Iliados liber XIV Latine redditus

Nestora non latuit, quamquam discumberet, ingens

Rixa. Asclepiaden, secum tum forte epulantem,

Talibus aggreditur dictis: "Age, dive Machaon,

Fare quid iste velit tantus sub classe tumultus:

5

Nam magis atque magis clamor iuvenilis ad aures

Crebrescit. Tu perge sedens discumbere, donec

Calfaciat latices Ecamida et caede cruentum

Te lavet; ascendo, rediens modo, summa locorum".

Sic fatus, nitidum ferro multisque relictum

10

Perfossumque locis clipeum, quem ferre solebat

Thrasimedes (alium gnatus genitoris habebat),

Cuspide mox dextra praefixum hastile recepit.

Fervere Martis opus iuxta tentoria longe

Magnanimos Troas, Danaosque sub hoste ruentes

15

Disiectosque procul muros et castra videbat.

Amplivagum veluti pelagus, si quando futuras

Praesagit ventorum acies, turgescit ab imo,

Nondum agitat fluctus, necdum tolluntur harenae

(Nutat enim donec ventorum a sede procella

20

Missa Iovis iussu cursum det euntibus undis),

Sic animus vario curarum Nestoris aestu

Fluctuat, ambiguus cuneos penetraret Achivum,

Offendatne ducem populorum Agamemnona Atriden.

Atriden, visa est potior sententia menti.

25

Interea pugnare acies et mutua ferre

Vulnera. Procumbunt pariter, dant scuta cavaeque

Conflictu sonitum galeae, ferit ensis et hasta,

Ictibus alternis reboant thoraces et arma.

Tres tum forte duces (nam quisque recessit ab armis

30

Saucius), Atrides Agamemnon et acer Vlixes

Tydidesque simul, gradientem Nestora longe

Conspexere, rates egressi ut bella viderent.

Plurima tum pelagi seducta crepidine puppis

Et procul a pugna sicca tellure iacebat.

35

Vt primas traxere, gradatim cetera classis

Pone subit: quamquam spatiosum, litus Achivae

Non erat usque capax classis, nec continet omnes

Ambitus populos, haerent angustius; illic

Impositae basibus complerant litora prorae,

40

Extremos aditus facili quo turba meatu

Pergeret; iniectae replerunt aggere terrae.

Vt pugnam aspicerent, connixi hastilibus, illic

Convenere duces: clamor percusserat ingens

Corda virum; viso mox Nestore, tristior omnes

45

Cura subit, dolor usque animos angebat Achivum.

Hunc tum vociferans affatur rex Agamemnon:

"Niliade, o ingens Argivum gloria, Nestor,

Huc veniens bellum cur exitiale relinquis?

Quam vereor ne nunc sermonem Martius Hector

50

Perficiat, Teucros inter quem saepe minatus:

A ratibus sacrum non Ilion ante reverti

Quam iactis classem flammis exureret omnem

Et perimat Danaos. Belli dum munus obivit

Paene potens voti fuit. O miseranda regentis

55

Condicio! Infensi Danai velut acer Achilles

Indignantur et in Teucros pugnare recusant

Pro ratibus". Nestor reddit tum Martius illi:

"Vera quidem memoras et sunt ita: protinus ipse !

Iuppiter altitonans fatalem iniecit Achivis

60

Perniciem: murus tutandae in robore classis

Editus ingenti traxit cum mole ruinam,

Posse rui non ante rati; statione sub ipsa

Credidimus populos naves et castra tueri.

Sub ratibus pugnant acies densaeque sub armis

65

Stant utrimque pares, necubi vestigia flectunt.

Contemplare licet quantum, labor urgeat utram

In partem ignores; populo Mars aequus utrique;

Impliciti nullo variant vestigia passu:

Saevit amor ferri diraeque insania caedis,

70

Intereunt pariter, indefessique laborant.

Dicam equidem nostris quod nunc erit utile rebus,

Consilii si quicquam habeo: modo rursus obire

Non opus est Martem, gravibus cum saucius armis

Deficeret: nec tale quidem manet utile robur".

