Alessandro Cortesi laudes bellicae

Testo base di riferimento: I. Fógel, 1934

Cura dell'edizione digitale: Annachiara Barizza


Dedicatio ad librum

Care liber, magnum qui iam volitare per orbem

      Notus et argutis auribus esse cupis,

Qui cupis Arctoi tectis succedere regis,

      Numinis et propius ora videre mei,

5

Qualiscunque mihi multo vigilate labore,

      I, felix genio candidiore liber,

Neu blatta informi laedat rubigine, neve

      Tempus edax noceat, neu mala lingua tibi.

Sic faveant Musae et studiis servata nepotum,

10

      Quae canis, haec olim saecla futura legant.

Quantus et Alcides et quantus nomine Achilles,

      Matthias hominum pervolet ora meus,

Matthias, Romanus honos, cui vertice sacro

      Pierias laurus bellica fert hederas.

 

Iliacas alii flammas Thebanaque fratrum

Arma et Iasoniis insignem heroibus Argo,

Astrorum cursus et Ditis inania regna

Fictaque Pierio referant miracula cantu,

5

Nos propriis spectanda oculis, nos inclyta dextrae

Facta tuae canimus, quibus aurea sidera vivus

Tangis et aetherias fama petis arduus arces.

Sed sine te nunquam tenues ad carmina tanto

Subsistant vires oneri. Tu numine toto

10

Dexter ades, da Maeoniam tua facta canenti,

Matthia Corvine, chelyn. Si Delphica parent

Templa tibi sentitque frequens tua nomina Cirrha,

Si Musae, si Phoebus amant, hoc tempore solus

Carminibus si digna facis, quae nulla vetustas

15

Deleat annorumque gravi situs obruat aevo,

Quanquam absens tanto rerum splendore tuarum

Excitor, assensu laudum procul omnia plaudunt

Fortunae momenta tuae, neque clarius axe

Lumen ab Arctoo micuit, sonat omnis ubique

20

Nomine terra tuo et famam vaga gloria caelo

Terminat immensumque ingens accedit Olympum.

Non haec ingenio complecti aut versibus optem

Posse meis, cupido non si torrentia vati

Pieridum sint ora novem, sit aenea lingua.

25

Litoreas aliquis citius numerabit harenas

Parvaque per densum volitantia corpora mundum

Et tenues per inane globos, quam singula versu

Expediam. Potui satius tacuisse, furentem

Ni dulcis raptaret amor, qui frena pudoris

30

Rumpit et immenso cogit decurrere campo,

Conveniunt omnes quando, tua cura, poetae

Certatimque novas contendunt scribere laudes.

Nec bene Romano de nomine Musa meretur,

Quae tua facia silet. Regum tu maximus ille es

35

Et maris et terrae domitor, tua fulmina passim

Horret Hyperboreae regio Maeotica brumae.

Te duce tuta fides, tibi relligiosa parentum

Debetur pietas, in te fiducia duris

Militibus sita, Threicii fera munera Martis

40

Te penes, in te anceps belli fortuna recumbit.

Tu vallum Italiae, Romana palatia, servas,

Impia tu gentis contundis monstra profanae

Bisaltamque Scythamque ferum, tu Norica vincis

Arma et bellacem non uno Marte Bohemum.

45

Tu mores hominum domitas et iura per urbes

Restituis lapsisque potens succurrere rebus

In faciem antiqui mutas mala tempora cultus.

Verum ego non hydrae magis indelebile collum

Fecundumque iecur Tityi consumere posse

50

Desperem aut Ixionios firmare rotatus,

Quandoquidem primo tantarum in limine laudum

Hinc decus, hinc rerum incertam fert copia mentem.

Ac veluti rubrae dubitat rimator harenae,

Quam prius e variis gemmam legat (ardet iaspis,.

55

Lucet onyx, viridi radiat fulgore smaragdus),

In partes dubium varias et singula circum

Illum agit, haerentem spectandi immensa voluptas.

Nam quid principio referam, unde exordia sumam?

Maiorumne prius repetens exempla tuorum

60

Messalas atavos memorem stirpemque togatam,

Vnde tuum magnis genus est auctoribus ortum?

An patris Hunniadae tot bella exhausta tot annos

Persequar, ut saevos totiens disiecerit hostes,

Fuderit ut dirum Taurini ad moenia Turcam?

65

(Nunc Albam, appellant, albent quando ossibus arva

Bistoniis galeaeque micant effossaque pila

Et madidae humano pinguescunt sanguine glebae).

Sed genuisse tamen Matthiam gloria maior,

Quam variis septem bellis domuisse trionem

70

Et tetigisse altum vicina fronte Bootem.

Romuleae decus, Hunniade, memorabile gentis,

Quo duce Pannonium pulsavit sidera nomen,

Non ulla pro laude, pater, nullisque triumphis

Plus tibi res Italae debent, quam pignore tanto,

75

Fulmina quod belli populo rediviva Latino

Et tanta eversis peperisti commoda rebus.

Tu nato concede tuo, quantumque priores

Vicisti, tantum vinci patiaris ab illo.

Non secus Aeacidem proles Pellaea Philippum

80

Fortior et bello Peleum superavit Achilles;

Sic vinci Anchises nato gavisus et Aegeus

Magnanimum laeto miratus Thesea vultu.

Atque equidem nasci Romano semine multum est,

Matthia armipotens, auctorum fortibus actis.

85

Et genus et famam renovare et fata suorum;

Scilicet ante alios cursu Neptunius auras

Altius efflat equus virtusque immissa propagat

Indole diffusas cognata in pectora vires.

In te crevit honos rerum successibus auctus

90

Et nova maiorum virtus tua nomen obumbrat

Sola bonis contenta suis nihil indiga patrum.

Te vario casti venturum carmine vates,

Te cecinit multo quondam pius ore sacerdos

Quique avium cantus quique ardua sidera norunt

95

Aut qui divinum spirant sub pectore numen.

Tum caelum sua signa dedit Phoebeaque lucem

Natalem praedixit avis, cum decidit aethra

Annulus in gremium matris delapsus Elisae.

Ipsa sub umbrosa fatorum nescia quercu

100

Carpebat placidam seclusa in valle quietem.

Huic puer in somnis, utero quem languida pleno

Gestabat, subito fetae circum ubera visus

Ludere et infantis facto velut agmine in ora

Plurima praecipiti labentia flumina cursu

105

Pectore sub magno dictu mirabile condi,

Cum subito geminam, digitis quae lapsa iacenti

Errabat, rostro praepes libravit acuto

Inque sinum celsa demisit ab arbore corvus

Et leviter molli distrinxit lumina penna

110

Excidit extemplo somnus, tum laeta salutans.

Augurium verbis supplex his diva precatur:

"Corve sacer, longa superis gratissime vita,

Seu tu sponte venis nostri praesagus honoris,

Seu pater altitonans caelo te misit ab alto,

115

Adsis et tanto fortunes omine natum.

Tu gentilis honor, cognomen nobile nostri

Tu generis, te nostra ferent insignia semper

Parque aquilis toto venies victricibus orbe.

At tu, rex superum, primiis cui pugnat ab annis

120

Hunniades, cui sese ultro devovit et omnem

Progeniem, quando eveniunt sine numine nunquam

Ista, tuo carum felici lumine fetum

Aspice et auspiciis insomnia laeta secundis,

Vt, quot ab innumeris manabant fontibus amnes,

125

Tot sint regna meo late parentia nato,

Vndique caeruleis circundata regna fluentis".

Haec ait et tacitis veneratur, numina votis,

Pannonius quo more senex aut Dalmata suevit,

Qui desiderio caeli terraque marique

130

Longum iter emensus tandem pervenit ad arces,

Maxima Roma, tuas et flexo poplite supplex

Ardua clavigeri succedit limina Petri;

Ipse pius tremulis titubantia murmura labris

Integrat, ipse preces et cana fronte peractis

135

Concretam votis exemit pectore labem.

Non aliter caelum divosque precatur Elisa.

