Ranieri Granci de proeliis Tusciae 3
Other sections


Lex fuit una lupis, canibus, set vulpibus atque,

Hiisque habitare simul placuit, condentibus urbem.

780

Esse set et nequeunt tandem sine iure, monetis:

Vnde lupis placuit dominum vocitare leonem.

Hic probus, iste sagax: laudant primordia regem.

Pergere setque foras cupiunt, silvasque secuntur,

Et referunt magnam tunc ista animalia predam:

785

Post reditumque leo sortitus predia cuntis

Decimat et cerpit. vulpis spoliata rapinam

Clamat: et ecce sue veniunt apponere casum.

Rex tamen ad medium scultat sua iura ferentes.

"Cernimus": heeque: "lupis pendent animalia multa,

790

Colla premunt agnis, referunt avidasque capellas,

Nec inter reditum minimum patiuntur inultum.

Nos tamen exiguis leviant animalia predis:

Hec viduata patet spoliis simul atque marito".

Tunc leo rex numerum cepit conferre dierum

795

Criminis a gestu, quasi reddere predia meste

Non sua: seque lupi iungunt culpare sorores

"Viribus" aientes "capimus, non crimine victus;

A grege pastorum traimus nos viribus agnum:

Fallere quasque dolis cupiunt hee, credite, matres,

800

Fercula quando oliis nimium calefacta maligne

Faucibus atingunt orentibus inde calore,

Ac fexum ex opere vexant clamare bubulcum,

Insidiantur eis quando hee contingere pullos".

Que sua verba illi bene sunt accepta leoni,

805

Vulpibus et mandat sileant, vel forte perirent.

Exulat ab illis tunc ius animalibus omne.

Vi quoque regnabant, et surgunt odia secum.

Cum tamen hora fuit illis percutere silvas

Insimul, ecce lupis spatium simul atque leoni.

810

Tunc, canibus iuntis, sotiatis vulpibus intus,

Exclusere suos hee tunc a menibus hostes:

Et petitur cautus: regimen trasfertur ad ursum.

Tendere postque dolum cupiunt animalia pulsa:

Se quoque, per segetes, celantes vellere restas

815

Ceparumque globos duplicant, et colla coronant.

Atque tulere: "duas turmas faciamus et omnes

Ingrediamur eas; lucri tunc causa patebit.

Sic medioque foro surgemus viribus illic

Precipitare canes vulpesque in dentibus illas".

820

Set prius ipse leo: "vestris rescripta feratis

Sanguinis astrictis, simul atque in fraude iuvabunt".

Mictere opus placuit cunctis, foliamque recidunt.

Quam lupes, ut velox, scriptam conclusit in aure,

Ire paratus. ibi latitans euricius audit;

825

Gestaque percipiens, currit festinus: et ipse

Insimul atque lupus properant: et nox fuit orbi.

Menia clausa lupo non dant iter intus adesse;

Rimula setque dedit minimo: properavit ad ursum,

Et fuit ecce prope transmictens verba sopito.

830

Incipit: ille silet, nec tunc scultabat, et ipse

Heret, et illius ventri vigilavit ab ictu,

Armiger atque rudem tenuit, cum fatur ad aurem:

"Hostibus ipse tuis pro certo accingeris, urse,

Atque lupus portat scriptam cum carmine fraudem".

835

Vrsus ad hec canibus mandat: duxere ferentem

Carmina: que legitans, tenuit tunc dentibus illum

Vrsus, et exibitum lacerant per menbra vicissim:

Atque reum mortis referunt, cui carmina dicunt:

Scinditur unde fides: violata amicitia cordis

840

Concitat illorum rabiem: lacerantur in ipsis.

Iura negant, furiunt rabiis: ursusque recessit.

Postea nec patuit cuntis animalibus urna.

Vrbs bene comunis regitur sine peste minorum;

At, cum non regimen, potuit furor: inde resedit.

845

Sic pisana regis urbs quam pulcerrima cives!

Vt animale tuum regnum: superaris ab ira:

Vnde videris amena gustasse et pocula Circes".

Tunc Cosceptus ei: "totum comune tenemus

Ordine mostrifero; sors una est insita rebus,

850

Quam sitiunt, cupiunt etiam sine lumine vite.