75

Talia dicenti ductor sic reddit Atrides:

"Nestor, ut in proris certant navalibus hostes,

Non murus nec fossa valent, ubi, plurima passi

Anxia, fidebant tanti se mole laboris

Argivi naves populos et castra tueri.

80

Auspiciis sunt ista Iovis: si quando secundus

Ille fuit nobis, nunc est propensior hosti

Omnibus auxilio cum dis augetque vigorem

Et Danais vires animumque enervat in armis.

Consilio, ut referam, cuncti parebitis ergo:

85

In sicco puppes seductae litore quot sunt

Reddamus pelago, passim quas ancora sistat

Dum nox diva diem nigranti obduxerit umbra

Et pugna Troes cedent: mox cetera classem

Turba salo retrahat; tenebrosae tempore noctis

90

Non fuga turpis erit: quod dedecet usque latebit.

Perniciem satius fugere est, quam extrema subire

Excidia". Ingenii conspectus acumine multo,

Intorquens oculos, illi sic reddit Vlixes:

"Quale tuo, Atride, scelus excidit ore loquendo?

95

Numquam animum imbueres talem, qui dignior esses

Vilis et alterius ductor quam gentis Achivae.

Iuppiter exhibuit tibi rex iuvenilibus annis

Imperium nostri, munus quo Martis obires

Et senior populos regeres graviore futurus

100

Consilio, interea belli succederet idem

Omnibus eventus: unum et commune periclum,

Auxilioque pares animos gereremus in armis.

Obsidionem animo moliris linquere Troiae,

Milia tot cuius passi toleravimus ergo

105

Exitia: infandum retice modo, ne quis Achivum

Audiat, et facinus volitetur in ora virorum,

In vulgus ne forte aliquis mox sceptriger Argi

Ambiguum referat, vel quis dominare rebelles

Imperio alterius tibi sint parere volentes.

110

O nimium infelix! Non te modo quisque tuorum

Arguet, in pelagus solidas traducere puppes

Qui iubeas, acies medio dum Marte laborant.

Quid Troes cupiunt? Nos obsidione repelli,

Scilicet, et victis ample dominarier Argis,

115

Vnde gravis nobis iactura, et dedecus ingens.

Praeterea licet imperites: haud cetera pubes

Ista feret, quae nunc in aperta pericula vitam

Exponunt, retrahi naves si prorsus in altum

Respicient. Fugere ex acie tum quemque videbis

120

Consilio tali; quanta est haec gloria belli!

Protinus a Danais ipsos referetur ad hostes".

Olli tum contra princeps sic reddit Atrides:

"O mihi nunc animum dictis confundis, Vlixe.

Non ego iussa dedi nolentibus ad mare puppes

125

Reddere: si melior menti sententia cuique est,

In medium referat, iuvenis seu grandior aevo:

Pace mea dicturus erit, iamque ipse silebo".

His tum magnanimus Diomedes vocibus orsus:

"Parendum non vana reor, sed recta loquenti.

130

Iam referam, modo nulla mihi ducis ira vel atrox

Invidia obstiterit: dictis parere necesse est,

Et meliora sequi; quamquam minor omnibus aevo,

Sum genus illustris ceu vos et glorior esse.

Me genuit Tydeus, sepelit quem Martia Thebe:

135

Magnanimus natos Porthus tris edidit heros,

Pleuronem et celsam pariter Calydona tenebant

Agrius atque Melas et tertius armiger Oeneus.

Hic, minor, armorum virtute ingentior, omnes

Praestabat: genitorque mei fuit ille parentis.

140

Incoluit patrias aedes; meus inde recessit

-Iuppiter et superi sic nam voluere -profectus

Agron, in uxorem ditis sortitus Adrasti

Progeniem. Satis ille quidem telluris habebat

Frugiferae vel quae plantis vestita virebat,

145

Multorumque greges pecorum; quin fortior omnes

Armorum virtute duces vincebat Achivos.

Haec ut certa quidem vos non audisse pigebit:

Natales referens ortus, non degenerem me

Crediderim, vani veluti contemnerer auctor

150

Consilii, quin et sensus iuvenilibus annis

Saepe viget: si fando aliquid bene fatus honorem

Et pretium mereor, nec quis mea dicta refellet.

