Giacomo Bon de raptu Cerberi 3
Other sections


Euphrosyna

 

"Principio architenens excelsi rector Olympi,

Libera causa, deus, mens mundi, certa uoluntas,

In quo principium rerum finisque recumbit,

Miscuit ex alta rerum mysteria mente

5

In magno cratere chaos caelumque deosque

Conflauit. Pater archetypas et mente figuras

Protulit in nato et per natum, et foedere sancto

Magni hominis fecit caput et fundamen et ignem,

Post hominem cunctis opus excellentius, instar

10

Mundi totius, tenues conclusit in artus

Et domino rerum donauit libera iura.

Hinc manes sibi quisque duos sortimur: ad astra

Alter monstrat iter, caligantem alter ad Orcum.

Nos etiam fatis summae deus arbiter aulae

15

Subiecit, fatis ad res impellimur omnes.

Non tamen ingenium nostrique arbitria saecli

Fata trahunt: genios sequimur, sed sponte uolentes.

Hinc animi morbi caecaeque insania mentis

Ignaros homines a summo auertit Olympo

20

Aut malesuadus amor deiectas attrahit ad res.

Quum uero a membris nos morte resoluimur atra,

Quam grauia inuitos quamque impia facta sequuntur,

Crimina inhaerescunt prauus quae fecerat usus.

Ergo ubi nos uitae claementia diua reliquit,

25

Impius ex atro sontes Acheronte satelles

Ducit ad horrendas sedes soliumque seueri

Iudicis. Hic poenas et crimina lancibus aequant.

Quo non ulla ualent populi tabularia, testes

Nec pro sonte citant, nudae stant iudice causae

30

Iam sontum detecta palam secreta uidente.

Omnibus hic deus est ignotus gentibus, ille

Scilicet omnipotens, aeterni maxima patris

Progenies, humana salus, qui corpore mortem

Sponte reus capiet, uitam pro morte daturus

35

Gentibus, et primi uictor sub carne parentis

Aeternas iusto delebit sanguine poenas.

Hic sontes damnat, qui magno errore grauati

Tramitibus uariis Stygios merguntur in ignes.

Tunc alias subeunt leges atque altera iura.

40

Namque sub ingenti qua mors tellure coercet

Hoc barathrum tenditque cauum per inane sub umbras

Plutonis domus et summi Iouis alta potestas,

Dictaei fratres saeuas Acherontis habenas

Imperiumque tenent umbrarum atque impia Ditis

45

Iussa regunt et iura feris obnoxia poenis.

Aeacus Europae gentes, Rhadamantus Eoas

Iudicat atque Asiam magnam, peccataque Minos

Cuncta recognoscit fraternaque iura recenset.

Audi plorantes maestis uagitibus umbras

50

Infantum: miseri genitali labe parentum

Polluti caeco tenebris plectuntur in antro.

Sed uerbis trahimus tempus, nox frigida curru

Cornipedes adiunxit equos. Pete Thaesea mecum

Et celeres capiamus iter, breuis est uia nobis!"

55

Interea, dum iam properant, grauis ecce tumultus

Auditur, fragor insonuit, totumque repente

Incaepit mugire chaos pulsuque rotarum

Quadrupedante quati magni fundamina mundi,

Quales humenti uentosa tonitrua caelo

60

Quum glomerant Euri pluuia impendente sub aethra

Obscura, foeti rixantur in aethere nimbi.

Mox subitum nigra caligine uoluier agmen

Aspexere procul spissamque insurgere nubem.

En quae castra uomit Phlegeton, quod Tartarus agmen

65

Ructat in Alciden, en quas globus exerit alas!

"O Phlegyda", Alcides inquit, "quid tanta gerat uis?"