Dum locus ipse prior retrait quantumque vetustus,

Reddere grata cupis loca? cum mineralibus aurum".

Sicque meatus ei locus est acceptus in imo.

Quanta cupido trait mortales numinis auri!

855

Non sit ut in rebus quod non patiatur avarus.

Non sotius properans alium mactavit inermem,

Cum simul ecce ibant Luce, suspensus in altum,

Vnde moneta fuit sibi tunc inventa rapine?

Clericus atque malus plebanum nonne senentem

860

Tascula, quando illi patuit de nocte malignus,

Vulnerat, atque necat, fugiens invisus ad Alpes?

Ille etiam Fatius comes et non cautus ab illo,

Dum comitiva fuit secum, quando exequitabat,

Ipse rebellis ait non: "Accipe: lictera fertur":

865

Quam legitando malus gladio percussit ob aurum,

Sanguine dum maduit, patuit nec criminis actor,

Cum fuit ocisus, feriens tunc stante caterva?

Rex tamen et princeps multum preponderat aurum,

Dum, plectendus, abit, levitato crimine nummo.

870

Iudicis illius memores fiamus, amici,

Cuius et heredem corio facit ille sedere:

Dum spoliavit eos, spoliatur et utique dorso.

Sedibus in sacris dominatur fortiter aurum,

Fit ubi non dignus pastor, pecudumque set hostis.

875

Vocibus et nullum solium datur absque moneta.

Quidve feram? Deus ipse venit numismate Christus.

Si tamen esse velit, cupit aurum forte meatus:

Federe quo Zenus pisanam concipit urbem.

Lombardus sanguis avidus, dulcedine partis,

880

In Cane maiori plus quam vis fulminis ardens,

Flagitat, ire parans, abiectos redere Pisis.

Imposuitque modum Canis, et fuit ille secutus.

Vndique sollicitans Victor, Vermisque laborat.

Intus amant illum quidam tunc redere sedi,

885

Qui, quantum siluit tendens sua retia linfis

Piscibus inpulsis, tantum siluere: reatum

Confitiuntque, parant fraudem, sunt atque secuti,

Sindone conclusa recipit quando ipse magister,

Inciditque latens et insons tunc Bugiani.

890

Set Deus ipse regit, mater, pia vota receptans

Vrbis, et unus ibi scultabat verba malorum

Fraudis, et esse cupit Luce, et Castructius illum

Audit, et ille refert: "ornant vexilla ruine".

Quem probus atque sagax clausit Castructius et tunc

895

Mictere Pisanis curavit serica, dicens:

"Vos reparate: fuit presens qui cunta referret".

Tunc duodecim paucos Sapientes claudere curant,

Omnibus ostensis videant quid esse gerendum.

Qui stupuere simul; quidam qui verba locutus

900

Tunc fuit: "inter nos litem Castrutius aptat".

"Non" retulere, set est quedam prodictio vera.

Inquiruntque: patet tunc illis lictera nequam,

Intitulata suo, Victoris fraudis, amico

Quo mediante exter debebat pergere Zenus.

905

Quam legitare volunt: narrabat: "Sponsa paratur

Vestibus, atque thoro reddetur tempore tanto:

Congeriesque venit: dabitur sic illa marito".

Hiis dubiosus eos molestat in ardua casus:

Vnde trahunt illum, penali pondere, collo,

910

Qui dedit: "ipse feram: sum, scitis, et ipse forensis,

Factus amore bono civis pisanus ab annis:

Crimine sumque reus, Victoris premia captans.

Lictera narrat enim: scultetis, et omnia pandam,

Et lacerate agiles vestras in vertice comas".

915

Prosequiturque: "refert mihi lictera ferre salutem:

Cernitis: immo necat, tenet atque in ventre cruorem.

Narrat: Amica parat vestes redenda marito,

Congeriesque venit, sponsus iungetur et illi.

Nunc animavertat, taceat quantusque Senatus,

920

Et lacerare queant albos ex tenpore canos.

Vxor, et ipse reor, urbs est pisana: maritus

Victor erat: vestes sunt hec vexilla. fuisset

Reddita setque thoro, dominus si tantus adesset.