At pater omnipotens melioris conditor aevi

Proxima maturi repetens iam tempora partus

Atque animum castae precibus commotus Elisae

140

His incorruptam compellans vocibus ultro

Affatur Mariam, quanquam facta impia cogunt:

"O mater, diro poenas de sanguine sumam

Immittamque globos flammarum in viscera terrae

Et genus humanum deleto semine perdam.

145

Iam pudet in nostras armari numina vires,

Quae superis depulsa, polis damnavimus Orco.

En rursus fera bella cient rursusque gigantes.

Monstraque de superis audent decernere regnis.

Pars quota terrarum restat mihi? Possidet orbem

150

Turca ferox Eurumque premit Magmedus et Austrum,

Nec patriam tantum Solymam nec Achaica tantum

Regna, sed Illyricum tenet Epirumque superbus.

Angusto vix tuta freto Roma inclyta, divum,

Roma, locus, Roma, imperii pulcherrima sedes.

155

Quid memorem infandis tot diruta templa ruinis,

Dedecus in nostrum versum fasque omne nefasque

Pollutamque fidem et temeratas caedibus aras?

An frustra ignifera torquemus fulmina dextra

Miscemusque cavis horrenda tonitrua nimbis?

160

Me tamen Hunniadae pietas movet actaque bello

Fortia et effusus nostro pro nomine sanguis.

Sed, quoniam emeritum iam pridem sede locare

Siderea certum est et iam nune filius illi

Nascitur, hunc rebus bellantem imponere, fessis,

165

Hoc saevos ductore paro compescere Turcas.

Ergo age tu, Lucina parens, tu, maxima Iuno,

Da faciles matri partus natumque rubentem

Excipe, cumque suo vocem formaverit ore,

Fac, Turcas puer ille meas se iuret ad aras

170

Igne secuturum et ferro terraque marique.

Postquam alacres magnis vires firmaverit ausis,

Is premat immanes invicto milite gentes

Aureaque Arctois componat saecula terris".

Haec ubi dicta, polus tremuit, tremuere cavernae

175

Tellurisque cavae et sonitum maria alta dedere.

Palluit anguiferis impexus crinibus ora

Territus atque imo latuit Magmedus Averno,

Ceu latet intonso pavidus sub gramine serpens,

Vicina apparet quotiens Iovis armiger aethra;

180

Dulcibus is praedam natis rimatur et acres,

Dat penna stridente sonos super aera raptus,

Ille anceps glacie torpet latebrasque propinquas

Intrat et optatae tumulo sese abdit harenae.

Interea carae nullo languore parentis

185

Continuo in dias ope numinis editus auras

Ipse puer strictos primis vagitibus enses

Complesti, in patriis repsisti parvulus armis,

Militis exceptus manibus plausuque faventum

Othrysium tenero spirabas pectore Martem,

190

Qualis ubi in cunis genitus Iove mollibus infans

Elisit geminos manibus Tirynthius angues:

At tibi nascenti fortuna innoxia plausit

Permulsitque manu blandum Rhamnusia pectus.

Affuit Aeneadum genitrix, formosa Dione,

195

Gradivusque parens atque urbis Romulus auctor

"Exoriare", inquit, "nostro de sanguine tandem,

Magne nepos, patriae decus et tutela ruentis!

Quanta tibi placidi favet indulgentia caeli,

Qualibus aegoceros radiis, quo lumine Mavors

200

Prospicit et quanto rutilus Iove fulgurat aether!

Ingens Aetnaeis stridet fornacibus ensis,

Ingentem Siculi formant thoraca Cyclopes;

En tibi iam rupes Vulcania tota remugit.

Incipe, dive puer, tenero vibrare lacerto

205

Tela virum. Iam nunc animos ostendis avitos,

Quippe his Scipiades oculis, hoc parvulus ore

Caesar erat, sic Corvinus mihi riserat olim.

Aspice iam, nostri quantum stat roboris instar

Fronte tibi et patrios effingis imagine vultus,

210

Qualis eris, cum maestus Arabs, cum territus Indus

Cernet adhuc superesse mea de gente nepotem,

Ausit qui domitis totiens iuga ponere Dacis!

Perge modo, non, haec equidem te oracula fallent,

O spes Ausonidum et Romani nominis heres!

215

Dixerat. Ipsa fovens gremio Tritonia Pallas

Hastam insertabat dextrae et Phorcynida laevae

Et parvo auratum capiti diadema locabat.

Ter lauro cinxere comam, ter blanda dedere

Oscula, ter laetae cecinerunt omina Parcae.

220

Vix fari poteras, brevibus cum longa lacertis,

Tela dari torvus patre exultante petebas

Assuetus clangore tubae atque hinnitibus ipsis

Laetari et flammis galeae arridere coruscae.

At non armorum sonitum pugnaeve fragorem

225

Consertae horrebas, gemitus vocesque cadentum

Auribus intrepidis tormentaque pectore suetus

Audire impavido, cum saxea fulminis instar

It pila flammiferi sonitusque imitatur Olympi.

Non amnis tumidi murmur spumantiaque undis

230

Aequora, non rapidis terrebant flamina ventis.

Sic in Chaoniis generosae vividus arvis

Pullus equae visoque truci venaticus apro

Indolis ante annos catulus dat signa Molossae.

Post, ubi paulatim crevit robustior aetas

235

Atque metus expers adolevit corpore virtus,

Non tergo, sed fronte vago notissimus hosti

Iam volucres solitus cursu praevertere cervos,

Flammea vel celeris saltu vestigia dammae

Telaque nunc arcu, nunc saxa emittere funda,

240

Aerea sulphureis tormenta incendere taedis

Murorumque frequens lapsam ingeminare ruinam.

Ac velut Hesperium Poenus cum presserat orbem

Hannibal aeriasque furens animosa per Alpes

Et Pyrenaeos raptaverat agmina saltus,

245

O, quotiens ausus vastos umbone molares

Pellere, centenis quotiens occurrere telis,

Intactas super ire nives fluviosque minaces

Et tumidum audaci pelagus tranare natatu!

Cum trepidum genitor castris educeret agmen,

250

Ipse auctor pugnae stabas et terga daturis

Firmabas dubium rerum discrimine pectus,

Cumque per insidias a tergo invaderet hostis

Et furtim missas tremeret procul Alba phalanges,

Vertebas strictis pavidas mucronibus alas.

255

Ceu, ferus Aeneadas premeret dum Nervius acres,

Iulius emicuit raptaque a milite parma

Restituit fusos media inter signa maniplos.

Et, quod defixum est Othomanni regis in ore,

Vulnere quo turbatae acies, tua dextera telum

260

Torserat; auspicio parta est victoria tanto.

Inde chorus divum caelique exercitus omnis

Pro te bella manu telis infesta ciebant;

Ipse pater superum, summo tibi Christus Olympo

Propugnator erat. Iam tum pia numina voces

265

Audivere tuas et votis annuit aether.

Ille Pharaonias summersit fluctibus alas,

Ille et legifero Mosae deus affluit undas

Disiiciens mediumque viam patefecit in aequor.

Nimirum Macedum populi atque Alemannia pugnax

270

Adventu tremuere tuo responsaque divum

Bosporus et Scythicis Hypanis procul horruit undis.

Interea Hunniaden referentem signa cruentis

Turcarum spoliis, ne quid mortalibus ultra

Viribus auderet maius, revocare parabat

275

Iuppiter et vacuo terrae decus addere caelo.

Isque, ubi labentes artus et frigida membra

Sensit anhelantemque anima fugiente iuventam,

Sic fatur moriens dictisque ita pectora firmat:

"Nate mihi vita semper iucundior ipsa,

280

Flos regum, nate, Ausonidum lumenque future,

Accipe et haec memori praecepta in pectore fige.

Nam, te qui supra est annis et vertice toto,

Fratrem fata mihi comitem dant mortis acerbae.