Ibimus in pugnam, confecti vulnere quamquam,

Ibimus: urget opus. Extra certaminis ictus

155

Stabimus usque adeo, ne nos feriamur ab hoste

Vulneribusque super crudescant vulnera rursus.

Hortaturi alios praesentes comminus armis

Vt redeant pugnae quos ira laborque retraxit".

Sic fatus. Cuncti simul assensere volentes;

160

Incedunt pariter, ductor praecessit Atrides.

At, vigil Argivum, faciem Neptunus anilem

Induit, Atridae dextramque accepit euntis

Par iter accelerans, fuditque volantia verba:

"Atride, quantum ex animo sit laetus Achilles,

165

Palantes si quando metu vel caede ruentes

Respicit. Argivos, classem quem nulla tueri

Cura subit. Satiet quantumlibet anxius irae,

Per gentes ierit bellique inglorius omnes;

Indecores obitus statuit nam Iuppiter illi.

170

Non immortales adeo te odere beati:

Ductores Teucrum et populos dare terga videbis,

Pulvereamque fuga nubem volitare per auras,

Perculsique metu naves et castra relinquent,

Troianam rapidis contendent cursibus urbem".

175

Dixerat. Incedens per campum concitat omnes,

Clamorem horrendum tollit super agmina. Quantum

Milia vix novies hominum vel milia dena

Pugnantum inter se conserto Marte dedissent,

Pectoris eduxit tantum Neptunus ab imo

180

Clamorem, quo longe animos incendit Achivis.

Aurea tum rediens solio radiantis Olympi

Aspexit Iuno fratrem sub imagine ficta

Cognatumque simul: talem vidisse iuvabat

Hortantem Danaos pugnae viresque foventem;

185

Contra autem commota Iovi, quem forte sedentem

Multarum extremo nebularum culminis Idae

Viderat, etsi odio graviter succensa fuisset,

Arte sagax molita Iovem qua fallere possit,

Consilium intendit secum simul omnia volvens.

190

Haec illi tandem potior sententia visa est.

Comere se, mox compta Iovem super ardua montis

Quaerere constituit, formae si captus amore

Optatos petat amplexus, placidumque soporem

Ardentem totis inspiret sensibus ignem.

195

Ingreditur thalamum, carus quem filius olim

Ediderat Vulcanus ei, fulgentibus auro

Liminibus valido firmarat cardine postes

Portarumque aditus mira perfecerat arte,

Occultus quo nemo deum recludere posset.

200

Has ingressa fores clausit mox Iuno nitentis.

Tum primum sordes divino a corpore purgat.

Ambrosiae se mox olei pinguentis odore

Perfudit (thimiama vocant), id roris eburna

Pisside confectum tales servabat in usus.

205

In Iovis auratas tantum redoleverat aedes,

Vt respersa polum replerit odoribus aura.

Vt nitidos artus tali perfusa liquore

Pexuit et certo distinxit in ordine crines,

Ambrosiaeque super divinum instillat odorem,

210

Induit ambrosio tenerum mox corpus amictu,

Quem Pallas mira textum variaverat arte,

Insignem gemmis auroque et imagine multa,

Aurea sub tereti nectit quem fibula collo,

Cingula mox recipit centum radiantia bullis,

215

Et gremium cinxit late refluentis amictus

Aureaque ornabant defixa ricinia pectus,

Transpunctis duplices suspendit et auribus ormos.

Divino quanta radiabat ab ore venustas!

Reticulo frontem velavit diva dearum

220

Candenti et nitido solis fulgoribus instar,

Mox pedibus crepidas splendentes indidit auro.

Ornatu postquam sese decoravit honoro,

Prosilit a thalamo, Venerem petitura Dionem,

A coetuque procul sic est affata deorum:

225

"O mihi, cara Venus, morem gere, cara, roganti

Etsi non animo sequeris mea vota lubenti,

Quando ego sum Danais, contra tu sedula Teucris

Auxilio; neque enim, cum postulo digna, negabis".

Olli nata Iovis reddit Venus aurea contra:

230

"Saturni Iuno soboles, regina dearum,

Fare age, posce: mihi tua iussa capessere mens est,

Si fuerint vires et rerum certa facultas.

