Quid Reipublicae scribam quidve eius amanuenses deceat, hoc Nicholai Dathi carmine declaratur. Ad Hieronymum Dathum celeberrimum adolescentem ac nepotem charissimum.
O nitor atque novum specimen fidusque tuorum
Ac splendor nostrae delitiaeque domus,
Designatus eris sacro cum scriba senatu,
Si sapis, haec moneo dogmata pauca legas.
5
Quale sit hoc pondus, quantum quoque viribus ipse
Orandi valeas, providus ante vide,
Quantus vocis honos et gratia quanta legentis,
Quae doctrina simul, stilus et ingenium.
Est opus hoc etiam: fuerit tibi longior usus
10
Scribendi, sine quo prorsus ineptus eris,
Nec fuerit scribae satis experientia, namque,
Quamvis longa, tamen nil valet arte carens.
Adsit praeterea grandis prudentia, solers
Ingenium atque sagax et memor atque tenax,
15
Qumque senatorum petitur sententia quae sit,
Ambiguum siquid forte refertur ad hos,
Illorum studeas discordia verba tenere
Et velut ad numerum scribere quaeque suum.
Vt varias voces concinnat musicus arte,
20
Sic mentes scribam conciliare decet.
Saepe licet cives non consona verba loquantur,
Publica sed cunctis cernitur una salus:
Huc tendunt omnes, huc dissona dicta feruntur,
Omnibus et finis ultimus unus hic est;
25
Ac velut in vita longe diversa sequuntur
Mortales, foelix quilibet esse cupit,
Nil refert illis vox sit contraria, dum sit
Mens eadem et quisquis sentiat intus idem;
Immo solet potius variis sententia verbis
30
Ac resoluta modis lucidior fieri.
Consule, quaeso, prius casusque expende futuros,
Civis, qui salvam rem cupis esse tuam.
Insuper haec moneo memori sub pectore condas
Pervolvasque animo continueque legas.
35
Publica sollicita serventur scrinia cura,
Ne quis furetur surripiatque tibi.
Sis fidus, patiens, promptus siquando voceris
A dominis, semper nocte dieque vigil.
Nulla tibi (heu, caveas!) mittatur epistola quoquam
40
Ni fuerit Dominis ista probata prius.
Ante tamen quam des, iterumque iterum<que> legatur:
Parvus in hac error maximus esse solet:
Publicus is quoniam cunctis spectandus et extra
Conspiciendus abit, dedecus inde parit,
45
Non tantum auctori, sed qui praefecerit ipsum
Tam magno imprudens officioque gravi.
Et scriptam involvas alia de more papyro,
Servari quoniam sic solet ipsa magis.
Praedico caveas, ne quis te blandus inique
50
Fallat et insidias tendere forte queat.
Hic tacite dicet: “Si nunc tibi littera detur
Haec mihi, non umquam qui sciat ullus erit;
Quo tamen excuses te, siquis sciret, habebis:
‘Littera qum fuit haec tradita, non aderam’.
55
Quid volet ulterius rimari et quaerere causam?
Obsequere: hinc etenim gratia magna venit,
Hinc tibi perpetui (credas) quaerentur amici.
Quod licet, ingratum est; quod minus, illud amo”.
Sic tibi molliculis tendutur retia verbis;
60
Subrisit: factam rem sibi fraude putat.
Sacra tibi iurata fides et sancta colatur:
Vult, hanc quam violet, vir bonus ante mori.
Abnue magnanimus constansque obsiste precanti
Nec flectant animum subdola verba tuum.
65
Ista tamen poscent pauci poscentque protervi,
Expertus nemo nec petet ista bonus,
Nullus erit forsan civis, qui talia tentet:
Nosce tamen, siquis talia forte roget;
Nam decet ad cunctos cautos advertere casus:
70
Si minus eveniant, nil tibi nosse nocet.
Augustum caveas solium venerandaque tecta
Visere, ni dominis iussus adire prius.