Iam propior mors atra ruit. Quid lactea colla,

285

Quid flavos calido conspersos sanguine crines

Commemorem? Heu, tenero, sanguis meus, occidis aevo,

Proiicis et truncum ferro ceu victima corpus!

O dolor, o lachrymae, dulcis Ladelae, tuorum!

Tu, cui felices ostendunt numina cursus,

290

Qui patriam nomenque feres ad sidera nostrum,

Vtere sorte tua, nec foedi carceris horror

Terreat aut duri imperium crudele tyranni.

Inveniet fortuna viam victorque redibis

Quadriiugo insignis subiecta per oppida curru,

295

Cum te Pannoniae regem, te Moesia et alte

Noricus Illyricis mundus venerabitur oris

Successuque ferens sese laetabitur omnis

Armipotens Europa tuo et caput efferet astris.

Amplum, nate, tibi regnum famamque relinquo,

300

Duratum castris Hunnum assuetumque periclis,

Qui nulli inferior genti pietate vel armis

Quique tuis nunquam desit conatibus audax.

Aude omnes tentare vias hoc milite et omnes

His belli contemne minas, puer inclyte, dextris.

305

Debellanda manu variarum horrenda ferarum

Monstra tibi et multae diversis finibus urbes;

Augendum bello decus et sudore paranda

Gloria, nam magnos fortunant fata labores.

Ergo nec somno indecori, nec tempora segni

310

Perde situ et patrem duris imitare sub armis.

Incumbent alii Sarrano mollius ostro,

Argutas tenui ducent de gutture voces,

Pulsabunt citharam melius saltuque choreas

Intexent agili et convivia lauta parabunt,

315

Tu bellare frequens et vincere, nate, memento;

Hoc tibi erit studium regnique extendere fines,

Exercere fidem et contingere sidera factis.

Ingredere et tantos iam nunc ordire labores!"

Iam nova pertentant moribundum gaudia pectus.

320

Haec memorans dulci genitor dedit oscula nato

Et simul astrigeris conscendit in aethera bigis,

Aelius ut Solyma vates levis excitus aura

Egit sidereo candentes igne quadrigas,

Obstupuit mediis agitantem in nubibus axem

325

Sublatumque polo nequiquam exclamat Elyses:

"Quo ruis et dulcem linquis crudelis amicum?"

Sic pater Hunniades caelo sese intulit alto.

Tum diva immenso regnum paritura labore

Matthiae Fortuna suo fratrem impulit acrem

330

Vlcisci patrium ferro decus hoste perempto.

Ipsius ante oculos Agelai regis et ora

Ense virum necat indomitum patrique parentat

Audax Hunniadae natus nec iura nec arma

Regalemve manum veritus fascesve tremendos,

335

Sumeret ut meritas hostili a sanguine poenas.

At rex Pannonia tremuit Germanus in aula

Insontemque dolis iuvenem et nil tale verentem

Occupat ac multo foedatum vulnere saevus

Imperat intonsa caput a cervice revelli.

340

Heu pietas! Haeret vinctis post terga lacertis

Infelix puer et crudelia fata moratur.

Terque quaterque ferus nequiquam fortia lictor

Colla ferit crebrisque addit super ictibus ictus,

Purpureo niveos humeros dum caesa cruore

345

Infecit cervix et pulchros abluit artus.

Non lachrymas pueri, non plebs patriusve senatus

Continuit tristesque necem flevere catervae.

Turpavit senior squalentes pulvere canos

Danubius, gemuere alto sub gurgite nymphae

350

Et Riphaea iuga et Boreae glacie obsita tellus.

Sed non ille diu casu laetatus acerbo est.

Dum nova regifico celebrat connubia luxu,

Interit inter vina miser libata dapesque

Laetaque lugubri turbat convivia planctu.

355

Nil adeo certi miseris mortalibus usquam est.

Tu, velut alterna Pollucis morte redemptus

Castor Amyclaeum stellis ostendit honorem

Et certam nautis tranquilla luce salutem,

Talis ades regno everso patriaeque ruenti,

360

Cum primum lapsas miles tibi victor habenas

Et regni vaga frena dedit cervicibus ipsis

In solium regale ferens fractisque catenis

Tradidit Arctoae late moderamina gentis.

Principio infensas acies populosque rebelles

365

Impia non grati periuri militis ultus

Sub iuga depresso misisti regia collo.

Necdum etiam primo vestibat flore nitentes

Barba genas, cum laeta tuos victoria currus

Circumit et virides substravit gloria lauros.

370

Prima triumphales fronti concessit honores

Seditio pacata tuae, prima impulit armis

Discordes late gentes frenare severis.

Nec mora. Sidonio longe spectabilis ostro

Sacra facis sacrasque deum veneraris ad aras,

375

Vocalem veluti fama est Davida tonantem

Placavisse deum, teneri fundamina, regni

Dum iacit et puram sacris fert curribus arcam.

Macte animis et care tuis caelestibus heres,

Qui sancta imperii pietate exordia firmas!

380

Non vires, non arma magis legumve potestas

Relligione valent; mundum terrore subactum

Haec regit, haec saevas moderatur numine gentes.

Protinus hostilem ductor capis acer Iazam

Invictumque doces vinci certamine Turcam

385

Ac prius indomitum fugientia vertere cogis

Terga ducem; nec te belli vis ulla nec ullus

Impetus avertit dura obsidione prementem

Moenia, disiectis donec patefacta ruinis

Intrasti curru victor sublimis ovanti

390

Et magnam infandis rapuisti ex hostibus urbem.

Sed, dum persequeris victricis praemia pugnae

Vltoresque trahis iurata ad proelia divos,

Dira superstitio patrias invaserat urbes.

Hussius huic auctor quondam; nec templa nec aras

395

Erexit superis et, quae constructa manebant,

Diruit impius, infelix ac peste cruenta

Tristia periurae maculavit moenia Pragae

Multaque de superis demens infanda canebat.

Hinc ortae monstris facies bacchataque passim

400

Prodigia Herculeis non contemnenda lacertis

Tisiphones atrae stimulis accensa fremebant.

Nec contenta suis iam pridem finibus ingens

Belua Pannonias spiris involverat ambas;

Mille manus illi fuerant et cornua mille

405

Et totidem intortis armabat colla colubris,

Cum procul obsessas regni circunspicis arces

Tartareae labis tabo sic protinus orsus:

"Quid Thracum sequar indomitas Arabumque phalanges,

Quos terra et vastis dirimit mare fluctibus altum?

410

Monstra domi vincenda mihi maiora supersunt,

Intestina mei populatur viscera regni

Sacra lues propiusque nocens in limine labes.

Indigetes divi, patriae tutamina nostrae,

Et tu, sanctorum columen, Stephane inclyte, regum,

415

Si me cana fides pietasque illaesa ciere

Bella iubet mediisque artus opponere telis,

Nunc precor, o superi, sinite hac me sternere dextra

Prodigium diroque manus foedare cruore!

Nunc sinite his terris sceleratam avertere pestem!"

420

His dictis monstrum patria vi perdere adorsus

Non clava accinctus, non in certamina pelle

Venisti; rigido pugnatum est undique ferro,

Vndique commissae cumulatos stragis acervos

Cernere erat. Tepidas Oderae cruor inficit undas

425

Involvitque ruens labentia corpora vertex.

Pars flammis ambusta sonant piceoque crematur

Igne lues, nigris lucent incendia bustis

Et sparsos rapiunt cineres in nubibus Euri.

Ergo vieta tuis portenta Bohemica telis

430

Tempora victrici flaventia fronde coronant

Praeceduntque duces onerati colla catenis

Atque sacerdotes coetu comitantur honoro

Florentes visentem urbis et vota sacrantem.

Aurea caesaries humeris volitabat eburnis

435

Laetaque purpurea flagrabant ora iuventa.

Qualis ubi auricomos eduxit Lucifer ignes,

Vere novo roseus rutilo sol enitet astro,

Sic formae splendore nites clarisque verendae

Virtutis bellique notis, o nobile Martis

440

Numen adoratum, o terris decus omnibus ingens.