Perficere est animus quantum mihi posse licebit".

Comparat illa dolos et ficta mente locuta est:

235

"Cede immortales cunctos quo vincis amorem

Mortalesque simul, viresque cupidinis omnes.

Nutricis rerum vado confinia terrae,

Oceanum visura, dei genus unde sequuntur,

Et Thetim genitricem.. Olim me sedibus ambo

240

Suscepere suis ac erudiere iuventam

A Rhea, quando Saturnum magnivocus Zeus

Sub maria et terras superis detrusit ab oris.

Difficiles horum componam proxima lites:

Namque diu quisque alterutro desivit amore,

245

Indignatus uterque animis odia aspera servat

Absistuntque toro; quod si mihi gesseris ipsa

Officium, verbis suadere ego sedula nitar

Vtque in amicitiam redeant lectumque iugalem.

Id si perficiam, memores me muneris ambo

250

I semper honoratam, celebrem me semper habebunt".

Olli subridens iterum Venus aurea reddit:

"Non ausim, nec fas, istuc modo, Iuno, quod optas

Abnuere, amplexu quando Iovis una recumbis

Altisoni". Sic fata, suo de pectore ceston,

255

Cingula dissolvit distincta coloribus: illic

Omnis amor latitare omnesque cupidinis artes,

Quodque voluptatis sibi comparat ardor amantum,

Blanditiae lususque, sales quibus illa virorum

Furaturque deum mentes: non ulla valet vis,

260

Nullaque mortalis quanta est sapientia sensus.

Hunc ubi Iunonis manibus Venus aurea ceston

Tradidit: "Haec -inquit- genitrix, cape cingula, Iuno,

Inque tuos compone sinus. Opera omnia amoris,

Hic artes resident omnes. Mihi crede, sequentur

265

Optatus tua vota suos". Saturnia risit,

Occuluit gremio ceston laetata receptum.

Inde Iovis solium magni Venus alma recessit.

Iuno volans convexa poli per inania venit

Pieriam, quam mox celeri transgressa volatu

270

Emathiam transit, domitores Thraces equorum

Praeterit et summos nebulosa cacumina montes;

Nec pedibus terram quicquam nec calcat in auras:

Fluctivagum Athoo pelagus penetravit et urbem

Lemnon adit, divi sedes ubi nota Thoantis.

275

Convenit hic Somnum, mortis qui frater et instar,

Et dextra prensum sic ore affata verendo est:

"Cunctorum rex, Somne, hominum pariterque deorum,

Si quando audisti me, nunc audire necesse est

Et mea vota sequi; totos tibi grata per annos

280

Noctes atque dies adero non immemor umquam,

Officiis cumulata. Iovis modo, Somne, soporem

Mitte superciliis, ut secum amplexa recumbam:

In gremio alterutrum fusi potiamur amore.

Dona dabo solium ex auro solidumque perenne:

285

Id meus eximia perfecit Mulciber arte

Supposuitque gradum, pingues quo saepe recumbens

Sustentare pedes valeas epulatus et artus".

Olli tum Somnus: "Saturni filia Iuno

Et superum regina, immittere fortius ausim

290

Alterius quemvis divum per membra soporem

Et reflui melius sopitas aequoris undas

Oceani faciam, genus unde et origo deorum est.

Nec quicquam Saturni ausim contingere natum

Nec sopire Iovem, sua ni mihi certa voluntas.

295

Namque suos alia docuit non temnere iussus,

Ex quo magnanimus rediens Iove natus ab alma

Ilio et egregias Teucrum populaverat aedes,

Tempore cum primum percussit puppibus aequor.

Complexus tum membra Iovis blandoque sopore

300

Eripui mentem: facti dux, Iuno, fuisti

Inventrixque doli; totos cum serperet artus

Dulcis et alta quies, ventorum a sede procellas

Excisti magno volventes turbine fluctus.

Sic illum, quem tu penitus disperdere nixa es,

305

Fluctibus a coetu comitum procul omnibus egit

Tempestas, Coon donec vagus appulit urbem.