Si tamen hi iubeant tete in secreta vocari
Atria, parendum est: mox reverenter adi.
75
Instrue praeterea dominos, si forte laterent,
Quae sint officii muneris atque tui.
Accidit interdum quosdam non esse peritos:
Quae deceant, haec sunt praecipienda tibi.
Adque voluptatem numquam tibi sermo feratur:
80
Vtile quod fuerit dixeris atque decens,
Et fremat usque licet civis quicumque, loquaris
Quod ratio dictat, qua duce tutus eris.
Interpres verax hominis mihi lingua latentis
Sola placet, mentis nuncia fida suae.
85
Ocius expedias quae demandata fuere,
Ad nutum domini scripseris omne tui.
Qui licet ingenuis percurreret ocia ludis,
Abstineas, auctor ne videare iocis.
Nam decet aequales semper iocus: hercule servo
90
Turpe est cum dominis ludere velle suis.
His quaecunque tibi fuerint commissa, taceto
Labra velut Lethes flumine prolueris.
Parva licet tu magna putes infandaque rere:
Parva quidem culpa est ad graviora via.
95
Culpatos defende tuos dominos et ab omni
Crimine dic longe semper abesse viros.
Cuncta velis tu nosse prius, ne crederis ulli
Scribere quod sit opus, sit licet usque leve.
Ascribenda quidem tibi sunt quaecunque, memento:
100
E<s>t decus omne tuum, dedecus omne tuum.
Insuper exortor, ne quod non pertinet ad te
Anxius exquiras sollicitusque petas.
Quae tua sunt tantum cures, nam segnis et amens,
Cui nihil est quod agat, scire aliena cupit.
105
Haec loca praeterea veluti penetrale tuentor:
Improbus hinc abeat, nec male notus eat.
Absit ab hoc omnis pluteo nec scribat in isto,
Quisquis erit, propius non adeatque gradus,
Rusticus imprimis et qui famosus habetur
110
Et quisquis demum non bene notur erit.
Nulla super scanno pateant monumenta legenda,
Et sileas: tacito gloria magna viro.
Vtere voce parum, sit magna modestia linguae,
Turpe nihil dicas id faciasque minus.
115
Custodi vigilans cautusque reconde sigillum,
Obsignata tibi littera qum fuerit.
Ordine cuncta loces atque ordine singula serves
Omnibus et rebus sit locus et proprius,
Inque diem conscripta tibi referantur in acta
120
Publica, quae cunctis sint monumenta diu:
Summatim Senae fuerint quae missa per agrum,
Ad verbum quicquid mittitur inde foras.
Discedens tu claude fores, tunc ianua numquam
Haec pateat, quamvis non procul ire velis.
125
Hostia claudantur sensim, ne stridor acerbum
Dentibus incutiat vim faciatque sonus.
Consilia impediunt stridentes cardine portae,
Mutua ne domini dicere verba queant.
Terque quaterque prius discedens cum pede clausa
130
Hostia pertentes percutiasque manu.
Et tibi non ulli credantur aperta, monemus,
Haec loca, sed iubeas hinc eat ille prius:
Si vir erit prudens, liquido te nolle videbit
Linquere sola loca haec, te sine tuta minus;
135
Si tamen ille rudis nequaquam adverterit istud,
Tunc fingens causam, dicere ‘vade’ potes.
Si sibi des clavem petat a te quisque, negabis:
Hoc sine te nollem quemque manere loco.
Excipio dominos et qui graviora gerentes
140
Forte frequentarent haec loca clara viros.
Ire volet praetor leges ac iura daturus
Senae subiectis urbibus atque locis.
Quas omnis quaestor gemma sinaverit uda,
Ostendat ceras porrigat atque tibi.
145
Hoc magis atque magis facias custodibus arcis,
Quos deceat fortes esse probosque viros,
Et iurare iube cunctos se velle tueri
Aequum, iura, fidem, fas, decus atque modum.