Iura manu pacemque geris viridesque triumphos

Et scelerum ultores educis in agmina divos.

Imperium tibi grande comes, tibi regna laborque

Clarus et insignes generoso vulnere mortes.

445

Bello iura Gethis, bello data iura Britannis,

Parta quies populis et vita gloria maior.

Adde tot erectas urbes positosque colonos,

Tot pacata fero late loca vasta latrone

Aequoraque invectas quondam per inhospita merces.

450

An memorem iunctas diverso a litore gentis,

An notas rerum causas sedesque locorum

Et mores hominum et variae commercia linguae?

Hoc caelo Alciden victoque oriente Lyaeum

Extulit, hoc Persas, Poenos Gallumque potentem

455

Romanosque tuos et te, fortissime princeps,

Qui nunc extremis Europae victor in oris

Immanem avertis Tyrrhenis urbibus hostem.

Salve, certa salus rerum, pater inclyte Mavors,

Certa virum! Tibi nunc aeternae laudis honorem

460

Invictumque cano Romano carmine regem.

Quod si nascentis vixdum Cortesia Musae

Orsa iuvent dicique meo dignabere versu,

Matthia, incipiam rursum et primordia laudum

Exequar, exemptus vulgo doctasque per auris

465

Ipse virum longos vivax volitabis in annos.

Nox caelum interea nigris involverat alis

Et placido miles laxabat corpora somno

Strataque per terras animalia fessa iacebant.

Rex vigiles animo curas casusque futuros

470

Et rerum ingentem volvebat pectore molem,

Extemplo Latiis iuvenis cui fulgidus armis

Visus adesse procul Martemque accendere dictis:

"Care nepos, potes hoc tardare ingentia cursu

Fataque fortunamque, tibi quae tradita, custos?

475

Imperio superum magnis accingere rebus.

Pugnandum meliore deo servandaque rursum

Roma tibi et generi rursum data gloria nostro.

Aspice me, tanti qui sum cognominis auctor,

Cui quondam galea corvus consedit in ista.

480

(Corvigerumque alte quatiens caput) Eia, age, segnem

Rumpe moram et tantis, sanguis meus, utere fatis!"

Haec fatus cristis fulgentibus exuit arma

Telaque, terribilem nodis ac viribus hastam

Insignemque ensem atque iterum sic ore profatur:

485

"Accipe digna tuis tandem virtutibus arma,

Quae tibi tam multos olim servata per annos:

Haec Cytherea suo quondam dedit aurea nato,

Haec soliti gestare patres, his fortiter usi

Dum stetit imperium, sed, postquam a culmine lapsa

490

Roma ruit passimque omnem distracta per orbem est,

Occului mecum Elysiis arma inclyta campis.

At modo Sicaniis iterum Vulcanus in antris

Firmavit crassumque oris super addidit aurum.

Haec tibi do, generis lux o clarissima nostri,

495

Ne dubites acres in proelia poscere Turcas.

Indue et Ausoniam factis fer ad aethera famam!"

Talia narrabat, croceo cum flava serenum

Ore ferens Aurora diem pulsabat Olympum.

Sensit et ambrosio respersum rore nepotem

500

Deserit et caecae nocti se immiscuit heros.

Matthias monitis et tanto munere laetus

Singula miratur rutilis radiantia flammis

Et galeam et clypei longe venerabile textum.

Nunc illustre caput vestit, nunc bracchia, latos

505

Nunc humeros aptatque altis accommoda membris

Et solito magis armorum fremit excitus oestro.

Qualis ubi Etruscis Volaterrae in finibus urbis

Aetnaeo par flamma iugo de rupe cavata

Exilit, aspirant Boreas si forte Notusque,

510

Sulphureos tum terra vomens eructat acervos

Acrius ignescuntque magis per nubila flammae

Sibilaque ingeminant latrantibus effera saxis.

Ex illo assiduis vitam traducere castris,

Matthia, et duris statuisti incumbere rebus.

515

Arma cibos, dant arma toros placidumque soporem

Instratus clypeo nudoque in caespite carpis.

Contemptamne sitim referam somnumque famemque,

Concretas sudore comas spretosque calores

Ac rapidos longis superatos solibus aestus

520

Frigoraque Arctois devicta rigentia brumis?

Mollities alios turpique ignavia luxu

Lenta iuvet tenerisque quies ingloria plumis,

At te artes tractare iuvat Mavortis. Anhelum

Quis melius te frenat equum? quis flectit in orbes

525

Ocius? His stimulis agitari mallet Arion,

Te sessore ferox pensaret Cyllarus acrem

Castora, pensaret te Persea Pegasus ales.

Quem Bellona magis rutila tegit horrida parma?

Aegide quem tantum Pallas fulgente tuetur

530

Cuive suum totiens Gradivus commodat ensem?

Quis dura invictae dextra quatit acrius hastae

Robora? Cui pectus thorax animosius ambit?

Aeneas non maior erat, non divus Achilles,

Ambo animis alacres, armis caelestibus ambo.

535

Quis vaga castra locat te cautius, opprimit hostem

Durius aut cingit melius munimine vallum

Aut premit obsessas bello constantius urbes?

Quis patrio latos de more agitare per agros,

Ponere quis iunctos sciat aptius ordine currus?

540

Scis tormenta hosti venturo adversa locare

Et loca fluminibus vicina et pinguibus arvis

Deligere et duplicem castris deducere fossam,

In quamcunque libet faciem componere pugnae

Agmina, sive tua placeat seu, lege priorum.

545

Omnia militiae calles documenta severae,

Quin genus armorum varium et, quo quisque superbit,

Ense minax, qua vi telum, qua torqueat hastam

Pectoraque et latos quo tegmine muniat armos.

Callida Sertori et regis mens vafra Molossi

550

Talis erat virtusve senis matura Camilli.

An tu Cantabricis Cimbrorum saepta maniplis

Castra perhorrescas? aut iuncto Gothus Alano

Aut coniurato si Vandalus aspera Poeno

In te bella ciant? An quisquam eludere tectis

555

Laetetur te posse dolis telisque fugare?

Firmior, undisono, scopulis, quos impete frangunt

Auster et insanis nequiquam fluctibus aequor.

Obsistit bellis animus casusque futuros

Praesaga cum mente videt: Vis corporis acres

560

Strenua belligera sternit virtute cohortes.

Ac velut obscura densus caligine nimbus,

Qui varias atra concepit nube procellas

Post ignes rutilos et crebra tonitrua, praeceps

In silvam per inane ruit magnoque fragore

565

Frondiferas avium sedes atque alta volucrum

Culmina perpetuum geminans quatit ictibus imbrem

Et rapido tonsos prosternit turbine ramos,

Nulla equidem rarae monumenta ingentia pugnae

Egregia te clade latent: Marathonia nosti

570

Bella Saguntinasque faces Cannasque Padumque

Et quanto Leucas, quanto Cathelanica tellus,

Emathii quotiens rubuerunt sanguine campi.

Ergo rudimenta et corruptae munera firmas

Militiae, ut bello teneris assuescat ab annis,

575

Vt sese ad varium fingat certaminis usum

Et parere ducum dicto matura iuventus

Discat et iniussae fugiat discrimina pugnae,

Iussa eadem infestis hosti concurrere telis

Ardeat ire ferox, curvo seu tendere gyro

580

Aut sit opus recto aut firmo decernere gressu

Sive urgere procul iaculis seu comminus ense

Ire, ducemque sequi legio per vulnera discat,

Sive pedes sive asper equo procedit anhelo,

Tentarit seu valle viam sive ardua montis

585

Per iuga seu caecis silvarum anfractibus erret,

Annosum veluti cervi ramosa ferentem

Cornua Strymoniaeque grues super atra sequuntur

Nubila ductorem et certo procul ordine cingunt.

Tum vero assensu felix exercitus alte

590

Conclamant vario: "Dubiae iam nulla timemus

Fortunae te rege mala et te extrema iubente

Aethiopum impavidi ferro penetrabimus arva.