Haec ubi rescivit genitor deus arsit in iram,

Excitus somno, caelique per atria divos

Praecipitabat atrox, et me furialibus unum

310

Vestigare minis; caeli de culmine summo

Praecipitem in medio pelagi per inane rotasset,

Ni mi Nox, hominum domitrix divumque, fuisset

Praesidio; fugiens iram Iovis usque petivi

Noctis opem: quamquam ulcisci foret anxius, iram

315

Continuit, veritus tenebrosae numina Noctis,

Ne gravius saevire deum contingeret aequo.

Deteriora modo tentare pericula suades?"

Olli tum Iuno reddit, veneranda boopis:

"Somne, quid hoc animum modo sollicitudinis urges?

320

Inquis, enim, altitonans veluti si Iuppiter idem

Alcide genito et Teucris pariterque tueri

Invigilet studium similique effrendeat ira.

Vade age, Somne, tibi Charitum de gentibus unam

Coniugio iungam stabili propriamque dicabo,

325

Pasitheam iuniorem aliis, quam semper amasti,

Omnes ut tecum, meritis pro talibus, annos

Exigat, et pulchra faciat te prole parentem".

Dixerat. Oblato laetatus munere Somnus:

"Eia, age, per Stygios, numquam violabile numen,

330

Iurato latices -inquit- rerumque parentem

Tellurem dextra, pelagus continge sinistra

Caeruleum; testes adsint quaecumque sub Orco

Numina Saturni complectitur ultima proles,

Te mihi, quae Charitum iunior, dare scilicet unam

335

Pasitheam, miro quam semper amore cupivi,

Omnes ut mecum feliciter exigat annos".

Sic fatus; dictis candens dea brachia Iuno

Annuit ore; deos tum nomine quemque ciebat

Titanesque Erebi cunctos testata silentis

340

Iuravit. Verbis res est ut adacta vicissim

Conceptis, humentem Imbron Lemnumque relinquunt,

Aerea saepti nebula vada caerula tranant.

Egressi quam, mox Idam petiere ferarum

Et nemorum genitricem, adeunt et Lecton. Ad illos

345

Frondosae incessus tremuere cacumina silvae.

Hic Iovis ante oculos abies procera sub auras

Alta comam ramosque diu non tacta virebat.

Hanc super ascendit Somnus, mox frondibus atris

Abditur , in morem volucris quae saepe canoros

350

In lucem numeros orditur (chalcida divi,

Mortales illam soliti vocare cymindim).

Extremum Iuno conscendit Gargaron Idae

Conspicienda procul. Nebularum Iuppiter actor

Aspiciens, solito magis arsit, ad usque medullas

355

Intravit calor, et labefacta per ossa cucurrit,

Infecitque animum et totos in pectore sensus.

Non minus exarsit quam cum petiere vicissim

Concubitus primos et praeposuere iugales

Immemores patrii taedas votumque decoris.

360

Tum prior assurgens illi sic Iuppiter orsus:

"Quo properas, mea Iuno? Refer: cur linquis Olympum?

Nec tibi sunt currus qui te libet usque tulissent".

Agnovit flammas Iuno et simulata profatur:

"Extremas propero terrae omnipotentis ad oras,

365

Oceanum visura, dei genus unde sequuntur,

Et Thetim genitricem. Olim me sedibus ambo

Suscepere suis ac erudiere iuventam.

Difficiles horum componam proxima lites:

Namque diu alteruter solito desivit amore,

370

Irati inter sese animis odia aspera servant,

Absistuntque toro, postquam semel ira diremit.

Montosae pascuntur equi per prata vagantes

Radices Idae, qui me sive aequora supra

Seu terram rapido sublimem flamine ferrent.

375

Ad te nunc venio caeli devecta per auras,

Ne quicquam posthac animum tibi concitet ira

Quod tua nunc coniunx venia sine forte profecta

Iverit Oceani late refluentis ad aedes".

Illi tum reddit nubis collector aquosae:

380

"Illuc ire tibi dabitur post. Iuno, facultas:

Nunc age, dum volupe est. pariter coeamus; amori

Indulgere iuvat: numquam mihi tanta medullas

Flamma subit domuitque animum tam dira libido,

Sive deam quamvis rapui labefactus amore,

385

Seu mortalem aliquam, non quando Ixionis arsi

Consortem. peperit mihi quae caelestibus aequum

Perithoon, pulchram vel Damnen Acrisionis,

Qua genui heroa illustrem praeque omnibus unum

Persea, Phoenicis rapuive Europan alumnam,

390

Minoa quae peperit <atque> antitheum Radamanthum.