Congeriesque acies, que stant, Canis atque paravit,

925

Quasque sagax multum duxisset Vguiccio Pisas,

Atque fuisset: eas poterat tunc scindere ferro,

Sanguine Pisarum totam madefacere terram,

Congeriemque traens totam regnare per urbem".

Vtque locutus eis pariter reus ipse taceret,

930

Omnibus attonitis lacerarunt tempora vultus,

Atque super feretrum posuerunt terga latronis;

Postea per collum veitur suspensus ad auras.

"Reddere quis poterit" dicebant "quasque salutes,

Dignaque virgineo" Pisani "munera cultu,

935

Alma parens? nobis liceat tibi fundere grates:

Excipe, virgo pia, vitam fensare tuorum".

Civibus ex quidam tunc audent, atque tulerunt:

"Suspitione sumus decepti: attendite cunti:

Nam bonus ipse suis Castructius extitit, et nos

940

Suspitione mali certamus in urbe vicissim".

Hiisque comes sapiens verbis pariterque resistens

Addidit: "omne bonum Lucano optamus et omnes:

Tanta salus nobis fuit, ascultate, per illum;

Vnde tenemus eum mortem velud esse fidelem

945

Atque super cunctos animum gestare gebellem:

Vrbs lucana suo baculo subiecta regatur,

Servet eumque Deus Guelfis ab hostibus ipse;

Nos tamen esse simul libertas conpatiatur".

Surgit et intrepidus dicens Cosceptus et illis:

950

"Sic probus ipse ferens valeat per tempora, noster

Estque fidelis; ei reddemus grata libenter.

Quin modo plus timidos liceat nos reddere cives".

Tegmine sub meriti tractantur grandia belli.

Hii quoque regnabant Gaddus, Cosceptus et ipse.

955

Sangiune Lanfranco commoto intrinsecus, exul

Vt redeat cupiunt consortes Zenus ad urbem,

Atque ferunt comiti seorsum talia Gaddo:

Qui negat, ista ferens: "massam conrumpere totam

Non decet ob unum", comes atque in verba resistit.

960

Quot ubi Coscepto sunt hec inmissa per aurem,

Cum bene quingentis properans, tunc stante Senatu,

Irruit, et Pontis habitacula quanta revolvens;

Inventisque feros tunc proponentibus illic,

Mactat eos, feriens sacratum setque cibandum:

965

Fortis et illius nepotem fercula dantem

Inpietate sua ferit, et puer inde necatur.

Et fuit inde suis Martini ad numina fervens

Ipse receptus atrox Cosceptus nomine cuntis.

Postque simul miseri consortes sanguine fuso

970

Non culpare malos cupiunt vel forte necare.

Immo suos referens unus: "scultate, parentes:

Non minimos Vltor ausisset ponere tactus

Atque necare patres, semoto sanguine nostro".

Qui properant multis, tribus atque, in peste, repertis

975

Inde suis levibus placide cantare puellis,

Ictibus invadunt; cedem faciuntque duorum,

Vnde fugam capiunt. recipit tunc Luca Gerardum.

Alter inatingens, residens se iungere: servo

Hoc referente: "et eas: ego plectar crimine mortis",

980

Pausat habere illum tergo; capiuntur, et ambo

Decapitantur, eos tumulavit quos Caterina.

Tertius, evasus, vocitatus nomine Corbus,

Culpat et heredem, quando sponsalis civis

Iurat, et ipse, ruens subitus super arma, Guidonem

985

Inpetit atque necat: gemit et pater unde Philippus

"Vndique funus eis" dicens "deferte per urbem,

Innocuusque meus pateat": quem post tumularunt.

Set comune reum decollat: Corbus obivit.

Quanta rapina veit vos, cives? nonne peritis?

990

Vana, carens studio, mentis fidutia: cuntos

Decipit, unde sibi promictant tempora multa.

Dum comes ad stratum voluit conscendere sero,

Tendere vultque pedem, solioque innectere plantam,

Nec prius adiunsit tripodem, tenuitque cubile,

995

Quam capud ima petens rueret, Gaddusque reflaret,

Vrbis honor, virtus populi, sapientia gentis.

Quem duodecim mane totum comune gemendo

Pacis amatorem tumulant ad templa Minorum.

Postquam tanta suo fuit urbs pisana regente

1000

Expoliata, vocant duodecim parere sigilla,

Teutonicosque suos, qui iurant esse fideles.

