

Mopsus

5

Nunc tua quam fuerint veri praesaga futuri

Verba revolvebam, Lycida, quam praescius augur

Phoebeo quodcumque canas veracius ore.

En detecta patet nostrarum iniuria rerum

Fatidico praedicta tibi; mendacia tandem

10

Caeca relucescunt. Iusti manifesta dedere

Signa dei cunctos soliti punire nocentes

Imaque scrutantes taciti penetralia cordis.

Lycidas

Quis purum indigna candorem labe notavit,

Mopse, tuum? volitans quae murmure fama sinistro

15

Heu te Parisiis combustum dixit in agris,

Et sanctam sprevisse fidem Christumque potentem?

Mopsus

Balbica forte tuam levitas pervenit ad aurem,

Lanigeras dum pascis oves haedosque petulcos;

Nulla etenim silva est, nullum nemus, avia nulla,

20

Nulla levem quae non exclamant marmora Balbum.

Postquam furtivi celatos carminis usus

Prodidit haec cornix alieno picta colore,

Et falsa assumpsit Balbae cognomina gentis

Quem vendens minimo vilissima scruta triente

25

Accelina domus stabulo generavit olenti,

Turpior hic vivens et crimine foedior omni

Parisios infecit agros ceu pessima messes

Herba resurgentes. Ipso mirabile dictu

Heu scelus admisit: noctem cum lusa per altam

30

Alea cessarat, varium spoliabat ovile

Et tacito praedam furto comedebat adeptam.

Altus inexpleto gurges dabat omnia ventri

Luxuriosa suo: plebeiae vilia mensae

Pocula spernebat, spumanti prodiga Baccho

35

Cinnama commiscens summaque voragine potans

Ebria nec certo ponens vestigia gressu,

Sola resumebat pingui saginata popina.

Immemor ah nimium priscique oblite veterni

Balbe tui, quondam pedibus cum rura petisti

40

Gallica nudatis laceroque obductus amictu

Euganeam fugiens Troiani Antenoris urbem,

Exstructis ne iusta rogis incendia ferres.

Vt fuerat satiata fames et plena tumebant

Corpora, pro superi, molles fodiebat ephebos

45

Vulnere postico; tenti simul inguina drauci

Podice laxato fellantique ore subibat.

Prodigiosa iacens Veneris post furta nefandae

Iam nitidae mediam lucis stertebat ad horam

Cruda vomens multo commixtaque frusta Lyaeo.

50

Maius et ille nefas multoque urgentius addit:

Scilicet in sacro nullum libamine Christum,

Et casu volvente refert nulloque moveri

Aeternos rectore polos, ipsasque suprema

Casuras post fata animas; quin ore profano

55

Heu nimis ignaro coepit suadere popello

Ducendam quovis genialem tempore vitam.

Hic sanctas Veneres devotaque Sabbata ridens

Polluit et sumpta ieiunia mystica carne,

Et nullum intrabat fassurus crimina templum

60

Innumeris admissa modis, verique iacebat

Religio neglecta Dei cultusque superni.

Sic levitas innata ruit, sic pectore caeco

Mens insana furit stultique inscitia cordis

In damnum laqueata suam casusque futuros.

65

Interea accenso missus censore satelles

Hoc monstrum prensurus erat populoque vidente

Igniti plenis olei cocturus aenis,

Sed volat admonitus celeri properantior Euro

Fertilis Oceanus qua rura Britannica ditat.

70

O foedam turpemque fugam, nam nocte silenti

Obscurum infelix servili inductus amictu

Praecipitavit iter; nummos cum veste latentes

Interiore iacit, stricto quasi noxia ferro

Viscera transfodiens. Quid agat mens conscia facti

75

Non videt ulla mali; tanta est caligo malorum.

Mendicum adiuvit decocta pecunia Balbum.

Insontis tamen ante mei mentita professus

Crimina curvato veniam tulit ore petitam.

Vt semper divina pii vestigia Christi

80

Sanctaque facta sequar, debet quaecumque remitti

Vltori vindicta Deo; quod Galla nequivit,

Flamma Britanna dabit; maiori faenore dicunt

Offensi dilata Dei tormenta venire.

Lycidas

Cur non ista solo sentina voratur hiante?

85

Cur pluvius non ignis adest qui tanta cremaret

Infandi portenta mali? ceu Gomora quondam

Et Sodoma exarsit caelestibus obruta flammis.

Mopsus

O quam perversa est Balbi natura profani,

Quae melius reticenda fuit quam pauca referre

90

Sordentis delicta viri; brevitate probantur

Crimina quae volitant cunctos dispersa per agros.

Nauseet ista licet scabies, tamen ulcus apertum

Et sanies monstrata iuvat quoscumque disertos

Et mala conficiunt cautos aliena notantes.

95

Si videat certo coniunctas foedere mentes

Concordesque animos, Discordia seminat arma

Vnanimi annexos astro fractura gemellos.

Candidus en pastor, qui Gallica personat arva

Carmine concinno, primis dilexit ab annis

100

Divinum ambrosio sortitum nectare nomen,

Et parilis crescebat amor, cum perfidus iste

Fraudibus occultis vinctos dissolvit amantes.

Heu quam lingua nocet diro suffusa veneno

Et Stygiis imbuta malis; non ossea lingua est,

105

Omnia cum tritis sed dissipat ossa medullis.

Ast adamanteo religata est gratia nodo

Et solida duplicata fide, cum proditus auctor

Et committentis nota est fallacia linguae.

Hic gnavos quoscumque odit rabidoque probatos

110

Dente viros lacerat morsuque cruentat acerbo;

Testis adest Corydon teneros qui corrigit annos

Arte Palaemonia, testis Meliboeus, et Idas,

Pectine vocali stupefacta arbusta trahentes.

Quos modo praesentes fictis laudavit amicos

115

Vultibus et dulci palpo cum melle perunxit,

Ipse venenati cauda serpentis acuta

Pungit et absentes aloe denigrat amaro.

Illius, o Lycida, factis caritura relatis

Verba fluunt veluti rimosa lympha lagena

120

Deperitura fluit; semper torquetur opima

Vicini tellure sui redituque beato.

Semper honesta fugit; pathicis stipata cinaedis

Huic tantum caupona placet, talique diurni

Nocturnique simul scelerisque inventor iniqui.

125

Ni fallor, radix tantorum incepta malorum

Ventura non morte cadet; ceu quercus adulta

Diffundet vacuas ramalia longa per auras.

Ista sit o potius valida seu caesa bipenni,

Seu rapidis exusta rogis, quam fronde nocente

130

Letiferum germen radix infecta remittat.

Numquam speratis commissa piacula poenis

Perditus iste luet, genitus qui crimen ad ipsum

Ardet in omne scelus laudemque ex crimine quaerit.

Improba non umquam capitis delicta nefandi

135

Impunita vigent; sequitur sua poena nocentes,

Seu velox, seu tarda, viros. Sed numine dextro

Sedula proveniunt sincerae praemia vitae.

Ieiunas pascamus oves Christoque merenti

Solvamus tenui modulatas carmine grates.