Non me adeo Semeles. nec me Thebana volentem

Alcmena implicuit, quarum dedit altera Bacchum

Delicias hominum, genitrix fuit altera magni

Herculis, auricomae tantum nec regia forma

395

Flammavit. Cereris, nec me Latona furentem,

Nec tu, cum primum coniunx geniale cubile

Pacta subis: hausi numquam violentius ignem,

Iuno, tui". Sensit victi Saturnia flammas

Coniugis. Ardenti simulat causata pudorem:

400

"Quale tuo verbum modo, Iuppiter -inquit- ab ore

Excidit? In nudis Troianae montibus Idae

Concubitus gliscis. Sunt haec pudibunda patentque

Dedecora. Insipiens, quid si nos forte cubantes

Quis superum aspiciat, caelique per atria divos

405

Conveniens referat, volitetque haec fama per omnes?

Me miseram! Peteremne tuas, rex Iuppiter, aedes

Concubitu surgens, rursus reditura fuissem

Ad superos? Cupis haec dis aspicientibus, heu, heu!

Quod si adeo volupe est, tantaque libidine flagras,

410

Est thalamus mira nobis quem Mulciber arte

Edidit et solido communiit obice postes:

Ibimus huc cubitum, dabiturque explere quod optas".

Iuppiter ast illi, qui cogit in aethere nubes:

"Non est, Iuno, oculos modo quod vereare deorum

415

Aut hominum: ex auro nebulam super usque tegentem

Effundam quo nemo deum, nec lumineus sol,

Perspicuum quamquam et late penetrabile sidus,

Aspiciet". Mox Iunonem complexibus ambit,

Tum molles herbas et flores subter odoros

420

Alma tulit tellus, interque virentia densat

Gramina purpureum loton roseumque hyacinthon

Et crocon; herba torum viridis librabat in auras

Floribus immistis, nec amantum pondere curva

Sustinet amplexus suavesque inspirat odores.

425

Alterum in alterius gremio super aurea nubes

Obnubit; liquidi stillabant undique rores,

Dum super extremum sopitus Gargaron Idae

Coniugis infusus gremio victusque iaceret

Iuppiter. Ad naves celerans it Somnus Achivum

430

Omnia Neptuno, terram qui verberat undis,

Laturus. Iuxta mox verba volantia fudit:

"≪Tu>, Iovis absque metu, Danais impende quod ultro

Auxilium optabas: belli modo gloria certa est

Cui largire velis: placido decepit amore

435

Iuno Iovem: molli strato super ille recumbit

Coniugis in gremio, sopitum lumina liqui".

Sic dicens alios mortales Somnus adivit;

Auxilio Danais Neptunum in castra reliquit.

Tum magis insultans primores excit in armis:

440

"Linquitis en iterum belli victoriam, Achivi,

Hectori Priamidae: naves expugnet et omnis

Sit sua quantalibet (sinitis sic) gloria belli;

Laetetur, iactetque diu quod saevus Achilles

Puppibus insideat mediis, nec temperet iram

445

Illius auxilium: pro classe morabimur. Ergo

Pelide nobis non est opus, omnibus omnes

Praesidio alterutri pariter si simus in hostes.

Verum, agite et dictis cuncti parete volentes.

Viribus e nobis praestantes fortibus omnes

450

In clipeos mutent maiores scuta, nitentes

Et capiti galeas varient. hastilia dextrae

Ingentes capiant hastas. longissima quaeque

Tela gerant. Alacres. duce me, celeremus in hostes.

Non reor, armorum quamquam virtute superbit,

455

Hectora Priamiden totum modo robur Achivum

Expectare. Quidem mutent breviora ferentes

In clipeos scuta atque armis maioribus intret

Egregius bello. Paret tum quisque loquenti.

Ductores primi Diomedes, divus Vlixes

460

Atridesque Agamemnon, quamquam viribus hausti

Vulneribus, totas cogunt in proelia vires

Disponuntque acies, clipeos atque arma per omnes

Partiti, maiora capit qui fortius audet.