Tecum fluctisonis capita obiectare periclis

Non pigeat, tecum diris obsistere monstris

595

Et proprios piceis artus opponere flammis

Aut qua letiferas muralis machina glandes

Spargit et excussis creber sonat aere telis

Scorpius innumeraeque volant per spicula mortes"

Talia magnanimo fundebant pectore dicta

600

Et, quocunque ruas, penitus te quisque ruentem

Prodigus in strictos animae comitabitur enses,

Vt tener, insuetas, iuvenis, cui pectore flammas

Ignis alit caraque animis in virgine fixis

Ille mare in medium, medios ille ibit in ignes

605

Intrepidus, cum iussit amor cumque impulit aestus,

Proiiciet dulcem per mille pericula vitam

Optabitque sua dominae placuisse ruina.

Et, quoniam solers vires industria firmat,

Horrida continuis exerces corpora bellis.

610

Si quando siluere tubae valloque refixo

Agmina sedatis iam captant otia rebus,

Venatum interea studiis flagrantibus itur.

Tum miles positis vibrat venabula pilis,

Tum nemorum canibus saltus atque avia lustra

615

Circumit et vastis figit pecora abdita silvis

Indicitque feris alio certamine bellum.

Moenia seu vacuus pacatis urbibus intrat

Multaque belligeris edit spectacula ludis

Aut ferit ense virum vir comminus aut petit hasta

620

Eminus; armorum conflictu personat aether

Vicinaeque procul silvae montesque reclamant.

Qualiter indomiti longis per compita tauri,

Quos trahit implicitos laqueis Romana iuventus,

Agmine cum toto Capitoli in vertice pugnant,

625

Si iuvenem curvis elatum cornibus alte

Excutiunt ac more pilae super aethera iactant,

Tum vero arrectis animis Aeneia pubes

Incessunt magnisque implent clamoribus urbem

Tum vaga per septem responsant murmura montis.

630

Praeterea valido franguntur robora nixu

Ictibus et sonipes tantis collisus utrinque

Ingemuit, fusis equites labuntur habenis

Semineces rubroque lavant fora lata cruore.

Facta virum trepidae mirantur fortia turbae

635

Pectoraque invadit pavor et miserabile murmur,

Martia ceu magnis urbs quondam effusa theatris

In ferrum audaces vidit concurrere turmas,

Avertit largo maestos a sanguine vultus

Plurimaque exanimi matrona expalluit ore.

640

Quisque sibi dubiis hinc te fortissimus optat

Rebus habere ducem, tecum maioraque bello

Audet et in pugnam violentius ardet Erinys

Et magis horrendo duce te Mars intonat ore.

Nam quid lecta canam generosae robora pubis?

645

Quisquis Parrhasia fama celebratur ab Arcto,

Te colit et multo compulsus nomine gaudet

In partes transire tuas tuaque arma fovere.

Haud equidem, magna, desunt, qui Stentora voce,

Qui cursu Aiacem, qui viribus Hectora vincant;

650

Non unus tibi Tydides, non unus Vlixes

Militat, heroas post haec veneranda vetustas

Parcius heroumque duces extollat Atridas.

Non his, Matthia, modo formidabilis armis

Militibusque venis, nec te solertia tantum

655

Victorem aut duris facit experientia rebus,

Sed quod prisca fides pietasque Astraeaque virgo

In pugnas te laesa ciet. Quis iustius arma

Induit aut pacis studio mage bella capessit?

Causa deo praesente ipso stat in agmine victrix,

660

Vna tibi quando ante alios defenditur omnes

Relligio sequiturque ducem felicibus ausis

Conatus comitata tuos; ipsa unica bellis,

Vrbibus ipsa tibi praeses tecum ipsa volentes

Signiferosque in bella trahit memoranda penates.

665

Quippe aliquis superum turmas circumvolat ordo

Arma inter; fiunt ignes, flagrantia fiunt

Flumina, grandiferis ventique imbresque procellis.

Ergo numinibus fidens et nobile vasto

Munitus patriae virtutis robore pectus,

670

Cuncta tuis veluti subsidant viribus arma,

Nulla oblata feri detractas proelia Martis

Et nullum pugnae vitas genus acer iniquae

Occurrisque hosti, vel inundent milite montes,

Obvia vel densis peditum seges horreat hastis.

675

Ecce autem a Stygio furiarum prima barathro

Bella ferens flammasque Asiam bacchata per omnem

Threicium iuxta demissis Bosporon alis

Constitit, urbs magnis ubi curvo in litore fatis

Spartano fundata diu sese erigit; illic

680

Gens effrena fero quondam cognata Gelono

Massagetae Turcaeque horrendo Marte fremebant,

Impius et Graio perfusus sanguine pectus

Arcem instaurabat domita iam victor in urbe

Magmedus, quem successu fortuna secundo

685

Coeperat ignavo captum corrumpere luxu.

Hic iuvenem tristi virgo Cocytica vultu

Patris Arnurathae in faciem mutata labantem

Increpat et saevas dictis ita suscitat iras:

"Ergone, quem neque bella valent neque, nate, labores

690

Invictum superare, quies atque otia frangent?

Non ita te caedes inter pugnasque cruentas

Erudii attritus galea pater. Eripe paci

Te, nate et bellis immanibus insere bella.

An tibi bellorum pretium sit vile Corinthus,

695

Tunditur Euboico quaeque, inclyta marmore Chalcis

Scodraque, Dalmatiae pudor? En procul aspice, in armis

Aemulus Aeneadum quantus tibi sanguine surgat

Matthias. Huius fatis contraria nostris

Fata vides; saevo iuvenem prius opprime ferro,

700

Pannoniam patrio quam firmet robore gentem.

Solus hic infirmo poterit, ni sternis, ab aevo

Fortunae promissa tuae rescindere fata.

Illius auspiciis fusum te vidit et armis

Taurinum, vidit, cuius stat fronte cicatrix,

705

Vulnus. An hoc unquam vulnus patieris inultum?

Quid pater Hunniades? Quantis me affecerit olim

Cladibus et dirae memorem discrimina mortis?

Diripe iam factis lacerum crudelibus hostem

Teque simul patremque tuis ulciscere bellis

710

Et satura infenso maiorum sanguine manes,

Tantarum si te ulla movent praeconia laudum".

Dixit et ardentes oculos suffusa cruore

Taenareas imo fixit dea pectore flammas

Et scelus et geminos per viscera concutit angues.

715

Dein pennis invecta atris super agmina belli

Eumenis inferno signum canit improba cornu

Et victrix Erebi subito se reddidit umbris.

Illi atrox mediis rabies insueta medullis

Saevit et insano Stygius furor aestuat igni

720

Aegraque letiferum sudant praecordia virus.

Tum vero laxis praeceps Othomannus habenis,

Aeolus ut caecis ventos emittit ab antris,

Agmina per terras effundit et omnia late

Arva ferox animis numeroso milite complet

725

Ac, velut, obscenis Maurusia terra locustis

Cum tegitur nigroque alarum obducitur imbri,

Vna agros glomerata omnes tot milia vastant

Et laetas densa populantur grandine messes,

Sic in Dalmatico consedit litore Turca.

730

Haud ego crediderim iuvenum tam multa secuta

Milia Cambysem Lagea in regna furentem

Aut Xerxem Aegaeo minitantem verbera ponto.

Haec inter Scythica rex implacabilis ira

Talibus incendit ductoris pectora Lydi

735

(Illum propter Halyn Baccho concepit Amazon

Mixta deo mixtumque illi dedit Ombrima nomen):

"Magnanime, antiquum divum genus, inclyte bello

Ante alios Halybacche, meis fidissime regnis,

Dum me Dalmatico nequiquam Scodra tumultu

740

Infelix tenet, i, saevis tu Pannonas armis

Corvinumque impelle ducem, licet ille superbos

Iactet avos patriisque insultet viribus hostis,

Tu iuga Danubio Breucisque impone subactis.