Exin Gorgoneis serpentibus hirta Megaera

Et Stygiae dant signa canes. Quis nube cruenta

Ductor erat? Quo tanta lues inuaserit Orcum,

70

Diua mihi Pimplea refer! - Dux agmine Pluto

Primus quadrupedum curru est inuectus equorum,

Quoi caput armatur galea flammisque relucent

Tempora Tartareis ardentque in uertice cristae.

Proximus it iuxtaque Satan, quo nulla barathro

75

Peior pestis inest nec saeuior ira deorum:

Mille deos Acherontis agit. Hinc arduus instat

Laeuiathan, crines flauos arrectaque pulchrae

Virginis ora gerens et foedi crura draconis,

Caetera serpenti similis. Prope Mammona curru

80

Victor inaurato fertur, quoi caeca potensque

It Fortuna comes, fert tela tricuspida daemon

Et camuris triplices incingit cornibus hydros.

Bellial effrenusque ruunt et bellua Beaemoth.

Hos prima (ut perhibent) nascentis origine mundi,

85

Inclyta ne sine laude foret praesentia regis

Aetherii, diuos summo formauit Olympo.

Nondum Luna nothos agitabat candida currus

Nec stellis fulsere poli nec Apolline pulchro:

Puniceo ille Satan surgebat Lucifer ortu.

90

In quo ceu speculo sol aureus aut orichalco

Aut uitreis quum fulget aquis splendebat imago

Et summi mens alta dei, quo maior Olympo

Non fuit in toto formaque decentior alter.

Conditus aetheria tunc Iuppiter arce latebat

95

Et geminae summo pendebant orbe catenae:

Altera de duro ferri compacta metallo

Laeua parte poli ad nigrum tendebat abyssum;

Altera de fuluo longe formosior auro

A dextra regione dei tollebat in arcem.

100

Lucifer interea, quod se deus altior esset,

Concipit inuidiam, fastuque inflatus inani

Dixit: "Conscendam aetherios sublimis ad axes

Ipse egomet sedesque meas Aquilone subacto

Sustollam super astra deoque aequabor Olympi."

105

Quem pater omnipotens caelo indignatus ab alto

Fulmine deiecit, compago laeua reuulsa

Mille deos secum rapuit, ceu lucida Phoebe

De caelo si lapsa ruat, quam mille secutae

Nocturnae per inane faces conuulsaque mundo

110

Sidera labantur. Sic Lucifer aethere summo

Aera per tenuem praeceps Acheronta sub imum

Decidit innumerumque cohors ingrata deorum,

Quos rabies aeterna tenet, quos Orcus et aer

Sustinet. Omne nefas his persuadentibus ortum est.

115

Postquam autem Stygii tempestas atra tyranni

Astitit Alciden propius, riget horrida tortis

Caesaries erecta comis atque acribus ardor

Fulgurat ex oculis, sudor fluit, aestuat ingens

Pectus anhelantesque premit sub faucibus ignes:

120

Qualis Apollineo Perrhebi uertice Pindi

Quum leo descendit poturus flumina Nesti

Seu fontes, Acheloe, tuos, si conspicit arma

Bellaces inferre Getas, fremit arduus, armi

Horrescunt et colla toris, ardescit in imo

125

Pectore uis, nec tela pauet, sed lumina torua

Figit humi, quo saeua ruat uenabula contra.

Tum qui regna tenet pedibus subiecta Tonantis

Dis pater, ignitis produnt quae faucibus alta

Taenara et Aetnaeis torrens Vulcanus ab antris,

130

Quadrupedes frenare iubet cunctasque phalanges

Iussit in immotis pariter consistere castris.

Turba deo paret durisque auriga lupatis

Nigrantes attraxit equos, quibus actus ab armis

Spiritus ardentes concussis naribus ignes

135

Spargit et hinnitu spumas agit ore cruentas.

Illi autem trigam sistunt et calcibus auras

Sublatis feriunt uentosque lacessere gaudent.

