Fausto Andrelino bucolica 9

Reference basis text: W. P. Mustard, 1918

Editing of the digital edition: Daniela Marrone

Other sections


Silvestres generosus agros contemnit Iolas,

      Agrestique statu grandius optat opus.

 

Numquam sorte sua pastor contentus Iolas

Agresti maiora statu volvebat, et illi

Rusticitas invisa fuit; contraria fata

Res nimis arta dabat. Tandem sub vallibus imis

5

Hos secum accenso rupit de pectore questus:

"O sors infelix, o dura et tristis egestas,

An cedes mutata loco? numquamne ligones

Deponam rigidos? sic valle inglorius ista

Vivam ego? sic custos immobilis usque videbo

10

Avia pascentes inter dumeta capellas?

Ah potius pecus omne cadat, silvasque recisas

Exustumque nemus spectem quam gnava iuventa

Tam vilem sortita locum contenta quiescat.

Cum lux albescet gallo praedicta canenti,

15

Maiores tentabo vias, panesque recentes

Rubraque poma feram; nec pressis turgidus uvis

Cantharus abfuerit, nec magno caseus orbe.

Vt deerunt duplici portata viatica pera,

Silvestres comedam bacas praeduraque corna;

20

Puro fonte bibam, donec meliora dabuntur

Pascua. Sed quidnam miseri penuria victus

Magnanimo fortique viro metuenda videtur?

Nondum tinctus erat prima lanugine vultus,

Cum Felsina meas Patavinaque rura Camenas

25

Ocnaeique lacus Tiberinaque senserat unda.

Nec satis hoc fuerat; gelidas transcendimus Alpes

Longum iter ingressi, campus qua Belgicus et qua

Celticus apparet, nec non, vesane Garumna,

Pestifero calidi qua flamine tolleris Austri,

30

Et Pyrenaei saxosa cacumina montis

Sunt pedibus calcata meis; nec defuit umquam

Fertilis audito partus modulamine victus.

Et nisi liventi Discordia tincta veneno

Inceptas fregisset opes, non viveret alter

35

Ditior in Gallis nec fortunatior agris.

Hoste tamen domito solor; quid victa iuvaret

Pectora tam grandis congesti summa peculi?

Strenua paupertas rebus praelata subactis

In pretio maiore venit nec laude minori.

40

Infima sunt, fateor, generis natalia nostri,

Sed nullum inveni generoso corde priorem.

Namque alius pastor vel sola mapalia curat

Aut asinum lana venali ducit onustum

Non tacita exclamans emptricem voce per urbem;

45

Sarcula, marra, ligo, rastrum, traha, vomer, aratrum,

Aut ovis assiduo seu bos versatur in ore.

Haec animis aliena meis quis crederet umquam,

Inclita quod tenui regnarent stemmata panno?

Hinc freta lata petam vel gurgite mergar in alto

50

Vel capiam ingenti spatiosum pondere piscem;

Hic nisi pungentes spinas caenumque palustre

Prendere nil possum. Sed mobilis ipse putabor,

Quod pelle indigner propria. Male providus essem,

Si plebem incertam sequerer; mutabile vulgus

55

Fortunam extollit facilem duramque reprendit.

Hoc saltem laudabit iter cui mente profunda

Excellens natura subest; stat pectoris alti

Quaerere fortunam quacumque in parte latentem.

Virtus rara iuvat, fateor, sed maximus ille,

60

Ille deus nostras solitus laudare Camenas,

Numina dextra dabit reliquosque in vota ligabit

Nostra deos. Ipsis res est non parva misellis,

Si faveat sanctus caelo vel solus in alto.