Affuit atque ultor Cosceptus velle sigillum

Inperiale. negant rectores voce superba.

Quos quando ille ferox tanta cum fronte negantes

1005

Aspicit, a fundo revocans de corpore flatum,

Artibus et sufflans, adiuntis pectore palmis,

Intulit: "o sotii, qui mecum mille tulistis

Aspera, desertum comitisque a robore nudum

Nunc faveatis: amant quidam me scindere ferro

1010

Nec sitis ab illis cessabit dira veneni,

Partibus in multis donec miser ipse resolvar:

Nunc habetote fidem, vexillum pandite partis".

Hiis quibus auditis, duodecim: "per membra secamus

Te, nisi discedens abeas, tua facta sequaris".

1015

Cura et o mortalium!: prebete flatibus aurem!

Talis amicus erit tibi tempore prosperitatis,

Qui, subeunte rota, te deseret atque negabit.

Credite: nulla fides regnat, vel grata voluntas,

Possit ut in nullo quisquam confidere, vivens.

1020

Ergo tenete manus, casus cognoscite mundi:

Fac tibi de mille, qui te non deserat, unum.

Ille set ut cautus discedens postea muros

Deserit; atque fuit Senis cum robore parvo.

Fortis, inadvertens non post multa otia captus,

1025

Ducitur, et populus pisanus, luce secunda,

Iungere curriculo faciunt et pendere furchis.

Gens sic tota simul errans, velud ecce capellas

Gramineis pratis cernis pastore carentes,

Spargitur, et surgunt quidam de sanguine Franco,

1030

Vrbe lacessita, quondam mactare per enses.

Quis furor, o cives? ferro quid tanta potestas

Est? dare conveniunt vobis simul omnia dira;

Virgo set ipsa parens, Pisarum nostra matrona,

Ecclesie cuius auguste cerea cives,

1035

More sub antiquo Proserpina cum colebatur,

Corde et mente pia referunt, hec ipsa salutem

Prestitit. adiungant se cives mane sequenti:

Iustitia ab illis, est que regina colenda,

Tunc revocata. fuit comuni a gente levatus

1040

Ipse comes Nerius, et sic cessatur ab ira.

Quo regnante viro, regnans in pectore Cesar

Eius erat. studuit Cosceptus fervidus illum

Precipitare malus, et qui comune lacessunt

Artibus: unde fuit iuvenis, qui talia temptat,

1045

Iuntus amore sibi: set tunc inventus in arte

Fraudis, et hunc iudex torquebat pandere gestum.

Qui bene non cautus dum post tormenta fuisset,

Ferrea confesso cum vellent mictere vincla,

Ac super hec eadem vellent incudine iungi,

1050

Ipse reus vulnus, accepta incudine, temptat.

Vna salus miseris nullam sperare salutem:

Vnde, et eo membris precisis iamque refrato,

Antonius iudex vitam dimisit ab evo.

O genus humanum nascens de renibus Adam,

1055

Que tibi fatalis sors est innexa polorum?

Dicit Agustinus uno de corpore natos

Ipse duos uno venisse ad lumina punto,

Febricitare simul disiunctos corpore membris;

Corpore et incolumes unaque probantur et hora:

1060

Ille Iacob sanctus legitur de corpore molli,

Ille alius Esau venator virque pilosus.

Vnde huic ab aliis minimo collata fuisse

Tanta suo virtus animo, manus atque voluntas,

Tanta et inexperto vis addita, quanta feremus.

1065

Hanc ego virtutem stellis pro parte tributam

Assero; set sapiens totis dominabitur astris.

Ampliat unde ferox cordatus lumina mentis

Quando ait ipse bovi secreto limine reddens:

"Esque fidelis?". "ego" dixit cognatus eidem

1070

"Sum velud ipse malus mors est, et sum tibi iuntus".

Es dedit ille sibi: "properes, reditumque ministra.

Sunt et in urbe mei, quos magnos tempore nostro

Fecimus; in illis confidas: suntque fideles".

Qui bene sollicitus perversus mictere fraudem

1075

Incipit; et iunsit quos ille expressit amicos.

Et tenuere pares: "veniat; sumus attumulati:

Nulla datur nobis sedes, nec status honoris.

