Antonio Tebaldeo carmina 15

Reference basis text: S. Pasquazi, 1966

Editing of the digital edition: M. Sartor; I. Tomei, 2022

Other sections


Domino D. Nicolao de Corrigia

 

Me vinctum Cytherea tenet rigidusque Cupido:

      Implicitum laqueis ad tua castra vocas.

Me sua signa sequi cogunt: qui servit Amori

      Non bene sub saevo proelia Marte gerit.

5

Mollit Amor vires, animos vult ille feroces;

      Hic domat, audaces efficit ille viros.

Quid mihi cum bellis? Est corpus inutile ferro,

      Exiguumque meo pectore robur inest.

Invalido fortis iactabitur hasta lacerto?

10

      Cingetur dura casside molle caput?

Quadrupedisne feri luctantia colla tenebo

      Dum fugit et flammas nare fremente vomit?

Ista decent fortes animos: versatur in apta

      Quilibet arte, suum quisque frequentat opus.

15

Venator silvas et lustra umbrosa pererrat,

      Tortaque spumanti retia tendit apro.

Piscator vitreis pisces sectatur in undis,

      Et miseros curva fallere novit acu.

Causidicus lites, currus auriga gubernat,

20

      Altricem tauro versat arator humum.

Praxiteles caelum, picturam exercet Apelles,

      Ast alium celebrem graia palestra facit.

Pastor oves sequitur rumpit navita fluctus,

      Bella gerit miles, tractat avarus opes.

25

Quisque suae pronus naturae ad semina fertur

      Mi venerem in cunis fata dedere sequi,

Formosas inter solitus cantare puellas

      Et caput in molli continuisse sinu

Phaebeaque chely tuta cantare sub umbre

30

      Carmina, lascivus quae mihi dictat Amor.

Vicit Amor Martem, sequeris tentoria victi,

      Ast ego victoris fortia signa sequor.

Est mihi pro gladio calamus, pro casside myrtus,

      Sunt mihi pro raucis plectra sonora tubis.

35

Hinc mihi detur honos, hinc gloria nostra resurgat,

      Haec castra, has acies, haec ego bella sequar.