Sis frugi et parce cera utere, licia serva
150
Et folia ac nulli des, licet illa petat.
Saepius hoc spatium iubeas tergatur et omnis
Angulus et scamnum, scrinia cum loculis,
Ne cui, si sedeat, spargantur pulvere vestes
Et putet immundos hic habitare viros,
155
Neve etiam innixi faucesque et tempora dextra
Forte super scannis menda sit in cubito.
Angulus excipiat quicquid verratur et inde
Pulvere rimeris, chartula siqua latet,
Nec turbata volet passis emissa fenestris
160
Pagina, siqua tibi est forte notata prius.
Nam secreta quidem iactis extantia chartis
Si pateant, rapidus quas male ventus agat,
Quilibet e populo possit delapsa videre
Mox folia et rapiet forte inimica manus.
165
Vt tibi tollatur tantorum causa malorum,
Collige, collecta mox dabis ista focis.
Tu quoque ab igne cave: multum candela tapetis
Saepe nocere solet, si super illa cadat
Atque ruens nigro macularet bombice chartas,
170
Flagrarent multo scripta labore tibi.
Extinguas abiens ardentia lumina, totum
Vrere namque locum parva favilla potest.
Hinc ulli numquam iubeas res ulla trahatur,
Pro licet exiguo tempore quisque petat.
175
Non ego de nummis volui meminisse: docebit
Quem servare decet scripta tabella modum.
Vrbe mane semper, hinc longius ire negato:
Scriba etenim debet semper adesse domi.
Nuncius ecce venit vel nuncius ire iubetur
180
Festinans, nulla est forte opus ire mora;
Littera missa foris veniet conscripta Latine,
Illico responsum, qui feret, ille petet:
Dedecus est ingens, si tunc non ullus adesset,
Scribere qui norit verba Latina citus.
185
Si tamen extiterit casus, quo forte necesse
Ire foras fuerit, ista teneto prius:
Subroget egregium civem pro tempore toto
Quo velit esse foris, nec sit is inferior,
Quamque manere diu putet aut ubi sistere, quo se
190
Contulerit, dominis edito cuncta prius,
Vt si tunc placeat distantem forte vocare,
Noscant quo mittant, unde vocatus eat.
Sit tibi praeterea, valeat qui rite tabellis
Dictantis celeri verba notare manu
195
Ac celer obsequio dextrae perscripta citatae
Corrigat arbitrio iudicioque tuo,
Excribat rapida tenui meditata papiro
Dicta manu mentem concipiatque tuam
Et caveas torto scribatur littera versu;
200
Iungantur paribus quaeque elementa notis.
Sit bonus et doctus, fidus rarusque loquendi
Et cupidus famae sollicitusque tuae;
Sit iuvenis, lector velox vocisque sonorae,
Sit civis natus nobiliore loco,
205
Arcanum ignoto quoniam male creditur, ipse
Corrigitur iuvenis indocilisque senex.
Plura quidem dixi pingens modo carmine, qualem
Esse velim, nobis qui placeat, iuvenem.
Hic dat enim multum damni multumve decoris
210
Affectus si sic aut aliter fuerit.
Nuncius et fidus cursor mandata ferentes
Sint curae et magnae praecipuaeque tibi.
Nocte die miseri patientes frigus et aestum
Hi cursim carpunt absque quiete viam,
215
Et licet exitium minitetur fluminis unda
Et careant ruptis flumina cuncta vadis,
Et licet innumero loca sint obsessa latrone,
Vt nulli possit transitus esse viae
Et ruat assidue quamvis cum fulmine nimbus,
220
Attamen ire opus est atque redire cito.
Hos tu praecipuo studio tuearis et istis
Patronum praestes te velut, immo patrem.
Haec si contigerint, scito tibi grande paratum
Iri, scriba, sophos perpetuumque decus;
225
Si secus acciderit, stultus rideberis et sic
Vrbe nihil gratus ridiculusque foris.