Deteriora minus pugnax: sic arma vicissim

465

Distribuere duces. Postquam nitet omnis in aere.

Accelerant; praeit horrisonans Neptunus in hostes:

Alte sublatum dextra nudaverat ensem.

Mortales non est tali fas sternere ferro,

Pugnantes medio formidine Marte coercet.

470

Ex alio Teucros instruxit Martius Hector,

Praesentis belli cunctos succendit amore.

Auxilio Teucris hic, ille incendit Achivis;

Complerant medium tentoria quicquid et altum

Inter erat puppesque. Simul collecta iuventus

475

Contremit omne solum seseque hortantur in armis,

Exultant alacresque ruunt, boat undique clamor.

Hinc Neptunus agit turmas, hi<n>c splen<di>dus Hector.

Non secus ac longo fluctus super aequora tractu

Flatibus ad litus resonant borealibus acti,

480

Vel cum flamma rapax nemoroso in monte fragorem

Per silvas agitata dedit, vel turbine quando

Alticomas quercus inter violentior Eurus

Perfurit ac multo diverberat agmine ramos,

Sic acies inter Troum Danaumque tumultus

485

Tollitur, et vasto sese clamore lacessunt.

Aiacem primum percussit Martius Hector;

Hasta subit velox frustra, sed pertulit ictum

Nam Telamoniadae steterant duo pectore baltei:

Horum alter clipeum, mucronem sustinet alter;

490

Argenti circum decorabant vincula bullae,

Ambo per obliquum stringebant pectus ab alto

Pendentes humero: bullis stetit ictus in ipsis,

Perstrinxit nequicquam. Animae turbatus in iram,

Quod frustra telum contra detorserit hostem,

495

Ad socios fugiens Hector se fata retraxit.

Insurgens heros contra Telamonius Aiax

Saxum immane manu sublatum torquet euntem,

Qualia multa rates inter revoluta iacebant

Pugnantum ante pedes, quo pectus et Hectoris inter

500

Percussit iugulum, violenti turbinis instar

Quem strombon dicunt. Concusso corpore terrae,

Excusso dextra iaculo clipeoque sinistra

Ingenti super armorum galeaeque fragore

Corruit. Vt quercus violenti fulminis icta

505

Vi ruit, evulsis radicibus usque ruina

Implicat et tristis redolet grave sulphuris auram,

Hectoris haud aliter terrae vis concidit. Ingens

Fit strepitus, pubesque omnis concurrit Achivum;

Invadunt ac tela procul iaculantur et instant:

510

Sperabantque virum capere et perducere captum.

Id vis nulla ducum valuit nec stringere ferro.

Subveniunt illi Troum fortissima quaeque

Pectora, Polydamas ingens et divus Agenor,

Aeneas et dux Lycium Sa<r>pedon et acer

515

Glaucus; in extrema nemo tibi sorte recessit,

Hector, ab auxilio; lapsum tellure coronant

Scutati comites, sublatum in brachia, donec

Et medio de Marte ad equos traxere iugales.

Tela manusque inter belli post terga tenebat

520

Quadrupedes auriga citos currusque rotantes.

His super impositum graviter suspiria flantem

Ad Troiam vexere. Vadum Xanthique fluenta

Vt ventum est, genuit rerum quem Iuppiter auctor,

Deponunt curru et faciem sparsere liquore.

525

Hic primum graviter suspirans aspicit auras

In genibus surgens, nigrum vomit ore cruorem;

Exanimi similis recidit lucemque reliquit:

Sic animum dolor et saxi labefecerat ictus.

Vt procul exactum viderunt Hectora pugnae,

530

Argivi, memores virtutis, fortius hostem

Vrgebant. Primus Aiax heros Oileus

Satnion aggrediens iaculo percussit acuto

Enopiden, Nais peperit quem nimpha; vocabant

Sic illum quoniam prope litora Satniontes

535

Enopeo pascente boves enixa resolvit.