Mox deus umbrarum curru se promouet alto

Et uertit ferale caput lateque uidentes

140

In tenebris acies plenas formidinis atrae,

Et uidet Alcmenae et Iouis omnipotentis alumnum

Faucibus e mediis mediisque ex ignibus Orci

Tergeminum rapuisse canem contraque cateruas

Tartareas audere et contra daemonas omnes.

145

Tunc ambage noua Stygii timor iraque mentem

Inuasere ducis: praedam seu pace reposci

Seu durum Mauortis opus, certamen iniri

Expediat laesa pro maiestate barathri.

Hinc obstabat atrox atque insuperabile robur

150

Alcidae magni, Diti quoque cognita summi

Progenies inuicta Iouis, quem Iuppiter alto

Aethere caelitibus praedixerat unius aluo

Victorem prodire nurus terraeque polique

Infernaeque domus, quo tempore matris ab aluo

155

Prodiit et uenit dii sub lumen Olympi.

Praeterea Pylium nec adhuc aboleuerat ulcus

Nestoreaeque memor fuerat Saturnius aulae;

Qui quum pro caesis in eodem sanguine natis

Nelidae auxilium ferret, uix saucius iram

160

Herculis aufugit moestas Acherontis in aedes.

Haec obiectabat timor, at calcaria demens

Ira deo uesana dabat maiorque feroci

Corde dolor flammis urgebat pectus anhelis.

Ipse tamen tacitus memorabat talia secum:

165

"Tu genitor, Saturne, mihi, tu, regia Iuno,

Es soror, est frater mundum qui fulmine terret,

Es mater tu, Rhea, mihi, non foemina pellex.

Non equidem Antheus, non armentalis abactor,

Non hymenaeei turpis bellator Iacchi,

170

Nec Tegeaeus Aper, nec quos puer enecat angues

Aut aliae quas mille feras hominesque nurusque

Contudit. Haec propter dici insuperabilis heros

Scilicet in terris meruit. Non protinus Orco

Mortali sit tantus honos! Victoria nostra

175

Est dea nata domo! Iactet se magnus adulter

In caelo superisque thronis caetuque deorum,

Incrementa ferat nocti solemque retardet,

Vt rerum domitor maecha nascatur ab una!

Est fraus in fatis quam nec seruauit ad unguem

180

Iuppiter, interdum licuit quoi fallere diuos.

Nam regina Sami partu sub uentre retento

Talibus eductum fatis Eurysthea tinxit.

Nil moueor quernae tenui pro uulnere clauae.

Namque haud illa deum, pigros sed perculit artus.

185

Te quoque Bistonio qui quadrupedante superbis,

Armipotens Gradiue pater, Diomedis acuta

Cuspide Pergameis perfodit lancea campis.

Et tu quod dulcem properas defendere natum,

Cypria diua, geris candenti in corpore uulnus"

190

Haec ubi desierat, Furiis atque acribus iris

Ardescunt animi Ditis, procul exulat omnis

Mente timor pulsus dubio comitatus inerti.

Arma rapit curruque pedes descendit ab alto.

Quantus Olympus, Athos quantus, uel nubifer Atlas

195

Quantus alit siluas et longa prominet umbra,

Quantaque Caucasei dorsi iuga, quanta Pachinni

Et quantis Idaea iugis se Gargara tollunt -

Tanta tridentiferi facies erat Aidonei.

Tunc sceptro cunctis nutuque silentia suadet.

200

Obticet atra phalanx subito, silet omnis ad unum

Implacata domus, non amplius insonat ultrix

Verbera Tisiphone, tacitae stant ignibus umbrae.

Styx tacet atra palus, mutescunt triste sonantis

Pallentes Acherontis aquae, silet igneus amnis

205

Et ripis, Cocyte, tuis graue labile flumen.