Novi ego, quos animos ingenti pectore verses,

745

Turcarum decus, imperii spes maxima nostri,

I celer et spoliis redeas ornatus opimis".

Extemplo Illyricis ductor se Lydius oris

Intulit, aut Euro Icariis cum pugnat in undis

Aut Coro similis magno cum murmure frangit

750

Herculeam Calpen serpentiferumve Atlanta,

Non illum aerii montes, non alta retardant

Flumina, concedit Macedo Mysusque Triballusque

Impiger et Turco calcantur milite Carni.

Verum, ubi collatis acies Corvina furenti

755

Obvia processit signis atque agmina contra

Matthias Tyrio emicuit Romanus in ostro,

Tum primum trepidare animis atque avertere vultus

Ductor Amazonius coepitque indigna suorum

Fata queri bisque in faustis assultibus amens

760

Vix celeri pervectus equo sese agmine fuso

Proripuit, bis terga fugae dedit obrutus hastis.

Vt se relliquias inter collegit et omnes

Palantes trepidus toto videt aequore turmas,

Multa gemens caelumque obtestans vocibus infit:

765

"Quis deus hic, Magmede pater, quae tanta tuetur

Matthiam superum facies? quid nostra relinquis

Signa? quid in primo mentem certamine turbas?

Non haec auspiciis olim sperare iubebas.

Heheu, quot periere viri, quot clara meorum

770

Lumina sunt extincta ducum! Da dedecus istud

Vlcisci, pater, et dignas me sumere poenas!"

Haec fatus toto vires parat acer ab orbe

Et maiore virum vi percitus emicat ardens.

Ac, veluti primi victus certamine cursus

775

Acer equus rursum cura firmatus herili

Carpit iter mediisque effert sese arduus arvis

Et palmam et raptos incassum exposcit honores,

Talis se bello Maeandrius intulit heros.

Quo, vesane, ruis fatis male fretus avitis?

780

Matthia sternente cades nec mater Amazon

Corniger aut genitor morientem iuverit Euan.

Interea magno celsam muniverat arcem

Aggere Taurinum contra curvamque bicornis

Ille Savi muris ripam firmaverat altis.

785

Non his audacem passus consistere Turcam

Finibus obsessas admoto milite turres

Vi capis et captas radicibus eruis imis.

Nec te, Matthia, belli vis ulla nec ullus

Impetus avertit dura obsidione prementem,

790

Moenia deiectis donec patefacta ruinis

Intrasti curru victor sublimis ovanti

Et validam infandis rapuisti ex hostibus arcem.

Tum vero obnixis animis Basterna iuventus

Ante arcem toto concurrunt agmine versam

795

Terque quaterque duces ineunt mala proelia Turci

Effusique pedem retro impellente dedere

Pannone. Tum disiectae acies, resoluta phalangis

Et tristi compago ruit per vulnera casu,

Inclinat turbata cohors undantiaque urget

800

Agmina per medios volitans rex Hunnicus hostes,

Agminis ipse instar totius milia leto

Multa dat et vastam diversa strage ruinam.

Quae postquam extremo prospexit ab agmine ductor

Lydius et versis nescit succurrere rebus,

805

In cuneum coiere duces nec iam amplius ulla

Cura fugae est; foeda squalent arva omnia clade.

Tum demum iubet ira truci decernere ferro

Et decus et cara mortis pro laude cupido.

Evolat infelix caelum divosque precatus:

810

"Bacche pater, mundi quondam regnator Eoi,

Quisquis es et caeli quacunque in parte moraris,

Extremam, si me genuisti, hanc accipe vocem.

Non ego iam ulterius, genitor, non ulla reposco

Effugia; haud superesse velim tot caedibus unus

815

Testis et in patriam gentis pudor ipse reverti.

Iamque vale tuque ipse tibi cape funere tanto

Devotum hoc, Magmede, caput. Iuvat ire per enses,

Degenerem nec me ulla olim damnaverit aetas".

Haec memorans densum properat muriturus in agmen.

820

Interea nigro quantos demittit Averno

Ille viros, quot calcat equo, quot traiicit hasta?

Quis mihi, dux invicte, tuae nunc fortia dextrae

Facta canat? Stupuit mediis rex Martius arvis

Proelia miscentem et geminantem vulnera ferro.

825

Tunc inter gemitus magno sic ore minatur:

"Quo te dira lues verique ignara tonantis

Relligio miserum, quo te rapit, improbe? Letum

Quin potius fugis? Atque equidem iam septima promptum

Te potuit fecisse fuga. Aut, si tanta cupido est

830

Morte tuos maiore sequi, sequere". Inquit et ensem

Fulmineum assurgens adigit per pectora dextra.

At iuvenis tanti prostratus mole lacerti

Thermodontiaco respersit sanguine terram

Lapsus equo dulcemque animam vomit ore cruento.

835

Infelix, seu aeterna manent incendia sontem

Seu dirae exercent in te tormenta sorores,

Laetior hac Stygias dextra fugis ictus ad umbras.

Hic oritur caedes faciesque miserrima pugnae.

Arva rubent alto late stagnata cruore

840

Plenaque sanguineis crescunt torrentia rivis

Et loca corporibus complentur tristia truncis.

Vt, cum Phlegraeis genitor Saturnius arvis

Terrigenas contra fratres stetit atque flagranti

Corripuit telo Enceladum, simul ad Styga trusit

845

Centimanum Briareum, simul anguipedem Typhona,

Bis septem vacuo Turcarum milia campo,

Alitibusque ferisque iacent data pabula diris.

Vt procul, heu, tantum congesta strage cadaver

Saevaque magnanimus vidit spectacula princeps,

850

Vtque arvo stetit in medio, "Sat, cara, superque

Saevitum est", clamat, "legio, iam parcite victis.

Si quisquam cladi superest, sinite, ille supersit

Nuntius et Scythico referat mea facta tyranno.

(Tum genibus terram amplectens) Tibi, maxime, vota,

855

Christe deum, toto solvam non immemor aevo.

Tu puerum regno insignem clarisque triumphis

Auxisti; fortuna mihi te praeside laeta est.

Successu interea tali da, sancte, superbos

Excutere Ausoniis longe cervicibus hostes".

860

Haec ait et magna responsant voce cohortes.

Vt primum tantae cladis per nubila raptus

Pervenit pavidas Othomanni rumor ad aures,

Ac velut instaret tergo et iam castra teneret

Pannon ab Illyrico properans iactantior Istro,

865

"O nimium Turcis Matthia nate ruinis",

Exclamat, "quanta fraudas mea nomina laude".

Tum secum illachrymans Scodram obsidione repente

Liberat et Graiis subito se reddidit oris,

Qualis Hyperboreum penna crepitante columba

870

Accipitrem fugit et praeceps in tecta revertit.

Quod, nisi civilis revocasset fata tumultus,

Nunc tota imperio pareret Mysia nostro,

Sub iuga Turca ferox nec tot gauderet adactis

Vrbibus insultans miseris nec strage cruenta

875

Tam multis vacuas viduasset regibus oras.

Scit Carnutus ager, Turcam, scit Mysia tota,

Cum premeres, quanto torquebas turbine telum

Fatifero caedens disiectas ense catervas,

Ceu secat incurvus flaventes messor aristas.

880

Talem belligera miscentem proelia mala

Crinibus et vastis fretum Samsona lacertis

Saepe Palaestinas fama est mactasse phalanges.

Ipse ruens rapido per strata cadavera cursu

Caesorum informes cumulis addebat acervos

885

Pulsabatque acies mala stridente coruscas.

Quot natos flevere patres et dulcia matres

Pignora? quot viduae raptos in bella maritos?

Quid modo, quam caute nosti ductare catervas,

Commemorem, aut pugnae quae captas tempora quave

890

Componis cuneos quave instruis arte maniplos,

Seu densas campo explicuit seu totus aperto

Ordinibus longis sectas exercitus alas?

Vt solet acclivem per collem ponere vites

Agricola innumeras, tum recto limite passim

895

Mille vias et mille vias secat; omnis in unguem

Structus ager sudibus cannisque palustribus horret.