Hunc Aiax iuxta venientem intercipit hasta:

Ilia pertransit vulnus, revolutus in armis

Corruit. Hunc circum Troes Danaique iacentem

Agglomerant totum Polydamas hastile coruscans

540

Panthoides fuit auxilio, Prothenora divum

Nactus Ario<lo>co genitum transverberat hasta

Per dextrum porrecta humerum, tum brachia tendens

Tellurem amplexus vitae spiramina liquit.

Has hic Polydamas voces iaculatur in auras:

545

"Non reor incassum forti torsisse lacerto

Panthoidem iaculum: Ditis detrusit ad aedes

Porro aliquem". Dictis contristat talibus Argos.

Tum dolor exacuit stimulos, et fortior ira

Ante alios Telamoniadae, qui viribus hastam

550

Ingentem validis abeuntem torquet in hostem.

Polydamas iaculum veniens letale per auras

Declinat; lateri velox Antenoris hasta

Vulnerat Archelochon natum: di talibus illum

Sacrarant telis. Traiecto gutture nervos

555

Cervicis penetrat geminos letalis harundo.

Corruit ora, caput naresque illisus harenae.

Magnanimo inclamat tunc Aiax Polydamanti:

"Fare, age, Polydama, verum: quem misimus Orco

Dignus erit vir pro Prothenore? Nam mihi visus

560

Indolis egregiae, gnatus vel frater ut esset.

Sic redolet prolem generosi Antenoris, illi

Persimilis". Dixit. Tristis tum pectora Troum

Maestities subit. Audita mox fratris acerba

Morte, Acamas Promachon nactus tum forte Biotum

565

Egregium bello, splendenti perforat hasta;

Nam pede susceptum raptaverat ille cadaver.

Hic tales Acamas iaculatur in aethera voces:

"Marte minus Danai quam voce minisque furentes,

Non dolor hic Troas et tantum luctus acerbat, ,

570

Sed vos tela simul perimunt bellator et iste,

Qualis humi egregius nudae, spectate, quiescit

Confossus iaculo; germani funus inultum

Non erit aut inhonora diu stetit ultio mortis

Vltoremque domi frater non liquit acerbae".

575

Dixerat. Hic animos turbavit luctus Achivum.

Talibus exarsit dictis violentia magni

Peneleos: motus furiis Acamanta petebat.

Sustinuit non ille moram: tum vulnerat acrem

Ilionea satum magno Phorbante, colebat

580

Dardanides quem Mercurius praequam omnibus unum,

Auxerat et multis opibus; namque unica proles

Matris erat. Dextri percussit luminis orbem

Sub cilio: nacta est tenuem levis hasta papillam,

Transiluit nervos, cuspis post colla reluxit.

585

Tum genibus flexis duplices tendebat in hostem

Infelix palmas: rigidum mox eripit ensem

Peneleus. Secat inde caput. Quod comminus ipsa

Capside cum cecidit, fixoque in lumine telo,

Tum iaculum erectum veluti tellure papaver

590

Et caput ostentans fixum super eminus inquit:

"O Troes, si quando patrem vidisse licebit

Et Promachi uxorem cara cum matre perempti

Lugentes tum forte domi, cecidisse sub ista

Ilionea feram dextra: nec mortis acerbae

595

Vltorem quaerant alibi". Tum luctus et ater

Invasit Teucros metus, exitiumque verentes

Qua sibi quisque via fugerent prospexit ad urbem.

Pandite, quae sacras aedes habitatis Olympi,

Quis, divae, primum vita spoliarit et armis,

600

Hostiles cuneos postquam Neptunus honorem

Largiri voluit Danais. Telamonius Aiax

Gertiaden comitem Musarum obtruncat et armis

Hyrtion, egregium Phalcen et Mermeron acer

Antilochus, Moryn ac Hippotiona peremit

605

Miriones, Teucer Protheona Periphitenque,

Ductorem populorum Hyperenora divus Atrides

Ilia transabiit, rigidum perque intima ferrum

Vitalis fugiens patulum per vulnus abivit

Sanguis, et obscurae lucem clausere tenebrae.

610

Quot populis animas Aiax Oileus ademit,

Acrior ante alios pedibus, qui terga virorum,

Dum fugiunt, atrum mittit si quando timorem

Iuppiter, insequitur longeque et comminus hasta!