Antonio Tebaldeo carmina 1

Reference basis text: S. Pasquazi, 1966

Editing of the digital edition: M. Sartor; I. Tomei, 2022

Other sections


Ad Timotheum Bendedeum Philomusum amicum optimum

 

Ipse tuos solitus contemnere liber amores,

      O animae melior pars, Philomuse, meae,

Immeritas uersu solitus damnare puellas

      Multaque iactanti uoce superba loqui,

5

Vror, ut in mediis ardet seges arida campis

      Cum furit Aeolii turba sonora dei.

Si quis dixisset quondam crudelis: "Amabis",

      Dixissem: "Anticyras i, bibe, stulte, duas".

Ipse tamen superatus amo, gemo, uexor, et audax

10

      Admossi poenas nunc mea lingua luit.

Venerat ille dies toto celeberrimus orbe,

      Quem celebrat cultu patria nostra pio,

Litorei Phoebus radiat cum brachia Cancri,

      Igniferosque Leo iam prope sentit equos;

15

Cum secat albentes messor combustus aristas,

      Grataque dat Cereri spicea serta deae.

Spectabam solito certantes more sagittas,

      Praemia quas cocco tincta rubente manent,

Cum mihi se mollis roseo puer obtulit ore,

20

      Quem decor aetherei sanguinis esse dabat,

Huic cum Narcisso pulcher cessisset Adonis

      Idaeusque Ioui grata rapina puer.

Arcum casta habuit qualem fert uirgo Diana:

      Cingebat leuum cressa pharetra latus.

25

Gemmatae suberant humeris lucentibus alae,

      Gestabat nitidas candida dextra faces.

Huic ne forent oculi discernere pressa uetabat

      Vitta: puer reliquo corpore nudus erat.

Hic ubi me denso conspexit in agmine uulgi,

30

      Turbato tales aedidit ore sonos:

Tune meum, demens, ausus contemnere numen?

      Tune meas ausus spernere, dure, faces?

Aspice, ferratis deuinctus colla cathenis

      Ante meos currus Iuppiter ipso uenit.

35

Non Phoebo celebres Phitonis strage sagittae,

      Non lyra, non succo profuit herba suo.

Gradiuo non ensis atrox, non hasta Lyaeo,

      Non tegees celeri uirga, nec ala deo.

Non Diti Furiae, non Styx, non terna latrantis

40

      Ora, nec aequoreo fuscina sacra Ioui.

Quaque prius clauam tulit, et fera monstra peremit

      Alcides, duxit mollia pensa manu.

Me dominum uolucresque uagae piscesque fatentur,

      Nulla fugit uires bellua dira meas.

45

Ergo, si terras, caelum, mare, tartara uinco,

      A nostro solus uulnere tutus eris?

Dixit, et hirsuta deprompsit tela pharetra,

      Inque meos torsit spicula fulua sinus.

Dum fugio, telumque sinu diuellere tento,

50

      Iniecit collo Flauia uincla meo.

Tunc genibus flexis, gemino circumdatus hoste,

      Irato dixi talia uerba deo:

Peccaui, fateor, fueram tibi maximus hostis;

      Cedo, peccati poenitet ecce mei.

55

Sub tibi captiuus, tibi sum noua praeda, Cupido:

      Porrigimus iunctas ad tua uincla manus.

Crimina desistam tragico cantare cothurno,

      Desistam heroo condere bella pede.

Semper ero uates tenerorum gratus amorum,

60

      Parcere dum nobis, magne Cupido, uelis.

Annuit ille mihi: tarpeias ducor ad arces

      Captiuus, clamans: Omnia uincit Amor.