Deinde deos Erebi precibus compellat amicis:

"Summe pater rerum, uacua qui Gorgonis aluo

Stas, quem scire palam uel cuius nomen in aures

Ferre nefas, res prima, Chaos, quae rite silendo

210

Dum sis iuncta deo, faecunda fundis ab aluo

Omnia, tuque pater calami memorande canori

Cultor siluarum et Martis lymphator anheli,

Magna parens, Erebum medio quae claudis in antro,

Et Phlegeton et Nox, quam discolor ambit amictus:

215

Vobis, o magni, deuota est uictima, diui,

Vobis succumbat, uestris mactetur in aris!

Solus ego aggrediar, porro uos eminus este,

Este procul, socii, nec quisquam bella capessat!"

Haec ait. Alcides iam dudum inuadere pugnam

220

Gestit, Cerbereos et nexibus implicat artus

Et deponit humi uinctum ceu rusticus hedum.

Et tunc ipse deos tali sic uoce precatur:

"O pater omnipotens et rex hominumque deumque,

In quo principium rerum finisque recumbit,

225

Tu quoque quam uertex armatam protulit altus,

Bellipotens Tritonis hera, intemerata uirago,

Solque dator lucis, caeli cor mensque profundi,

Vos quoque uocales magni Syrenes Olympi,

Vatibus aetherios, Musae, quae infunditis haustus:

230

Vobis, o magni, talis cadat hostia, diui,

Vobis mactetur, uestris procumbat in aris!"

Iam uero et manes certatim et daemonas omnes

Conspexisse iuuat diuersi numina regni

Ingenteisque deos acri coiisse duello.

235

Postquam autem rapido procursu comminus armis

Inuadunt Martem, crebris sonat ictibus omnis

Tartarus et tonitru longe domus alta remugit.

Alcides multa pollens ui et Palladis arte

Exponit laeuum pedem pectusque sinistrum

240

Ditis ad insultum telique tricuspidis ictum.

Dis impune putans ad apertos emicat artus

Marte furens totoque intorquet turbine telum

Ceu ferit: exclamant acies, chaos intonat omne

Et sonitu tetri domus atra resultat Auerni.

245

At uegetus retro caedit pes clauaque teli

Excipiens ictum frustratum cum pede dextro

Vertitur acta manu dextra ceu fulmen et Orcum

Assequitur. Caedit retro bellator uterque.

Tollitur interea fuscis exercitus alis

250

Excipiuntque graui nutantem uulnere Ditem

Accensi ueniamque petunt a rege cruento,

Daemonas ut cunctos Mars experiatur ad unum.

Respondit Pluto: "Magni uis Herculis ingens

Si uinci posset, dextra hac deuicta fuisset.

255

Immo hoc praecipio uobis: date Thaesea magnum

Insuper Alcidae tantoque absistite monstro,

Mature ut talis discedat pestis ab Orco!"

Ac uelut Assyrios saltus aut Syrtica linquens

Arua draco siluasue procul cristatus Eoas,

260

Si super undantem flammis ardentibus Aetnam,

Dum secat aerios tractus pernicibus alis,

Sidat et in uastum Polyphaemi Cyclopis antrum

Septaque conturbet, ualidum tum corpore taurum

Fauce apprendat atrox et nexibus angat adactis -

265

Obuius at Cyclops trunco Polyphaemus obusto

Prodeat, horrendi rabies animosa draconis

Taurum linquat humi saeuumque assurgat in hostem;

Hic, ut tanta lues antro discedat opaco,

Obiicit atque alium taurum. Sic Thaesea forti

270

Amphitryoniadae pro munere tradidit Orcus.

Tum specus horrendum et fauces Phlegetontis anheli

Victor adit spoliis et munere laetus Auerni,

Qua patet introitu facilis uia prona barathri,

Sed non egressu facilis. Tunc Cerberus auras

275

Ignotas lumenque suo inspectabile uisu

Vidit nec potuit tenebrarum et noctis alumnus

Lumine lucifugo splendorem ferre diurnum.