Hinc fregisse mora nemo est te promtior hostem,

Fortiter et duri tolerare incommoda Martis,

Insomnis celsa qualis de puppe magister,

900

Velivoli fluctus pelagi qui noverit omnes,

Qua lateat rupes, ubi ferveat aestus harenis,

Vnde ruant imbres ventorum unde ingruat agmen.

Surda prius taciti scrutatur murmura ponti

Aeoliamque auras captando providet iram,

905

Armat et ad, quaecunque parentur, proelia sese.

Saepe nemus fluviumque et inexuperabile dorsum,

Humano qua pressa pede vestigia non sunt,

Ense viam faciente subis properandaque suetus

Maturare hostem securo in limine segnem

910

Ante expectatum vicino Marte lacessis.

Ergo, vagus toto peragrat quem Sarmata tractu,

Quem Geta quemque Aquilo glacialibus obruit alis,

Vt procul insonuit Corvini nuntia late

Fama ducis, linquunt tauros et aratra coloni

915

Aviaque aversi sese in deserta relegant

Pastores, errant incustodita per agros

Armenta, at curvis trahitur casa pendula plaustris,

Diique Lares frugesque focusque et parva supellex.

Saepe puer carae nutricis ab ubere pendens

920

Continuit querulos audito nomine fletus.

Quin etiam subito partum clangore tubarum

Territa abortivum rapta nurus edidit alvo,

At non et celeres raptantem in proelia turmas

Territa deseruit carum regina maritum,

925

Italidum, regina, decus, cui luce micantes

Siderea flagrant oculi, cum dulce decoris

Extulit os formosa genis, velut aethere puro

Roscida puniceis oriens Aurora quadrigis.

Non satis est castae mores studiumque Minervae,

930

Non satis ambrosios Veneri rapuisse capillos

Et plenas puero pharetras et lumina Phoebo,

Musarum fruitur donis decimumque sedile

Implet Amazonios audax aequare labores

Et comes armatos it tecum fida per hostes.

935

Qualis per densas acies Mithridatica coniunx

Magnanimum sequiturque virum tergoque recepta

Acris equi tenditque arcus et spicula vibrat

Atque huc atque illuc circumvolat omnia solum

Respiciens soloque oculos in coniuge fixa

940

Et secura sui caro timet illa marito,

Haud aliter generisque memor laudumque priorum

Milibus in mediis ardens pharetrata Beatrix

Robur Aragonium tenero sub pectore versat

Ingentesque subit curas, ingentia facta

945

Femina femineis maioraque viribus audet.

Talibus excitus patriis non degener armis

Vndique collecto tota iam milite victor

Regni mole paras crudelem expellere Turcam

Thraciaque Ausoniis avertere tela Volacis.

950

At te finitimis bellatrix Austria regnis

Impulit invitum saevis accingier armis

Atque alio vires, alio convertere ferrum.

Quid mea plus aequo, clamasti, vota moraris?

Quam male consultum rebus, fortuna, secundis?

955

Quid me, saeva, tenes, ineat, dic, foedera Caesar,

Qua ratione velit, dum patria iura supersint,

Quaeque tot ingenti bellis dicione paravi,

Tuta domi sint regna mihi; iam nulla recusem

Proelia, nulla necis fatique horrenda pericla.

960

Ibo per Ambracios saltus et Pontica scindam

Aequora et Argolico committam signa sub Isthmo

Prosternensque meis Dacos et Iazygas armis,

Moenia tormentis quatiam Byzantia nostris.

Nulla mora est. Gelido tremuit conterrita vultu,

965

Quam gestas, fortuna, sinu; nihil hiscere contra

Ausa tuam geminis cervicem amplectitur ulnis

Occultumque animis pugnandi inspirat amorem

Atque novum molitur opus, nova bella ministrat.

Heu, quantum infelix lachrymarum atque, Austria, quantum

970

Sanguinis effundes, quid bellum insana lacessis?

Num te desidiae taedet vitaeque prioris,

Otia degeneri fugis illaudata veterno?

Quo duce si mentem bellorum gloria tangit,

Tu melius toto fieri potes inclyta mundo,

975

Quam fuerat satius victorem admittere regem,

Moenibus et nullos contra tolerare labores?

Ecce triumphata iam nunc cervice recumbis

Et piget ingratis tantum durasse periclis.

Scilicet illa tuis, Matthia, obsistere demens

980

Viribus optabat, quem non compage nivali

Caucaseae rupes Rhodopeaque saxa ruentem

Sustineant, cui terra patet, cui panditur aether,

Cui via per medios aperitur in aequore fluctus.

Pone modum lachrymis nec solum, Roma, Quirites,

985

Marcellos iacta et Fabios et nomina prisca;

Corvinos Mariosque refert en magnus avitos

Matthias virtute duces et fortibus ingens

Patricios aequat factis bellator honores.

Nam velut exarsit rapta pro coniuge in iras

990

Taurus, ubi et duris acuit sua cornua saxis

Et pedibus iam spargit humum iamque ora cruentus

Terrifico terram mugitu et sidera complet,

Talis finitimos bellum molitur in hostes

Matthias, quaque arma trahit quaque agmina ducit,

995

Omnia debilitata labant, ceu moenia vastis

Arietibus concussa. Quid aut castella relicta

Aut desolatas versu nunc prosequar urbes?

Quid memorem eversas acies pugnataque bella

Germanosque bono superatos milite montes,

1000

Nec non Danubii victricia signa ferentis

Mille altum ingentem contectum navibus alveum

Aut quid marmoreae dicam expugnata Viennae

Moenia et oppressas tantis conatibus arces

Et longa insignem partum obsidione triumphum

1005

Atque novam nuper tam magni nominis urbem

Ardua disiectis curvantem bracchia muris

Adliciam? Iam nunc spoliis vestire decoris

Et postes et templa iuvat, iuvat humida ferre

Serta coronatis victrici fronde capillis.

1010

Vrbs equidem vigili nunc primum libera cura

Solvitur et festis ornat delubra corymbis

Ipsaque letiferi nutrix Germania belli

Palladiae crines ramis praecingit olivae.

Incedunt patrio princeps de more senatus

1015

Et plebs et nivea velatus veste sacerdos

Exemploque tuo solvunt pia vota per aras

Et sacra unigenae peragunt sollemnia Christo;

Per fora perque vias passim diffusa iuventus

Ingreditur cessantque operum artificumque labores.

1020

Ipse triumphales inter victa agmina pompas

Laetus agens curruque rotis invectus aenis

Quadriiugo procedis ovans plaususque frementes

Excipis, ingenti cum te clamore salutat

Miles et armisonis complentur vocibus aurae.

1025

Iam videor rutilas auro spectare curules

Et regale auro solium argentoque superbum

In medio populis te dantem iura subactis.

Quanta quies animo (diris circundatus armis

Pacem fronte geris), quam formidabile nomen

1030

Hostis eras tam dulcis ades praesentia cari

Principis. In te omnes, in te mirantia figunt

Lumina et oblitis immoti sensibus haerent.

Poenitet exacti per tanta pericula Martis.

Conclamant: "Validis cui propugnacula muris

1035

Clausimus et duras aerato cardine portas,

In quem tam multos bellum produximus annos?

O utinam, vallo trepidam cum cingeret urbem,

Nota ducis pietas placidi spectata fuisset,

Maiestas vultus, ultro in sua castra ruentes

1040

Issemus tantis summissi colla tropaeis.

Haec ubi dicta, citos virtus auriga iugales

Ducit lora ferens et laeto candida vultu.

Pone sequens fortuna deam comitatur ovantem;

Vna eodem fas atque pium vectantur in axe

1045

Atque honor et niveis volitans victoria pennis.

At chorus Aonidum cithara modulatus eburna

Mille modos totum vertunt a fontibus imis

In laudes Helicona tuas et flumina Dirces.