Iamque paret: veniat: cives sumus ista volentes.

Hecque loquaris ei" dixerunt "tempora tollat".

1080

Et malus ipse boves festinat pergere, prontus

Audit et ipse refert. Cosceptus verba recepit:

"Cordis amore tibi respondent utique iunti:

Iam veniat; prontus veniat; sumus ecce sequaces".

Qui movet atque fuit paulum secretus ab urbe.

1085

Affuit et solus cognatus pauca locutus:

"Cum titubare tubam videris, gens ipsa levatur

Esse simul: taceas, ne plus coneris, habebis

Inperium". nequidus post hec perrexit ad hostem,

Atque tulit comiti Nerio: "sum factus amicus

1090

Ipse tuus; teneo Cosceptum: prebe Iohannes".

Spondet et ipse comes: "bis sum tibi mille daturus.

Da". dedit ille malus: "da tu". dedit ipse coortem,

Vnde simul Nerii pergunt; sunt ecce propinqui

Atque tubavit eis unus: credebat amicos,

1095

Se referensque venit Cosceptus; cernuit hostes.

Et fuit acceptus, Nerio deductus et illi,

Solis in occasu, Nerius cum dixit eidem:

"Mundes, amice, manus, mundes cenare paratus".

Tunc velud ut magno dixit pirata marinus

1100

Fertur Alexandro: "tu rex, ego latro, vocaris:

Regna capis octo, minimam spoliare carinam";

Sic ait et comiti dicens: "ego luce sequenti

Prandia fecissem, spatium si se tenuisset".

Tunc, prius iniectis manibus, nec flexus ab illis,

1105

Colla ligant ambos ad posteriora lacertos,

Atque traunt illum: vox insonat inde furoris,

Pontis et in saltu, ne vox incepta noceret,

Ensibus illius corpus per membra secarunt;

Voxque rumoris abit; populus tacet, ille necatur.

1110

Sic comune silet, tunc cum vigilantur iniqui.

Nunc et, o Pisa, meum tibi carmen sit documentum.

Aspice principium Grecorum, Pisa, tuorum,

In quibus et virtus fuit et sapientia magna,

Teste et Aristotile, Platone et Socrate magno,

1115

Qualiter ipse Pelops tuus extitit hedificator.

Hos habuisse patres, urbs nobilis, ipsa memento

Ante tuum regnum romanum quam viguisse

Per bene quingentos transactos sumitur annos.

Aspice et Eneadum quem te misisse favorem

1120

Cernimus, unde fuit vita spoliatus et evo,

Circumfusa acie, Turnus devictus ab illo.

Aspice Lucanos domitos. Mons ipse et Apertus

Protestatur adhuc bello occubuisse in eodem

Gens sotiata sibi tunc Florentina peromnis,

1125

Nomine Iordanis bellat cum fortiter illic,

Sanguinis egregii natus de stirpe Aliana,

Regis Alamanie capitaneus atque fidelis

Ipse Manufredi, debellat cum bene decem

Milia, viginti ductis sub captivitate

1130

Inde Senas: anni currebant mille ducenti

Sexaginta sibi iuntis et omnibus uno.

Aspice prius eos domitos quam facta Superbos,

Pugna foret, illis set tunc optenta, Melore.

Affrica pisano quando aspice fertur Vgone,

1135

Malfia Partenopes datur et quando omne per equor,

Vnde fuit liber Pisanis gestus ab illis

Iuris, et est Pisis pandecta Cesaris alti,

Civibus adiuntis animo mente atque fideli.

Temporibus civis Tancredus guelfus et illis,

1140

De Vicecomitibus, vir audax set probitatis,

Qui, dum Lucanis hesit, castrumque per illos

Obtinuit medium Lucanos inter et ipsos

Archibus Agnani costructis quando fugarunt

Omnibus ex quosdam nostrorum per Medianam,

1145

Cantilena fuit quando omnibus insinuata:

Heu doleo Pisa; de me est stirpe una recisa.

Quot si tanta doles uno de cive rebelle,

Quos gemitus addam, quando, omnibus inde revulsis,

Bella movetis ei civilia? nonne peritis?

1150

Corde sitis cives uno et pietatis amore,

Atque tributa fluent que Pisis ponderis omen

Imposuere: sitis una cum mente regentes.