Triplex ergo caput Stygias auersus ad umbras

Concutit et toto conquassat uincula nixu.

280

Sed domitus quid uana, canis, certamina sumis

Atque reluctando uictus bella irrita tentas?

Quum uero Alcides iucundas luminis oras

Attigit et dulcem tellurem laetaque uidit

Ridentis conuexa poli, sic protinus infit:

285

"Alme pater mundi, solio qui promis ab alto

Cuncta, ratis Parcae quae uoluunt stamina fusis,

En tua progenies sacraria Ditis auari

Subiecit uictrixque ferum spoliauit Auernum,

Vt pateat mundo quanti tibi filius esset

290

Alcides, in quo uirtus tua sancta refulsit.

Ergo uictor ago grates tibi, Iuppiter, auctor

Victoris contra uires Iunonis iniquas."

Dixerat, et medios sol feruentissimus axes

Igniferis calcabat equis et lampade recta

295

Aethiopas duplices axemque uidebat utrumque.

Tum deus Alcides ob durum iter atque laborem

Fessus anhelabat requiemque et molle leuamen

Vt caperet curis, gelidas petit arboris umbras,

Arboris antiquae, quae stans delubra secundum

300

Ingentes ramos et brachia densa per auras

Sparserat, algenti crepitans umbrosa susurro.

Hic placida uirides diuellit ab arbore ramos

Impexasque comas foliis bicoloribus ambit.

Exin populeis protecti frondibus ambo

305

Heroes recubant, pictam mirantur et aedem,

Qua Methymnaeus donaria liquit Arion:

Hic Ephyrea ratis Calabro resoluta Tarento

Vela Notis effusa dabat pelagusque tenebat.

Collecti in foribus nautae de caede nefanda

310

Tractabant, supplex fundebat Lesbius aurum.

Hinc media puppi Thyrio stans lucidus ostro

Orthrya dicebat diuino carmina cantu

Distinctamque auro cytharam niueoque elephanto

Pectine pulsabat; stupidi quo carmine nautae

315

Hi flectebantur pronis ceruicibus, illi

Stertebant alte: comitatus carmina somnus

Dulcia sopitos cunctis irrepserat artus.

Hoc et Neritium cantu sopisset Vlixem

Traxissetque altis proceras montibus ornos,

320

Auritas faceret cautes, tenuisset et amnes,

Cumque truci molles misceret tygride damas

Ipseque cum docto certaret Apolline tutus.

Hinc illum uectans argenteus aequore delphin

Innabat summo proscindens caerula dorso.

325

Parte alia ueniens Ephyreas laetus ad arces

Mira Corinthiaco narrabat facta tyranno.

Mox aduecta ratis bimari iam perfida portu

Stabat et incolumem mirantur Ariona nautae

Astantes domino coram et formidine pallent.

330

Haec dum per templum uulgo depicta tuentur,

Ecce coronati Phoebeis frondibus adsunt

Indigenae, qui facta canunt et carmine laudes

Herculeas super astra ferunt: ut fata nouercae

Prodigia atque odium domuit geminumque leonem,

335

Aeripedem ceruam, taurum, Stymphalidas, hortos

Hesperidum: "Tu terrigenas, inuicte, Gigantes

Deiicis, euertis Troiam, tu Albionas imbre

Ad Rhodani ripas sternis Nessumque latronemque

Acer Auentinum, tu templa Lacinia condis.

340

Te quoque labentem mundum superosque tenentem

Atlas obstupuit, te tela trisulca ferentem

Contremuit percussa soror Iouis. Elicis umbram

Coniugis Admeti furuis e sedibus Orci

Aequoreoque rapis tu Laomedontida monstro."

345

Haec et mille dei laudes et gesta canebant.

Sed lyra iam reticet lassi Cyllenia Phoebi.

Soluite, Pierides, choreas et claudite fontes

Bellerophonteos: uestris sat lusimus antris!