Ipse egomet vario laudum distractus honore

1050

Obruor et captae blanda dulcedine mentis

Confusus stupeo nec sum, mihi crede, furori

Laetitiaeque satis cunctos aequare poetas,

Ardeo et Ausoniis superare Aeneida plectris.

Pars quota sed rerum, Matthia, est illa tuarum?

1055

Nam superant coeptis maiora audacibus, et quae

Nunc facis et quae venturos moliris in annos.

Ac, veluti si quis studeat cohibere tumentem

Eridanum aut, septemgeminus cum creverit Ister,

Noctes atque dies incurvas aggere ripas

1060

Agricola incassum metuens felicibus arvis

Munit et obducto circundat flumina vallo,

Illi exundantes sinuoso gurgite late

Obiectam superant molem campoque potiti

Qualibet obiicibus bacchantur in aequore ruptis.

1065

Non aliter, quicunque tuas describere laudes

Dicendo cupit, ingenti stupet ille labore

Irrita pertaesus tantarum exordia rerum.

Calcatasne loquar glacies pulsataque crebris

Aequora quadrupedum pedibus vitreasque per undas

1070

Candida fluminibus tentoria fixa gelatis

Aut perlustratas referam tot cursibus oras,

Tot loca tam multis vulgo exornata tropaeis

Ac vario late fusos discrimine Dacos

Illyrios Mysosque securiferosque Polonos

1075

Et domitum fractis iam pridem cornibus Albim,

An procul expulsos Nomadas serasque luentes

Pastores rupto Siculos pro foedere poenas,

Trinacriae Siculos quondam Scythiaeque colonos

Fortia magnanimos praebentes colla Volacos,

1080

Qui referunt prisca Romanam ab origine gentem?

Turcarum an servile iugum populisque paratum,

Proh dolor, Hesperiis dominaeque minantia Romae

Fracta tua tot tela manu gentisque nefandae

Addam Dalmaticis tot strata cadavera campis?

1085

Magnanimus veluti Libycis regnator in arvis

Cum dirum fremit ore leo, si forte lacessit

Venator seu dura fames impellit in iras,

Dant quercus, dant saxa locum, fugit aequore toto

Segne pecus trepidaeque ferae spelaea requirunt;

1090

Aestuat ipse sui vindex ac caede cruentus

Mactat apros, vario lacerat certamine tauros,

Vnguibus et volucres lyncas discerpit aduncis;

Ora madent sanie et fulvos cruor irrigat armos.

Mira fides, cristis quotiens flagrantibus ardens

1095

Involitas celsaque micas cervice tremendus,

Vt, cum terrifico Mavors horrentia cursu

Bistoniis terit arva rotis, victricia tecum

Fata trahis divumque omnes hominumque favores.

Ipse ferox oculis volucrem spirantibus ignem

1100

Instructos late cuneos sinuataque lustras

Cornua disponens peditumque equitumque catervas,

Tum te pulsa tremit magno cum murmure tellus

Bellatorum avidum stimulantem pectus equorum.

Nec mora; terribiles cum primum ad sidera torvum

1105

Intonuere tubae, cum se clangore vicissim

Increpitant, prior adversos ruis acer in hostes;

Quaque invadis atrox et qua vi fervidus instas,

Nil te terre valet, tanto conamine praeceps

Funditus obtritas acies procul impetus aufert.

1110

Thracius, haud aliter, Boreae cum spiritus atris

Nubibus et pelago incubuit stridentibus alis,

Fit strepitus; qua parte ruit, caelumque fretumque

Proripiunt caeduntque minis; ille agminis instar

Diripit horrifero volitantem flamine mundum

1115

Atque, ubi crudescit furiarum verbere caedes

Et fera vipereo saevit Bellona flagello,

Non secus aggeribus ruptis torrentia torquent

Saxa simul, simul omne pecus silvasque natantes:

Non impune tibi quisquam venit obvius ultro

1120

Irritatque acres animos iramque lacessit

Namque minax vultu requiemque moramque perosus

Sanguineum perrumpis iter per tela, per enses

Sternis agros, quatis infensas terroribus urbes.

Quale viam rapidum mediis ubi rupit ab astris

1125

Fulmen et aerios disiecit turbine montes,

Concussae reboant turres urbsque alta remugit

Et precibus pavidae cumulant altaria matres.

I nunc et, saecli laudatrix fama prioris,

Hesperiam mirare fidem atque ingentia regum

1130

Nomina Gallorum et raptos orientis honores.

Non Athilae fortuna prior, non Gothica laurus

Germanumque decus nec victo maior Horonte,

Matthia, Saladinus erat, nec Graecia reges

Nec Babylon quos alta tulit quosque horrida laudat

1135

Africa, quos tepidi mirantur flumina Nili.

Quae regio laudum, Matthia, ignara tuarum?

Qui locus est usquam? Tanais te sentit et Arctos,

Te Gades Scotusque sonant, te caelifer Atlas

Eousque tuo turbatur nomine Ganges.

1140

Quin prostrata ducum concedant facta priorum,

Imperio quemcunque suo Byzantia tellus

Aut Romana dedit, fretus victricibus armis

Transierit licet Euphratem et superaverit Indum.

Nec vero Aegides tantis sese extulit actis,

1145

Centauros ferro Lapithas et Cresia quamvis

Mactarit monstra et Stygium concusserit orbem,

Nec Libycam secuit qui Gorgona quique Chimaeram

Ignivomo rapidas efflantem gutture flammas

Nec qui Colchiacum nudavit vellere Phasim

1150

Ausus inassueta primum freta scindere puppe.

Praeferri iam nemo potest tibi iure, superbis

Semideos armis aequas et solus in omnes

Heroas iam stare potes, lux temporis huius

Militiaeque parens et belli gloria, magnis

1155

Laudibus obscuras veterum miracula rerum.

Salve, Martis honos, Martis genus, optima bello

Dextera, Romanis maioribus aemula virtus!

O felix nimium soboles, felicia quae te

Tempora, quae talem, tantum tulit inclyta tellus.

1160

Non magis aut Phoebo Delos aut Creta tonante

Aut gemino pugnax Lacedaemon gaudeat astro.

In freta prorumpens septena per ostia magno

Gurgite dum fluctus Ister turbabit amaros,

Dum patriis Latiae Musis memorabile linguae

1165

Vivet opus, nullo divi periturus in aevo

Matthiae durabit honos nec nominis unquam

Deficient monumenta sacri venturaque quondam

Saecula palmiferos delebunt nulla triumphos,

Scilicet Eois olim subnixa columnis

1170

Mausolea ruent altosque aequantia montes

Marmora pyramidum scindet longaeva vetustas,

At tua venturi vatum celebrata nepotes

Carmine facta legent et sero traditus aevo

Notus eris ducibus decus exemplarque futuris.

1175

Christe pater tuque, aetheriae qui ianitor aulae es,

Qui Vaticanum et Latialem respicis urbem,

Si benefacta iuvant et nominis ullus aviti

Restat honos, date felici pia numina cursu

Longaevas in luce moras placidamque salutem

1180

Et rapta imperii referentem sceptra Latini

Ne prohibete Italas orienti imponere leges.

Quanquam stelligeri totiens plaga candida caeli

Te revocat, cupide iam pridem celsa morantur

Astra novum Arctoo sidus factura trioni,

1185

Tu potius praesens hominum labentia cura

Facta diu lentoque levis pete sidera gressu,

Dum magnis maiora paras intexere rebus

Affectasque viam merito sublimis Olympo.

Quippe, ubi tot terrere Italas successibus urbes

1190

Pergit tam multis elatus Turca triumphis,

Classe natat tanta victor freta, maximus orbem

Hesperium timor ingenti formidine pulsat,

In te spes arrectae hominum curaeque repostae,

Vt, cum caeruleis tempestas imbribus orta

1195

Collectas glomerat nubes ac turbine nigro

Praeceps iam ruitura satis silvisque minatur,

Si fax disiectos rutilis Titania nimbos

Coepit equis afflare, neque irrita vota feruntur.