Immiti raptus defletur morte Menalcas
Sparsaque mentito fama sinistra sono.
Mopsus
Heus, heus, O Lycida, tacito quid solus in antro
Dulcia contemnis festi consortia pagi,
Consona dum laetos exercet fistula cantus?
Lycidas
Improba ne rerum quae sit fortuna mearum,
5
Mopse, petas; veterum seriem meminisse malorum
Nostra recrudescit maiori plaga dolore.
Mopsus
An tua flagranti traiecit viscera telo
Ille deus curis qui dulcia miscet amaris
Gaudia, qui certo semper domat omnia cornu?
Lycidas
10
Heu, nimis urgenti gravioris pondere molis
Opprimor, et damnum nullo reparabile casu
Conqueror, et crebris trita est spelunca querelis.
Mopsus
Eia age, prome graves imo de pectore curas,
Dum mea pascuntur laetos armenta per agros,
15
Dum saltat comprensa cohors, dum libera mens est.
Lycidas
O te felicem, saturas cui pinguia reddant
Prata boves, liceat festa cui semper in umbra
Mollia securos traxisse per otia soles.
Mopsus
Non minus afflicto magnos sub corde dolores
20
Ipse premo, rumpuntque meum suspiria pectus,
Sed tenui tristes solamur arundine casus.
Versibus alternis tamen astra infesta queramur
Aversosque deos et lamentabile fatum,
Nam gravis anxietas vario sermone levatur.
Lycidas
25
Postquam igitur tantus nostros audire dolores
Ardor inest, sociique iuvant commercia luctus,
Haec preme muscosi nativa sedilia saxi.
Mopsus
Non ita fontanum sitientia prata liquorem
Affectant, nimio scissa est cum terra calore,
30
Quam placet haec sedes communibus apta querelis.
Lycidas
Venerat huc magnus Germanis pastor ab agris
Quos rapidus gelida Rhenus circumfluit unda;
Sive pirum insereret, solidos seu verteret agros,
Seu teneras vites, parvas seu poneret ulmos,
35
Non fuit in toto maior sollertia campo.
Summa quidem laus est, sed adhuc maiora supersunt
Heu lacrimis memoranda meis. Hic carmine dulci
Attonitas traxit tigres silvasque comantes.
Non ita pulsantem rupes Parnasia Phoebum,
40
Orphea non Rhodope sensit, non Pana Lycaeus.
Hic mihi caelestes motus causasque latentes
Morigerasque dedit, crassumque ex corde veternum
Expulit agresti, sed non sine munere certo.
Litore quam myrtus gaudet, quam vitibus ulmi,
45
Mutua tam nostrum commercia foedus habebat.
Mopsus
O qualem eximio laudem sub corpore iactas;
Quam vellem tantus gracilis moderator avenae
Mulceret nostras optatis cantibus aures.
Lycidas
Ille senex utinam vocalia solveret ora;
50
Non mea demissos cervix inculta capillos,
Exsangues nec barba genas prolixa teneret,
Nec gemerem solo tam tristia fata sub antro.
Mopsus
Quis Notus infelix, subita quae grando procella
Importuna ruit? quae sors tam dira secuta est?
Lycidas
55
Sopitis heu muta sonis nunc fistula torpet,
Deflet et artificem crudeli funere raptum
Vnica quod rapuit patrio solatia ruri.
Non laurus Phoebo, non illic baca Minervae,
Non Cereri messis gignit, non vitis Iaccho,
60
Nudaque ieiunis dumescunt arva colonis.
Vnde manet tali signatus carmine caespes:
Orbati extinctum pastores flete Menalcam,
Cantibus argutis victus cui cessit aedon.
Mopsus
Heu fuerat tantus maiori pastor arista
65
Dignior. Invicta resecat Mors improba falce
Omne genus, veluti faenum per prata resectum
Tonsa iacet, nudos aut messis caesa per agros.
Si foret hic superas ullis revocandus ad auras
Fletibus, aspiceres oculis manantia nostris
70
Flumina; sed quoniam non est revocabilis illis,
Desine plura queri, nostros simul accipe casus.
Lycidas
Dic prius ex alto quam sol declinet Olympo.
Mopsus
Ipse ego vivebam Gallis securus in agris,
Tempus agens placidum; campi nam sola colendi
75
Cura erat, austerum cantu solante laborem,
Atque meas servare boves, et solibus isdem .
Bis mulctram expressis spumantem implere papillis.
Nostra Palatino donata coagula Phoebo
Grata quidem fuerant, vultuque accepta sereno,
80
Nec spretum est tereti meditatum carmen avena.
Nescio quis pastor tumido fuit advena fastu,
Obscura de gente satus, quem paupere cultu
Excepit coniunx scorto generata salaci.
Hic, quia carmen inops stipula stridebat inani,
85
Invidus et nostra macrescens laude furensque
Credula seduxit pastorum corda malorum,
Vt mea sanguineo laniarent corpora ferro.
Heu nullo aspiceres tam spissa foramina cribro
Vulnera quot misero crudelia corde tulissem,
90
Ni placida incensos sedassem voce tumultus.
Lycidas
Pro scelus infandum! diversa in frusta secandus,
Gutture seu fixo per compita cuncta trahendus,
Perfidus ille foret. Res est dis acta secundis,
Quod non ipsa tuo rubefacta est terra cruore.
Mopsus
95
Ecce alius rabido, sed adhuc incognitus, ore
In caput hoc latrat commentaque turpia fingit.
Nam me nuda refert manibus post terga ligatis
Parisiis arsisse rogis, quod sancta deorum
Numina sprevissem; falsoque infamia teste
100
Auxiliata viget mentitaque crimina vulgat.
Inde fuit populatus ager, raptumque sacellum
Quo tenuis quondam seniorum vita parentum
Sustentata fuit; gravidas, heu, vendere vaccas
Cogor, ut Ausonios mittam Meliboeon in agros
105
Aere gravem multo, ne ficta iniuria labe
Ignorata fluat, nec iniquo iudice damner,
Et templum amissum reparem, maestosque parentes
Afflictamque domum soler. Dum talia narro,
Vox et lingua cadit nimio suppressa dolore.
Lycidas
110
Non mala durabunt tanti contagia morbi,
Sed penitus convulsa ruent, ceu montibus altis
Nix aliquando ruit tepido resoluta calore.
Si modo sollicitos oculis Deus aspicit aequis,
Forsitan auctorem falsi rumoris iniquum
115
Ignea poena manet. Nullius conscia culpae
Pectora solentur; speculo conspectius ipso
Verum, Mopse, patet; communia verba fatentur
Nulla latere diu vanae mendacia linguae.
Mopsus
Scis bone, scis Lycida, cum festa Palilia fumant,
120
Ad sacra quot dederim bifores altaria cantus,
Scis opus assurgens verae quod pandit opertum
Religionis iter; coeptum si quando laborem
Exsequar, invitus rumpetur Livor, et atros
In sua convertet dentes et viscera morsus,
125
Vt canis in sese dentes rabiosus acutos
Acriter obvertit, postquam saevire negatum est
Corpus in externum, vanasque latravit in auras.
Sed reliquum properans sermonem intercipit Hesper,
Et saturas ad plena boves praesepia cogit
130
Ducere. Quod superest, cum crastina fulserit hora,